IACOBUS. — Iam illud maximum uinculum in legibus Solonis, ad continendos patres in officio, atque uti liberorum curam secundum praescriptum legis gererent. Quandoquidem, si praetermisissent, et uel auaritia uel scelere compulsi uiolassent sententiam legis in educandis atque instituendis liberis suis, propositae erant poenae, et grauis iudicii metus, ad quod eos adduci a quolibet uolente, et nomen deferri illius modi patris licebat : legitima quoque illis adempta, quae naturae lege quadam atque humanitatis patri debeat filius : nam neque colere illum talem cogebatur, nec reuereri, nec sustentare suis opibus egentem aut debilem. Denique qui parentis boni officio in filium usus non esset, in eum noluit lex ullum a filio pietatis et grati animi officium sua auctoritate exstare. Illud unum excepit, sane quam humane, ut defuncto eiusmodi patri, iusta tamen filius faceret; cum in eo non ullum commodum ageretur parentis. Sed illa pietas nature, ipsique humanitati debita redderetur. Sed quorsum haec ? Ut intelligas, Paule, magnam huiusce primae aetatis curam rationemque ducendam esse, a sapientissimis fuisse iudicatum : ut quae uestibulum quodammodo uitae sit, totamque annorum consequentium quasi formam quandam et aedificationem praeferat. PAULUS. — Sane persuasum mihi habeo optimo haec ab illis consilio instituta fuisse, quae et rationem bonam in sese habeant, et egregiam caeteri omnibus utilitatem afferre uideantur : qua etiam magis cupio explicari mihi ea a te, et sub unum quasi aspectum pueritiam cum adolescentia constitui : non enim mihi hoc soli, sed pluribus fortasse erit emolumento. IACOBUS. — Bene ominaris, Paule, itaque est faciendum : et quoniam omnium rerum bonarum principia a Deo immortali ducenda sunt, ambo eum uenerantes obsecremus, ut uolens et propitius adsit nobis, sibique grata, et reliquis utilia iubeat a nobis proferri. PAULUS. — Sic agamus. IACOBUS. — Est igitur huius nostrae praeceptionis ratio in duas diuisa partes. Altera in moribus pars, altera in litteris tota consistit. Mores pertinent eo ut quodcumque fret diceturue, habeat in sese modestiam quandam, ordinemque agendi aptum et conuenientem, in quo splendeat decorum illud, quod non animos modo prudentium, sed imperitorum etiam oculos delectet, moueatque necessario in admirationem sui. Litterarum uero et artium earum, quas uocamus optimas, ea uis est, eaque natura, ut quod caput in nobis est, atque adeo quod uere et proprie sumus ipsi, id tanquam inchoatum et rude acceptum a natura, ad summam ipsa dignitatem perpoliant exprimantque in eo formam diuinae illi similem. PAULUS. — Par est praeclarum, medius Fidius, mi pater, siquidem altera ex parte facit ut similes Deo simus, ex altera ut uideamur. IACOBUS. —Atqui, Paule, hoc tibi imprimis et maxime animaduertendum est, hoc penitus tenendum et comprehendendum, non esse nos quod oculis cernitur hoc corpus, et hanc compactam ex ossibus et neruis molem carnibus contectam, cute uestitam : neque hunc uultum nostri primam imaginem, in quo notare signa interiorum sensuum solemus, atque animum pene ipsum in eo noscere. Sed quo sapimus intus, et cogitamus, unde omnis est nobis ratio atque consilium, hoc nos homines esse, factum ipsum quidem ad imaginem effectoris sui Dei. Sed obscurum per se et languens, nisi scientiae et litterarum lumen accendat. Iam quod dicebamus rectam educationem in litteras et in mores distributam esse, rursus alia diuisione secandum est, quatenus quidem pertinet ad mores : nam litterae continenti fere cursu gradus habent suos, quorum ex alio ad alium transitus fiat : mores diuisi nec ratione solum, uerum etiam tempore. PAULUS. — Quo pacto ? IACOBUS. —Non est eorum unum genus, neque simplex tractatio : aliud enim in moribus profecto est, quod aliena cura et ratione imprimitur in nobis. Aliud quod a domestica mente atque consilio nobis ipsi consciscimus. PAULUS. — Quid amborum ut diuisa tempora sint, nonne una ac eadem est ratio? IACOBUS. — Quorum alterum cum ratione est, alterum nullam continet rationem, non potest amborum una atque eadem ratio esse. PAULUS. — Cupio mihi hoc fieri