LIBER I. CAPUT I. Pueritia, matrimonium, continentia, persecutio, compunctio. [11] Fuit in Episcopatu Leodiensi in villa, quae dicitur Nivella, juvencula quaedam, vita & nomine gratiosa Maria: quae [non] mediocribus orta parentibus, licet divitiis & multis bonis temporalibus abundaret, numquam tamen ejus animum bona transitoria ab annis puerilibus allexerunt. Ita enim fere ex utero projecta est in Domino, quod numquam vel raro, sicut mos est puellarum, cum ludentibus miscuit se, neque cum iis quae in levitate ambulabant participem se praebuit; conservans animam suam ab omni concupiscentia & vanitate; jam divino auspicio praesignans in pueritia, qualis futura esset in provecta aetate. Unde frequenter adhuc in pueritia, ante lectum nocte genua flectebat; & quasdam orationes, quas didicerat, quasi primitias vitae Domino offerebat. Adeo enim ab infantia cum ea crevit miseratio & pietas, & quasi naturali affectione religionem diligebat; quod cum Cisterciensis Ordinis, ante domum patris sui, Fratres aliquando pertransirent, illa suspiciens & admirans religionis habitum, furtim sequebatur; & cum non haberet amplius quod faceret, pedes suos Conversorum vel Monachorum passibus prae desiderio infigebat. Cum autem parentes ejus, sicut mos est secularium, vestibus eam delicatis & cultis ornare voluissent; ipsa contristata respuebat; acsi naturaliter ejus animo impressum legeretur, quod ait Petrus Apostolus de mulieribus, Quarum non sit extrinsecus capillatura aut circumdatio auri, ac indumentorum aut vestimentorum cultus: & Paulus Apostolus: Non in tortis crinibus, ac auro ac margaritis vel veste pretiosa. Unde parentes ejus videntes, & puellulam deridentes, dicebant; Cujusmodi erit filia nostra? CAP. II. De matrimonio eius [12] Felicibus igitur actibus ejus invidentes, cum esset annorum quatuordecim, eam juveni cuidam matrimonio conjunxerunt. Tunc vero a parentibus remota, in tantum fervoris excessum accensa est, tanta pugna corpus suum castigabat, & in servitutem redigebat; quod frequenter, cum magna parte noctis manibus suis laborasset, post laborem diutissime orabat: residuum vero noctis, quoties ei licebat, supra furtivos asseres, quos in extremitate lectuli absconderat, cum modico somno transibat. Et quia potestatem proprii corporis aperte non habebat, chordam asperrimam, qua vehementer stringebatur, sub camisia clam portabat. Nec hoc dixero ut excessum commendem, sed ut fervorem ostendam. In iis autem & multis aliis, quae privilegio gratiae operata est, attendat lector discretus, quod paucorum privilegia non faciunt legem communem. Ejus virtutes imitemur; opera vero virtutum ejus, sine privato privilegio imitari non possumus. Licet enim corpus spiritui servire cogendum sit, licet stigmata Domini nostri Jesu Christi in nostro corpore ferre debeamus; scimus tamen quod honor Regis judicium diligit, nec placet Domino sacrificium de rapina pauperis. Non enim pauperi carni subtrahenda sunt necessaria, sed reprimenda sunt vitia. Quod ergo quosdam Sanctos ex familiari consilio Spiritus sancti fecisse legimus, admiremur potius quam imitemur. CAP. III De conversatione mariti ejus [13] Cum autem non multo tempore cum marito suo, Ioanne nomine, in matrimonio sic vixisset; respexit Dominus humulitatem ancillae suae, exaudivitque lacrymas supplicantis. Nam quam prius habuit ut uxorem, inspiratus est Ioannes, et Mariam habere commendatam. Casto castam [Dominus] commendavit ancillam; ut in solatium haberet custodem, & ut liberius Domino serviret, fidelem ei reliquit provisorem; & qui prius naturali quadam spiritus suavitate sancto conjugis suae proposito, sicut mos est aliorum virorum, non contradicebat, sed satis benigne laboribus ejus compatiens sustinebat; visitatus est a Domino, ut non solum cœlibem & vere Angelicam vitam continendo promereretur; sed sociam suam in sancto proposito & sancta religione imitaretur, omnia pro Christo pauperibus erogando. De contemptu et persecutione consanguineorum 14] Quanto autem affectu carnali ab ea divisus est, tanto magis matrimonii spiritualis nexu ei per dilectionem conjunctus est. Unde & ancillae suae Dominus postea in visione apparens promisit, ut socium suum, quasi reparato matrimonio, ei redderet in caelis, qui castitatis amore a carnali commercio se subtraxerat in terris. Erubescant & paveant infelices, extra matrimonium illicitis sese commixtionibus polluentes; cum ii ambo beati juvenes, a licitis amplexibus pro Domino abstinentes, adolescentiae ferventis impetum fervore religionis superaverunt. Ignem igne extinxerunt, & coronas triumphales meruerunt: quibus dedit Dominus in domo sua & in muris suis locum, & nomen melius a filiis & filiabus, dum beatorum Martyrum more in igne non ardentes; juxta voluptatum copiam, propriam voluntatem mactantes; juxta fluvium sitientes; inter epulas esurientes, carnes suas clavis timoris Domini confixerunt; imo sese pro Domino penitus abjicientes, leprosis quibusdam juxta Nivellam, in loco qui dicitur Willambroc, pro Domino aliquanto tempore servierunt. De compunctione et lacrymis ejus [15] Videbant daemones & invidebant: videbant seculares & consanguinei, & dentibus contra eos frendebant; & quos prius venerabantur divites, contemnebant & irridebant pro Christo factos pauperes: viles & abjecti pro Domino habiti sunt, & opprobria exprobrantium Domino super eos ceciderunt. Ne timeas, ancilla Christi, postposito tibi gaudio & honore seculari: ad Crucis contumelias, cum Christo tuo, Sponso tuo accede: bonum est tibi abjectam esse in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Amisisti gratiam cognatorum, Christi gratiam invenisti. Amisisti consanguineorum amorem, nequaquam: numquam enim te dilexerunt, sed tua: ut enim muscae