[0] IORDANIS DE ORIGINE ACTIBUSQUE GETARUM. Volentem me paruo subuectum nauigio, oram tranquilli litoris attringere, et minutos de priscorum, ut quidam ait, stagnis pisciculos legere, in altum, frater Castali, laxare uela compellis; relictoque opusculo, quod intra manus habeo, id est, De adbreuiatione chronicorum, suades, ut nostris uerbis duodecim Senatoris uolumina De origine actusque Getarum, ab olim et usque nunc per generationes regesque descendente, in unum et hoc paruo libello choartem. Dura satis imperia, et tamquam ab eo, qui pondus huius operis scire nollit, imposita. Nec illud aspicis, quod tenuis mihi est spiritus ad implendam eius tam magnificam dicendi tubam. Superat nos hoc pondus, quod nec facultas eorundem librorum nobis datur; quatenus eius sensui inseruiamus. Sed, ut non mentiar, ad triduanam lectionem dispensatoris eius beneficio libros ipsos antehac relegi. Quorum, quamuis uerba non recolo, sensus tamen, et res actas credo me integre retinere. Ad quos et ex nonnullis historiis graecis, ac Latinis addedi conuenientia : initium, finemque, et plura in medio mea dictione permiscens. Quare sine contumelia quod exigisti, suscipe libens, libentissime lege: et si quid parum dictum est, et tu, ut uicinus genti, commemoras, adde. Ora pro me, frater carissime. [1] I. Maiores nostri, ut refert Orosius, totius terrae circulum Oceani limbo circumseptum, triquadrum statuere, eiusque tres partes, Asiam, Eoropam et Africam uocauere. De quo tripartito orbis terrarum spatio innumerabiles pene scriptores existunt, qui non solum urbium, locorumue positiones explanant; uerum etiam, quod est liquidius, passuum miliariumque dimetiunt quantitatem. Insulas quoque marinis fluctibus intermixtas, tam maiores quam etiam minores, quas Cycladas, uel Sporadas cognominant, in immenso maris magni pelagu sitas determinant. Oceani uero intransmeabiles ulteriores fines non solum describere quis adgressus est, uerum etiam nec cuiquam licuit transfretare : quia resistente ulua, et uentorum spiramine quiescente, impermeabilis esse senttantur, et nulli cogniti, nisi soli ei, qui eos constituit. Citerior uero eius pelagi ripa, quam diximus, totius mundi circulum in modum coronae ambiens, fines suos, curiosis hominibus, et qui de hac re scribere uoluerunt, perquam innotuit : quia et terrae circulum ab incolis possidetur. Et nonnullae insulae in eodem mari habitabiles sunt, ut in Orientali plaga, et Indico oceano, Hippodes, Iamnesiam, sole perustae, quamuis inhabitabilem, tamen omnino sui spatio in longum latumque extensae: Taprobane quoque, in qua exceptis oppidis, uel possessionibus, dicunt munitissimas urbes, decoram Sedaliam, omnino gratissimam Silestantinam, nec non Etheron, licet non ab aliquo scriptore dilucidas, tamen suis possessoribus affatim refertas. Habet in parte occidua idem Oceanus aliquantas insulas, et pene cunctas ob frequentiam euntium et redeuntium notas. Et sunt iuxta fretum Gaditanum haut procul; una Beata, et alia quae dicitur Fortunata, quamuis nonnulli et illa gemina Galliciae, et Lusitaniae promuntoria in Oceani insulis ponant. In quorum uno templum Herculis, in alio monumentum adhuc conspicitur Scipionis : tamen quia extremitatem Galiciae terrae continent, ad terram magnam Europae potius, quam ad Oceani pertinent insulas. Habet tamen et alias insulas interius in suo aestu, quae dicuntur Baleares, habetque et alia Meuaniam : nec non et Orcadas numero XXXIV. Quamuis non omnes excultas. Habet et in ultimo plagae occidentalis aliam insulam nomine Thylen, de qua Mantuanus : "Tibi seruiat ultima Thyle". Habet quoque hoc ipsum immensum pelagus in parte arctoa, id est, septentrionali, amplam insulam nomine Scanziam, unde nobis sermo, si Dominus iuuerit, est assumendus : quia gens, cuius originem flagitas, ab huius iusulae gremio uelut examen apum erumpens, in terram Europae aduenit. Quomodo uero, aut qualiter, in subsequentibus, si Dominus donauerit, explanabimus. [2] II. Nunc autem de Brittania insula, quae in sinu Oceani inter Hispanias, Gallias et Germaniam sita est, ut potuero, paucis absoluam. Cuius licet magnitudinem olim nemo, ut refert Liuius, circumuectus est : multis tamen data est uaria opinio de ea loquendi. Quamdiu siquidem armis inaccensam Romanis, Iulius Caesar proeliis, ad gloriam tantum quaesitis, aperuit peruiam : deinceps mercimoniis, aliasque ob causas, multis patefacta mortalibus, non indiligenti, quae secuta est, aetati, certius sui prodidit situm, quam, ut a graecis latinisque autoribus accepimus, persequimur. Triquetram eam plures dixere, cono similem, inter septentrionalem occidentalemque plagam proiectam; uno, qui magnus est, angulo Rheni ostia spectantem : dehinc correpta latitudine obliqua retro abstractam in duos exire alios : geminoque latere longiorem Galliae praetendi, atque Germaniae. In duobus milibus trecentis decem stadiis latitudo eius, ubi patentior : longitudo non ultra septem milia centum triginta duo stadia fertur extendi : modo uero dumosa, modo siluestri iacere planicie, montibus etiam nonnullis increscere: mari tardo circumflua, quod nec remis facile impellentibus cedat, nec uentorum flatibus intumescat : quia remotae longius terrae causas motibus negant: quippe illic latius, quam usquam aequor extenditur. Refert autem Strabo, Grecorum nobilis scriptor, tantas illam exalare nebulas, madefacta humo Oceani crebris excursibus, ut subtectus sol per illam pene totum fediorem, qui serenus est, diem negetur aspectui; noctem quoque clariorem. In extrema eius parte Memma, quam Cornelius etiam annalium scriptor narrat, metallis plurimis cupiosam, herbis frequentem, et his feraciorem omnibus: quia pecora magis, quam homines alat. Labi uero per eam et multa quam maxima, relabique flumina, gemmas margaritasque uoluentia; Sylorum colorati uultus, torto plerique crine, et nigro nascuntur. Calydoniam uero incolentibus, rutilae cumae, corpora magna, sed fluida: Gallis, siue Hispanis a quibusque attenduntur assimiles. Unde coniectauere nonnulli, quod ea ex his accolas continuo uocatos acceperit : inculti aeque omnes populi, regesque populorum : cunctis tamen in Calidoniorum metallum concessisse nominandi, auctor est Dio celeberrimus scriptor annalium. Virgeas habitant casas, communia tecta cum pecore, siluaeque illis saepe sunt domus. Ob decorem nescio, an aliam ob rem, ferro pingunt corpora. Bellum inter se aut imperii cupidine, aut amplificandi quae possident, saepius gerunt; non tantum equitatu uel pedite, uerum etiam bigis, curribusque falcatis; quos more uulgari essedas uocant. Haec pauca de Brittaniae insulae forma dixisse sufficiat. [3] III. Ad Scanziae insulae situm, quod superius reliquimus, redeamus. De hac etenim in secundo sui operis libro Claudius Ptolomaeus, orbis terrae discriptor egregius meminit, dicens: Est in Oceani arctoo salo posita insula magna, nomine Scanzia, in modum folii cedri, lateribus pandis, per longum ducta concludens se; eius ripas influit Oceanus. Haec a fronte posita est Vistulae fluuii, qui Sarmaticis montibus ortus, in conspectu Scanziae septentrionali Oceano trisulcus illabitur, Germaniam, Scythiamque disterminans. Haec ergo habet ab Oriente uastissimum lacum, in orbis terrae gremio : unde Vagi fluuius, uelut quodam uentre generatus, in Oceanum undosus euoluitur. Ab occidente namque immenso pelago circumdatur : a Septentrione quoque innauigabili eodem uastissimo concluditur Oceano; ex quo quasi quodam brachio exeunte, sinu distento, Germanicum mare efficitur. Hic gentes, quae carnibus tantum uiuunt : ibi etiam paruae, sed plures perhibentur insulae esse dispositae; ad quas si congelato mari ob nimium frigus lupi transierint, luminibus feruntur orbari : ita non solum inhospitalis hominibus, uerum etiam belluis terra crudelis est. In Scanzia uero insula, unde nobis sermo est, licet multae, et diuersae maneant nationes : septem tamen eorum nomina meminit Ptolemaeus. Apium ibi turba mellifica ob nimium frigus nusquam repperitur. In cuius parte arctoa gens Adogit consistit, quae fertur in aestate media quadraginta diebus, et noctibus luces habere continuas : itemque brumali tempore, eodem dierum noctiumque numero lucem claram nescire. Ita alternato maerore cum gaudio, benificio aliis, damnoque impar est; et hoc quare? Quia prolixioribus diebus solem ad Orientem per axis marginem uident redeuntem : breuioribus uero non sic conspicitur apud illos, sed aliter; quia Austrina signa percurrit, et qui nobis uidetur sol ab imo surgere, illis per terrae marginem dicitur circuire, Aliae uero ibi sunt gentes Crefennae, qui frumentorum non queritant uictum, sed camibus ferarum atque auium uiuunt : ubi tanta paludibus foetura ponitur, ut et augmentum praestent generi, et satietatem ad copiam genti. Alia uero gens ibi moratur Suethans, quae uelud Thuringi equis utuntur eximiis. Hi quoque sunt, qui in usus Romanornm Saphrinas pelles, commercio interueniente, per