planius. IACOBUS. — Conabor equidem, quod melius ut possim, simile tibi proponam in quo intueri imaginem meae rationis possis. Dic ergo tu mihi , uidistine Romae Apollinem illum, qui in xysto positus ad hortos Vaticanos , anteriorem illam ambulationem, et omnem gyrum uiridiorum exornat, cui proximum est Laocoontis simulacrum, ea quae scimus omnes artis praestantia et nobilitate? PAULUS. — Amplum illud signum dicis et procerum, facie augusta hominis plus paulo quam adolescentis? quod tanquam sagittam emiserit ex arcu, diducto gestu brachiorum, uidetur expectare, an quo intentum fuit telum eo perueniat : in quo lenes illi conatus motusque corporis, atque oris eximia pulchritudo, summam et opificis artem, et operis gloriam demonstrant. IACOBUS. — Illud ipsum. PAULUS. — Et uidi saepenumero et contemplatus sum. IACOBUS. — Qaero ergo ex te, si ipse Iouis Apollo filius illa prorsus facie sit, ab eoque in lapidem omnia descripta sint, oris, et corporis lineamenta, gressus quoque et motus, necnon uotes, sonique uerborum, ita ut nihil fieri possit similius, mentis uero et cogitationis nihil omnino intus sit, dixerisne tu unam eamdemque rationem Apollinis in deo et marmore esse. PAULUS. — Agnosco g-homohnumon et simul uenit in mentem imaginis illius, quam nube caua tenuem sine uiribus umbram in faciem AEneae finxit, non tam Iuno suis manibus, quam carmine maximus omnium poeta. IACOBUS. — Optimum isthuc quidem, et ad id quod dicebamus etiam appositius : cuius ego in memoriam si rediissem, non habuissem necesse certare cum Polycleto, et tanquam addere conari quae ipsius statuariae arti deessent ornamenta : cum multo praestantior ille Polycletus simulacrum cuiusmodi quaerebamus, omnibus absolutum et perfectum artis ornamentis, nobis effinxisset, sed simulacrum duntaxat, hoc est, quod non mente et uoluntate sua, sed imitatione quadam solum moueatur : quod ego te arbitror non eiusdem modi neque unius generis cum uero ipso AEnea existimaturum esse. PAULUS. — Minime uerto existimem : iamque intueri mihi uideor, quae sit utriusque moris distantia, alter enim extrinsecus inductus est, et aliena ratione impressus, suae expers rationis, tanquam inanimatus mos, ueri moris simulacrum, et quaedam quasi penicillo in aliena tabula ducta similitudo. Alter quem sua et propria ratio gignit formatque, consulto istud agens, gnara muneris sui atque officii eademque continet, quod in priore illo genere non accidit : ita hoc ueritas est, illud ueritatis adumbratio. IACOBUS. — Nunc mihi tu sapis, et ueram insistis rationem, non enim in puero, neque homine pueri simili, qui sit mentis suae et consilii inops, illa extrinsecus inducta moris imitatio, aut certi ordinis uim, aut uirtutis proprium nomen habet. PAULUS. — Assentior. IACOBUS. — Quin et uocabulis quoque ac nominibus rem distinctam esse uideo, quod eatraneum illum morem disciplinam uocamus, proprium autem et nostrum, uirtutem. PAULUS. — Quid ita ? IACOBUS. — Disciplina est assuescere ad alienae uirtutis imperium : uirtus, ad suae. PAULUS. — Iam intelligo. Sed quid tandem isto more opus , ac non sua potius ratio ad informandum optimis moribus hominem in unoquoque expectatur ? IACOBUS.—Rem iacis, Paule, difficilem cognitu, iuuenibus praesertim, quos nondum dies, et usus, et rerum multa cognitio edocuit, quanta sit consuetudinis, et quam prope ineluctabilis uis, quo etiam non conuenit, neque potest cadere in aetatem istam exacta illa et subtilis uirtutis notio, quam etiam senecta aetate qui consequuntur, beati iure appellantur. Sed uobis pueris uel etiam adolescentibus scientiae et cognitionis loco persuasio quaedam tradenda est, ut credatis et pareatis maioribus natu, quos tamen existimatione hominum probari intelligitis : nihil enim in laude hominum, bonaque opinione uersari diu potest, quod abhorreat ab aequo atque uero. Quantum autem afferat ad uirtutem consuetudo, uel ex eo patet, quod quae de uirtute philosophia pertractat, ea non a consilio, neque a scientia, sed ex more ipso appellata est moralis : non enim magis corpus tenerum in membris manu fingitur, atque componitur, quam animus purus atque recens in eum