[0] IACOBI SADOLETI ROMANI CARDINALIS EPISTOLA AD SENATUM POPULUMQUE GENEVENSEM, QUA IN OBEDIENTIAM ROMANI PONTIFICIS EOS REDUCERE CONATUR. IACOBUS SADOLETUS, EPISCOPUS CARPENTORACTI, S. R. E. TITULI SANCTI CALIXTI PRESBITER CARDINALIS, SUIS DESIDERATIS FRATRIBUS MAGISTRATUI, CONCILIO ET CIUIBUS GEBENNENSIBUS. [1] Charissimi in Christo fratres, pax uobis et nobiscum, hoc est cum Catholica Ecclesia, matre omnium nostrum atque uestrum, amor atque concordia, a Deo Patre omnipotente, et unico eius Filio D. N. Iesu Christo, Sanctoque simul Spiritu, quae est unitas in tribus perfecta, cui laus est et imperium in omne seculorum aeuum. Amen. Arbitror, fratres charissimi, aliquibus uestrum esse notum, me nunc degere Carpentoracti : quo ueni ab Nicea, summum illuc Pontificem, ad pacificandos reges ex urbe Roma proficiscentem prius prosecutus. Amo enim ecclesiam et ciuitatem hanc, quam mihi spiritualem et sponsam et patriam Deus esse uoluit ; populosque hosce meos uere paterna charitate complector ; disiungique me ab illis ualde aegre fero. Quod si honos iste cardinalatus, qui mihi inopinanti et inscio delatus est, Romam me coegerit redire (ut certe coget) quo in ea uocatione in qua sum uocatus ibidem Deo seruiam. Non is tamen meum animum atque amorem ab his populis auocabit, quo habiturus sum in mediis cordis mei penetralibus semper infixos. Igitur Carpentoracti cum essem, audiremque multa quotidie de uobis quae partim quidem mihi dolorem, partim etiam spem nonnullam excitarent ut non diffiderem, nos et uos, qui fuimus quondam in recta erga Deum religione unanimes, eodem Deo beninius nos respiciente, ad eundem consensum cordium esse redituros. Visum est Spiritui sancto et mihi (sic enim scriptura loquitur) et certe quaecumque integro et pio erga Deum geruntur animo ex Spiritu Sancto omnia sunt. Visum est mihi, inquam, scribere aliquuid ad uos et eam animi curam ac solicitudinem quam pro uobis capio literis uobis declarare. Non enim, charissimi, noua est haec mea erga uos suscepta et beneuolentia et uoluntas. Sed cum ab eo tempore quo edo Dei uoluntate episcopus Carpentoractensium factus sum, annis ab hinc tribus fere et uiginti, propter commercium, quod uobis cum meis his populis frequens est, multa de uobis absens et de moribus uestris cognouissem : amare iam tum coepi nobilitatem urbis uestrae, ordinem formamque reipublicae dignitatem ciuium et illam imprimis uestram laudatam ac probatam apud omnes erga externos homines et aduenas humanitatem.Et quoniam uicinitas quoque non exiguam saepe partem ad diligendum affert sicut in urbe propinquae domus : sic in orbe finitimae prouinciae amoris inter uicinos conciliatrices sunt. Non contigit ante hoc tempus, scilicet, ut uos huius mei erga uos animi aut fructum perciperetis, aut aliquod signum indiciumque haberetis ; non enim opera uspiam eguistis mea, quae uobis profecto paratissima fuisset uerum nulla sese adhuc nobis obtulit occasio. At nunc quidem certe non contigit solum mihi, uerumetiamnecesse est ut quo in uos animo sim affectus, uobis demonstrare adnitar si fidem meam erga summum Deum et christianam illam in proximum charitatem retinere mihi cupio. Eteneim postquam fuit ad aures meas delatum homines quosdam astutos, inimicos Christianae unitatis et pacis, id quod in aliis antea nonnullis fortissimae gentis Heluetiorum oppidis et pagis iam fecissent, item in uobis et ciuitate uestra malae discordiae femina iecisse Christique fidelem populum a uia patrum maiorumque suorum et perpetua Catholicae Ecclesiae auertisse sententia, omnia que dissidiis et seditionibus implesse. Qui tamen mos proprius eorum semper est qui auctoritate Ecclesiae oppugnanda, nouas sibi potentias et nouos honores quaerunt. Testor Deum omnipotentem eum ipsum, qui nunc intimis meis cogitationibus praesens adest, me et indoluisse grauiter et duplici quadam misericordia affectum fuisse : cum ex una parte uiderer mihi audire gemitum plorantis matris nostrae Ecclesiae et lamentantis, quae tot et tam dilectis filiis uno tempore esset orbata, ex altera, uestris, o charissimi, incommodis et periculis commouerer. Sciebam enim ego tales uiros nouatores ueterum et bene constitutarum rerum tales turbas, talia dissidia, non solum animabus hominum pestifera (quod tamen malum omnium maximum malorum est) sed rebus etiam et priuatis et publicis perniciosa existere. Id quod uos quoque ipso euentu rerum edocti cognoscere potuistis. Quid ergo est ? cum meus erga uos amor et mea in Deum pietas me cogat, ut tanquam frater fratribus et amicus amicis, intimum omnem animi mei sensum uobis libere exponam : uos plurimum rogatos uolo, ut