alias innumeras gentes transmittunt, famosi pellium decora nigredine. Hi quom inopes uiuunt, ditissime uestiuntur. Sequitur deinde diuersarum turba nationum, Theustes, Vagoth, Bergio, Hallin, Liothida, quorum omnium sedes sub humo plana ac fertili, et propterea inibi aliarum gentium incursionibus infestantur. Post hos Athelnil, Finnaithae, Feruir, Gauthigoth, acre hominum genus, et at bella prumtissimum. Dehinc mixti Euagrae, Othingis. Hi omnes excisis rupibus, quasi castellis inhabitant, ritu belluino. Sunt et his exteriores Ostrogothae, Raumaricae, Raugnaricii, Finni mitissimi, Scanziae cultoribus omnibus mitiores; nec non et pares eorum Vinouiloth; Suethidi, Cogeni in hac gente reliquis corpore eminentiores, quamuis et Dani ex ipsorum stirpe progressi, Erulos propriis sedibus expulerunt : qui inter omnes Scanziae nationes nomen sibi ob nimiam proceritatem affectant praecipuum. Sunt quamquam et horum positura Grannii, Aganziae, Unixae, Ethelrugi, Arochiranni, quibus non ante omnes, sed ante multos annos Rodulf rex fuit, qui contempto proprio regno, ad Theodorici Gothorum regis gremio conuolauit et, ut desiderabat, inuenit. Hae itaque gentes Romanis corpore, et animo grandiores, infestae saeuitia pugnae. [4] IV. Ex hac igitur Scanzia insula quasi officina gentium, aut certe uelut uagina nationum, cum rege suo nomine Berig, Gothi quondam memorantur egressi: qui ut primum e nauibus exeuntes, terras attigere, ilico loco nomen dederunt. Nam hodie illic, ut fertur, Gothiscanzia uocatur. Unde mox promouentes ad sedes Ulmerugorum qui tunc Oceani ripas insidebant, castrametati sunt; eosque commisso proelio propriis sedibus pepulerunt, eorumque uicinos Vandalos iam tunc subiugantes suis applucuere uictoriis. Ibi uero magna populi numerositate crescente, etiam pene quinto rege regnante, post Berig, Filimer, filio Gadarigis, consilio sedit, ut exinde cum familiis Gothorum promoueret exercitus, qui aptissimas sedes, locaque dum quaereret congrua, peruenit ad Scythiae terras, quae lingua eorum Ouim uocabantur: ubi delectato magna ubertate regionum exercitu, et mediaetate transposita, pons dicitur, unde amnem transiecerat, miserabiliter corruisse, nec ulterius iam cuiquam licuit ire, aut redire. Nam is locus, ut fertur, tremulis paludibus uoragine circumiecta concluditur : quem utraque confusione natura reddidit inperuium. Verumtamen hodieque illic et uoces armentorum audiri, et indicia hominum deprehendi, commeantium adtestatione,, quamuis a longe audientium, credere licet. Haec igitur pars Gothorum, quae apud Filimer, dicitur in terras Ouim emenso amne transposita, optatum potita solum. Nec mora, ilico ad gentem Spalorum adueniunt, consertoque proelio, uictoriam adipiscuntur : exindeque iam uelut uictores ad extremam Scythiae partem, quae Pontico mari uicina est, properant : quemadmodum et in priscis eorum carminibus pene hostorico ritu in commune recolitur: quod et Ablabius descriptor Gothorum gentis egregius uerissima adtestatur historia. In quam sententiam et nonnulli consensere maiorum. Iosephus quoque annalium relator uerissimus, dum ubique ueritatis conseruit regulam, et origines causarum a principio reuoluit, haec uero, quae diximus, de gente Gothorum principia cur omiserit, ignoramus. Sed tamen ab hoc loco eorum stirpem comemorans, Scythas eos, et natione, et uocabulo asserit appellatos : cuius soli terminos, antequam aliud ad medium deducamus, necesse est, uti iaceant, dicere. [5] V. Scythia siquidem, Germaniae terrae confinis, eotenus ubi Hister oritur amnis, uel stagnum dilatatur Mysianum, tendens usque ad flumina Tyram, Danastrum et Vagosolam, magnumque illum Danubium, Taurumque montem, non illum Asiae, sed proprium, id est, Scythicum, per omnem Maeotidis ambitum, ultraque Maeotida per angustias Bosphori usque ad Caucasum montem, amnemque Araxem, ac deinde in sinistram partem reflexa, post mare Caspium, quae in extremis Asiae finibus ab Oceano Euroboreo in modum fungi primum tenuis, post haec latissima et rotunda forma exoritur, uergens ad Hunnos, Albanos et Seres usque digreditur. Haec, inquam, patria, id est Scythia, longe se tendens, lateque aperiens, habet ab oriente Seres in ipso sui principio ad littus Caspii maris commanentes; ab occidente Germanos, et flumen Vistulae; ab Arctoo, id est, Septentrionali, circumdatur Oceano, a meridie Perside, AIbania, Hiberia, Ponto, atque extremo alueo Histri, qui dicitur Danubius, ab ostio suo usque ad fontem. In eo uero loci latere, quo Ponticum littus attingit, oppidis haud obscuris inuoluitur, Boristbenide, Olbia, Callipolide, Chersone, Theodosia, Pareone, Myrmicione et Trapezunte, quas indomitae Scytharum nationes Graecos permiserunt condere, sibimet commercia prestaturos. In cuius Scythiae medio est locus, qui Asiam Europamque ab alterutro diuidit, Riphaei scilicet montes, qui Tanain uastissimum fundunt intrantem Maeotida; cuius paludis circuitus passuum milia CXLIV, nusquam octo ulnis altius subsidentis. In qua Scythia prima ab occidente gens residet Gepidarum, quae magnis opinatisque ambitur fluminibus. Nam Tisianus per Aquilonem eius Corumque discurrit. Ab africo uero magnus ipse Danubius, ab Euro fluuius Tausis secat, qui rapidus ac uerticosus in Histri fluenta furens diuoluitur. Introrsus illis Dacia est, ad coronae speciem arduis Alpibus eniunita, iuxta quorum sinistrum latus, qui in Aquilone uergit, et ab ortu Vistulae fluminis per immensa spatia uenit, Vuinidarum natio populosa consedit. Quorum nomina licet nunc per uarias familias et loca mutentur; principaliter tamen Sclauini et Antes nominantur. Sclauini a Ciuitate Noua et Sclauino Rumunnensi, et lacu qui appellatur Murianus, usque ad Danastrum, et in Boream Viscla tenus commorantur: hi paludes siluasque pro ciuitatibus habent. Antes uero, qui sunt eorum fortissimi, qui ad Ponticum mare curuantur, a Danastro extenduntur usque ad Danubium, quae flumina multis mansionibus ab inuicem absunt. Ad littus autem Oceani, ubi tribus fancibus fluenta Vistulae fluminis ebibuntur, Vidioarii resident, ex diuersis nationibus aggregati, post quos ripam Oceani Itemesti tenent, pacatum hominum genus omnino. Quibus in austrum adsidet gens Agazzirorum fortissima, frugum ignara, quae pecoribus et uenationibus uictitat. Ultra quos distendunt supra mare Ponticum Bulgarorum sedes, quos notissimos peccatorum nostrorum mala fecerunt. Hinc iam Hunni quasi fortissimarum gentium fecundissimus cespes, in bifariam populorum rabiem pullularunt. Nam alii Aulziagiri, alii Auiri nuncupantur, qui tamen sedes habent diuisas. Iuxta Chersonem Aulziagiri, quo Asiae bona auidus mercator importat, qui aestate campos peruagant effusos sedes habentes, prout armentorum inuitauerint pabula; hieme supra mare Ponticum se referentes. Hunugari autem hinc sunt noti, quia ab ipsis pellium murinarum uenit commercium: quos tantorum uirorum formidauit audacia. Quorum mansionem primam esse in Scythiae solo iuxta paludem Maeotidem, secundo in Maesia Thraciaque et Dacia, tertio supra mare Ponticum, rursus in Scythia legimus habitasse: nec eorum fabulas alicubi reperimus scriptas, qui eos dicunt in Britanniam uel in una qualibet insularum in seruitute redactos, et unius caballi praetio quondam redemtos. Aut certe si quis eos aliter dixerit in nostro urbe, quam quod nos diximus, fuisse exortos, nobis aliquid obstrepebit; nos enim potius lectioni credimus, quam fabulis anilibus consentimus. Ut ergo ad nostrum propositum redeamus, in prima sede Scythiae iuxta Maeotidem commanentes, praefati, unde loquimur, Filimer regem habuisse noscuntur. In secundo, id est, Daciae, Thraciaeque et Moesiae solo Zalmoxen, quem mirae philosophicae eruditionis fuisse testantur plerique scriptores annalium. Nam et Zeutam prius habuerunt eruditum, post etiam Dicineum, tertium Zalmoxen, de quo superius diximus. Nec defuerunt, qui eos sapientiam erudirent. Unde et pene omnibus barbaris Gothi sapientiores semper extiterunt, Graecisque pene consimiles, ut refert Dio, qui historias eorum annalesque graeco stilo composuit. Qui dicit primum Zarabos Tereos, deinde uocitatos Pileatos hos, qui inter eos generosi extabant : ex quibus eis et reges, et sacerdotes ordinabantur. Adeo ergo fuere laudati Getae, ut dudum Martem, quem poetarum fallacia deum belli pronuntiat, apud eos fuisse dicant exortum. Unde et Vergilius: "Gradiuumque patrem Geticis, qui praesidet aruis". Quem Martem Gothi semper asperrima placauere cultura. Nam uictimae eius mortes fuere captorum : opinantes bellorum praesulem aptius humani sanguinis effusione placandum. Huic praede primordia uouebantur, huic truncis suspendebantur exuuiae; eratque illis religionis praeter ceteros insinuatus affectus, quum parenti deuotio numinis uideretur impendi. Tertia uero sedes supra mare Ponticum, iam humaniores et, ut superius diximus, prudentiores effecti, diuisi per familias populi, Vesegothae familiae Balthorum, Ostrogothae