[5] IACOBUS. — Agemus hoc loco, Paule, id quod tu paulo ante dixisti facto opus fore, si acciderit usus, ut reuocemus orationem ad priores annos, quos noster sermo erat praetergressus, perueneratque ad quandam metam, hoc est ad terminum eius aetatis, quam nos tribus septenniis, et quarti dimidio admodum intendimus definire : illo enim institutionis genere, quod exemplis et moribus maiorum intuendis uitam uirtutis imitatione exornat, tota modo a nobis adolescentia comprehensa est. Cum uero ad ea referri orationem oporteat, quae in praeceptis et monitis, assiduisque parentum uocibus erga filios posita sunt, quo illis non solum proponatur, sed exponatur etiam ipsa uirtus, principium fuerit nobis ad hoc quintus aetatis annus : nam et is dimidium fere staturae conficit, quod ad mensuram corporis pertinet, quantum alterum tantum uidelicet, auctionis et incrementi uiginti caeteri anni addunt consequentes : et eo uertente anno, primum puer qui in potestate mulierum totus antea fuit, ad curam patris bona ex parte traducitur : iam enim et proloqui expedite quae ipse intus concepit omnia, et plane intelligere alios loquenteis potest. Ergo ab eodem initio et fundamento, quo prius omnem nostrae aedificationis substructionem de integro coagmentantes, ab religione, inquam, et ab Dei immortalis amore atque cultu, principia iterum nostrae ducamus orationis : non enim si solem quotidie oriri et reuerti iucunde cernimus, propter excellentiam claritatemque maximi syderis, cuius splendore et lumine exhilarescunt omnia, minus debet ad animum uoluptatis accidere, cum de Deo saepius eadem repetimus, atque adeo multo plus, quando omnis pulchritudo, et fulgor, et uarietas caelestium astrorum, ab eius ipsius summi Dei infinita pulchritudine, tanquam exiguis riuis deducta est. Primum igitur et ante omnia curare debet pater, ut animum pueri illo timore Dei imbuat, de quo ante dictum est, qui timor solus ad inuictam fortitudinem animi aduersus humanos omnes casus firmandam et constituendam maxime facit : quod erit si uim illius, et ubique praesentiam, immensamque maiestatem, non tam rationibus quidem, quas nondum capere potest filii aetas, quam exemplis, et narrationibus rerum earum quae diuinitus mirae acciderunt, exposuerit filio : in beneficiis quoque eiusdem Dei commemorandis, quibus et priuatim ipse ab illo, et omne genus humanum communiter affectum est, et assiduus fuerit et diligens : in quo mysteria nostrae religionis continentur, quae sunt tradenda et insinuanda penitus, neque hac in formatione filii ad pietatem et religionem, quicquam habendum est antiquius. Quod praeclare fiet, si quae sancte et pie filio de rebus diuinis monstrauerit pater, ea non uerbis tantum, sed factis et operibus usurpabit. Secundum Deum autem diuosque omnes, quos aut bonitas Dei statim ab initio, aut post praeclara ipsorum in terris merita, et honestissime acti dies in coelum sustulerunt, quorum utique debet praecipuus uigere honos, et immortalis apud mortales gloria, parentes suos cuique maxime docebit esse honorandos, et reuera cum fere omnia parentibus debeantur, ortus enim noster et uita, lux quoque ipsa haec diurna, quam ore, oculis, naribus, totius denique corporis contactu uolutatuque libenter et iucunde percipimus, ipsis accepta referenda est : tum autem labores ab eis causa nostra suscepti, pleni curarum et sollicitudinis, quos illi ut alant nos, et producant, sistantque honeste in coetu ciuium, atque aequalium nostrorum, non modo non refugiunt, sed appetunt ultro, et consectantur : digni profecto sunt, ut illis omnis a liberis gratis debeatur, quae pietate potissimum, et cultu eximiae cuiusdam uenerationis reddenda est : quam sequitur procuratio illorum uitae ac salutis, et ut eorum necessitates atque incommoda, labore, ac diligentia nostra depellamus : suppeditemus egestati, infirmitatem sustineamus, omnes domi forisque molestias, quae undecumque inferantur, ab illis propulsemus. Etenim si bene Hesiodus qui iubet pari mensura reddere beneficium , quod ab alieno acceperis, aut cumulatiore etiam, si queas, quantum tandem erit parentibus impendendum, quorum beneficiis par nulla est gratia quae possit reperiri? Nec uero etiam quamuis infirmi, decrepiti, depositi, unquam inutiles filiis parentes sunt. Sed ut diuorum imagines, et simulacra colimus, ob memoriam beneuolentiamque eorum, quorum uultibus assimulandis illa efficta sunt, et quod arbitramur ipsos illos diuos propterea ad benigne nobis faciendum propensiores fore : sic nullum Dei immortalis simulacrum apud nos quam in patre et matre potest esse praestantius. Atque his ita erudiendus est tener animus filii in honore cultuque parentum, ut pater matrem filio, mater patrem, utrumque autem domestici ac familiares, colendum ac uenerandum puero proponant. Neque in solis tamen parentibus hic a liberis honos insistere : sed ad auos, reliquosque