[10] Hac de arte plura dicenda essent, quippe e qua tantum sit humanae uitae ornamentum, nisi in Cicerone praeclarissime expressa essent omnia : quem et meo hortatu, et uoluntate tua assiduum in manibus, Paule, geris : hic enim tibi et nunc, et postea et semper legendus est : nec legendus solum, sed omnibus intimis sensibus et modis deuorandus : nulla est enim laus prudentiae, nullum lumen orationis, nulla sententiarum dignitas, nulla uerborum, nullus in dicendo lepos, nullum acumen ingenii, nulla uis animi, quae non in eo non dicam appareat atque extet, uerum ita emineat, acrisque ad permouendum uehemensque sit, ut torrente quodam omnium suauitatum obruat sensus animosque legentium. Sed etsi in hoc uno omnia insunt, quae ad huius praeclari generis uidentur esse requirenda : praetereaque et doctrinae et sapientiae maxima cum his coniuncta uis : tamen ubi te ad huius imitationem conformaueris, neque colorem solum, sed succum etiam et habitum illius orationis fueris nactus : tum legendi caeteri quoque tibi sunt auctores latini, graecique, tum oratores, tum etiam poetae. Est enim huic aetati, in qua tu es, Paule, et uero etiam consequenti magno ornamento simul et emolumento, uidere multorum ingenia atque scripta : quod et multa addiscuntur a multis , quae ad usum et manum quotidie opportuna accidere possunt : et lectio uaria ac multiplex iudicandi uim prudentiamque confirmat : quae si in uno dumtaxat genere uersetur, nec habeat quicumquid comparet, non delectu ullo ad id se applicuisse, etiamsi sit optimum, sed casu et fortuna in illud solum incidisse uideatur. At nos delectu uolumus et iudicio ualere uel maxime eius adolescentis naturam, de quo iamdudum insistimus loqui : quanquam non est adolescentiae iudicare, uigere ingenio illi aetati potius conuenit : porro autem ingenii est cum percipere celeriter id quod tradatur, tum uero arrepto a demonstrante principio, praecurrere aliquantum, et ex paucis statim plura aliqua intelligere : quod quidem eximium imprimas optabile deorum immortalium in nobis donum est : iudicandi autem ipsa uis, non tam celeritatem quam pondus habet, neque in praeuidendo magis quam in circumspiciendo est posita : ex multis enim circumcirca sese offerentibus eligat illud oportet, quod maxime sit accommodum : quod quidem fieri sine comparatione plurium non potest : quam nobis probandi et adsciscendi potiora facultatem usus rerum multarum, et in hominum consiliis, fortuitisque euentibus longa agitatio, imprimisque lectio erudita et uaria affert : neque tamen absque illo naturae munere, quo bono ingenio praediti in lucem uenimus : nam si ingenium absit, pro nihilo cuncta sunt : ut naturam ubique praecipue dominari appareat. Sed etsi non est iudicatio propria adolescentiae, eis tamen armis, et eo cultu comitatuque rerum illa ornanda aetas est, ut cum maturum fuerit, acute queat et recte iudicare : in quo maximam partem litterarum scientia adiuuabit, et cognitio uetustatis, et lectio quamplurima summorum probatissimorumque auctorum, quorum nemo est aspernandus ex his, quos iniuria temporum de multis reliquos nobis fecit : nec solum egregia utilitas, sed maxima quoque delectatio ex illorum lectione uaria percipietur. Iuuabit cognosse ac mirari una uim incredibilem uehementiamque Demosthenis : cuius oratio sic sensis inter se, quasi hamis, conserta esse mihi uidetur, ut si litteram unam tollas, seriem totam labare sit necesse : ita quidam est pugnax, ut semper uincere : ita plena ac referta, ut obruere : ita arguta, ut nunquam non decipere aduersarios possit : quam crebra praeterea in ea praedicatio antiquitatis, qui delectus uerborum ac sententiarum, quam multae ad laudem et ad decus sumptae ex tempore et ex causa cohortationes? Ut merito huius unius principis in dicendo gloria Graiae gentis eloquentia nitatur. Huius inimicus et in republica aduersarius Eschines toto genere omissior, canorum tamen habet quiddam et profluens. Subtilis Lysias et uerbis maxime proprius. Nam Isocratis eloquentiam probatam alioquin, nimiae concinnitates, et quaedam quasi delitiae, ut minus uideretur uirilis efficere. Horum et caeterorum, ut dico, crebra lectio non solum uoluptate afficit cognoscendis summorum hominum ingeniis ac dissimilitudinibus, sed auget etiam facultatem inter dissimilia et uaria genera diiudicandi. Quod idem de rerum gestarum scriptoribus est dicendum, quorum nostris mehercule non minor est quam Graecis aut elegantia aut copia : atque in his aliquanto etiam expressius apparet, quod ad confirmandam prudentiam hominum pertinet : ueterum enim ducum, et eorum qui in gubernatione rerum publicarum floruerunt consiliis actisque perdiscendis, et quid cauendum in uita, et quid sectandum sit ex euentis illorum facile intelligitur. Quid de poetis dicam ? quorum cernis profecto et quae in utraque lingua copia, et quanta non solum ad demulcendos, uerum etiam ad impellendos