praeclaris Amalis seruiebant. Quorum studium fuit primum, inter alias gentes uicinas, arcus intendere neruis, Lucano plus historico quam poeta testante: Armeniosque arcus Geticis intendite neruis. Ante quos etiam cantu maiorum facta modulationibus citharisque canebant, Etherpamarae, Hanalae, Fridigerni, Widiculae et aliorum, quorum in hac gente magna opinio est, quales uix heroas fuisse miranda iactat antiquitas. Tunc, ut fertur, Vesosis Scythis lacrimabile sibi potius intulit bellum, eis uidelicet, quos Amazonarum uiros prisca tradit auctoritas. De queis et feminas bellatrices Orosius in primo uolumine professa uoce testatur. Unde cum Gothis eum tunc dimicasse euidenter probamus, quem cum Amazonarum uiris absolute pugnasse cognoscimus, qui tunc a Borysthene amne, quem accolae Danubium uocant, usque ad Tanain fluuium circa sinum paludis Maeotidis consedebant. Tanain uero hunc dico, qui ex Riphaeis montibus deiectus adeo preceps ruit, ut quum uicina flumina, siue Maeotis, uel Bosphorus gelu solidentur, solus amnium confragosis montibus uaporatus, numquam Scythico duriscit algore. Hic inter Asiam Europamque terminus famosus habetur. Nam alter est ille, qui montibus Chrinnorum oriens, in Caspium mare dilabitur. Danubius autem ortus grande palude, quasi ex mari profunditur. Hic usque ad medium sui dulcis est, et potabilis, piscesque nimii saporis gignit, ossibus carentes, cartilaginem tantum habentes in corporis continentiam. Sed ubi fit Ponto uicinior, paruum fontem suscipit, cui ex Ampheo cognomen est adeo amarum, ut, cum sit quadraginta dierum itinere nauigabilis, huius aquis exiguis immutetur, infectusque, ac dissimilis sui, inter Graeca oppida Callipidas, et Hypannis in mare defluat. Ad cuius ostia insula est in fronte, Achillis nomine. Inter hos terra uastissima, siluis consita, paludibus dubia. [6] VI. Hic ergo Gothis morantibus, Vesosis, Aegyptiorum rex, in bellum irruit; quibus tunc Tanausis rex erat. Quo proelio ad Phasim fluuium, a quo Phasides aues exortae, in toto mundo epulis potentum exuberant, Tanausis Gothorum rex Vesosi Aegyptiorum occurrit, eumque grauiter debellans, in Aegyptum usque persecutus est; et nisi Nili amnis intransmeabilis obstetisseut fluenta, uel munitiones, quas dudum sibi ob incursiones Aethiopum Vesosis fieri praecepisset, ibi in eius eum patria extinxisset. Sed dum eum ibi positum non ualuisset laedere, reuertens pene omnem Asiam subiugauit, et sibi tunc caro amico Somo, regi Medorum, ad persoluendum tributum subditos fecit. Ex cuius exercitu uictores tunc nonnulli prouincias subditas contuentes, et in omni fertilitate pollentes, deserto suorum agmine, sponte in Asiae partibus residerunt. Ex quorum nomine, uel genere Pompeius Trogus Parthorum dicit extitisse prosapiam. Unde etiam hodieque lingua Scythica fugaces, quod est Parthi, dicuntur, suoque generi respondentes, inter omnes pene Asiae nationes soli sagittarii sunt, et acerrimi bellatores. De nomine uero, quod diximus eos Parthos, id est fugaces, ita aliquanti ethymologiam traxerunt, ut dicerent Parthi, quia suos refugere parentes. Hunc ergo Thanausim regem Gothorum mortuum inter numina sui populi coluerut. [7] VII. Post cuius decessum exercitu eius cum successores ipsius in aliis partibus expeditionem gerente, feminae Gothorum a quadam uicina gente tentatae, in praedamque doctae a uiris, fortiter resisterunt, hostesque super se uenientes cum magna uerecundia abegerunt. Qua parata uictoria, fretaeque maioris audacia, inuicem se cohortantes, arma arripiunt, elegentesque duas audentiores, Lampeto et Marpesiam, principatui subrogarunt. Quae dum curam gerunt, ut et propria defenderent, et aliena uastarent, sortito Lampeto restitit, fines patrios tuendo : Marpesia uero feminarum agmine sumpto, nouum genus exercitui duxit in Asiam, diuersasque gentes bello superans, alios uero pace concilians, ad Caucasum uenit : ibique certum tempus demorans, loci nomen dedit, Saxum Marpesiae. Unde et Vergilius: Ac si dura silex aut stet Marpesia cautes. In eo loco, ubi post haec Alexander Magnus portas constituens, Pylas Caspias nominauit : quod nunc Lazorum gens custodit pro munitione Romana. Hic ergo certum temporis Amazones commanentes, confortatae sunt. Unde egressae et Alym fluuium, qui iuxta Garganum ciuitatem praeterfluit, transeuntes; Armeniam, Syriam, Ciliciamque, Galatiam, Pisidiam, omniaque Asiae oppida, aequa felicitate domuerunt : Ioniam, Aeoliamque conuersae, deditas sibi prouincias effecerunt. Ubi diutius dominantes, etiam ciuitates, castraque suo in nomine dicauerunt, Ephesi quoque templum Dianae, ob sagittandi uenandique studium, quibus se artibus tradidissent, effusis opibus, mirae pulchritudinis condiderunt. Tali ergo Scythiae gentis feminae casu Asiae regno potitae, per centum pene annos tenuerunt; et sic demum ad proprias socias in cautes Marpesias, quas superius diximus, repedarunt, in montem scilicet Caucasi. Cuius montis quia facta iterum mentio est, non ab re arbitror, eius tractum, situmque describere, quaudo maximam partem orbis noscitur circuire iugo continuo. Is namque ab Indico mare surgens, qua meridiem respicit, sole uaporatus ardescit. Qua septentrione patet, rigentibus uentis est obnoxius, et pruinis. Mox in Syriam curuato angulo reflexus, licet amnium plurimos emittat, in Asianam tamen regionem Euphratem Tigrimque nauigeros ad opinionem maximam perennium fontium cupiosis fundit uberibus. Qui amplexantes terras Assyriorum, Mesopotamiam et appellari faciunt et uideri; in sinum Rubri maris fluenta deponentes. Tunc in Boream reuertens, Scythicas terras, iugum antefatum magnis flexibus peruagatur : atque ibidem opinatissima flumina in Caspium mare profundens, Araxem, Cyssum, et Cambysen, continuatoque iugo ad Ripheos usque montes extenditur. Indeque Scythicis gentibus dorso suo terminum praebens, ad Pontum usque discendit : consertisque collibus, Histri, quoque fluenta contingit, quo amnis scissus dehiscens, in Scythia quoque Taurus uocatur. Talis ergo, tantusque, et pene omnium montium maximus, excelsas suas erigens summitates, naturali constructione praestat gentibus inexpugnanda munimina. Nam locatim recisus, qua disrupto iugo uallis hiatu patescit, nunc Caspias portas, nunc Armenias, nunc Cilicas, uel secundum locum, quale fuerit, facit : uix tamen plaustro meabilis, lateribus in altitudinem utrinque directis, qui pro gentium uarietate diuerso uocabulo nuncupatur. Hunc enim Iamnium, mox Propanissimum Indus appellat : Parthus primum Castra, post Nifacen edicit. Syrus et Armenius Taurum, Scytha Caucasum ac Ripheum, iterumque in fine Taurum cognominant : aliaeque conplura gentes huic iugo dedere uocabula. Et quia de eius continuatione pauca libabimus, ad Amazones, unde diuertimus, redeamus. [8] VIII. Veritae quae, ne earum proles raresceret, a uicinis gentibus concubitum petierunt : facta nundina semel in anno, ita ut futuri temporis eis deinde reuertentibus in idipsum, quicquid partus masculini edidisset, patri redderet : quicquid uero feminei sexus nasceretur, mater ad arma bellica erudiret. Siue, ut quibusdam placet, editis maribus, nouercali odio infantis miserandi fata rumpebant : ita apud illas detestabile puerperium erat, quod ubique constat esse uotiuum. Quae crudelitas illis terrorem maximum cumulabat, opinione uulgata. Nam quae, rogo, spes esset capto, ubi indulgi uel filio nefas habebatur? Contra has, ut fertur, pugnabat Hercules, et Melanes pene plus dolo, quam uirtute subegit. Theseus uero Hippoliten in praeda tulit, de qua et genuit Hypolitum. Hae quoque Amazones post haec habuere reginam nomine Penthesileam, cuius Troiano bello extant clarissima documenta. Nam hae feminae usque ad Alexandrum Magnum referuntur tenuisse regnum. [9] IX. Sed ne dicas, de uiris Gothorum sermo adsumptus, cur in feminis tamdiu perseuet : audi et uirorum insignem, et laudabilem fortitudinem. Dio historicus, et antiquitatum diligentissimus inquisitor, qui operi suo Getica titulum dedit; quos Getas iam superiori loco Gothos esse, probauimus, Orosio Paulo dicente : hic Dio regem illis post tempora multa commemorat, nomine Telephum. Ne uero quis dicat hoc nomen a lingua Gothica omnino peregrinum esse: nemo est qui nesciat animaduerti usu pleraque nomina gentes amplecti, ut Romani Macedonum, Graeci Romanorum, Sarmatae Germanorum, Gothi plerumque mutuantur Hunnorum. Is ergo Telephus, Herculis filius, natus ex Auge sorore Priami, coniugio copulatus, procerus quidem corpore, sed plus uigore terribilis, paternam fortitudinem propriis uirtutibus aequans, Herculis genium formae quoque similitudinem referebat. Huius itaque regnum Moesiam appellauere maiores. Quae prouincia ab oriente ostia fluminis Danubii, a meridie Macedoniam, ab occasu Histriam, a septentrione Danubium. Is ergo antefatus habuit bellum cum Danais, in qua pugna Thesandrum ducem Graeciae interemit, et dum Aiacem infestus inuadit, Ulissemque