discedit morem, in quo instituitur. Quemadmodum enim in stirpibus, sic in hominum animis, quamdiu molles hi sunt, atque tractabiles, quaeuis facile inducitur forma : quae si postea usa et die callum obduxerit, fit prope immutabilis. Cum autem illud incommode natura paratum esse uideatur, ut tanto ante in animis nostris cupiditates rationem anteueniant, omni ope curandum est, ut extraneae interea cogantur obedire rationi, dum sua et domestica aduentet ratio, cuius tanquam legitimae dominae imperia libentius deinde exequantur : nam si quoad illa abest, nullius cura coercitae, regnum sibi in animo uindicare conatae fuerint, et quae libuerit omnia ad uoluntatem gerere, nae frustra post reclamabit, et aduersus illas nequicquam contendet ratio. Ac ut tibi, quanquam adhuc pene puero (annum enim modo aetatis undeuigesimum attigisti) aliquid tamen aperiam de opere ipso, consilioque naturae, quando studium me tuum et ingenii bonitas inuitat. Sic habeto, duas in homine esse animi partes, dissimiles natura inter se, et ferme repugnantes : unam rationis, alteram cupiditatis : harum partium ratio perspicax ex sese est, et luminis particeps, mentisque habet oculum cernentem clarissime atque acutissime omnia : ex ea, et luminis penitus expers est cupiditas. Porro harum partium utrique consiliarii sui adsunt bini : in suadendo unus, in dissuadendo alter. Rationi quidem ipsi atque menti honestum et turpe : cupiditati, iucundum et molestum. Hi cuncti numero quatuor, cum contubernales sint, et in unis commorentur aedibus, si non consentiant et congruant inter se, sed sint turbulenti atque discordes, quas tu ibi rixas atque pugnas, quos perturbationum motus, quantos fluctus seditionum inesse putas, cum aut tanquam turpe repellit ratio, quod sibi iucundum cupiditas adsciscit : aut cupiditati molestum est, quod ratio iudicat honestum? Clamores intus assidui scilicet, tumultes, praelia. Quae est igitur uera ratio bene uiuendi? Haec nimirum, ut sese exaequet cupiditas, et componat rationi, suumque iucundum cum illius honesto, et cum turpi molestum coagmentet et construat : quod assuescendo maxime, et agendo, commode fit : nihil enim tam iucundum, quam illud in quo assueueris, esse potest : hoc tu in tuis sodalibus ac sociis, necnon in eis locis in quibus es alitus, studiisque quae pertractas facile per te potes, Paule, existimare, a quibus si quis te auellat conuertatque ad familiaritates alias, et ad alia studia, moleste accipias, quod insolitum et inusitatum morem odiosum ducas : id consuetum uero cum uoluptate delabare. Quod tantum habet consuetudo et inconsuetudo uirium, ut altera effectrix iucundi sit, molesti altera. Cum itaque se sic habeat res, contendendum est omni studio parentibus, ut liberos a teneris recte doceant assuescere. Quanquam enim mos iste aliena cura impressus, non uera uirtusl est, sed simulacrum imitatioque uirtutis : tamen, quemadmodum de Pygmalionis muliebri statua in fabulis traditum est, proηessu temporis euenit, ut deorum aliquo beneficio, in spiritum et uitam uerae uirtutis transeat. PAULUS. — Ni te a primo aliud percontatus essem, libenter paterer te hunce diem totum in his sermonibus ponere : ita cum perpulchra sunt ista quae narras, tum mihi quidem uehementer iucunda. IACOBUS. — Atqui iucundiora multo tibi erunt, Paule, cum reipsa experieris ita esse, et quae nunc auribus et cogitatione tua concipis, etiam usu intelligentiaque percipies, a quibus tamen ingenium tuum iam propius abest, quam aetas : fluxit enim te natura ad studia uirtutis aptum. Cura etiam accessit patris tui primum, deinde nostra. Proinde iactis praeclare adolescentiae tuae fundamentis, tua reliqua est contentio, ut spei laborique nostro, aliorum quoque expectationi, quae multa de te excitata est, studio et diligentia et omni uirtute respondeas. PAULUS. — Incensus amore sum, mi pater, cum sponte mea, tum tuis imprimas monitis et hortationibus incitatus, ac magis etiam aliquantum, postquam sum a te in graecae linguae cognitionem, et philosophiae studio inductus, ex quibus quidem dici non potest, quot et quantae ad animum meum perueniant uoluptates.