bonitatem illam uestram, qua semper uti consueuistis, mihi quoque in praesentia meis non ingrate accipiendis et legendis literis praebeatis. Spero enim, si aequis modo mentibus haec quae scribo attendere uolueritis, uos, si non consilium meum, et animum certe rectum et simplicem, et uestrae imprimis salutis cupientem, non minimum probaturos ; neque me quae mea sunt, sed quae uestra commoda atque bona, quaerere intellecturos. Neque ego tamen spinosas et subtiles ordiar disputatationes, quam philosophiam beatus Paulus uocat, et fideles Christi semper monet, ne se per eam patiantur decipi, per quam isti quidem uos circumduxerunt, cum inter imperitos obscuram quandam iactarent Scripturae interpretationem, fraudemque et maliciam, praeclaro illo quidem, sed falso atque alieno doctrinae et sapientiae nomine honestarent. Ego ea proponam quae clara sint atque illustria, quae nullam in se erroris latebram, nullum fraudis et fallaciae habeant diuerticulum, cuius modi tamen semper est ueritas. Ea enim et in tenebris lucet, et nemini non perspicua est, et a doctis iuxta atque indoctis facilime percipitur : praecipueque in christiano genere doctrinae, non syllogismis, nec uerborum captionibus sed humilitate, sed religione, sed erga Deum obedientia est subnixa. Viuidus est enim sermo Dei et efficax, et concidentior omni acuto utrinque gladio, penetratque ad iuncturas spiritus atque animae, et ad intima compaginum ac medullarum, neque animos illaqueat impeditis argumentationibus ; sed coelesti quodam interueniente cordis affectu, plenum sese et patentem mentibus nostris offert ; ut non tam humana intus ad intelligendum ratio, quam ipse ad se qui nos uocat, operetur in nobis Deus. [2] Quem ego Deum patrem omnis rectae intelligentiae supplex precor, ut et mihi ad dicendum et uobis ad percipiendum, ea adiumenta suae benignitatis praebeat, per quae possimus iterum in uno corde erga ipsum et in una mente consentire. Atque ut inde initium capiarmus, unde maxime opportunum esse ducimus, ego fratres charissimi, sic existimo, me et uos, et reliquos praeterea omnes qui in Christo spem et fidem suam posuerunt, id ea una de causa ita facere et fecisse, quo salutem, sibi atque animabus suis, non hanc mortalem et cito interituram sed illam sempiternam et immortalem quaererent, quae in coelo solum uere obtineri, in terris autem nullo modo potest. Est quidem ita dispartitum hoc officium nostrum, ut iacto primum fidei fundamento, hic deinde laboremus, quo illic quiescamus ; in terra semen iaciamus, quod in coelo postea possimus demetere ; et quibus hic in operibus, quibusue in studiis nosmetipsos excreuerimus, similes deinde atque dignos operum et laborum nostrorum fructus in altera uita adipiscamur. Cumque uia Christi ardua, et ratio degendae nobis secundum eius leges et praecepta uitae perdifficilis sit, propterea quod animos nostros ab omni terrenarum iucunditatem contagione auocare, et in eo ipso uno figere, despicere praesentia bona quae in manibus habemus, et futura quae non cernimus, appetere iubemur : tanti est tamen unicuique nostrum sua et suae animae salus, ut nihil recusare asperum, nihil laboriosum non pati, animum iuducamus, quo tandem abquando una nobis spe salutis nostrae proposita, per aerumnas multas, et per solicitudines, (praesente semper actionibus nostris Dei clementia et misericordia) stabilem salutem illam et perpetuam consequamur. Hac spe Christus, annunciator ueri boni, quondam ab orbe terrarum tanto consensu et studio omnium acceptus fuit ; hac ratione a nobis adoratur et colitur, uereque agnoscitur Deus esse, et Dei ueri Filius ; quid unus ipse ab initio omnium seculorum animos hominum Deo omnipotenti, in quo solo uita est, mortuos ac huius quidem mundi fallacibus et caducis blandiciis paulum temporis uiuentes, non prorsus et ex omni sui parte ad interitum condemnatos, a mortuis, hoc est, ab hoc maxime pernitioso mortis genere excitauit, primusque ipse semet, salutem et liberationem et doctrinam nostram esse uolens, morte carnis accepta, et paulo post uita non iam amplius mortali recuperata ; suo exemple nos instruxit et docuit, ut contraria longe ac prius consueueramus uia, mundo huic et carni, hoc est, peccato mortui, Deo deinde uiueremus, spesque in eo nostras bene ac beate perpetuo uiuendi poneremus ; quae est propria et uere digna Dei omnipotentis gloria et maiestate, nostrorum omnium a mortuis suscitatio ; qua non unus aut alter homo, sed cunctum hominum genus a terra et funesta animae morte, ad ueram et coelestem eiusdem animae uitam reuocatum est. Hanc huiusmodi a mortuis suscitationem sibi proponens Paulus, maximumque