[6] Sed quoniam de his satis multa, redeamus ad id quod dicebamus, illud idemque de integro saepiusque dicamus, huius affectionis uim atque naturam quae timorem alit in animis ignominiae, atque propagat ab eis patribus, quibus recta liberorum educatio est cordi, studiose in finis inserendam, colendam, adaugendamque esse, ut quae quoad uera ratio et philosophia ipsa aduentet, bonam in eis mentem, opinionemque custodiat : in quo aliqua non leuis a parentibus diligentia et cura est adhibenda. PAULUS. — Quae, mi pater? incredibile est enim quantopere audire cupiam. Nam etsi acceperam a uobis, qui me aluistis, atque instituistis, honorandos esse parentes et maiores natu colendos, idque ego pro mea parte ut agerem, essemque uobis dicto audiens, studiose enitebar : nunc tamen cognita utilitate uestri consilii, et quantus inde pudoris existat fructus intelligens, quod antea non animaduertebam, ero posthac in parendo et perseuerando etiam constantior : quod quidem mihi praecipue praeter caeteros conuenit : quando caeteri a singulis, ego ex binis parentibus ad uenerandos, colendosque maiores productus sum. IACOBUS. — Laetor, Paule, non inaneis fuisse operas nostras, quibus te ad philosophiae studia applicare cepimus, iam enim mente concipere te intelligo, quantum ad rectum morem uera ratio et scientia ipsa firmamenti afferat. Sed quod de pudore in liberis alendo et conseruando dicebam, id eiusmodi est, ut patres quos iste amor filiorum ad decus et ad dignitatem instituendorum, dignus patria charitate indulgentiaque cepit, suscipiant negotium cum lenitate et mansuetudine, nec ullam asperam ac perterricrepam (ut uetus poeta incipit) erudiendi atque instituendi ineant uiam : uerum facilitate clementiaque nitantur : uerum ut in omnibus seruetur semper grauitas : non enim usque eo se dimittere debet pater, ut familiarem se, et ueluti sodalem constituat filio : ex quo oritur in puero patris contemptio, et fiducia quaedam sui ipsius, ut tanquam nulla adstrictus lege, quodcumque libuerit, praefractius id concupiscat : neque rursus ita austerus esse et pertinax, ut non multum comitatis atque humanitatis filio impertiat : uiuamque imaginem sui, qua nihil est parentibus in omni uita dulcius non ardore quodam beneuolentiae foueat charius atque amplectatur. Sed ut moderandum est amori, ne nimia indulgentia corruptus puer, exuat metum et reuerentiam sui patris : sic a praecipiti et praerupta asperitate uehementius etiam abstinendum est, quae amorem elidit ex animo filii, eumque in id uoluntatis et studii adducit, ut quaecumque patri placere in se cognouerit, habeat ipse odio : et uel ad illiberalem animi timiditatem se abiiciat, uel si fuerit natura contumacior, nitatur in aduersum, et detrectando imperium patris, quotidieque deterius aliquid faciendo, quasi paternas iniurias sibi uideatur ulcisci. Haec intuens qua fuit sapientia, et quo usu maior ille Cato, imprimis ferre, et habere in ore solebat, non minus pollui, et detestandos esse patresfamilias qui coniugibus et liberis, quam eos qui delubris deorum immortalium manus attulissent. Et uere si cogitare uolumus, cum nemini expediat metu contineri in officio, minime conuenit liberis, quorum praesertim animos ad decus et ad honestatem cupimus informare : infirmus enim et debilis uirtutis custos metus est : quem qui adhibere in filiis uolunt, audiant Tereniium e communi uita huiuscemodi patres commode admodum obiurgantem : "et errat longe, mea quidem sententia, qui imperium in liberos grauius et stabilius esse putat, ui quod fit, quam quod amore adiungitur. Sit igitur hoc patri imprimis propositum, ut se amari et magnificari uelit a filio : quod assequetur, si neque morosus, neque asper, neque singula curiosius insectans, nullamque in partem immitis fuerit, et truculentus, praebueritque se facilem et indulgentem