persequitur, equo cadente, ipse corruit, Achillisque iaculo foemore sauciatus, diu mederi nequiuit. Graecos tamen, quamuis iam saucius, e suis finibus proturbauit, Thelepho uero defnncto, Euryphylus filius successit in regno, ex Priami Phrygum regis germana progenitus. Qui ob Casandrae amorem bello interesse Troiano, ac parentibus soceroque ferre auxilium cupiens, mox ut uenit extinctus est. [10] X. Cyrus, rex Persarum, post grande interuallum, et pene post DCXXX annorum tempora, Pompeio Trogo testante, Getarum reginae Thamiri sibi exitiale intulit bellum. Qui elatus ex Asiae uictoria, Getas nititur subiugare, in quibus, ut diximus, regnauerat Thamiris. Quae cum ab Abraxe amne Cyri arcere potuisset accessus, transire tamen permisit : eligens armis eum uincere, quam locorum beneficio submouere. Quod et factum est; et ueniente Cyro, prima cessit fortuna Parthis in tantum, ut et filium Thamiris, et plurimum exercitum trucidarent : sed iterato Marte, Getae cum sua regina Parthos deuictos superant, atque prosternunt, opimamque praedam de eis auferunt : ibique primum Gothorum gens serica uident tentoria. Tunc Thamiris regina acta uictoria, tantaque praeda de inimicis potita, in partem Moesiae, (quae nunc ex magna Scythia nomen mutuata, minor Scythia appellata), transiens, ibi in Ponte Moesiae colitur, et Thamiris ciuitatem suo de nomine aedificauit. Dehinc Darius, rex Persarum, Hystaspis filius, Antyregiri regis Gothorum, filiam in matrimonium expostulauit, rogans pariter atque deterrens, nisi suam peragerent uoluntatem. Cuius affinitatem Gothi spernentes, legationem eius frustrarunt. Qui repulsus, furore fiammatus est, et DCC milia armatorum contra ipsos produxit exercitum, uerecundiam suam malo pubtico uindicare contendens; nauibusque pene a Chalcedonia usque ad Bizantium ad instar pontium tabulatis atque consertis, Thraciam petit et Moesiam; pontemque rursus in Danubio pari modo constructo, duobus mensibus crebris fatigatus intaphis VIII milia perdidit armatorum : timensque ne pons Danubii ab eius aduersariis occuparetur, celeri fuga in Thraciam repedauit : nec Moesiae solum sibi credens tutum fore aliquantulum remorandi. Post cuius decessum iterum Xerses filius eius paternas iniurias ulcisci se aestimans, cum suis ducentis et auxiliarium CCC milibus armatorum, rostratas naues mille septingentas, et onerarias tria milia, super Gothos ad bellum profectus; nec tentata re in conflictu praeualuit, animositate constantiae superatus. Sic namque, ut uenerat, absque aliquo certamine suo cum robore recessit. Philippus quoque, pater Alexandri Magni, cum Gothis amicitias copulans, Medopam Gothilae regis filiam accepit uxorem; ut tali affinitate roboratus, Macedonum regna firmaret. Qua tempestate, Dione historico dicente, Philippus inopia pecuniae passus, Udisitanam Moesiae ciuitatem instructis copiis uastare deliberat, quae tunc propter uicinam Thamoris, Gothis erat subiecta. Unde et sacerdotes Gothorum aliqui, illi qui pii uocabantur, subito patefactis portis, cum citharis et uestibus candidis obuiam sunt egressi, patrernis diis, ut sibi propitii Macedones repellerent, uoce supplici modulantes. Quos Macedones sic fiducialiter sibi occurrere contuentes stupescunt et, si dici fas est, ab inermibus terrentur armati. Nec mora, soluta acie, quam ad bellum construxerunt, non tantum ab urbis excidio remouere: uerum etiam et quos foris fuerant iure belli adepti, reddidernut, foedusque inito ad sua reuersi sunt. Quem dolum post longum tempus reminiscens egregius Gothorum ductor Sitalcus, CL uirorum milibus congregatis, Atheniensibus intulit bellum aduersus Perdiccam Macedoniae regem, quem Alexander apud Babyloniam ministri insidiis potans interitum, Atheniensium principatui hereditario iure reliquerat successorem. Magno proelio cum hoc inito Gothi superiores inuenti sunt; et sic pro iniuria, qua illi in Moesia dudum fecissent : isti in Graeciam discurrentes, cunctam Macedoniam uastauere. [11] XI. Dehinc regnante in Gothis Sitalco, Buruista Dicineus uenit in Gothiam, quo tempore Romanorum Sylla potitus est principatu, quem Dicineus suscipiens Boroista, dedit ei pene regiam potestatem; cuius consilio Gothi Germanorum terras, quas nunc Franci optinent, populati sunt. Caesar uero, qui sibi primus omnium Romanum uindicauit imperium, et pene omnem mundum suae dicioni subegit, omniaque regna perdomuit, adeo ut extra nostrum urbem Oceani sinu repositas insulas occuparet, et qui nec nomen Romanorum auditu quidem nouerant, eos Romanis tributarios faceret : Gothos tamen crebro tentans nequiuit subicere. Gaius Tiberius iam tertius regnat Romanis: Gothi tamen suo regno incolumes perseuerant, quibus hoc erat salubre, aut commodum, aut uotiuum, ut, quidquid Dicineus eorum consiliarius precepisset, hoc modis omnibus expetendum, hoc utile iudicantes, effectui manciparent. Qui cernens eorum animos sibi in omnibus oboedire, et naturale eos habere ingenium, omnem pene philosophiam eos instruxit; erat namque huius rei magister peritus. Nam ethicam eos erudiuit, ut barbaricos mores compescerent : physicam tradens, naturaliter propriis legibus uiuere fecit, quas usque nunc conscriptas Bellagines nuncupant : logicam instruens, eos rationis supra ceteras gentes fecit expertes : practicen ostendens, in bonis actibus conuersari suasit : theoreticen demonstrans, signorum duodecim, et per ea planetarum cursus, omnemque astronomiam contemplari edocuit; et quomodo lunaris orbis augmentum sustinet, aut patitur detrimentum, edixit : solisque globus igneus quantum terrenum orbem in mensura excedat, ostendit : aut quibus nominibus, uel quibus signis in polo caeli uergentes, aut reuergentes CCCXLIIII stellae ab ortu in occasum praecipites ruant, exposuit. Qualis erat, rogo, uoluntas, ut uiri fortissimi, quando ab armis quatriduum usque uacassent, doctrinis philosophicis imbuerentur? Videres unum caeli positionem, alium herbarum frugumque explorare naturas; istum lunae commoda incommodaque, illum solis labores attendere, et quomodo rotatu caeli raptus, retro reduci ad partem occiduam, qui ad orientalem plagam ire festinarit, ratione accepta quiescere. Haec et alia nonnulla Dicineus Gothis sua peritia tradens, mirabilis apud eos inuenitur; ut non solum mediocribus, imo et regibus imperaret. Elegit namque ex eis tunc nobilissimos prudentioresque uiros, quos theologiam instruens, numina quaedam, et sacella uenerari suasit, fecitque sacerdotes, nomen illis Pileatorum contradens, ut reor, quia opertis capitibus tiaris, quos pilleos alio nomine nuncupamus, litabant: reliquam uero gentem Capillatos dicere iussit, quod nomen Gothi pro magno suscipientes, adhuc hodie suis cantionibus reminiscuntur. Decedente uero Dicineo, pene pari ueneratione habuere Comosicum, quia nec impar erat sollertiae. Hic etenim et rex illis, et pontifex ob suam peritiam habebatur, et in summa iustitia populos iudicabat. [12] XII. Et hoc rebus excedente humanis, Corillus rex Gothorum in regno conscendit, et per quadraginta annos in Dacia suis gentibus imperauit. Daciam dico antiquam, quam nunc Gepidarum populi possidere noscuntur. Quae patria in conspectu Moesiae trans Danubium corona montium cingitur : duos tantum habens accessus, unum per Boutas, alterum per Tabas. Hanc Gothicam, quam Daciam appellauere maiores (quae nunc, ut diximus, Gepidia dicitur), tunc ab oriente Roxolani, ab occasu Tamazites, a septentrione Sarmatae, et Bastemae, a meridie amnis Danubii fluenta terminabant. Tamatites ab Roxolanis alueo tantum fluuii segregantur. Sed quia Danubii mentio facta est, non ab re iudico pauca de tali amne egregia indicare. Nam hic in Alemannicis aruis exoriens, sexaginta a fonte suo flumina usque ad ostia in Pontum uergentia, per mille ducentorum passuum milia hinc inde suscipiens flumina in modum spinae, quae costas ut cratem intexunt ; omnino amplissimus est, qui in lingua Bessorum Hister uocatur, ducentis tantum pedibus in altum aquam alueo habet profundam. Hic etenim amnis inter caetera flumina immanis omnes superat, praeter Nilum. Haec de Danubio dixisse sufficiat. Ad propositum uero, unde nos digressi sumus, adiuuante Domino redeamus. [13] XIII. Longum namque post interuallum, Domitiano imperatore regnante, eiusque auaritiam metuentes, foedus, quod dudum cum aliis principibus pepigerant Gothi soluentes; ripam Danubii iam longe possessam ab imperio Romano, deiectis militibus cum eorum ducibus uastauerunt, cui prouinciae tunc post Agrippam Poppaeus praeerat Sabinus, Gothis autem Dorpaneus principatum agebat, quando bello commisso Gothi, Romanis deuictis, Poppaei Sabini capite absciso, multa castella et ciuitates inuadentes de parte imperatoris publice depraedarunt : qua necessitate suorum Domitianus cum omni uirtute sua in Illyricum properauit, et totius pene reipublicae militibus, ductore Fusco praelato, cum electissimis uiris amnem Danubii confertis nauibus ad instar pontis transmeare