mel, cadavera lupi; sic praedam sequitur ista turba, non hominem. Bonus es, Domine, spirantibus in te, verus es expectantibus te. Ancilla tua regnum mundi & omnem ornatum ejus propter amorem tuum contempsit: tu vero centuplum reddidisti ei in hoc seculo, & vitam aeternam in futuro. Intueamur enim quantis virtutum gemmis, tamquam vas auri solidum omni lapide pretioso ornatum, amicam tuam pretiosam exornasti: quantis miraculis illam, abjectam & irrisam a secularibus decorasti. [16] Principium conversionis ejus ad te, primitiae dilectionis, Crux tua, passio tua fuit. Audivit auditum tuum & timuit, consideravit opera tua & expavit. Dum enim quadam die, praeventa & visitata a te, beneficia, quae tu in carne humano generi clemens exhibuisti, consideraret; tantam compunctionis gratiam, tantam lacrymarum copiam, in torculari tuae Crucis expressam, in passione tua adinvenit, quod vestigia ejus per ecclesiam, lacrymae super pavimentum copiose defluentes ostendebant. Unde longo tempore post hanc ejus visitationem, nec Crucis imaginem intueri, nec loqui, vel alios loquentes audire poterat de passione Christi, quin ex defectu cordis in extasim laberetur. Unde ut dolorem aliquando temperaret, & fluvium lacrymarum cohiberet; relicta humanitate, ad Christi divinitatem & majestatem animum attollebat, ut in ejus impassibilitate reperiret consolationem. Sed unde fluminis impetum restringere conabatur, inde mirabiliter impetus major lacrymarum oriebatur. Nam cum attenderet quantus fuit, qui tam abjecta pro nobis sustinuit; rursus dolor renovabatur, novisque lacrymis anima ejus dulci compunctione innovabatur. De poenitentia et satisfactione ejus [17] Quadam autem die ante Parasceven, cum jam imminente Christi passione majori lacrymarum imbre, cum suspiriis & singultibus, se cum Domino mactare inchoasset; quidam de Sacerdotibus ecclesiae eam ut oraret cum silentio, & lacrymas cohiberet, quasi blande increpando hortabatur. Illa vero sicut verecunda semper erat, & omnibus columbina simplicitate obedire satagebat; impossibilitatis suae conscia, egressa clam ab ecclesia, in loco secreto & ab omnibus remoto se abscondit, impetravitque a Domino cum lacrymis, ut praedicto Sacerdoti ostenderet, quia non est in homine lacrymarum impetum retinere, quando flante spiritu vehementi fluunt aquae. Cum igitur Sacerdos ille die eodem Missam celebraret, aperuit Dominus, & non fuit qui clauderet; emisit aquas, & subverterunt terram. Tanto enim lacrymarum diluvio submersus est spiritus ejus, quod fere suffocatus est: quantoque reprimere impetum conabatur, tanto magis lacrymarum imbre, non solum ipse, sed & liber & altaris linteamina rigabantur. Quid ageret ille improvidus? ille ancillae Christi increpator? per experientiam cum rubore didicit, quod prius per humilitatem & compassionem cognoscere non voluit. Post singultus multos, multa inordinate & cum interruptione pronuntians, a naufragio tandem vix evasit; & qui vidit & cognovit, testimonium perhibuit. Tunc vero longo tempore post Missae completionem, ancilla Christi revertens, miro modo acsi praesens adfuisset, quaecumque acciderunt Sacerdoti improperando retulit: Nunc, inquit, per experientiam didicisti, quod non est in homine impetum spiritus Austro flante retinere. [18] Cum autem per dies & noctes continue exitus aquarum deducerent oculi ejus, & lacrymae ejus non solum in maxillis ejus: sed ne in ecclesiae pavimento lutum ex lacrymis relinquerent, lineo quo caput tegebat panno excipiebatur. Multis talibus utebatur velaminibus, quae frequenter permutare oportebat, dum siccum humido succedebat. Dum vero compatiens affectu, post longa jejunia, post multas vigilias, post tantas lacrymarum inundationes, quaererem, utrum exinanito (ut fieri solet) capite aliquam sentiret laesionem vel dolorem; Hae, inquit, lacrymae sunt refectio mea, hae sunt mihi panes die ac nocte; quae caput non affligunt, sed mentem pascunt; nullo dolore torquent, sed animam quadam serenitate exhilarant; non cerebrum evacuant, sed animam satietate replent, & suavi quadam unctione mulcent; dum per violentiam non extorquentur, sed sponte a Domino propinantur. CAPUT II. Confessio, satisfactio, jejunia. De confessione ejus [19] Jam vero de Confessione ejus post compunctionem breviter videamus. Deum testem invoco, numquam in tota ejus vita seu conversatione vel unum percipere potui peccatum mortale. Quodsi forte aliquod modicum veniale sibi commisisse videretur, cum tanto cordis dolore, cum tanta verecundia & rubore, cum tanta contritione ostendebat se Sacerdoti, quod plerumque ex vehementi cordis anxietate, more parturientis cogebatur proclamare: licet sic etiam a modicis & venialibus sibi caveret, quod plerumque per quindecim dies nec unam inordinatam cogitationem in corde suo posset reperire. Et quoniam bonarum mentium est, ibi culpam agnoscere, ubi culpa non est; Sacerdotum pedibus frequenter advoluta, quaedam cum lacrymis accusando se confitebatur, in quibus a risu vix abstinere valebamus, veluti quaedam verba puerilia, quae in pueritia se otiose dixisse recolendo dolebat. [20] Postquam vero evacuaverat quae sunt puerilia; cum tanto timore animam suam, cum tanta diligentia sensus suos, & cor suum cum tanta puritate custodire satagebat semper prae oculis habens, Qui modica negligit, paulatim decidit. Quia nec verbum otiosum, nec inordinatum aspectum, nec inhonestum corporis habitum, nec visum immoderatum, nec gestum corporis indecentem vel inordinatum, numquam aut raro in ea possemus advertere; licet plerumque ex immenso cordis ejus gaudio, dum seipsam vix posset capere, cum modico excessu exhilarata facie, exteriori gestu corporis, cordis jubilum ostendere cogeretur; vel in risum modestum ex cordis serenitate