filio, grauitate tamen ubique retenta; id autem erit, si ita facta dictis temperauerit, inter seque miscuerit, ut in his quae erunt studii alicuius et uoluptatis (quae quidem sit concessa atque ingenua) nihil aut parum uerborum interponens, largiter, cuncta suppeditauerit filio, siue equis ille oblectetur, seu canes ad uenandum appetat, uestitu etiam indulserit liberali et splendido, neque nimio tamen : ac deinceps hisce omnibus ut uocare aequales suos, hospitesque accipere domi, munerare etiam interdum aliquem ex sodalibus suis possit : haec enim pater si nihil prius garriens cum filio, neque ineptis collocutionibus iocum et hilaritatem quaerens, grauiter atque magnifice; ac tanquam consilio certo utenda, agenda, regendaque concesserit : mirum quantus in animo illius insidebit, et ad amorem, et ad reuerentiam, nihil ut audeat, ne cogitare quidem filius, in quo displiceat patri. Rursus si in his quae erunt uirtutis atque officii, quae ad modestiam, quae ad continentiam, quae ad comitatem cum aequalibus pertinebunt, humanitatem cum inferioribus, erga superiores cultum atque honorem, pater orationi praeceptisque non pepercerit, fueritque in monendo et docendo assiduus : porro autem in rebus ipsis atque factis, in quibus recta disciplina cernitur, nihil gratiae causa permiserit filio, neque siuerit ut suo ille arbitrio, ac non ex praescripto patris, praeceptisque uirtutis quicquam gerat agatque : nimirum hoc modo maxime, illa pudoris fertilis uirtutum et frugifera radix, idoneos nacta cultus, ad summam dignitatem in puerorum animis adolescet : neque illis solum metum ignominiae, sed amorem etiam iniiciet et cupiditatem incredibilem adipiscendae laudis : altitudine quoque animi et celsis rectisque uoluntatibus illos adornabit, ut abhorreant omnem sordem indignitatemque : optimus enim artifex pater atque is qui refert ad dignitatem omnia, cum se et propter indulgentiam suam amari a filio, et propter grauitatem metui obtinuerit, facile illius ducet animum in quamcumque uolet partem, nec ullum semen in eo uirtutis frustra iaciet. Itaque se ille primum cupiet a patre et laudari et probari, laudato ipso (ut Hector ille Neuianus inquit) uiro : deinde ad aequalium familiaritates et consortia ita se dabit, ut cum splendore uitae, et morum nobilitate illis antecellat, humanitate tamen uelit esse par. Sic uita erit, noster inquit Terentius, facile omnes perferre ac pati cum quibus erit, cumque una his sese dedere, eorum obsequi studiis, aduersus nemini : nunquam praeponens se illis, ita ut facillime sine inuidia laudem inueniat, et amicos pares. At noster iste aliquantum plus : praeter laudem enim atque amicitiam nouam, etiam admirationem summae uirtutis obtinebit". Sed quoniam multa cadunt in hanc aetatem, quae sunt interdum uitio propiora, quam uirtuti : quod quidem necessarium uidetur ita esse, propter efferuescentiam cupiditatum, tum maxime, et quod nondum adulta in pueris et adolescentibus est ratio, quae postea quam bene confirmata est, uix etiam uidetur posse senes, et aetate prouectos homines, ab oinni errato et culpa coercere : diligenter uidendum est patri, ut ad regendam et ad gubernandam lubricam aetatem filii multum aequitatis et patientiae afferat, acuteque dispiciat , si quid sit commissum uirtuti alienum atque officio; num id ex eo genere crimen sit, quod ad bonum morem corrumpendum ualeat, an quod ab aetatis adolescentiae quasi fermento quodam fuerit profectum. Horum nos criminum genera in presentia non distinguimus, alienus enim de his disserendi est locus. Sed tamen sunt nonnulla, in quibus pater dissimulare et pati et aliquid permittere adolescentiae poterit, dum teneant illa aliquem modum, neque habebit necesse omnia pro suo iure exequi. In quibusdam autem acrior, et uigilantior sit necesse est, nec patefieri aditum sinat ad ea insinuanda