coegit super exercitum Dorpanei. Tum Gothi haut segnes reperti, arma capessunt, primoque conflictu, mox Romanos deuincunt, Fuscoque duce extincto, diuitias de castris militum despoliant, magnaque potiti per loca uictoria, iam proceres suos, quasi qui fortuna uincebant, non puros homines, sed semideos, id est Anses uocauere. Quorum genealogiam ut paucis percurram, ut quo quis parente genitus est, aut unde origo accepta, ubi finem effecit, absque inuidia, qui legis uera dicentem ausculta. [14] XIV. Horum ergo, ut ipsi suis in fabulis ferunt, primus fuit Gapt, qui genuit Halmal. Halmal uero genuit Augis: Augis genuit eum, qui dictus est Amala, a quo et origo Amalorum decurrit. Et Amala genuit Isarna: Isarna autem genuit Ostrogotha: Ostrogotha autem genuit Unilt: Unultl genuit Athal: Athal genuit Achiulf: Achiulf genuit Ansilam et Ediulf, Vuldulf et Hermerich: Vuldulf uero genuit Valarauans: Valarauans autem genuit Winitharium: Winitharius quoque genuit Theodemir et Walemir et Widemir: Theodimir genuit Theodericum: Theodericus genuit Amalasuentam: Amalasuenta genuit Athalaricum et Matesuentham, de Utherico uiro suo, cuius affinitati generis sic ad eam coniunctas est. Nam supradictus Hermericus, filius Achiulfi genuit Hunnimundum: Hunnimundus autem genuit Thorismundum: Thorismundus uero genuit Berimund: Berimund autem genuit Widericum: Widericus genuit Eutharicum, qui coniunctus Amalasuentae genuit Athalaricum et Mathasuentam; mortuoque in puerilibus annis Athalarico Mathasuenthae Witichis est sociatus de quo non suscepit liberum, adductique simul a Belisario Constantinopolim: et Witichis rebus excedente humanis Germanus patricius fratruelis Iustiniani imp. eam in conubio sumens patriciam ordinariam fecit; de qua et genuit filium item Germanum nomine, Germano uero defuncto ipsa uidua perseuerare disponit, quomodo autem aut qualiter regnum Amalorum distructum est, loco suo, si dominus iubauerit, edicimus. Nunc autem ad id, unde digressum fecimus, redeamus doceamusque, quomodo ordo gentis, unde agimus, cursus sui metam expleuit, Ablabius enim storicus refert, quia ibi super limbum Ponti, ubi eos diximus in Scythia commanere, ibi pars eorum, qui orientali plaga tenebat, eisque praeerat Ostrogotha, utrum ab ipsius nomine, an a loco, id est orientales, dicti sunt Ostrogothae, residui uero Vesegothae, id est a parte occidua. Et quidem iam superius diximus, eos transito Danubio aliquantum temporis apud Moesiam, Thraciamque uixisse. [15] XV. Ex eorum reliquiis fuit et Maximinus imperator post Alexandrum Mamaeae, ut dicit Symmachus in quinto suae historiae libro. Alexandro, inquit, Caesar mortuo, Maximus ab exercitu factus est imperator, ex infimis parentibus in Thracia natus, a patre Gotho nomine Mecca, matre Alana, quae Ababa dicebatur. Is triennium regnans, dum in Christianos arma commoueret, imperium simul et uitam amisit. Nam hic, Seuero imperatore regnante, et natalem filii diem celebrante, post primam aetatem, et rusticanam uitam, de pascuis in militiam uenit. Princeps siquidem Seuerus militares dederat ludos; quod cernens Maximinus, qui erat semibarbarus adolescens, positis praemiis, barbara lingua petit ab imperatore, ut sibi luctandi cum expertis militibus licentiam daret. Seuerus, ammodum miratus magnitudinem formae (erat enim, ut fertur, statura eius procera ultra octo pedes), iussit eum lixis corporeo nexu contendere, ne quid a rudi homine militaribus uiris eueniret iniuriae. Tunc Maximinus sedecim lixas tanta felicitate prostrauit, ut uincendo singulos nullam sibi requiem intercapedine temporum daret. Hic, captis praemiis, iussus est in militiam mitti, primaque ei stipendia equesiria fuere. Tertiam post diem, cum imperator prodierat in campum, uidit eum exsultantem more barbarico, iussitque tribuno ut eum coercitum ad Romanam imbueret disciplinam. Ille uero ubi de se intellexit principem loqui, accessit ad eum, equitantemque praeire pedibus coepit. Tum imperator equo adacto in cursum calcaribus incitatum, multos orbes huc atque illuc usque ad suam fatigationem uariis inflexibus interpedauit, ac deinde ait illi: « Num quid uis post cursum Thracisce, luctari ? » Respondit: « Quantum libet, imperator. » Ita Seuerus, ex equo desiliens, recentissimos militum cum eodem certare iussit. At ille septem ualentissimos iuuenes ad terram elisit, ita ut antea nihil per interualla respiraret. Solusque a Caesare et argenteis praemiis, et aureo torque donatus est, iussus deinde inter stipatores degere corporis principalis. Post haec sub Antonino Caracalla ordines duxit, ac saepe famam factis extendens, inter plures militiae gradus, centuriasque strenuitatis suae praetium tulit. Macrino tamen postea in regnum ingresso, recusauit militiam pene triennium, tribunatusque habens honorem, numquam se oculis obtulit Macrini : indignum ducens eius imperium, quod perpetratum facinus erat quaesitum ab Heliogabalo. Dehinc quasi ad Antonini filium reuertens, tribunatum suum adiit, et post hunc sub Alexandro Mamaeae contra Parthos mirabiliter dimicauit. Eoque Mogontiaco militari tumultu occiso, ipse exercitus electione absque senatusconsulto effectus est imperator, qui cuncta bona sua in persecutione Christianorum malo uoto foedauit, occisusque Aquileiae a Pupione, regnum reliquid Philippo. Quod nos idcirco huic opusculo de Symmachi historia mutuauimus, quatenus gentem, unde agimus, ad regni Romani fastigium usque uenisse doceamus. Caeterum causa exegit, ut ad id, unde digressi sumus, redeamus. [16] XVI. Nam gens ista mirum in modum in ea parte, qua uersabatur, id est Ponti in litore Scythiae soli, innotuit, sine dubio tanta spatia tenens terrarum, tot sinus maris, tot fluminum cursus, sub cuius saepe dextra Wandalus iacuit, stetit sub pretio Marcomannus, Quadorum principes in seruitutem redacti sunt. Philippo namque antedicto regnante Romanis, qui solus ante Constantinum Christianus cum Philippo, id est filio fuit, cuius et secundo anno regni Roma millesimum annum expleuit, Gothi, ut assolet, distracta sibi stipendia sua aegre ferentes, de amicis facti sunt inimici. Nam quamuis remoti sub regibus uiuerent suis, reipublicae tamen Romanae foederati erant, et annua munera percipiebant. Quid multa ? Transiens tunc Ostrogotha cum suis Danubium, Moesiam, Thraciamque uastauit : ad quem repellendum Decius senator a Philippo dirigitur; qui ueniens dum genti nihil praeualet, milites proprios exemptos a militia fecit uita priuata degere; quasi eorum neglectu Gothi Danubium transissent, factaque, ut puta in suis uindicta, ad Philippum reuertitur. Milites uero uidentes, se esse post tot labores militia pulsos, indignati ad Ostrogothae regis Gothorum auxilium confugerunt. Qui excipiens eos, eorumque uerbis accensus, mox triginta milia uirorum armata produxit ad proelium, adhibitis sibi Taphilis, et Astringis nonnullis. Sed et Carporum tria milia, genus hominum ad bella nimis expeditum, qui saepe Romanis infesti sunt; quos tamen post haec, imperante Dioclitiano, et Galerius Maximinus Caesar de ciuitate reipublicae Romanae subegit. Is ergo habens Gothos et Peucenos, ab insula Peuce, quae ostio Danubii Ponto mergenti adiacet, Argaitum et Gunthericum nobilissimos suae gentis ductores praefecit. Qui mox Danubium uadati, et secundo Moesiam populati, Marcianopolim eiusdem patriae urbem famosam metropolim aggrediuntur, diuque obsessam, accepta pecunia ab his, qui inerant, reliquere. Et quia Marcianopolim nominauimus, libet aliqua de eius situ breuiter intimare. Nam hanc urbem Traianus imperator hac re, ut fertur, aedificauit, eo quod Marciae sororis suae puella, dum lauat in flumine illo, quod nimiae limpiditatis saporisque in media urbe oritur, Potami cognomento, exindeque uellet aquam haurire, casu uas aureum, quod ferebatur, in profundum cecidit, metalli pondere praegrauatum longeque post emersit; quod certe non erat usitatum, aut uacuum sorberi, aut certe seme uoratum undis respuentibus enatare. His Traianus sub admiratione compertis, fontique numinis quiddam inesse credens, conditam ciuitatem germanae suae in nomine Marcianopolim nomninauit. [17] XVII. Abhinc ergo, ut dicebamus, post longam obsidionem accepto praemio ditatus Geta, recessit ad pratriam : quem cernens Gepidarum natio subito ubique uincentem, praedisque ditatum, inuidia ductus, arma in parentes mouet. Quomodo uero Getae, Gepidasque sint parentes si quaeris, paucis absoluam. Meminisse debes me initio de Scanziae insulae gremio Gothos dixisse egressos cum Berich rege suo, tribus tantum nauibus uectos ad citerioris Oceani ripam; quarum trium una nauis, ut assolet, tardius uecta, nomen genti fertur dedisse; nam lingua eorum pigra, gepanta dicitur. Hinc factum est, ut paulatim et corruptae nomen eis ex conuicio nasceretur. Gepidae namque sine dubio ex Gothorum prosapia ducunt originem : sed quia, ut dixi, gepanta pigrum aliquid tardumque signat, pro gratuito conuicio Gepidarum nomen exortum