exeundo, vel aliquam ex amicis suis advenientibus, cum modico & pudico amplexu, affluentia benignitatis excipiendo; vel Sacerdotis alicujus manus ac pedes ex intensa devotione osculando. Quae tamen ad se quasi post quamdam mentis ebrietatem reversa, dum actus suos omnes districte recolendo in vespere computaret; si se vel in minimo excessisse modum perpenderet, cum admirabili cordis contritione facta Confessione seipsam puniebat; ibi frequenter trepidans, ubi timor nullus erat. In hoc solo, pigritiae nostrae solatium quaerentes, eam quandoque reprehendebamus; quod frequentius quam volebamus, modica praedicta confiteretur. CAP. VII De poenitentia et satisfactione ejus [21] Nunc autem post ejus Confessionem quanta & quam mirabili pœnitentia corpus suum Domino immolaret, subjungamus; quantaque dilectione & mirabili delectione, Crucem Christi amplexando, cruciaretur in carne, videamus. Illam primam scholarium Jesu Christi lectionem, illud primum Euangelicae disciplinae documentum; Qui vult venire post me, abneget semetipsum, & tollat Crucem suam, & sequatur me; frequenter in corde revolvebat; & iis quasi tribus passibus Christum sequi satagebat. Non solum enim aliena abnegaverat, nihil alienum cupiendo: non solum sua, omnibus renuntiando; non tantum corpus, affligendo; sed semetipsam propriae voluntati penitus abrenuntiando. Seipsam abnegaverat, alterius voluntati per obedientiam se subjiciendo; Crucem tollebat, corpus suum per abstinentiam castigando; Christum imitabatur, seipsam per humilitatem abjiciendo. [22] Adeo autem gustato spiritu desipiebat ei omnis delectatio carnalis; quod dum aliquando ad memoriam reduceret, quia post quamdam gravissimam quam habuit aegritudinem, carnibus & modico vino temperato qua ex necessitate uti coacta est; ex quadam praeteritae delectationis abominatione sese affligendo, requiem non habuit in spiritu suo, donec praeteritas, qualescumque delicias, carnis suae cruciatu mirabiliter recompensaret. Fervore enim spiritus quasi inebriata, prae dulcedine Agni Paschalis carnes suas fastidiens; frustra non modica cum cultello resecavit, quae prae verecundia in terra abscondit: & quia nimio amoris incendio inflammata carnis dolorem superavit, unum de Seraphin in hoc mentis excessu sibi adstantem aspexit. Loca vero vulnerum, cum corpus ejus in morte lavaretur, mulieres invenerunt, & admiratae sunt: qui autem ex ejus confessione praedicta cognoverant, quid esset intellexerunt. Qui Symeonis vermes ex vulneribus scaturientes; qui B. Antonii ignem, quo pedes incendit, venerando admirantur; cur non etiam in sexu fragili tantam mulieris fortitudinem obstupescant, quae caritate vulnerata, & Christi vulneribus vegetata, proprii corporis neglexit vulnera? CAP. VIII De jejunio ejus [23] Tanta jejunandi gratia Christi ancilla praecellebat, quod diebus illis, quibus ad recreationem corpusculi eam ad cœnam, tamquam ad medicinam, accedere oportebat; semel & modicum in die; in aestate, ad vesperam; in hieme, prima noctis hora manducabat. Vinum non bibebat: carnibus non utebatur, pisces vero numquam vel raro, & tunc minimos comedebat: fructibus arborum, herbis & leguminibus utcumque sustentabatur. Panem nigerrimum & asperrimum, de quo vix canes manducare poterant, longo tempore comedit; ita quod prae nimia asperitate & duritia fauces ejus interius lacerabantur, & ex vulneribus sanguis eliciebatur, quem sanguinem Christi memoria dulcem sibi reddebat. Vulneribus Christi vulnera ejus mulcebantur; & suavitate panis caelestis, asperrimi panis austeritas dulcorabatur. Quadam die, dum corpus comedendo reficeret, vidit hostem antiquum invidia tabescentem: & cum non haberet amplius quod faceret; insultabat ei, dicens: Ecce o gulosa, nimis imples te. Ipsa enim longis confecta jejuniis & coarctata, quandoque laborabat manducando; & modico cibo stomachum frigidum & constrictum, quasi cibaria respuentem, tumescere dolebat. Ipsa vero versutias & fraudes inimici cognoscens, qui libenter, quam timoratam sciebat, perturbaret, ut nimia abstinentia deficeret; tanto amplius eum deridendo comedere conabatur, quanto serpens venenosus magis inde torquebatur. Sive enim manducabat, sive jejunabat, omnia in gloriam Dei faciebat. [24] Jejunavit autem tribus annis continuo in pane & aqua, a festo sanctae Crucis usque ad Pascha: nullum tamen inde valetudinis corporis, vel operis manuum sustinebat detrimentum. Cum autem in cellula sua infra ecclesiam, in vespere vel nocte, corpusculum pane modico & aqua solum reficeret; a principio benedictionis usque ad gratiarum actionem, quidam ex sanctis Angelis sobriae cœnae assistentes, coram ea quasi per scalam lucidam ascendebant & descendebant: ex quorum praesentia tantam habebat consolationem tantamque spiritus exultationem, quod omnem saporis suavitatem spiritualis refectio superabat. Sanctus autem Joannes Euangelista, quem miro diligebat affectu, dum cibum caperet, ad mensam ejus aliquando veniebat; in cujus praesentia ex affectu devotionis appetitus sensibilis ita evacuabatur, quod modicum cibum capere vix poterat. Corporales enim delicias, quas pro Christo sibi subtraxerat, Dominus recompensabat in mente, sicut scriptum est, Non in solo pane vivit homo. In fortitudine autem hujus cibi plerumque diebus octo, quandoque vero undecim, scilicet ab Ascenscione Domini usque ad Adventum Spiritus sancti, nihil manducans vel bibens jejunabat: & miro modo nec caput aliquantulum dolebat, nec propter hoc manuum laborem dimittebat. Non minus potens laboris, in ultimo die jejunii, quam in primo erat: nec si vellet iis diebus comedere, posset, donec sensualitas, quae a spiritu quasi absorpta erat, ad seipsam, ut ita dicam, rediret. Quamdiu enim anima spirituali quadam refectione copiose