in ea intuens diuinitatis Christi argumentum atque indicium. Separatus ego in Euangelium Dei, inquit, quod promiserat per prophetas in Scripturis Sanctis de Filio suo, genito quidem ex semine Dauid, secundum carnem, determinato autem et declarato Filio Dei in potentia per Spiritum sanctitatis, hoc est in potentia spirituali, quae propria Dei potentia est, quod non corpore Deus, sed spiritu mirabilia sua agit. Imperare enim uentis, et caecis uerbo lumen reddere, et mortuos excitare, non corporea sed spirituali, quae eadem et diuina est, fiebat potestate. Declarabatur igitur Christus, Dei Filius, ex hac spirituali potentia, quae sola diuina est. Et quod subiungit Paulus, ex suscitatione a mortuis, non tam ea quidem qua corpus Lazari, aut filium uiduae, aut principis Synagogae filiam (quanquam ista quoque opera Dei erant) uerum ea etiam suscitatione magis qua Mariam Magdalenam a daemon is septem, Matthseum a telonio, cunctos a terrena et moribunda uita, omne denique genus humanum a peccato et peccati morte, et a potestate huius mundi tenebrarum, ad coelestem appetendam atque sperandam et cognationem et lucem excitauit, demersosque in luto terrae hominum animos, erexit ad coelum atque extulit. Atque hoc maximum Iesu Christi erga nos beneficium, praecipuumque in eo ipso diuinitatis argumentum, idcirco et institutum a Deo in missione Filii sui, et ab ipso Filio susceptum, et suo nobis tempore per eum datum tributumque est, ut omnibus et diuinis et humanis in uno Christo consiliis, auxiliis uirtutibusque adiuti, nos animas Deo nostras saluas sistere possemus. [3] Tanta est nobilitas, tam insigne precium, tam grandis aestimatio huiusce rei, quae anima hominis est, ut quo ne ea perderetur, sed et Deo ipsi et nobis lucrifieret, conturbatis penitus totius naturae legibus, atque ordine rerum permutato, et Deus descenderet in terras ut fieret homo et homo erigeretur in caelum ut esset Deus. Credimus ergo in Christum (ut dicebam) omnes, quo salutem animabus nostris, id est, nobismetipsis uitam inueniamus. Quo nullum optatum uehementius, nullum bonum interius, nec magis coniunctum ac familiare nobis adesse potest. Quantum enim sese diligit unusquisque tantum ipsi salus chara est sua, quae, si negligatur et abiiciatur, quod tandem erit praemium quod possit par acquiri ? Quam etiam dignam accipiet homo compensationem pro anima sua, inquit Dominus, aut quid proderit homini uel si uniuersum mundum lucretur animae autem suae iacturam patiatur ? Haec igitur tam ampla, tam chara, tam preciosa possessio, quae nostrae animae salus unicuique nostrum est, omni ui et conatu nobis retinenda est. {lacuna} acceptum Deo est, ita neque esse sine charitate potest. Cum ergo dicimus fide sola in Deum et Iesum Christum saluos nos esse posse, in hac ipsa fide charitatem uel in primis comprehendendum esse ducimus, quae princeps et potissima nostrae salutis est causa. Sed, ut abeamus a disputatione, et reuertamur eo unde sumus digressi, ostendimus uobis, fratres charissimi, uel ostendere potius conati sumus (non enim aequat magnitudinem rei oratio nostra) quanti momenti sit, quantopere ad nos pertineat, nostra nobis animae eiusque salutis procuratio, qua nostra in anima nosmetipsi toti sumus ; bonumque hoc proprie et unicum nostrum est, caetera bona, aliena nobis omnia atque disiuncta ; quibus ne ipsis quidem frui ullis possumus, si ex hoc principe et uere nostro excidamus. Pro quo sibi tuendo et conseruando animae bono, tot quondam Christi gloriosissimi martyres, mortalem hanc uitam prompto animo posuerunt ; tot sanctissimi doctores nocturnis diurnisque sudoribus ac uigiliis, quo nos in uiam rectam inducerent et constituerent, sibi elaborandum esse statuerunt ; tota olim tam multas et tam graues ab impiis tyrannis et praesidibus gentium iniurias et calamitates pertulit Ecclesia. Quae ideo omnia et a praepotente Deo permissa, et a fortibus illis uiris, Christi uere cultoribus suscepta, tolerata, decertataque sunt, ut per omne experimentorum et probationum genus, plurimis ueluti malleis excusa, multo igni purgata, tantis sanctorum aerumnis atque laboribus conflata, consolidata, expressa, et maximum apud Deum gratiam fidelitatis suae Ecclesia obtineret, et summam apud homines auctoritatem. Haec nos Deo Ecclesia in Christo generauit, haec nos aluit, confirmauit, instruxit quid nos sentire, quid credere, in quo spem ponere, qua uia in coelum tendere nos oporteat, ipsa eadem edocuit. Nos in hac communi Ecclesiae fide incedimus, nos illius leges et praecepta retinemus ; et si quando fragilitate et incontinentia uicti ad peccandum prolabimur, (quod utinam