est, quod nec ipsud credo falsissimum. Sunt enim tardioris ingenii, et grauiores corporum uelocitate. Hi ergo Gepidae tacti inuidia, dudum spreta prouincia, commanebant in insula Visclae amnis uadis circumacta, quam patrio sermone dicebant Gepidos. Nunc eam, ut fertur, insulam gens Viuidaria incolit, ipsis ad meliores terras meantibus. Qui Viuidarii ex diuersis nationibus ac si in unum asylum collecti sunt, et gentem fecisse noscuntur. Ergo, ut dicebamus, Gepidarum rex Fastida, qui etam gentem excitans, patrios fines per arma dilatauit, Burgundiones pene usque ad internicionem deleuit, aliasque nonnullas gentes perdomuit. Gothos quoque male prouocans, consanguinitatis foedus prius importuna concertatione uiolauit : superba admodum elatione iactatus, crescenti populo dum terras coepit addere, incolas patrios reddidit rariores. Is ergo missis legatis ad Ostrogotham, cuius adhuc imperio tam Ostrogothae utrique quam Vesegothae, id est, eiusdem gentes populi subiacebant; inclusum se montium queritans asperitate, siluarumque densitate constrictum : unum poscens e duobus, ut aut bellum sibi, aut locorum suorum spatia praepararet. Tunc Ostrogotha rex Gothorum, ut erat solidi animi, respondit legatis, bellum se quidem talem horrere, durumque fore, et omnino scelestum armis confligere cum propinqis, loca uero non cedere. Quid multa? Gepidae in bella irruunt, contra quos, ne nimii iudicarentur, mouit et Ostrogotha procinctum, conueniuntque ad oppidum Galtis, iuxta quod currit fluuius Aucha, ibique magna partium uirtute certatum est; quippe quos in se et armorum, et pugnaei similitudo commouerat. Sed causa melior, uiuaxque ingenium iuuat Gothos : inclinata denique parte Gepidarum, proelium nox diremit. Tunc relicta suorum strage, Fastida rex Gepidarum properauit ad patriam, tam pudendis opprobriis humiliatus, quam fuerat elatione erectus. Redeunt uictores Gothi, Gepidarum discessione contenti, suaque in patria nostri in pace uersantur, usque dum eorum praeuius existeret Ostrogotha. [18] XVIII. Post cuius decessum Cniua, exercitum diuidens in duas partes, nonnullos ad uastandum Moesiam dirigit, sciens eam neglegentibus principibus defensoribus destitutam. Ipse uero cum LXX milibus ad Eustesium, id est Nouas conscendit : unde a Gallo duce remotus, Nicopolim accedit, quae iuxta latrum fluuium est constituta notissima; quoniam deuictis Sarmatis Traianus eam fabricauit, et appellauit Victoriae ciuitatem : ubi Decio superueniente imperatore, tandem Cniua in Haemoniae partes, quae non longe aberant, recessit : inde apparatu disposito Philippopolim ire festinans. Cuius secessum Decius imperator cognoscens, et ipsius urbi ferre subsidium gestiens, iugo montis transacto, ad Berroeam uenit. Ibique dum equos, exercitumque lassum refoueret, ilico Cniua cum Gothis in modum fulminis ruit, uastatoque Romano exercitu, imperatorem cum paucis, qui fugere quiuerant, ad Thusciam, rursus trans Alpes in Moesiam proturbauit : ubi tunc Gallus dux limitis cum plurima manu bellantium morabatur, collectoque tam exinde, quam de hoste exercitu, futuri belli reparat aciem. Cniua uero diu obsessam inuadit Philippopolim; praedaque potitus, Priscum ducem, qui inerat, sibi foederauit, quasi cum Decio pugnaturum. Venientesque ad conflictum, ilico Decii filium sagitta saucium crudeli funere confodiunt. Quod pater animaduertens, licet ad confortandos animos militum fertur dixisse: « Nemo tristetur: perditio unius militis non est rei publicae deminutio » : tamen paternum affectum non ferens, hostes inuadit, aut mortem aut ultionem filii exposcens, ueniensque abrupto Moesiae ciuitatem, circumseptus a Gothis et ipse extinguitur, imperii finem uitaeque terminum faciens. Qui locus hodieque Decii ara dicitur, eo quod ibi ante pugnam mirabiliter idolis immolasset. [19] XIX. Defuncto tunc Decio, Gallus et Volusianus regno potiti sunt Romanorum, quando et pestilens morbus pene istius necessitatis consimilis, ut nos ante hos nouem annos experti sumus, faciem totius orbis foedauit, supra modum quoque Alexandriam, totiusque Aegypti loca deuastans, Dionysio historico super hanc cladem lacrimabiliter exponente, quam et noster conscripsit uenerabilis martyr Christi episcopus Cyprianus in libro cuius titulus est de Mortalitate. Tunc et Aemylianus quidam, Gothis saepe ob principum neglegentiam Moesiam deuastantibus, ut uidit licere, nec a quoquam sine magno rei publicae dispendio remoueri, similiter suae fortunae arbitratus posse euenire, tyrannidem in Moesiam arripuit; omnique manu militari ascita, coepit urbes et populos deuastare. Contra quem intra paucos menses multitudo apparatus accrescens, non minimum incommodum rei publicae parturiuit; qui tamen in ipso pene nefario conatus sui initio extinctus, et uitam et imperium, quod inuadebat, amisit. Supra dicti uero Gallus et Volusianus imperatores, quamuis uix biennio in imperio perseuerantes, ab hac luce migrarint; tamen ipso biennio, quo affuere, ubique pacati, ubique regnauere gratiosi, praeterquam unum eorum fortunae reputatum est, id est generalis morbus : sed hoc ab imperitis et calumniatoribus, qui uitam solent aliorum dente maledico lacerare. Hi ergo mox ut imeprium adepti sunt, foedus cum gente Gothorum pepigere, et nec longo interuallo utriusque regibus occumbentibus Gallienus arripuit principatum. [20] XX. Hoc in omni lasciuia resoluto, Respa, et Veduco, Thuro, Varoque duces Gothorum sumptis nauibus Asiam transiere, fretum Hellesponticum transuecti : ubi multis eius prouinciae ciuitatibus populatis, opinatissimum illud Ephesi Dianae templum, quod dudum dixeramus Amazonas condidisse, igne succendunt : partibus Bithiniae delati, Chalcedonam subuertere, quam postea Comelius Abitus aliqua parte reparauit. Quae hodieque quamuis regiae urbis ciuiitate congaudeat : signa tamen ruinarum suarum aliquanta ad indicia retinet posteritatis. Hac ergo felicitate Gothi, qua intrauere partibus, Asiae praeda spolioque potiti, Hellesponticum fretum retransmeant, uastantes itinere suo Troiam, Iliumque, quae uix a bello illo Agamemnoniaco aliquantulum respirantes, rursus hostili mucrone deletae sunt. Post Asiae ergo tale excidium, Thracia eorum experta est feritatem. Nam ibi ad radices Haemi montis mari uicinam Anchialos ciuitatem aggressi mox adeunt, urbem, quam dudum Sardanaphalus, rex Parthorum, inter limbum maris et Haemi radices locasset. Ibi enim multis feruntur mansisse diebus, aquarum calidarum delectati lauacris, quae ad quintodecimo miliario Anchialitanae ciuitatis sunt sitae, ab imo sui fontis igni scaturrientes, et inter reliqua totius mundi thermarum innumerabilium loca omnino precipue ad sanitatem infirmorum efficacissima. Exinde ergo ad proprias sedes regressi. [21] XXI. Post haec a Maximiano imperatore ducuntur in auxilio Romanorum contra Parthos rogati, ubi datis auxiliariis, fideliter decertati sunt. Sed postquam Caesar Maximianus pene cum eorum solatio Narsem regem Persarum Saporis Magni nepotem fugasset, eiusque omnes opes, simulque uxores, et filios depraedasset, Achillemque in Alexandria cum Dioclitiano superasset, et Maximianus Herculius in Africa Quinquegentianos adtriuisset, pacem rei publicae nancti, coepere quasi Gothos neglegere. Nam sine ipsis dudum contra quasuis gentes Romanus exercitus difficile decertatus est. Apparet namque frequenter, quomodo inuitabantur, sic ut et sub Constantino rogati sunt, et contra cognatum eius Licimum arma tulere, eumque deuictum, et in Thessalonica clausum, priuatum imperio, Constantini uictoris gladio trucidarunt. Nam et dum famosissimam, et Romae aemulam in suo nomine conderet ciuitatem, Gothorum interfuit operatio, qui foedere inito cum imperatore, quadraginta suorum milia illi in solatia contra gentes uarias obtulere; quorum et numerus, et militia usque ad praesens in re publica nominatur, id est, Foederati. Tunc etenim sub Ariarici, et Aorici regum suorum florebant imperio. Post quorum decessum successor regni extitit Geberich, uirtutis et nobilitatis eximiae. [22] XXII. Nam hic Hilderitc patre natus, auo Ouida, proauo Cniuida, gloriam generis sui factis illustribus exaequauit : primitias regni sui mox in Wandalica gente extendere cupiens, contra Visumar eorum rege qui Asdingorum e stirpe, quod inter eos eminet, genusque indicat bellicosissimum, Dexippo historico referente, qui eos ab Oceano ad nostrum limitem uix in anni spatio peruenisse testatur prae nimia terrarum immensitate. Quo tempore erant in eo loco manentes, ubi Gepidae sedent,, iuxta flumina Marisia, Miliare et Gilfil, et Grissia, qui omnes supradictos excedit. Erant namque illis tunc ab oriente Gothi, ab occidente Marcomanni, a septentrione Hermunduri, a meridie Histrer, qui et Danubius dicitur. Hic ergo Wandalis commorantibus bellum indictum est a Geberich rege Gothorum ad littus praedicti amnis Marisiae, ubi tunc diu certatum est ex aequali. Sed mox ipse rex Wandalorum Wisimar magna cum