exuberans ita plena erat, nullam cibi corporalis refectionem eam recipere permittebat. [25] Aliquando etiam in suavi & beato silentio triginta quinque diebus cum Domino suaviter requiescens, nullo corporali usa est cibo, nullumque verbum per dies aliquot penitus proferre poterat, nisi istud solummodo; Volo Corpus Domini nostri Jesu Christi: quo recepto, in silentio suo singulis diebus cum Domino permanebat. Sentiebat autem in diebus illis spiritum suum, quasi a corpore separatum, sic esse in corpore, acsi in luteo vasculo jaceret; corpus autem suum quasi luteum vestimentum circumdare, & vestire spiritum suum. Sic enim a sensibilibus abstracta, & super se in quodam excessu rapta. Tandem vero post quinque hebdomadas ad se revertens, aperuit os suum: & mirantibus circumstantibus locuta est, cibumque corporalem recepit. Post haec vero longo tempore ei accidit, quod odores carnium ac frixurae alicujus vel vini, nullo modo poterat sustinere, nisi quando post Corpus Christi vinum sumebat in ablutione: tunc sine aliquo gravamine & odorem sustinebat & saporem. Quando etiam per diversas villas transibat, dum iret ad quemdam Episcopum, ut Sacramentum Confirmationis susciperet, nihil eam gravabant odores, quos prius sustinere non poterat. CAPUT III. Orationis assiduitas & efficacia etiam in daemonibus pellendis. CAP. IX De oratione ejus [26] Quanto autem corpus suum jejuniis macerabat, tanto spiritus liberior in orationibus pinguescebat. Corpus jejunando attenuabatur, & anima magis in Domino confortabatur. Tantam enim & tam specialem a Domino obtinuit gratiam orandi, quod diebus ac noctibus invictum ab oratione spiritum numquam aut raro relaxabat. Sine intermissione enim orabat, vel corde tacito clamando ad Dominum, vel oris officio cordis exprimendo affectum. Ex altari enim cordis ejus adeo fumus aromatum continuo in conspectu Domini ascendebat; quod etiam dum operaretur manibus, dum manum suam mitteret ad fortia, & digiti ejus apprehenderent fusum, psalterium ante se positum habebat, ex quo Psalmos Domino suavitereructabat; quibus quasi quibusdam clavis cor suum, ne otiose vagaretur, mirabili quadam experientia Domino copulabat. Cum autem pro aliquo Dominum specialiter deprecaretur, ei in spiritu respondebat. Ex adipe enim devotionis spiritus ejus Domino conglutinatus, suaviter in oratione pinguescebat, cum eidem postulata Dominus concedebat: ex elevatione enim spiritus ejus vel depressione, utrum exaudiretur an non, plerumque deprehendebat. [27] Aliquando autem pro defuncti cujusdam anima Domino preces offerebat: dictumque est ei, Ne effundas orationem pro eo, quia reprobatus est a Domino. Vulnere enim lethali transfixus, miserabiliter mortuus erat in torneamento, & aeternis incendiis mancipatus. Cum autem quadam die esset in cella sua, juxta ecclesiam apud Oignies; vidit multitudinem manuum ante se, quasi supplicantium. Tunc admirans & ignorans quid hoc esset, timore aliquantulum concussa, fugit ad ecclesiam. Altera die cum esset in cellula sua, vidit iterum easdem manus, & expavit: & cum rursus ad ecclesiam fugeret, manibus eam detinentibus retardabatur. Tunc illa ad ecclesiam quasi ad tabernaculum, ut Dominum consuleret, recurrens; rogavit Dominum, ut eam quid hujusmodi manus sibi vellent certificaret. Cui responsum est a Domino, quod defunctorum animae, quae torquentur in purgatorio, orationum suarum suffragia postularent; quibus quasi pretioso unguento dolores earum mulcebantur. Ipsa enim prae dulcedine contemplationis solitas orationes quandoque intermittebat, quandoque etiam nec os aperire valebat, nec de alio quam de Deo cogitare poterat. [28] Solebat autem causa peregrinationis & orationis fere singulis annis ecclesiam B. Mariae de Heignes visitare, ubi magnam a beata Virgine recipiebat consolationem. Erat autem illa ecclesia a loco suo per duo magna milliaria remota. Cum autem vehementius hiems inhorruisset, nudis pedibus sine aliqua sui laesione per gelu usque ad ecclesiam incedebat. Cumque una sola comitante ancilla viam, quae valde distorta est & nemorosa, nescirent; lumine quodam eam praecedente, viamque ostendente, numquam errabat. Cum autem die illo nihil penitus manducaret, totaque nocte in ecclesia vigilaret; sequenti etiam die dum reverteretur, cibum usque ad vesperam non caperet; viam tamen sine aliqua difficultate, Angelis sanctis eam a dextris & a sinistris sustentantibus, peragebat. Angelis enim suis mandaverat Dominus, ut eam in omnibus viis suis custodirent; eamque in manibus, ne forte offenderet ad lapidem pedem suum, portarent. Dum vero aliquando in eadem via vehemens pluvia in nubibus immineret, nec haberet vestes pluviales, quibus inundationem aquarum susciperet; ipsa suspiciens vidit quasi quasdam stellas, sibi obsequendo pluviam retinentes, & sic tempore pluvioso penitus intacta remeavit. [29] Aliquando autem, dum holocaustum ejus in orando solito pinguius fieret, & sicut adipe & pinguedine anima ejus repleretur, non poterat ab oratione cessare: unde per diem & noctem millies & centies flectendo genua beatam Virginem salutabat: & hoc mirabile & inauditum devotionis officium per dies quadraginta continabat. Primo sine intermissione in spiritu vehementi sexcentis vicibus genua flectebat: secundo totum psalterium super pedes stando legens, per singulos psalmos flexis genibus beatae Virginis Salutationem Angelicam offerebat: tertio vero, Austro flante vehementius, trecentis vicibus per singulas genuflectiones virga disciplinali se percutiendo, Deo & beatae Virgini, prolixo martyrio seipsam immolabat: tribus autem ultimis percussionibus ad condimentum aliarum sanguinem copiosum eliciebat: tandem vero quinquagies flexis genibus simpliciter sacrificium consummabat. Haec autem non