saltem raro ac non nimium saepe in nobis accideret) in eadem tamen fide Ecclesiae esurgimus, quibusque illa expiationibus et paenitentiis et satisfactionibus peccatum nostrum ablui, et ad integritatem pristinam, clemente erga nos semper et misericorde Deo nos restitui docet, eas expiandi et satisfaciendi rationes suscipimus et adhibemus. Idque ita cum facimus, confidimus nos ueniae et misericordiae locum apud Deum inuenire. Non enim praeter sententiam et auctoritatem Ecclesiae arrogamus nobis quicquam, non plus nos sapere, quam oporteat sapere nobis ipsis persuademus ; non superbiam afferimus ad contemnendum Ecclesiae decreta, non animi elationem, neque ingenium inter populos nostrum, aut nouam quandam sapientiam ostentamus ; sed (de probis et rectis Christianis loquor) in humilitate ingredimur atque in obedientia ; et ea quae per maiorum nostrorum sanctissimorum hominum, sapientissimorumque auctoritates tradita nobis et constituta sunt, tanquem per Spiritum uere Sanctum dictata atque praecepta, omni cum fide suscipimus. Etenim nouimus et scimus quantum habeat uirium, quanti sit momenti, quanti ponderis apud Deum humilitas, quae una uirtus imprimis christiana est, eamque semper maxime Christus Dominus noster et monitis, et prmceptis, et factis atque operibus suis prae se tulit, paruulisque solis, id est humilibus propositum dixit esse regnum coelorum Non enim refert, corporene parui an magni simus; sed illud plurimum refert, utrum animo simus humili, anne superbo. Superbia quae angelos deiecit de coelo, hominibus eadem iter in coelum impedit. Unde coeleste animal angelus, propter superbiam expulsum est, eo terrenum animal homo, propter humilitatem extollitur ; ut appareat plane, constitutum esse nobis in humilitate potissimum, et adiumentum perpetuae salutis nostrae, et huius beatae ac iucundae spei, qua ad coelnm tendimus, firmamentum. Quae cum ita sint, charissimi fratres, cum nostra salus nobis, cum uera uita, cum aeterna felicitas, cum nosmetipsi denique nobis ipsis imprimis et maxime caeterarum rerum omnium charissimi esse debeamus ; cum si nosmetipsos perdiderimus, nihil uspiam nostrum, id est quod iuuet, aut quod pertineat ad nos, simus amplius reperturi ; cum nullum grauius damnum, nullum exitiosius malum, nulla acerbior calamitas amissione et iactura animarum nostrarum accidere nobis possit ; quanto, obsecro, studio, qua animi cura et solicitudine prouidere debemus, ne in hoc tantum periculum salus et uita nostra coniiciatur. Dabitis uos profecto mihi et concedetis, nihil perniciosius neque funestum magis euenire nobis posse, quam amissionem animae unicuique suae. Dabitis ergo etiam illud, opinor, nihil esse a nobis maiore diligentia et studio, quam ne id accidat, praecauendum. Cuius enim mali sors, si ea in nos incidat, omnium malorum est deterrima ; eiusdem mali periculum maxime omnium nobis esse formidolosum debet. Etenim quanta est in malo moles, tantus in periculo mali, necesse est ut sit timor. Atque ut qui horrent et metuunt in pelagus praecipitari, hi ne ad praeruptam quidem et imminentem pelago rupem audent accedere, sic qui terribile illud Dei et damnatorium iudicium perhorrescunt, ab eo fugiunt imprimis periculo, quod sempiternae illi miseriae maxime finitimum proximeque adiunctum est. Neque ego hoc in hoc dico nunc loco, non omnes peccare homines, non omnes nos quo ad banc uiuimus uitam, in periculo semper esse (sumus enim plane, et aberramus, et offendimus, et labimur, interdum omnes, saepius, rarius, prout cuique sua, et ex Deo insita ad se cohibendum uirtus inest) uerum tamen peccata caetera, praesertim quae non iudicio stabili, sed per fragilitatem admissa patrataque sunt, ad summi Dei misericordiam facilem reditum habent. Illud autem peccatum horribile et pertimescendum, quo praue colitur Deus, qui rectissime debet coli, et quo falsa de illo sentiuntur, qui est summa solus ueritas, illud, illud, inquam, est peccatum, quod non solum in proximo periculo aeterni mali nos constituit ; sed spem prope etiam et conatum declinandi et fugiendi cuiusmodi periculi nobis aufert. Nam reliquis nostras in peccatis tanquam in uitae fluctibus, illa tamen anchora nostrae nauis salua est, quae nos prohibet a scopulo et naufragio: quod cogitationes interdum nostras in Deum coniicientes, et stimulis dolorum propter peccata compuncti, tacitis suspiriis, et confessione iniquitatis nostrae, illius misericordiam imploramus. Atque ipse, ut bonitatis et clementiae plenus est, flectitur statim ad ignocendum ; moreque pii patris filiorum suorum preces placatus admittit. At in hoc truci, horribilique peccato praeposterae