animos nostros uis sit : atque hoc genus sanctum, et diis amabile semper habitum est : non enim tam studio humanaue cogitatione, quam spiritu quodam diuinitus inflati, uidentur illa effundere, quae sonis numerisque constructa aures sensusque corripiunt : et ad permiscendos animos nostros tanquam illiquefacta funduntur : ut in quamcumque impulerint partem, non uideatur posse obsisti. Quo etiam ex illa Platonis republica quam is in libris perfectam condidit, poetae exire iussi sunt, ne si ad suum arbitrium et quodcumque eorum animis libuisset scribere ac diuulgare aggressi essent, quod in communi liberum erat Graecia, ciuium suorum mores facillime corrumperent : et reuera plus est in hac facultate momenti, quam quisquam forte suspicetur, tum ad fringendos, atque eneruandos uoluptate, aut caeteris permotionibus animos, tum rursus ad eosdem uirtute et constantia corroborandos. Sed quoniam hoc uidetur esse communis musicae officium, cuius pars uel praecipua poetice est, eaque adeo sedes et basis, qua tota ars musica collocata est et sustinetur, de ea est aliquid dicendum, si quid nobis uelimus hoc cursu et hac commemoratione artium ingenuarum, et quem ad finem contendamus prius exposuerimus. PAULUS. — Equidem pendeo animi quo tu loco statuas esse poetas, et illam Platonis sententiam pertimesco sed tamen cum recordor me te auctore cum illis uiuere iamdudum familiariter, eosque saepius in manibus habere, consolor ipse me, nec uereor ut tu mihi illam uel oblectationem et requiem a seuerioribus studiis, uel etiam ut ego experior non mediocrem utilitatem ad linguam et uitam excolendam adimas : nam si quis mei ingenii captus est ad ista expendenda , in quibus tamen quotidie uersor, nec intelligo quid Homero uberius aut magnificentius legere possim, nec quid Virgilio diuinius : qui duo cum sint non singulorum saepe hominum studio solum, sed ipsarum nationum contentione inter se comparati, utri dandus sit in hac lande principatus, soleo crebro usurpare sententiam tuam : qui sic dicere es solitus, plurima esse in Homero quae in coelum tolli, nihil in nostro quod melius possit optari : ab illo tamen tanquam fonte et patre omnium doctrinarum caeteros ueluti riuos fluxisse putas. Nam quod comoediam saepe affirmas priuatae uitae et ciuilis consuetudinis esse magistram, speciem habet, ut ego arbitror, hos quoque poetas non repudiantis : quorum Terentius ceu sedatus amnis quemadmodem fluat pure et leniter, nihil secum turbidum neque fucatum deferens : utque se accommodet ad omnia quae incidunt, apte, scite, eleganterque, et narranda et respondenda, quis legens non cum quadam animi delectatione miretur? In quo mihi uidetur habitare ipsa modestia; sic enim cauet ab obsceno spurcoque, ut interdum quid quamque deceat personam parum attendere uideatur. Plautus fortasse licentior : sed tamen quid eo ad locupletandam latinam orationem et facilitatem sermonis copiamque uerborum, potest esse utilius. De poetis caeteris non loquar, quorum est et Graecis et Latinis festiua copia : plura enim genera poetarum habentur, quod in oratoribus fortasse non ita est. Sed hoc dicam communiter de uniuersis, cum sit aliquid in unoquoque quod excellat in aliqua ingenii parte, et in plerisque laudabilia permulta, non uideri hoc genus ab institutione bonorum morum et a studiis doctrinae eius quam expetimus repellendum esse. Quod si fortunae et temporis iniquitas, aut nobis in uetustis conseruandis auctoribus tragoediam reliquisset, aut non ademisset Graecis comoediam, magnam opinor uoluptatem et Graecorum et Latinorum inter se scriptorem contentione caperemus. Sed quando hoc nobis bonum ereptum est, siue haec hominum iniuria fuerit, siue temporis, ex alternorum tamen lectione licet animaduertere, quae sit utriusque generis uis, quanquam tragoedia forte turbulentior, et ad concitandos diuersis affectibus animos non parum certe potentior. IACOBUS. — Polite ista admodum et perquam commode, Paule; itaque gaudeo tua ista, in expendendis seriptoribus graecis et latinis attentione ac diligentia, in qua specimen nobis eximium tui ingenii praebes : mihi quidem non paruam laboris partem ademisti in discernendis et diiudicandis poetis, nam hos modo quos commemorasti, et alios fere horum similes non legendos solum, ses habendos tibi perquam familiares puto : nec usque eo Platonis illud interdictum horreo, ut non putem bonum morem potius poetis, quam poetas bono mori legem esse laturos. Sed tamen neque ille in eo statuendo non aliquid secutus est; et nos te nolumus in numero ducere poetarum sotadicos istos impuros uersificatores, qui ad omnem petulantiam progressi, omnia scurrilibus probris referserunt. PAULUS. — Nequaquam, mi Pater, intelligo enim quos dicas, nisi si quando illi legendi sunt, ut excellentium et grauium poetarum uirtus et sapientia magis eluceat. Sed quod de musica te uelle dixisti dicere, id ego audire sane aueo.