humana virtute, sed Angelico praesidio eam sustentante & sublevante, peragebat. Virtutem orationum ejus quanta esset, experti sunt saepe, non solum homines ad succursum, sed daemones ad cruciatum: quos adeo perurgebat, & quasi quibusdam funibus pertrahebat, quod ad eam precum suarum coacti incendio, venire compellebantur; quandoque in eam dentibus frendentes, quandoque quasi ululantes & de ea conquerentes, aliquando etiam quasi supplicantes. Dum enim aliquis ex ejus familiaribus aliqua tentatione vexaretur, non cessabat pretiosa Christi margarita, spiritu compassionis commota,donec orationum suarum pondere auctor nequitiae obrueretur, & de manu fortiorum ejus pauper & inops eriperetur. [30] Quidam autem ex amicorum suorum praecipuis, a daemonio meridiano perambulante in tenebris, aliquando tanto periculosius, quanto subtilius tentabatur. Callidus enim ille inimicus, transfigurans se in Angelum lucis, quasi sub specie pietatis, in somnis praedicto amico suo familiariter apparebat; de quibusdam vitiis eum aliquando reprehendens, quaedam etiam bona ut faceret fraudulenter admonens; promittens antitodum ut, latentius f subinserret venenum. Linguam mellitam serpens prius leniter exercebat, ut postea dentem figeret, & ad ultimum caudam ut chelydrus stringeret. Cum vero jam sibi fides tamquam veridico adhiberetur; tunc more sophistae, inter aliqua vera, proditor ille falsum permiscere nitebatur, bonorum admixtione malum fraudulenter obumbrans. Tandem vero ad hoc pervenit ejus machinatio, quod Frater ille miserabilem incurrisset confusionem; nisi Christi ancilla, Spiritu sancto revelante, percepisset callidi sophistae simulationem. Cumque diceret illa, quod non esset a Deo revelatio, sed nequam spiritus deceptio; ille econtra, spiritu suo, non Spiritus sancti respondebat: Cum enim tot bona mihi fecerit spiritus ille, tot etiam vera & futura praedixerit, nullo modo vult me decipere. Tunc illa ad solita orationum arma confugiens, pedes Domini fletibus rigavit, caelum precibus instanter pulsavit; nec requievit, donec impius ille cum gemitu magno & pudore, coram ea, cum oraret noctu in cella sua, adstitit. Illa vero eum cum quodam falso splendore intuens; Tu quis es, inquit, ac quod est nomen tuum? Ille vero, elato ut erat vultu, eam torvis oculis inspiciens; Ego sum, inquit quem tu, maledicta, precibus tuis compulisti venire ad te, meum enim amicum per violentiam aufers. Somnium est mihi nomen; nam & ego multis in somnis, & maxime Monachis & Religiosis, quasi Lucifer appareo; mihique obediunt, & meis consolationibus in elationem decidunt, tamquam dignos se reputantes, ut Angelicis & Divinis visitentur alloquiis. Amicum quoque meum, quem mihi abstulisti, secundum voluntatem meorum ab aliquo bono proposito deviassem. Quod ita eventu rei compertum est, nam ova aspidum rupta sunt, & maligni fraudulenta consilia postea manifeste aperta sunt. [31] Erat autem quaedam juvencula in monasterio quodam Cisterciensis Ordinis, inter Sanctimoniales sub habitu religionis Domino serviens; cui serpens antiquus tanto magis invidebat, quanto in sexu fragili & aetate juvenili tam arduae viae propositum eam aggredi viderat. Cumque simplicem illam virginem, timoratam & humilem cognovisset; ut eam per pusillanimitatem & inordinatum timorem in desperationem dejiceret, blasphemiis & immundis cogitationibus innocentem virgunculam aggressus est. Illa vero, ut erat pavida & talibus non assueta, in primo cogitationis limine credebat se fidem amisisse, & longo tempore cum magno dolore restitit; tandem vero non sustinens, nullique vulnus cordis sui, ut medicamentum reciperet, aperiens, ex pusillanimitate quasi in desperationem decidit. Adeo vero inimicus mentem ejus depresserat, quod nec Orationem Dominicam, nec Credo in Deum dicere poterat: peccata vero sua confiteri nolebat. Quodsi aliquando blanditiis vel minis aliqua quasi coacta confiteretur, nullo modo ad hoc induci poterat, ut indulgentiam a Domino postularet. Sacramentis ecclesiae interesse non poterat; Corpus Christi recipere non volebat: seipsam ex perturbatione frequenter interficere tentabat; verbum Dei, & monita salutis spernebat; omne bonum ei in odium veniebat; multa verba blasphemiae per os ejus diabolus evomebat. Cumque a piis ejus Sororibus multae ad clementem Dominum pro ipsa funderentur orationes, columbam suam a faucibus diaboli nondum poterant extorquere, nec hoc daemonii genus in jejunio & oratione statim poterant ejicere; non quia clemens Sponsus tot sanctarum Virginum pias preces sperneret; sed quia genus illud daemonii atrocissimi spirituali ancillae suae reservaret superandum; quae suarum orationum efficacia maxillas Leviathan perforaret, & ab ejus ore praedam potenter extraheret. [32] Cum igitur ad ancillam Christi juvencula illa adduceretur; illa, ut erat spiritu compassionis & melle spiritualis dulcedinis affluens, eam benigne suscepit; non solum in cellam suam, per liberalitatem hospitalitatis; sed in corde, per spiritum caritatis. Cumque multas pro ipsa ad Dominum funderet orationes, nequam ille quam firmiter se tenere putabat, nolebat relinquere. Tunc illam seipsam amplius Domino immolans, diebus quadraginta cum lacrymis & precibus nihil penitus manducans jejunavit, interpolate tamen ut bis vel ter in hebdomada reficeretur. In fine vero jejunii, teterrimus ille spiritus, relicta Virgine, ad ancillam Christi cum dolore & confusione coactus est venire, miserabiliter ab Angelo Christi religatus & punitus; ita quod videbatur, quasi visceribus evomitis, omnia interiora sua super collum suum miserabiliter deportare: quod enim in spiritu Dominus invisibiliter operatur, quandoque per signa exteriora visibiliter ostendit. Tunc ille gemens & supplicans, ut ejus