falsaeque religionis, nec Deum nobis, nec anchoram amplius relinquimus. [4] Quapropter hoc praecipue periculum, fratres charissimi, si salui esse uolumus, accuratissime et studiosissime uitandum nobis est. Potest hic dici, cum uel corruptae uel integrae religionis uaria sint iudicia, et diuersae hominum, in hoc praesertim tempore, sententiae, aliusque hoc modo, illo alius interpretetur, satis uideri debere, si unusquisque ad id quod primum occurrerit credendum, sincero animo accedat, suumque iudicium submittat hominum se doctiorum et peritiorum iudiciis. Fateor, fatres charissimi, has esse uoces hominum simpliciorum, et quorum ingenia natura hebetiora sunt : quos qui detorquent et abstrahunt a uia recta, maius illi multo in se peccatum habent ; nam peritis quidem et callidis, oratio ista non conuenit. Sed ut nunc temporis causa confitear, omnibus ista et doctis et indoctis incerta esse (quod tamen est secus ; habet enim catholica Ecclesia certam regulam, qua a ueris falsa discernat). Verum esto, concedamus dubia esse : nonne quoniam de periculo nostrae salutis agitur, quoniam animas nostras, hoc est, nosmetipsos plurimi facimus : nec nunc in discrimen aut fortunarum aut ualetudinis, aut etiam corporis et mortalis huius uitae uenimus (quorum omnium iacturam uiri fortes pro Christo et pro sua anima constanter saepe pertuleruut) sed de nobis id decernitur, utrum sempiterne miserrimi, an beatissimi simus uicturi, circumspicere, considerare, perpendere diligenter nos oportet, ut eo nos constituamus in loco (de re loquor ueluti dubia, quae tamen non est) ut ubi, inquam, consistamus, ubi minus multo nobis timoris atque periculi, longeque plus spei et alacritatis ostenditur ? Nemo hoc, credo, negaturus mihi est, quin in re ancipiti et dubia (in qua praesertim summa agitur uitae et salutis nostrae) id potius capere et sequi consilii debeamus, quod ratio nobis susaserit, quam quod fortuita obtulerit temeritas. Videamus igitur utra in parte, et in utra secta maius sit, a Deo longius nos remouendi, et ad perpetuum exitium propius nos admouendi periculum. Quam rem ita agam et proponam, quasi habeam uos adhuc deliberantes, necdum animi certos : quorum potius aut uoluntatibus obsequl, aut consiliis credere debeatis. Disceptatio est, utrum uestrae salutis magis expediat, gratiusque Deo uos facturos existimetis : si ea credideritis, eritisque sequuti, quae Ecclesia Catholica cunctum per orbem terrarum annos iam mille et quingentos amplius, aut (si claram certamque rerum gestarum memoriam et notifiant quaerimus) annos iam amplius mille et trecentos, magno consensu comprobat ; an haec quae uafri homines, atque, ut sibi ipsi uidentur, acuti, aduersus tot seculorum usum et contra perpetuam Ecclesiae auctoritatem, his annis quinque et uiginti innouauerunt : qui certe ipsi Catholica non sunt Ecclesia. Est enim Catholica Ecclesia (ut breuiter definimus) quae in omni anteacto et bodierno tempore, omni in regione terrarum, in Christo una et consentiens, uno Christi Spiritu ubique et semper, directa est, in qua nullum potest dissidium existere ; omnis enim ea inter se connexa et conspirans est: quod si quid accidat dissensionis et dissidii, magnum quidem corpus Ecclesiae idem permanet, fit autem apostuma, quo corrupta aliqua caro, ab animante corpus cunctum spiritu diuulsa secernitur, nec de substantia ulterius corporis Ecclesiastici est. Non ego hic deueniam ad singulas rerum disputationes : neque aures uestras copia uerborum atque argumentorum onerabo. Tacebitur a me nunc de Eucharistia, in qua nos uerissimum Christi corpus adoramus. Isti sane parum gnari quemadmodum in unoquoque genere doctrinae adhibere argumenta et rationes oporteat, ex alienis et longe diuersis dialecticae inanisque philosophiae rationibus, Dominum ipsum uniuersi, et diuinam in eo spiritualemque potentiam (quae prorsus libera et infinita est) in angulos corporeae naturee, quae suis cancellis circumscripta est, conantur includere. Non loquar de confessione ad sacerdotem peccatorum, in qua, quod maximum est nostrae salutis fundamentum, uera Christiana humilitas, et a Scriptura demonstrata et ab Ecclesia praecepta ac constituta est. Quam isti humilatem, et per calumnias eludere, et per arrogantiam abiicere studuerunt. Silebo de precibus, aut sanctorum pro nobis apud Deum, aut nostris, pro mortuis ; quas iidem isti cum aspernantur et irrident, easque nullius penitus esse momenti dicunL. Quid tandem sibi uolunt ? Num nam animas arbitrantur una cum corporibus suis interire ? Et nimirum id uidentur innuere, quod agunt etiam manifestius, cum libertatem sibi uitae ab omnibus