parte gentis suae prosternitur. Geberich uero Gothorum ductor eximius, superatis depraedatisque Wandalis, ad propria loca unde exierat remeauit. Tunc perpauci Wandali qui euasissent, collecta imbellium suorum manu, infortunatam patriam relinquentes, Pannoniam sibi a Constantino principe petiere, ibique per XL annos plus minus sedibus locatis, imperatorum decretis ut incolae famularunt. Unde iam post longum ab Stilicone magistro militum, et exconsule, atque patricio inuitati, Gallias occupauere, ubi finitimos depraedantes, non adeo fixas sedes habuere. [23] XXIII. Gothorum rege Greberich rebus excedente humanis, post temporis aliquod Ermanaricus nobilissimus Amalorum in regno successit, qui multas, et bellicosissimas Arctoas gentes perdomuit, suisque parere legibus fecit. Quem merito nonnulli Alexandro Magno conparauere maiores. Habebat siquidem quos domuerat, Golthos, Scythas, Thiudos in Aunxis, Vasinabroncas, Merens, Mordensimnis, Rocas, Tadzans, Athaul, Nauego, Bubegentas, Coldas; et cum tantorum seruitio clarus haberetur, non passus est nisi et gentem Erulorum, quibus praeerat Alaricus, magna ex parte trucidatam, reliquam suae subegeret dicioni. Nam praedicta gens, Ablauio historico referente, iuxta Maeotidas paludes habitans in locis stagnantibus, quas Graeci Ele uocant, Eruli nominati sunt : gens quanto uelox, eo amplius superbissima. Nulla siquidem erat tunc gens, quae non leuem armaturam in acie sua ex ipsis elegerint. Sed quamuis uelocitas eorum ab aliis saepe bellantibus non euacuetur : Gothorum tamen stabilitati subiacuit et tarditati; fecitque causa fortunae, ut et ipsi inter reliquas gentes Getarum regi Ermanarico seruiuerin. Post Erulorum caedem idem Ermanaricus in Venetos arma commouit; qui quamuis armis desperiti, sed numerositate pollentes, primo resistere conabantur. Sed nihil ualet multitudo in bello, praesertim ubi et multitudo armata aduenerit : nam hi, ut initio expositionis, uel catalogo gentium dicere coepimus, ab una stirpe exorti, tria nunc nomina reddidere, id est ,Veneti, Antes, Sclaui; qui quamuis nunc, ita facientibus peccatis nostris, ubique desaeuiunt; tamen tune omnes Ermanarici imperiis seruiere. Aestorum quoque similiter nationem, qui longissima ripa Oceani Germanici insident, idem ipse prudentiae uirtute subegit, omnibusque Scythiae, et Germaniae nationibus ac si propriis laboribus imperauit. [24] XXIV. Post autem non longi temporis interuallo, ut refert Orosius, Hunnorum gens omni ferocitate atrocior exarsit in Gothos. Nam hos, ut refert antiquitas, ita extitisse comperimus, Filimer rex Gothorum, et Gadarici Magni filius, post egressum Scanziae insulae iam quinto loco tenens principatum Getarum, qui et terras Scythicas cum sua gente introisse, sicut a nobis dictum est, reperit in populo suo quasdam magas mulieres, quas patrio sermone Aliorumnas is ipse cognominat; easque habens suspectas, de medio sui proturbat, longeque ab exercitu suo fugatas, in solitudinem coegit terrae. Quas spiritus inmundi per eremum uagantes dum uidissent, et earum complexibus in coitu miscuissent, genus hoc ferocissimum edidere; quod fuit primum inter paludes minutum, tetrum, atque exile, quasi hominum genus, nec alia uoce notum, nisi quae humani sermonis imaginem assignabat. Tali ergo Hunni stirpe creati, Gothorum finibus aduenere. Quorum natio saeua, ut Priscus historicus refert, Maeotida palude ulteriorem ripam insedit, uenatione tantum, nec alio labore experta, nisi quod postquam creuisset in populos, fraudibus et rapinis uicinam gentem conturbauit. Huius ergo, gentis, ut assolent, uenatores dum in interioris Maeotidis ripa uenationes inquirunt, animaduertunt quomodo ex improuiso cerua se illis obtulit, ingressaque palude nunc progrediens, nunc subsistens, indicem uiae se tribuit. Quam secuti uenatores, paludem Maeotidam, quam imperuiam ut pelagus axistimabant, pedibus transiere. Mox quoque, ut Scythica terra ignotis apparuit, cerua disparuit. Quod credo spiritus illi, unde progeniem trahunt, ad Scytharum inuidiam egere. Illi uero, qui praeter Maeotidam paludem alium mundum esse penitus ignorabant, admiratione inducti terrae Scythae et ut sunt sollertes, iter illud nulli ante hanc aetatem notissimum, diuinitus sibi ostensum rati, ad suos redeunt, rei gestum edicunt, Scythiam laudant, persuasaque gente sua, uia, quam cerua indice dedicere, ad Scythiam properant, et quantoscumque prius in ingressu Scytharum habuere, litauere Victoriae, reliquos perdomitos subegere. Nam mox ingentem illam paludem transiere, ilico Alipzuros, Alcidzuros, Itimaros, Tuncassos, et Boiscos, qui ripae istius Scythiae insedebant, quasi quidam turbo gentium rapuere. Alanos quoque pugna sibi pares, sed humanitate, uictu formaque dissimiles, frequenti certamine fatigantes subiugauere. Nam et quos bello forsitan minime superabant, uultus sui terrore nimium pauorem ingerentes; terribilitate fugabant, eo quod erat eis species pauenda nigredine, sed uelut quaedam, si dici fas est, deformis offa, non facies, habensque magis puncta, quam lumina. Quorum animi fiduciam toruus prodit aspectus, qui etiam in pignora sua primo die nata desaeuiunt. Nam maribus ferro genas secant, ut antequam lactis nutrimenta percipiant, uulneris cogantur subire tolerantiam. Hinc imberbes senescunt, et sine uenustate ephebi sunt; quia facies ferro sulcata, tempestiuam pilorum gratiam per cicatrices absumit. Exigui quidem forma, sed arguti, motibus expediti, et ad equitandum promptissimi : scapulis latis, et ad arcus sagittasque parati : firmis ceruicibus, et in superbia semper erecti. Hi uero sub hominum figura uiuunt belluina saeuitia. Quod genus expeditissimum, multarumque nationum grassatorem Getae ut uiderunt, expauescunt : suoque cum rege deliberant qualiter se a tali hoste subducant. Nam Ermanaricus, rex Gotborum, licet, ut superius retulimus, multarum gentium exstiterit triumphator : de Hunnorum tamen aduentu dum cogitat, Roxolanorum gens insida, quae tunc inter alias illi famulatum exhibebat, tali eum nanciscitur occasione decipere. Dum enim quandam mulierem Sanielh nomine ex gente memorata, pro mariti fraudulento discessu, rex furore commotus, equis ferocibus illigatam, incitatisque cursibus, per diuersa diuelli praecipisset : fratres eius Sarus, et Ammius, germanae obitum uindicantes, Ermanarici latus ferro petierunt : quo uulnere saucius, aegram uitam corporis imbecillitate contraxit. Quam aduersam eius ualitudinem captans Balamir rex Hunnorum, in Ostrogothas mouit procinctum : a quorum societate iam Vesegothae discessere, quam dudum inter se iuncti habebant. Inter haec Ermanaricus tam uulneris dolorem, quam etiam Hunnorum incursiones non ferens, grandaeuus et plenus dierum, centesimo decimo anno uitae suae defunctus est. Cuius mortis occasio dedit Hunnis praeualere in Gothis illis, quos dixeramus orientali plaga sedere, et Ostrogothas nuncupari. [25] XXV. Vesegothae, id est, illi alii eorum socii, et occidui soli cultores, metu parentum exterriti, quidnam de se propter gentem Hunnorum deliberarent, ambigebant: diuque cogitantes, tandem communi placito legatos ad Romaniam direxere, ad Valentem imperatorem, fratrem Valentiniani imperatoris senioris, ut partem Thraciae, siue Moesiae, si illis traderet ad colendum, eius legibus subderentur. Et ut fides uberior illis haberetur, promittunt se, si doctores linguae suae donauerit, fieri Christianos. Quo Valens comperto, mox gratulabundus annuit, quod ultro petere uoluisset; susceptosque in partibus Moesiae Getas, quasi murum regni sui contra caeteras gentes statuit. Et quia tunc Valens imperator Arianorum perfidia saucius, nostrarum partium omnes ecclesias obturasset, suae partis fautores ad illos dirigit praedicatores, qui uenientes rudibus et ignaris illico perfidiae suae uirus defundunt. Sic quoque Vesegothae a Valente imperatore Ariani potius, quam Christiani effecti. De caetero tam Ostrogothis, quam Gepidis parentibus suis per affectionis gratiam euangelizantes, huius perfidiae culturam edocentes, omnem ubique linguae huius nationem ad culturam huius sectae inuitauere. Ipsi quoque, ut dictum est, Danubium transmeantes, Daciam Ripensen, Moesiam, Thraciamque permisso principis insedere. [26] XXVI. Euenit his, ut adsolet gentibus necdum bene loco fundatis, penuria famis. Coepere autem primates eorum et duces, qui regum uice illis praeerant, id est Fridigernus, Alatheus et Safrach, exercitus inopiam condolere, negotiationemque a Lupicino, Maximoque Romanorum ducibus expetere. Verum quid non auri sacra fames compellit adquiescere? Coeperunt duces, auaritia compellente, non solum ouium, boumque carnes, uerumetiam canum, et immundorum animalium morticina eis pro magno contradere : adeo, ut quemlibet mancipium in unum panem, aut decem libras in inam camem mercarentur. Sed iam mancipiis, et supellectili deficientibus, filios eorum auarus mercator uictus necessitate exposcit. Haut enim secus