misereretur, & ei pœnitentiam injungeret, Christi amicam deprecabatur: dicebat enim se coactum esse, ut quaecumque ei injungeret facere oporteret. Tunc illa, sicut nihil unquam de se praesumebat, nec aliquid sine consilio facere volebat, vocavit sibi quemdam familiarem Magistrum de quo confidebat. Cui cum ille consuleret, ut eum in desertum mitteret, & nulli unquam usque ad diem judicii nocere posset; supervenit alius quidam utrique satis familiaris & privatus: cumque rem cognovisset; Nequaquam, inquit ille, sicut erat ex vehementis spiritus impetu ferventior, sic evadet ille proditor; praecipe illi ut statim descendat in profundum inferni. Qua praecipiente, & eo cum ululatu descendente, tantus infernalium spirituum clamor factus est, sicut illa in spiritu audivit, dum principem magnum & potentem cerneret advenire: unde Christi ancilla graviter obstupuit, & Domino gratiarum actiones reddidit. Virgo praedicta eadem hora liberata, facta Confessione Christi Corpus recepit, & Deo gratias agens ad domum suam remeavit. Quando vero post multas vigilias & orationes in suo lectulo quiesceret, sub variis speciebus apparebat ei diabolus, super eam frendens, & eam maledicens: Malo tuo, ajebat impius ille, requiescas; nobiscum in inferno quietam habeas; non minus enim tua quiete torqueor, quam labore tuo, tuisque orationibus crucior. Illa vero subridens, facto Crucis signo eum recedere compellebat. CAPUT IV. Vigiliae, vestitus, labores assumpti. Compositio vultus & membrorum. CAP. X De vigiliis et somno ejus [33] Gravem & intolerabilem temporis otiosi, imo pretiosi jacturam fortis illa prudensque mulier reputabat; dies enim transeunt, sed non redeunt; labuntur, sed non revertuntur. Unde temporis amissi damnum irrecuperabile est, nec sicut res aliae corporales perditae, dies perditi restaurari possunt. Unde summo studio sibi cavebat, ne unquam aliquam diei vel noctis horam, quantum ei licebat, otiosam praeteriret. Noctibus enim raro dormiebat, sciens quod somnus non ad meritum, sed ad recreationem infirmitatis humanae, nobis a Domino misericorditer relictus est. Dormiendo enim non meremur, quia usum liberi arbitrii non habemus. Unde quantum poterat a somno abstinens, nocturnis vigiliis tanto devotius, quanro liberius, & sine aliquo circumstantium strepitu, Domino serviebat: virtus enim abstinentiae corpus attenuando desiccans, & ignis amoris interius ardens, omnem ab ea somnolentiam expellebant. Dulces etiam Angelicorum spirituum cantus, cum quibus noctes saepe ducebat insomnes, omnem somnum ab oculis ejus sine aliqua corporis molestia relegabant. Remota enim hominum frequentia, per nocturnas vigilias comes aderat exercitus beatorum spirituum, quorum sonus mirabiliter, tamquam multitudinis castrorum, dulci quadam consonantia aures mulcebat, omnem torporem excutiebat, caput recreabat, mira dulcedine respergebat, mentem excitabat devotione, desiderium inflammabat ad laudem & gratiarum actionem; Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus, frequenter replicans, exemplo suo invitabat. [34] Attendant haec, & lugeant miserabiles & fatuae mulieres, quae lasciviae suae cantilenis ignem libidinis accendunt, & anhelitu suo prunas ardere faciunt, & idcirco a cantu Angelorum alienae in vanitate sua pereunt; quarum risus in luctum, gaudium in dolorem aeternum, cantus convertetur in ululatum: quibus promittitur a Domino, pro zona funiculus, pro suavi odore fœtor, pro crispanti crine calvitium: nostra vero Maria vanitatis choreas & omnes Sathanae pompas amore Christi conculcans, felicius & suavius jucundis Sanctorum Angelorum choreis meruit interesse. Et quoniam pretiosas Sanctorum Reliquias, quibus copiose munita est & ornata ecclesia de Oignies, nocturnis custodiebat excubiis; eaedem Reliquiae noctem festam cum ea ducentes, & custodi suae quasi applaudentes, mirabili solatio spiritum ejus laetificabant. In extrema vero ejus aegritudine, compatientis affectu eam consolantes, patrocinium ei apud Deum & mercedem pro labore & custodia promittebant. Habebat autem lectum cum modico tantummodo stramine in cellula sua, in quo tamen raro quiescebat: frequentius enim sedens in ecclesia, inclinato ad murum capite, somno modico recreata, ad dulces vigiliarum labores recurrebat. [35] Tempus tamen somni sui non penitus sine fructu praeteribat; nam corde vigilante dormiens, Christumque, cui vigilando inhaeserat, in corde retinens, nihil nisi Christum suum somniabat: sicut enim sitiens, fontes aquarum, dum dormit somniat sicut esuriens, fercula sibi apponi imaginando considerat; sic illum quem sitiebat prae oculis semper in somnis habebat. Ubi enim amor, ibi oculus, ubi vero thesaurus ejus, ibi & cor ejus, sicut de se Christus ait; Ubi ego sum, ibi & minister meus erit. Frequenter etiam sicut Ioseph, & alios Sanctos Dominus in somnis admonuit, ita multis revelationibus, ne somnus transiret otiosus, ancillam suam visitabat; sicut Dominus promisit per Prophetam; Senes vestri somnia somniabunt, & juvenes vestri visiones videbunt. Aliquando quiescere permittebatur in cella sua; quandoque vero, maxime magnis solennitatibus imminentibus, non nisi infra ecclesiam in praesentia Christi poterat requiem invenire. Et tunc per dies & noctes oportebat eam ibidem remanere: nec erat in ejus arbitrio vel libera voluntate plerumque, vel in cella quiescere, vel in ecclesia remanere. Familiari enim Angelo, sibique ad custodiam deputato, velut Abbati proprio, eam oportebat obedire: quia quandoque, dum nimiis esset afflicta vigiliis, ut quiesceret admonebat: cum autem paululum quievisset, ad ecclesiam excitando eam reducebat. [36] Quo vehementer incitante & virtutem ministrante, a festo S. Martini usque ad Quadragesimam, quodam tempore adeo