ecclesiasticis solutam legibus, et licentiam cupiditatum comparare adnituntur. Si enim mortalis anima sit, edamus et bibamus, inquit Apostolus, paulo post enim moriemur, sin autem sit immortalis (ut certe est) unde, quaeso, tantum et tam repente factum est corporis morte dissidium, ut et uiuentium et mortuorum animae inter se nihil congruent ; nihil communicent ; omnis sint cognationis nobiscum, et communia humanae societatis oblitae ? Cum praeesertim charitas, quae pracipuum Spiritus Sancti in christiano genere est donum, quae nunquam non benigna, nunquam non fructuosa est, et in eo in quo inest, nunquam inutiliter consistit, salua semper et efficax, in utroque uita permaneat. Sed ut relinquam controuersias, easque ad sua tempora reseruem, excutiamus id quod prius est propositum ; ut uideatur et quaeratur, quid nobis magis conducat, factuque rectius sit, quid ad gratiam summi Dei obtinendam magis sit accommodatum, sentirene cum uniuersa Ecclesia, eiusque decretis et legibus et sacramentis cum fide obtemperare, an assentiri hominibus dissidia et res nouas quaerentibus ? Hic locus est, charissimi fratres, hoc illud est biuium quod diuersa duo in itinera scinditur : quorum iter alterum ad uitam, alterum ad perpetuam mortem nos deducat. In hoc discrimine et delectu, agitur salus animae cuique suae, aguntur pignora futurae uitae : utrum uidelicet nos aerternae felicitatis, an miseriae infinitae simus futuri compotes. Quid ergo dicemus ? Fingamus hic duos, qui ex utroque genere, hoc est, utroque ex itinere, ante illud terribile Summi Iudicis tribunal sint constituti : quorum causa cognoscatur et expendatur, quo uel damnatoria in eos sententia, uel salutaris iure ferri possit. Interrogabuntur fuerintne christiani ? Fuisse se ambo dicent. Rectene crediderint in Christum ? Utrique pariter respondebunt : Nae. Quid autem crediderint, aut quo modo crediderint, cum explorabuntur (nam haec de fide recta cognitio, illam quae est de uita et moribus antecedit) cum igitur ab eis exigetur rectae fidei confessio, dicet ille quidem qui in Catholicae Ecclesiae gremio et disciplina fuerit educatus : Ego cum institus essem a parentibus meis, qui et ipsi a patribus suis et auis acceperant, ut cunctis in rebus Catholicae Ecclesiae essem obsequens, eiusque leges, et monita, et decreta, tanquam a te ipso, Domine Deus, lata obseruarem et colerem ; cumque omnes eos fere, qui in christiano nomine censerentur, quique et nobiscum, et ante nos, longe et late per orbem terrarum tua signa esseat secuti, in eadem sententia esse et fuisse animaduerterem, ut cuncti matrem fidei suae hanc ipsam Ecclesiam agnoscerent et uenerarentur, et ab eius praeceptis constitutisque discedere sacrilegii instar putarent ; in hac eadem fide, quam catholica seruat docetque Ecclesia, probare tibi me studui. Et quanquam uenerant homines noui, Scripturas multum in ore et manibus habentes, qui noua quaedam commouere, uetera labefactare, Ecclesiam redarguere, obedientiam quam illi nos omnes praebebamus, eripere nobis et extorquere conarentur, in eo tamen constanter manere uolui, quod a patribus meis, et a communi sanctissimorum doctissimorumque patrum consensu, iam inde antiquitus in Ecclesia fuisset et obseruatum et traditum ; et si multorum quidem praesidum hominumque ecclesiasticorum, praesentes mores essent ii, qui mihi stomachum mouere possent, quibus tamen non sum a sententia deductus. Ita enim constitui eorum praeceptis, quae certe sancta erant, obtemperare me debere (sicuti tu, Deus, in tuo Euangelio praeceperas) uitae autem et gestorum te unum iudicem esse oportere. Praesertim cum ego quoque, his tot peccatis, quae in hac mea fronte en tibi manifesta sunt, commaculatus atque infectus, aliorum dignus iudex esse non possem. Pro quibus nunc adsto ante tribunal tuum, non seueritatam tuam, clementissime Deus, sed misericordiam potius et placabilitatem implorans. Dixerit hoc modo iste causam suam. Citabitur alter, comparebit. Imperabitur illi ut dicat. Hunc habebit exorsum orationis suae (fingatur enim de illis unus esse qui sunt out fuerunt dissensionum auctores ; melius enim credo tutabitur iste causam suam, qui se doctorem caeteris ad deficiendum ab Ecclesia fuerit professus). Mihi, inquiet, o summe Deus, intuenti mores hominum ecclesiasticorum ubique fere corruptos, et sacerdotes nihilominus religionis gratia, in honore omnibus esse cernenti, opesque illorum iniquo animo ferenti, iusta (ut puto) iracundia animum inflammauit ut me illis aduersarium constituerem ; cumque respicerem me ipsum, qui tot annos operam literis et theologiae dedissem, non tamen habere eum in Ecclesia