uitia, qum cum aetate postea accrescunt simul, indolemque statim ab initio, si inuatuerint, uirtutis, mox et rem, et omnem bonam famam eiiciunt : cuiusmodi aleae, ganeae , atque impotentes illi amores sunt, quos tyrannos animi praeclare describit Plato. Ac in superiore quidem illo genere, quod mitius est, minusque periculosum, si euenerit ut non possit, aut ne debeat pater dissimulare, adhibeat filium, leniterque eum obiurget, suam de illo curam, sollicitudinemque, et suum illi ipsi errorem detegens, oret, obtestetur, ut ne patris et propinquorum spem, suamque ipse laudem speratae, atque exoptatae dignitatis contendat ire perditum. Nec multa erunt opus, si rite ego coniecto, et superiora prudentis disciplinae praecepta constabunt. Grauior erit patre improbator sui facti ipsemet filius, minusque sibi ignoscet, magnoque cum dolore feret preces et monita charissimi parentis. Sin autem (sed nollem tristius aliquid ominari; cum in hac familia, et in his moribus nihil uideatur accidere posse secus quam uelimus). Sed tamen si quid deterius fuerit factum, uehementer quidem agendum erit a patre, et uerbis grauioribus : non tamen usque eo ut ad trucem illam iracundiam se rumpat, quae cum uocem uultumque perturbet, gestusque omnes impediat Ioquentis, nunquam non de grauitate detrahit, et spectato uiro semper indecora est. Sed imitabitur senem ilium Terentianum, sat seuere, ut uidetur, obiurgantem filium. "Hem tibi, ne haec diutius licere speras facere me uiuo patre? Amicam ut habeas prope iam uxoris loco? Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia. Ego te meum esse dici tantisper uolo, dum quod te dignum est facies. Sed si id non facis : ego quod me in te sit facere dignum, inuenero". Videntur ista permotura quemuis corruptum filium : hoc magis si fuerint ab ea disciplina; et ex eiusmodi patris, qualem supra formauimus, ore prolata : cuius nullo exemplo in paternae culpae similitudinem filius deductus sit. Erit item remedio, si grauitas rei postulabit, ad quod tamen extremum decurri placet, ai pater a filio uidebitur factus alienatior, nec eum amplius ut consueuerat, adhibebit, paulatimque pristinam suam in illum indulgentiam, et antea solitam restringet liberalitatem : uel enim proderunt ista, uel aliud erit agendum. Verum quod nos prohibemus in filio, ne eum pater uerberibus caedat , nec ingenuam naturam ad seruilem detrahat conditionem, id in seruo et in operario homine facile permittimus : cuius ea sit natura, quemadmodum de Phryge uetus prouerbium est, ut plagia fiat melior : quod etiam erit studiosius faciendum, si quod peccatum in filio aegre ferat pater, id contingat in seruo delicto simili ut sit puniendum : ut omnibus modis intelligat filius, mentem ab sese patris, quamdiu ipse illiusmodi fuerit, et a similibus factis uehementer abhorrere. Verum haec nos uaticinamur, et nequicquam tanquam accidere possint pertimescimus : a quibus omnia natura abhorret, non enim nec suspicandum quidem est, quos talis aluerit, institueritque disciplina, et ad rectum iter uirtutis induxerit, ut eorum posait natura et uoluntas ad praua studia conuerti. Reliquum illud tantum uidebit pater, et in eo quidem intendet animum curiosius, ut perspiciat, et animaduertat cuiusmodi sint qui de familia aut ex iuuentute, multa familiaritate arque usu adhaerebunt filio : uigilandum est semper, multae sunt insidiae bonis nostris, inquit Ennius : et profecto uix datur spatium diligenti patri ullius capiendae quietis. Sed ut illis sollicitudinibus et curis, si bene locatae sint, nihil fieri possit dulcius. Ac de familia quidem breue praeceptum est (quanquam suicuique domestici debent esse noti) ut omnes aequaliter colant, honorentque filium, et aliquid mandanti dicto audientes sint : quotidianum autem obsequium, et cultum circa eum hi gerant, qui sunt nominatim