pavimento ecclesiae adhaesit anima sua; quod, sive sederet, sive jaceret, inter se & nudam terram nihil penitus, nec modicam festucam, ut ita dicam, poterat recipere. Puram terram, vel lignum ante basim altaris transversum, loco pulvinaris, dum dormiret habebat. In illa autem hieme tantum frigus invaluerat, tantum gelu mundum invaserat, quod etiam in sancto calice, dum Sacerdos celebraret, vinum sensibiliter & subito, (ut memini) constringebatur in glaciem. Ipsa tamen nec frigus sentiebat; nec caput, Angelo sancto manum misericorditer supponente, vel modicum dolebat. Vae vobis qui dormitis & lascivitis in stratis vestris, & in lectis eburneis; qui mollibus utimini, in voluptatibus vestris mortui & sepulti: qui ducitis in bonis dies vestros, sed in puncto ad inferni novissima descendetis; ubi subter vos tinea sternetur, & operimentum vestrum erunt vermes. Ecce famulae Christi, quia Domino suo devote serviebat, servit terra, ne duritia atteratur; parcit hiems, ne frigore torqueatur; sancti ministrant Angeli, ne in aliquo laedatur. Contra vos autem insensatos pugnabit orbis terrarum pro Domino: armabitur enim creatura ad ultionem inimicorum suorum, qui factori deserviens adversum vos excandescet in tormentum. CAP. XI De vestibus et habitu corporis ejus [37] Quae vellere Agni immaculati vestiebatur, quae veste nuptiali interius ornabatur, quae Christum intrinsecus induerat, de ornatu exteriori non curabat: vestibus tamen mediocribus utebatur, quia nec affectatae sordes, nec exquisitae munditiae ei unquam placuerunt: ornatus enim & sordes pari modo fugiebat, quia alterum delicias, alterum gloriam redolet. Sciens tamen B. Ioannem Baptistam asperitate vestium a Domino commendatum; & quod per semetipsam Veritas dicit, Qui mollibus vestiuntur in domibus Regum sunt; linea comisia juxta carnem non utebatur; sed sacco cilicino aspero, qui lingua publica nuncupatur Estamine. Tunicam laneam albam, cum ejusdem coloris simplici pallio, absque pellium conjunctione, vel aliqua foderatura pro indumento habebat; non ignorans quod parentum primorum, post ruinam, Dominus, non vestibus pretiosis vel artificiose tinctis, sed tunicis pelliceis velavit nuditatem. Harum vestium simplicitate contenta, quia intrinsecus ardebat, nullum frigus exterius metuebat; nec igne materiali, quo frigus in hieme repelleretur, aliquando indigebat: sed miro modo, cum hiems asperior graciali frigore aquas constringeret, sicut ipsa in spiritu fervebat, sic exterius in corpore, maxime dum oraret, calescebat; adeo quod sudore ejus aromatico aliquando ejus vestimenta suaviter redolerent. Plerumque etiam odor vestimentorum ejus erat sicut odor thuris, dum orationes offerret Domino ex thuribulo cordis. Quid ad haec dicitis superfluae mulieres & pomposae? quae vestimentorum multiplicitate cadavera vestra ornatis, & caudatis vestris vestibus; quae vos degeneres & bestiales ostenditis, circumornatae ut similitudo templi: vestimenta vestra comeduntur a tineis & fœtent, vestimenta sanctae mulieris hujus habentur pro Reliquiis & redolent. Hae sunt vestes pretiosae, nullo frigore, quantumcumque tenues essent, superatae; & ideo propter frigus sanctificatae, propter sanctificationem vero post obitum ejus a devotis diligenter conservantur, & affectu pietatis honorantur. De labore manuum ejus [38] Sciebat prudens mulier, primis parentibus post peccatum, & per eos filiis suis, Dominum pœnitentiam injunxisse, scilicet, In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Unde manibus propriis, quamdiu potuit, laboravit; ut corpus per pœnitentiam affligeret, ut indigentibus necessaria ministraret, ut sibi etiam victum & vestitum (utpote quae omnia pro Christo reliquerat) acquireret. Tantam autem Dominus virtutem operandi ei contulerat, quod socias suas longe excedendo, fere se & aliam de fructu manuum suarum procurare valeret; illud Apostolicum diligenter attendens, Qui non laborat, non manducet: omne siquidem laboris exercitium dulcissimum reputabat; dum e adverteret, quod unigenitus excelsi Regis Filius, qui aperit manum suam & implet omne animal benedictione, labore manuum Joseph & Virginis pauperculae quaestuarie nutritus est. In quiete igitur & silentio, juxta Apostolum, manibus operando, panem suum manducabat: in silentio enim & spe erat fortitudo ejus. In tantum autem turbam & strepitum fugiebat, quietem & silentium diligebat; quod aliquo tempore, a festo sanctae Crucis usque ad Pascha Domini, silentium, fere nullum verbum proferendo, tenuerit. Cujusmodi silentium Dominus adeo acceptavit, quod Spiritu sancto revelante, propter hoc super omnia, absque Purgatorio ad caelum evolare, a Domino obtinuit. Ex quo patet, quantum sit loquacitatis vitium, cum Domino tam gratum sit silentium: siquidem vir linguosus non dirigetur in terra viventium. Tandem vero talentum sibi commissum omni die solerti negotiatione multiplicans, & diebus singulis de virtute in virtutem per scalam Jacob ascendens,cum in excelso locata esset, & quasi in summo gradu sita, omnia sub pedibus sensibilia reliquisset; adeo exuperante spiritu ejus absorpta est sensualitas, quod jam nisi cibum, qui non perit, Christo eam totam occupante, operari non potuit. Unde quasi emerita, etsi ab omni manuum operatione libera, Domino de cetero tantum vacavit; qua libertate Christus ancillam suam donavit. De gestu et compositione vultus et aliorum membrorum ejus. [39] Interiorem mentis ejus compositionem gestus exterior, extrinsecarumque partium ostendebat compositio. Cordis ejus gaudium vultus serenitas latere non sinebat. Miro autem moderamine cordis hilaritatem vultus gravitate temperabat, mentisque jucunditatem verecundae faciei simplicitate aliquatenus occultabat. Et quoniam ait Apostolus; Mulieres