locum, quem labores mei meriti essent, multos autem indignos ad honores et sacerdotia extolli perspicerem, ad eos (fateor) insectandos me contuli, quos tibi quoque ipsi minime placere et satisfacere sum ratus. Et quoniam eorum potentiam reuellere non poteram, nisi obterrerem prius leges ab Ecclesia latas, populi magnam partem induxi, ut ea Ecclesiae iura contemneret, quae diu ante rata inuiolataque fuissent. [5] Quae si in conciliis uniuersalibus fuissent decreta : conciliorum auctoritati non concedendum esse dixi. Si instituta a priscis patribus et doctoribus, ueteres patres ut imperitos, et boni expertes intelligentiae sum criminatus. Si per Romanos Pontifices, eos sibi astruxisse tyrannidem, et falso nomine uicarios se Christi dicere affirmaui : omnibus denique modis contendi, ut hoc tyrannicum Ecclesiae iugum, quae cibos interdum prohibet, quae dies seruat, quae confiteri nos uult peccata nostra sacerdotibus ; quae uota impleri iubet, quae homines in te, Christe, liberos tot seruitutis uinculis alligat, a nobis cuncti qui te colimus, excuteremus, solamque fidem in te, non etiam bona opera, quae maxime extolluntur et praedicantur in Ecclesia, iustitiam nobis et salutem patere confideremus. Cum tu praesertim poenam pro nobis pependisses tuoque sancto sanguine cunctorum delicta et scelera deleuisses ; ut nos hac una fide in te freti, liberius deinde agere quaecunque nobis libuisset, possemus. Scripturas etiam ingeniosius sum perscrutatus quam ueteres illi ; ac tum quidem maxime, cum aliquid quaerebam in eis, quod contra istos detorquere possem, qua etiam doctrinae et ingenii opinione, apud populos famam et existimationem nactus, totam quidem Ecclesiae auctoritatem euertere non potui ; magnarum tamen seditionum in ea et scissionum fui auctor. Haec ubi iste dixerit, et uere dixerit (neque enim mentiendi apud illum Coelestem Iudicem est locus), tametsi multa idem de ambitione sua, de auaricia, de studio popularis gloriae, de fraudibus et maliciis intestinis, qui intus ipse agnoscat, in sese retinuerit, quae tamen illi, prima ipsa in fronte apparebunt inscripta. Quod tandem, o Gebenenses, fratres mei, quos ego in Christo, et in Christi Ecclesia unanimes mecum habere opto, non solum de his, sed comitibus assectatoribusque eorum, iudicium fore existimatis ? Nonne hic certe qui catholicam Ecclesiam fuerit secutus, nullum suum erratum in hac re afferret ? Primum, quia non errat, neque adeo errare potest Ecclesia, cuius illa publica et uniuersalia decreta atque concilia, Spiritus Sanctus assidue gubernat. Deinde etiam si errasset ea, aut erraret (quod tamen creditu et memoratu est nefas), nullus huic quidem suus exprobaretur error, qui sincero animo, et propter Deum humili, maiorum fidem suorum et auctoritatem esset persecutus. At iste alter suo innitens capite, neminem habens ueterum sanctorum Patrum, ac ne generalium quidem ex omnibus episcopis conuentuum, quem honore dignum putet, cui inducat animum cedere et obtemperare, omnia sibi arrogans, ad obtretandum magis, quam ad discendum, docendumque paratus ; cum a communi Ecdesia desciscit, quem respicit portum fortunarum suarum ? quo propugnaculo confidit ? quibus apud Deum aduocatis fretus est ? ut non grauiter debeat metuere eiectum se iri in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, hoc est, ubi miserias suas perpetuo defleturus, et contra semetipsum dentibus increpiturus sit ; quod cum posset, si id studuisset, illam acerbissimam uitare calamitatem, id facere neglexisset. Quam porro infausti et incommodi comites traducendae uitae sint moeror et furor, unus per sese quisque satis potest intelligere ; praesertim cum illius modi mali atque damni nullus futurus unquam finis sit, nulla determinatio, nunquam ibi plorare, nunquam desinatur irasci. [6] Atqui si reliqua istorum omnia aliquo tamen pacto perferri et tolerari possent, hoc quemadmodum ferreretur (in quo mihi uidetur ne ad ignoscendum quidem illis, locum allum ueniae et misericordiae apud Deum dari posse) quod sponsam hi Christi unicam discerpere sont conati, quod tunicam illam Domini, quam prophani milites diuidere nolueruut; isti ausi sunt, non diuidere solum, sed lacerare ? Quot enim iam istis initium facientibus, sectae Ecclesiam disciderunt, neque cum istis congruentes, et ipsae inter se discordes ? quod manifestum esse falsitatis indicium, omnnis doctrina confirmat. Veritas enim unica semper est, uaria autem et multiformis est falsitas, et simplex quod rectum est, multifidum quod obliquum. Sed huiusmodi scissionem, huiusmodi sanctae Ecclesiae dilaniationem potestne quisquam Christum agnoscens et