[0] IACOBI SADOLETI DE LIBERIS RECTE INSTITUENDIS LIBER. Euripidis est, in Andromacha opinor, non tam formam foemina, quam uirtutes esse qua delectent coniugem. Te uero, Gulielme Bellai, optime amicorum omnium, quanta oportet affici uoluptate : qui eam uxorem nuper duxeris, cuius ad egregias animi uirtutes atque dotes species ac forma adiuncta sit, digna electissimis moribus : quos habuit quidem illa unde disceret, nata in familia nobilissima, et in eis educta quotidianae uitae consuetudinibus, quae splendorem et elegantiam optimi generis apprime redolerent. Sed tibi certe contigit ex tui animi sententia, ut talem haberes, qualem semper optasti. Nam cum etiam tu antiqua nobilitate, et claris maioribus procreatus, plura, ac multo praestantiora ornamenta tibi ex uirtute acquisiueris, iis quae a natura et a fortuna multa ac magna accepisti. Sane fuit equum, ut sociam thori, atque uitae eam tibi adiungeres, cuius ingenium et uirtus tuis humanissimis moribus responderet. Maxime autem in hoc laudanda Francisci regis nostri sapientia est, et consilium summo principe dignum, qui quod caeteri fere in equis et canibus, ipse praecipue in uiris facit, ut prouidentiam omnem adhibeat, quo ex spectatis utrinque generibus electi in hoc sanctum foedus matrimonii conueniant, ut ex bonis parentibus nascatur progenies, quae postea et regi, et patriae possit esse utilis. Etsi in eo praeterea necessaria esse disciplina quaedam uidetur, quemadmodùm domi ali atque institui debeant pueri atque adolescentes. Quo de genere nos, cùm nuper nescio quid conscripsissemus, uiam patribus, et rationem ostendere conati, qua bene atque ingenue erudire liberos possent, statuimus tibi deferre hoc munus, quod futurum esset monumentum nostri in te amoris : etsi tu minime omnium huius quidem praeceptionis indigeas. Quis enim est, de instituendis recte liberis scribere aliquid uolens, qui non plura et potiora domi uestrae huiusce generis documenta reperiat, quam ipse ad instruendum alios possit afferre? ln quo saepe solitus sum mirari parentis uestri felicitatem, an uirtutem, an ueriùs dicam utrumque : qui cùm plures sustulerit alueritque liberos, sic eos omnes aequaliter artibus optimis, et praeclarissimis moribus expoliuit, ut cuncti ex eadem quasi forma humanitatis, simul ac dignitatis conflati, et quodam modo excussi esse uideantur. Sed tamen non inacceptum tibi fore hoc animi mei studium sum arbitratus, quod et iucundum amicitia, et opportunum recens tuum coniugium facturum sit : e quo Deum immortalem precari non desino, ut te gignere prolem eam contingat, quae paternam et auitam uirtutis imaginem in omni posteritate possit prorogare. Verùm ut ad ipsum iam sermonem de liberis recte instituendis ueniamus :