velato capite orent; velum candidum, quo caput tegebat, ante oculos ejus dependebat. Capite inclinato vultuque in terram dimisso, tardo maturoque gressu humiliter incedebat. Adeo autem ex plenitudine cordis ejus in facie illius Spiritus sancti gratia resultabat, quod multi ex ejus aspectu spiritualiter refecti ad devotionem & lacrymas provocabantur; & in vultu ejus, quasi in libro unctionem Spiritus sancti legentes, virtutem ex ea procedere cognoscebant. Accidit autem quadam die, quod vir quidam benignus, & personarum religiosarum familiaris & amicus Guido, quondam ecclesiae Cameracensis Cantor, cum visitandi eam causa a via sua divertisset; quidam autem ex sociis ejus, qui nondum forte per experientiam cognoverat, quantum piis mentibus visitatio bonorum familiaritasque conferat; devoti viri praedicti pium laborem quasi deridens, ait: Pro Deo, Domine Cantor, quid quaeritis? quare viam vestram frustra deseritis? numquid muscas volatiles seu papiliones cum pueris sequi & apprehendere vultis? Ille, ut mitis erat & patiens, iter propositum propter hoc non reliquit; sed Christi ancillam, ex cujus praesentia non modicam alia vice perceperat consolationem, devotus adiit. Dum autem illi loqueretur, socius ejus, sicut mos est secularium, hujusmodi sermones quasi parvipendens, ex alia parte variis & otiosis sermonibus erat intentus. Cumque jam taedio affectus esset expectando, venit ad Cantorem, admoniturus eum ut festinaret. Cumque forte in vultum ancillae Christi oculos figeret, subito & mirabiliter mutatus animo, in tantam lacrymarum copiam resolutus est, quod vix longo tempore post a loco & ab ejus praesentia potuit amoveri. Tunc Cantor, licet ille prae verecundia latere vellet, attendens & cognoscens rei eventum, gaudens, & socium suum vice versa irridens, ait: Eamus, quid hic stamus? Forte papiliones fugare vultis. Ille vero, post multa suspiria & lacrymas, vix tandem inde avelli potuit, dicens: Ignoscite mihi, quia prius quid dicerem penitus ignorabam: nunc autem in hac sancta muliere virtutem Dei per experientiam percepi. [40] Cum autem quodam tempore corpusculum ejus fervorem spiritus jam amplius sustinere non posset; decidit in aegritudinem magnam. Adeo enim pius Pater, filiam suam quam diligebat, disciplinae flagello subdidit, quod membra corporis ejus mirabiliter torquebantur: nam quasi in circulum brachia ejus prae dolore agitabantur, & manibus pectus tundere cogebatur. Cum autem ad tempus paululum quiesceret vis infirmitatis, tunc reversa ad se, cum tanto gaudio Domino gratias agebat, qui flagellat omnem filium quem recipit, quod in ea illud Apostoli manifeste impletum est; Cum infirmor, tunc fortior sum. Postquam autem, tamqum aurum in fornace, hac infirmitate electam suam probavit Dominus; excocta ad plenum & elimata, tantam postea in jejuniis & vigiliis, & aliis laboribus, a Domino fortitudinem obtinuit; quod tertiam partem laboris ejus etiam fortes homines vix valerent sustinere. Aliquando tamen, cum aliquis ex amicis suis aliquo gravamine laboraret, vel alicui tentationi succumberet; tunc ipsa cum infirmantibus infirmata, cum scandalizatis vehementi dolore urebatur; & tunc plerumque morbum suum praedictum in aliquo membrorum suorum particulariter sentiebat. Statim autem novo miraculi genere, vocato aliquo Sacerdote, dum digito Crucis signum super locum infirmitatis Sacerdos faceret; quasi virtutem sanctae Crucis expavescens infirmitas ad alium locum fugiebat. Facto vero iterum atque iterum Crucis signaculo, vagus morbus & profugus expectare diutius pondus Crucis non audebat; sed tandem, mirabili & inaudito venationis genere, a corpore ancillae Crucifixi penitus discedebat. Intuens enim oculo fidei in serpentem aeneum, a serpentini morbi morsibus liberata, Deo & sanctae Cruci gratias multiplices referebat. [41] Non solum autem in vultu ejus ex intuitu multi devotionis gratiam, sed ex mutua collocutione aliquibus stillabat dulcedinem, non solum spiritualiter in corde, sed sensibiliter quasi mellis saporem suscipiebant in ore. Audient duri & tardi ad credendum, & murmurabunt: qui autem hujusmodi divinas consolationes experti sunt, facile acquiescent cum audiverint. Favus distillans labia tua, sponsa mea; mel & lac sub lingua tua. Unde cum vir quidam magnus, licet in oculis suis parvus] die quadam loqueretur ei, qui ex abundanti humilitate & intensa caritate, a remotis valde partibus ad eam venerat; ex visu ejus tantam recepit consolationem, ex verbo autem ejus tantam dulcedinem, quod per totum diem illum nullus materialis cibi sapor ex ore ejus expellere potuit; quem susceperat mellitum saporem. Cujus sancti viri nomen ex industria tacui, quia laudibus suis mirabiliter cruciatur, & quasi aurum in fornace in ore laudantium probatur. Ex quo tamen factum, ut pius animarum consolator servi sui, pro se exulantis maxime relevaret amaritudinem. Cur verecundia confunderis? Cur mihi irasceris? Quis te nominavit? exilium tantum protuli. Nonne multi absque te exules, multi etiam Episcopi Tolosani, & ante te fuerunt, & post te esse poterunt? Numquid propter verecundiam tuam laudes ancillae Christi tacere debui? Quid ad te? Quid habes quod non accepisti? Non est tua gloria sed Christi. Neque enim qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Jam igitur desine contra me murmurare. Non tua sunt, sed Domini quae dixi; licet & Dei sint dantis, & tui humiliter recipientis; & ancillae Christi sint, cujus meritis peregrinationis tuae molestias Dominus relevavit. Sed jam huic priori libello finem imponamus, in quo de iis quae ad exteriorem hominem pertinent & sensibiliter exterius exercentur, diximus; ut quasi media diaeta peracta, priusquam ad interiora & subtiliora transeamus, modicum respiremus.