confitens, et cuius aliquando menti atque cordi Spiritus Sanctus illuxerit, non intelligere, Satanae, et non Dei propriam operationem esse ? Quid imperat nobis Deus ? quid praecipit Christus ? Nempe ut unum omnes in ipso simus. Quo datum est nobis a Coelo atque Deo illud singulare et praecellens charitatis donum, quod Christiano dumtaxat generi, non caeteris gentibus diuinitus infusum est? Nonne ut omnes uno corde et ore Dominum confiteamur ? An arbitrantur isti christianam religionem aliud omnino esse, quam pacem cum Deo, et cum proximo concordiam ? Videamus quid ipsemet loquatur in Ioanne Dominus, Patrem suum pro discipulis deprecans : "Pater sancte, serua eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos. Non pro his autem rogo solum, sed et pro eis qui credituri sunt per uerbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut credat mundus, quod tu me misisti; et ego gloriam, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumas, ego in eis et tu in me, ut sint perfecti in unum". Videtis, fratres charissimi, et in clara Euangelii luce discernitis, quid sit uere esse christianum, cum fides in Deum nostra, cum Dei omnis gloria, quae et ipsius apud nos, et nostre apud eum esse possit, in hac sola inter nos unitate consistat ; cum hoc unum requirat et postulet a Patre de nobis Christus, isque suos in hoc labores, suas aerumnas, suam susceptam pro nobis humani corporis fragilitatem, suam crucem, suam mortem, sic fructum allaturam sibi putet, et ad gloriam patris, quam maxime expetebat, et ad salutem nostram, pro qua erat moriturus : si nos inter nos, et in ipso fuerimus unum. [7] Atqui hoc semper laborat, hoc adnititur Ecclesia Catholica, ut sit consensio nobis, et in eodem spiritu unitas ; quosque homines aut apatia disiungunt terrarum, aut interualla temporum, quod coire in unum corpus non possunt, eos unus tamen Spiritus, qui ubique idem semper est, et foueat et regat. Cui quidam Ecclesiae Catholicae et Spiritui Sancto hi se aduersarios e regione profitentur, qui unitatem frangere, qui uarios spiritus immitere, qui consensionem soluere, qui tollere concordiam de Christiana religione conantur, tanta cupiditate, tanto studio, tot machinationibus et artibus, ut eorum solicitudinem et anxietatem nulla salis digne exprimere oratio possit. In quos ego quidem id non imprecabor, ut disperdat Dominus uniuersa labia dolosa, et linguam magniloquam ; neque item, ut addat iniquitatem super eorum iniquitatem ; sed ut conuertat eos, et ad spiritum bonum deducat, Dominum Deum meum supplex rogabo, sicuti rogo. Vosque et oro et hortor, fratres mei Gebenenses, ut, discussis aliquando ab oculis mentis uestrae erroris nebulis, et patefacta luce, ad coelum illud oculos attollenles, quod perpetuam patriam uestram, si in unitate Ecclesiae manseritis, proposuit uobis Deus ; redire in concordiam nobiscum, et fidele obsequium praestare matri nostrae Ecclesiae, colereque Deum in uno nobiscum spiritu iam uelitis. Nec si mores nostri uobis fortasse displicent, si quorumdam culpa, splendor ille Ecclesiae, qui perpetuus et incontaminatus esse debuit, aliquando sit obtusior, uestros id animos moueat, aut in diuersam et contrariam trahat partem. Odisse forsitan personas nostras potestis (si id ab Euangelio conceditur ) doctrinam certe et fidem habere odio non debetis, scriptum est enim : "Quae dicunt facite". Neque uero nos aliud dicimus, quam quod nostram uestrae salutis cupiditatem uobis indicamus. Quae si a uobis, Gebennenses charissimi, in bonam partem fuerit accepta ; si me amantissimum uestri gratis animis audieritis, non poenitebit uos profecto, et apud Deum recuperatae pristinae gratiae uestrae, et apud homines laudis. Ego quae meae partes sunt, et quod beneuolentia erga uos mea mihi praescribit, assiduus ero ad Deum pro uobis deprecator, meo quidem ipso indignus uitio, sed forsitan charitas efficiet me dignum. Tum autem quidquid ualeo, possumque, etsi id quoque paruum admodum est, sed si quid est in me ingenii, consilii, autoritatis, diligentiae, id ita uobis totum, et uestris opportunitatibus defero ; ut pro magno meo commodo habiturus sim, si uos aliquod ex me commodum fructumque meae operae, et laboris, et in diuinis rebus, et in humanis percipere potueritis. Extremum est, ut uos orem, ut eum nuntium quem ad uos cum his literis misi, ea comitate ac benignitate accipiatis quam et humanitas uestra, et ius gentium, et in primis Christiana mansuetudo postulat et requirit : quod uobis honestum, mihi autem uebementer futurum est gratum. Deus uos dirigat, et propitius tueatur, fratres charissimi. Carpent. XV calend. aprilis, MDXXXIX.