praefecti. a patre. Si quis uero extra ordinem insinuare sese in comitatum et consuetudinem nimis studeat, is tanquam aliquid malitiose cogitans repellatur. In iuuentute maius periculum est, nam et maior saepe in magna copia sodalium dissimilitudo inest morum, et sunt inter eos aliqui natu grandiores, uel etiam annis longius prouecti, qui ex illa aetate simplici atque lubrica uariis suis cupiditatibus pastum quaerunt, quorum imprimis pernitiosa ingenuis moribus est consuetudo : qui quidem omni et sono et strepitu, tanquam insidiosae aues, a grege mansuetarum perterrendi sunt. Iuuenem autem a iuuenium aequalium congressu, et consuetudine arcere aequum non est. Igitur ad omnia huiusmodi pericula remedium iam antiquitus usitatum, paedagogorum cura atque industria : qui cum assidui comites sint adolescentibus, continent in officio, et aliquid praue ceptantibus obuiam eunt : quos maxime probatos et sibi fideles eligere debet pater. Sed etsi horum studium ac diligentia nonnihil aliquanda proficit, nullum tamen fortius est in adolescentibus uirtutis praesidium, quam pudor, de quo ante diximus, et illa ordine directa ac sibi bene constans disciplina familiaris, patrisque imprimis sapientia et grauitas, quam cum usu quotidiano imbiberit filius, exemploque illo domestico et praeceptis patriis imbutus, praeclaras decori honestique imagines, quae in animo illius penitus insederint, detulerit secum in forum, et secum caeterorum moribus studiisque composuerit, tum incipiet notare atque discernere, quid inter se atque eos intersit qui nequaquam simili a disciplina profecti sunt; nec tantum habuerunt deorum immortalium beneficium. Tunc suis fortunis gratulabitur, gaudebitque experiri, et quotidie aliquid agere ex illo ingenuo more arque modo, cuius fructum percipiet non solum in animo suo laetitiam, sed ab aequalibus honorem, et a senibus admirationem, ab uniuersis insignem quandam beneuolentiam : eoque uelut stimulo amoris et laudis ad ulteriora semper incitatus, fiet quotidie in omni bona parte usu confirmatior, benignitatemque imprimis exercebit, iuuabit quos poterit, omnibus erit comis, molestus nemini : probos et bonos arctiore sibi uinculo familiaritatis adiunget, reliquos non aspernabitur : ita aget dicetque omnia, ut in uerbis et in factis existat dignitas, non seuera illa et grauis, quae maioribus natu consentanea est, sed quae cum hilaritate modestiaque coniuncta maxime deceat adolescentiam. Denique omnem illam paternae uirtutis ac dignitatis, optimorumque morum similitudinem nondum plane robustam, sed ueluti cum aetate secum una pubescentem, in coetum aequalium et comitum suorum domo transferet, ut multi qui intuebuntur ex eodem loco eademque aetate, quosque illa egregia et peruenusta species uirtutis commouerit, uideantur fore eo animo, ut conentur imitari : ex quo potest coniectura capi, quantum ciuitati et toti reipublicae euenturum sit boni, si haec recte instituendae adolescentiae disciplina -aliquando publice coletur, cum unius interdum exemplo intelligamus cunctam pene iuuentutem ad imitationem uirtutis facile accendi posse. PAULUS. — Ita afficior, mi pater, cum te haec audio loquentem, ut laetitiam meam ipse uix feram : quippe qui Dei immortalis maximo dono adeptus sum, ut et hac uoluntate ad consectandam uirtutem, et in hac disciplina altius essem, ex qua fructus iam aliquos capere incipio ex his qui a te modo numerati sunt : sed cum in hunc uitae statum et uirtutis usum perductus est adolescens, quidnam, quaeso, illi amplius deest, quo minus felix sit ac beatus? - IACOBUS. — Totum id, Paule, quod est maxime necessarium, uirtus ipsa uidelicet cuius umbram rectum esse morem iam totiens diximus : nobis uero uestigandum et tenendum corpus est, ne tanquam in somno uisis inanibus decepti, sed uigilantes, et reuera summi boni efficiamur compotes.