maiores, si forte superstites adhuc sint, progredi etiam debet : cum in illis omnium quae a parentibus accepimus causa uideatur etiam esse antiquior. Porro ab hac in patres auosque reuerentia, hocque honore pio ac debito, reliquus quoque iste honor et communis cultus, qui senibus, et grauibus, et aetate affectis hominibus impenditur, tanquam ex alueo pleno pudoris et probitatis exuberat : iustus ille quidem, neque illi aetati non congruens, quae sibi patrium non immerito nomen uindicat : nam et de principio pueri quos nondum subtiliter et exquisite ex oris uultusque lineamentis possunt discernere, illo aspectu senili admoniti, cunctos uocant patres : et deinde postea cum aequalibus consuetudo prope fraterna coniunctioque amoris praebet in patribus eius nominis communionem. Iam illa aetate quicumque est, si non generatione, at consiliis potest puero atque adolescenti fieri pater. Quamobrem rectissime Romulus, siue ille Numa extitit, quorum alter urbis, alter iuris et religionis Romanae fuit parens, hac senectutis cum nomine paterno cognatione adductus, summum consilium ciuitatis senatum, ipsos autem senatores patres nominauit : statuitque senioribus decedi de uia, caput nudari, et assurgi aduenientibus ab iunioribus debere : quod maxime ac diligentissime Lacedaemone obseruatum fuisse litteris traditum est : mirum enim quanto in honore habita fuerit semper in illa ciuitate prouectior agitas. Ex quo extat illud : ab homine Spartano salse ac docte Atheniensibus exprobatum. Ludis enim Athenis cum Lacedemoniorum legati in gradibus orchestrae honorifico sane loco assedissent, postque aliquantum pleno iam theatro ingressus senex innixus baculo, homo sane haud magni pretii, circumiret quaerens locum, neque eum sessum reciperet quisquam : ut uenit ad Lacedaemoniorum legatos, illi confestim ob aetatis reuerentiam honorifice assurgentes superiore illi subsellio concessere : propter quod eis cum esset maximo plausu ab uniuerso theatro gratulatio facta, unus eorum non illepide : "Ergo probe", inquit, "norunt Athenienses quid facere rectum sit, sed id facere ipsi negligunt". Formandus itaque parentum praeceptis et diligentia est puer, ut honorem senibus et maioribus natu habere condiscat, habeatque eos pene in parentum loco : proficit enim huiusmodi obseruatio cultusque maiorum ad omnem uitae modestiam adolescentibus plurimum quod et pudorem in animis eorum ingenerat, et multos illi actorum dictorumque suorum constituit testes, ut nullam in partem ipsi audeant extra honestum et rectum se commouere. Dum enim quos uerentur et colunt eorum magisterium (ut ita loquar) et malam de se reformidant opinionem, difficilem habent magis rationem peccandi , deprehensique erubescunt : unde a uerendo dicta est uerecundia, quae est actus ipse pudendi atque erubescendi, in uultu peccatum pingens, et liberalem ferens criminis commissi mulctam : uadem boni ingenii tamen, et expectatae in puero uirtutis, ut sane apposite uideatur dictum, erubuit, salua, res est. Nam pudor ipse habitus est cauendi et prouidendi, ne quid tale contingat ut sit erubescendum, omni quidem aetati congruens, sed ornamentum praecipuum adolescentiae : quem si amotorem flagitiorum, et propugnaculum continentiae uirtutisque dixerimus, haud sane falso eum appellauerimus nomine. De quo suaserim equidem parentibus, quibns nostra non leuis futura est auctoritas, ut hanc pudoris stirpem in ingenuis animis satam a natura, omni ipsi ope fouere ac propagare in liberis non postmittant : fructus ex ea uberes suorum laborum percepturi. Quamuis enim non sit pudor idem plane quod uirtus, firmamentum est tamen praecipuum uirtutis : malae enim de se opinionis atque infamiae est timor, in quo seuera est et diligens uirtutis custodia. Itaque qui pudorem diuinum timorem esse dixerunt, huius uim affectionis melius denotasse sont uisi. Solus enim pertimescit ne id amittatur a nobis quod unum obtinemus honore ac dignitate propemodum diuinum, decus atque honestatem uidelicet. Ac caeteros mortis et periculorum pauores, metus, formidines, qui animos abiiciunt ac prope exterminant, cum plerumque uanos atque inutiles, tum semper turpes eue merito existimamus, quorum etiam species ipsa indecora et illiberalis sit, nam et lurido pallore os, et tremoribus membra concutiunt atque deformant : quod accidit animo refugiente ad arcem uitae quae in corde est, et omnia illuc subsidia undique aduocante : ut quasi deseruisse exteriorem moenium ambitum, et cessisse hosti loco uideatur : pudor uero occurrit foras, extra enim est periculum, ab opinione scilicet, atque oculis, et ruborem in uultu, tanquam personam ad peccatum opponens, se caelatum cupit, in quo ipse sese indicat, nec tamen magis deliquisse sese quam uri in animo, quod deliquerit, ostendit : idque ita uenuste facit, ut cum uideatur fateri peccatum suum, in eo ipso deceat in quo fatetur.