parentes faciunt, salutem suorum pignorum prouidentes, satius deliberant ingenuitatem perire, quam uitam; dum misericorditer alendus quis uenditur, quam moriturus seruatur. Contigit etenim, illo sub tempore aerumnoso, ut Lupicinus ductor Romanorum Fritigemum Gothorum regulum ad conuiuium inuitaret, dolumque ei, ut post exitus docuit, moliretur. Sed Fridigemus doli nescius, cum paucorum comitatu ad conuiuium ueniens, dum intus in preturio aepularetur, clamorem miserorum morientium audiret, iamque alia in parte socios eius reclausos, dum milites ducis sui iussu trucidare conarentur, et uox morientium duriter emissa iam suspectis auribus intonaret; illico apertos ipsos dolos cognoscens Fritigernus, euaginato gladio e conuiuio, non sine magna temeritate, uelocitateque egreditur, suosque socios ab imminenti morte ereptos ad necem Romanorum instigat. Qui, nancta occasione uotiua, elegerunt uiri fortissimi in bello magis, quam in fame deficere, et illico in ducum Lupicini et Maximi armantur occisionem. Illa namque dies Gothorum famem, Romanorumque securitatem ademit : coeperuntque Gothi iam non ut aduenae et peregrini, sed ut ciues et domini possessoribus imperare, totasque partes septentrionales usque ad Danubium suo iuri tenere. Quod comperiens in Antiochia Valens imperator, mox armato exercitu, in Thraciarum partes digreditur; ubi lacrimabili bello commisso, uincentibus Gothis, in quodam praedio iuxta Adrianopolim saucius ipse refugiens, ignorantibusque, quod imperator in tam uili casula delitisceret, Gothis, igneque ut adsolet saeuiente ab inimico supposito cum regali pompa crematus est, haud secus quam Dei prorsus iudicio; ut ab ipsis igne combureretur, quos ipse ueram fidem petentes in perfidiam declinasset, et ignem caritatis ad gehenae ignem detorsisset. Quo tempore Vesegothae Thraciam, Daciamque Ripensen post tanti gloriam trophaei, tamquam solo genitali potiti, coeperunt incolere. [27] XXVII. Sed Theodosium ab Hispania Gratianus imperator electum in orientali principatu loco Valentis patrui subrogat, militarique disciplina mox in meliori statu reposita; ignauiam priorum principum, et desidiam exclusam Gothus ut sensit, pertimuit. Nam imperator acri omnino ingenio, uirtuteque, et consilio clarus, cum praeceptorum saeueritate, et liberalitate, blanditieque sua remissum exercitum ad fortia prouocaret. At uero ubi milites principe meliore mutato fiduciam acceperunt, Gothos impetere tentant, eosque Thraciae finibus pellunt : sed Theodosio principe pene tunc usque ad disperationem aegrotante, datur iterum Gothis audacia, diuisoque exercitu, Fridigernus ad Thessaliam praedandam, Epiros, et Achaiam digressus est : Alatheus uero et Safrac cum residuis copiis Pannoniam petierunt. Quod quum Gratianus imperator, qui tunc Roma in Gallias ob incursionem Wandalorum recesserat, comperisset, quia, Theodosio fatali desperatione succumbente, Gothi magis saeuirent, mox ad eos collecto uenit exercitu; nec tamen fretus in armis, sed gratia eos muneribusque uicturus, pacemque et uictualia illis concedens, cum ipsis inito foedere fecit. Ubi uero post haec Theodosius conualuit imperator, reperitque Gratianum cum Gothis et Romanis pepigisse fordus, quod ipse optauerat, admodum grato animo ferens, et ipse in hac pace consensit. [28] XXVIII. Athanaricum quoque regem, qui tunc Frdtigerno successerat, datis sibi muneribus sociauit moribus suis benignissimis, et ad se eum in Constantinopolim accedere inuitauit. Qui omnino libenter acquiescens, regiam urbem ingressus est, miransque: « En, inquid, cerno, quod saepe incredulus audiebam, famam uidelicet tantae urbis;» et huc illuc oculos uoluens, nunc situm urbis, commeatuque nauium, nunc moenia clara prospectans mi,ratur, populosque diuersarum gentium quasi fonte in uno e diuersis partibus scaturiente unda, sic quoque militem ordinatum aspiciens: « Deus, inquit, sine dubio terrenus est imperator, et quisquis aduersus eum manum mouerit, ipse sui sanguinis reus existit. » In tali ergo admiratione, maioreque a principe honore suffultus, paucis mensibus interiectis ab hac luce migrauit. Quem princeps affectionis gratia pene plus mortuum, quam uiuum honorans, dignae tradidit sepulturae; ipse quoque in exequiis feretro eius praeiens. Defuncto ergo Athanarico, cunctus exercitus in seruitio Theodosii imperatoris perdurans, Romano se imperio subdens, cum milite uelut unum corpus effecit, militiaque illa dudum sub Constantino principe foederatorum renouata, et ipsi dicti sunt Foederati. E quibus imperator contra Eugenium tyrannum, qui occiso Gratiano Gallias occupasset, plus quam uiginti milia armatorum fideles sibi, et amicos intellegens secum duxit, uictoriaque de praedicto tyranno potitus, ultionem exegit. [29] XXIX. Postquam uero Theodosius amator pacis generisque Gothorum rebus excessit humanis, coeperuntque eius filii utramque rempublicam luxuriose uiuentes adnihilare, auxiliariisque suis, id est Gothis consueta dona subtrahere. Mox Gothis fastidium eorum increuit, uerentesque ne longa pace eorum resolueretur fortitudo, ordinato super se regem Alaricum, cui erat post Amalos secunda nobilitas, Baltharumque ex genere origo mirifica, qui dudum ob audaciam uirtutis Baltha, id est audax nomen inter suos acceperat. Mox ut ergo antefatus Alaricus creatus est rex, cum suis deliberans suasit eos suo labore quaerere regna, quam alienis per otium subiacere : et sumpto exercitu per Pannonias, Stilicone et Aureliano consulibus, et per Firmium dextro latere quasi uiris uacuam intrauit Italiam. Nulloque penitus obsistente, ad pontem applicauit Condidiani, qui tertio miliario ab urbe erat regia Rauennate. Quae urbs inter paludes, et pelagus, interque Padi fluenta uni tantum patet accessui, cuius dudum, ut tradunt maiores, possessores Eneti, id est laudabiles, dicebantur. Haec in sinu regni Romani super mare Ionium constituta, in modum influentium aquarum redundatione concluditur. Habet ab oriente mare, ad quod qui recto cursu de Corcyra, atque Helladis partibus nauigat dextrum latus, primum Epirum, dehinc Dalmatiam, Liburniam, Histriamque, et sic Venetias radens palmula nauigat. Ab occidente uero habet paludes, per quas uno angustissimo introitu ut porta relicta est. A septentrionale quoque plaga ramus illi ex Pado est, qui Fossa uocitatur Asconis. A meridie item ipse Padus, quem solum fluuiorum regem dicunt, cognomento Eridanus, ab Augusto imperatore altissima fossa demissus, qui septima sui aluei parte per mediam influit ciuitatem, ad ostia sua amoenissimum portum praebens, classem ducentarum quinquaginta nauium, Dione referente, tutissima dudum credebatur recipere statione. Qui nunc, ut Fauius ait, quod aliquando portus fuerat, spatiosissimos hortos ostendit, arboribus plenos : uerum de quibus non pendeant uela, sed poma. Trino siquidem urbs ipsa uocabulo gloriatur, trigeminaque positione exultat, id est, prima Rauenna, ultima Classis, media Caesarea inter urbem et mare, plena mollitie, arenaque minuta, uectationibus apta. [30] XXX. Verum enimuero quum in eius uicinitate Vesegotharum applicuisset exercitus, et ad Honorium imperatorem, qui intus residebat, legationem misisset quatenus si permitteret, ut Gothi pacati in Italia residerent, sic eos cum Romanorum populo uiuere, ut una gens utraque credere posset: sin autem aliter, bellando quis quem ualebat, expelleret; etiam securus qui uictor existeret, imperaret. Honorius imperator utraque pollicitationem formidans, suoque cum senatu inito consilio, quomodo eos fines Italos expelleret, deliberabat. Cui ad postremum sententia sedit quatenus prouincias longe positas, id est, Gallias, Hispaniasque, quas pene iam perdidisset et Gizericichias Wandalorum regis uastaret irruptio, si ualeret, Alaricus, sua cum gente sibi tamquam lares proprias uindicaret, donatione sacro oraculo confirmata. Consentiunt Gothi, hac ordinatione, et ad traditam sibi patriam proficiscuntur. Post quorum discessum nec quicquam mali in Italia perpetratum, Stilico patricius, et socer Honorii imperatoris (nam utramque eius filiam, id est Mariam et Ermantiam, quas sibi princeps unam post unam sociauit, utramque uirginem et intactam Deus ab hac luce migrare praecepit) hic ergo Stilico ad Polentiam ciuitatem in Alpibus Cottiis locatam dolose accedens, nihilque mali suspicantibus Gothis, ad necem totius Italiae suamque deformitatem ruit in bellum. Quem ex inprouiso Gothi cernentes, primo perterriti sunt : sed mox recollectis animis, et, ut solebant, hortatiionibus excitati, omnem pene exercitum Stiliconis in fugam conuersum, usque ad internicionem deiciunt, furibundoque animo arreptum iter deserunt, et in Liguriam post se, unde iam transierant, reuertuntur; eiusque praedis spoliisque potiti, Aemyliam pari tenore deuastant, Flamminiaeque aggerem inter Picenum et Thusciam, usque ad urbem Romam discurrentes, quicquid inter utrumque latus fuit, in praedam diripiunt, ad postremum Romam ingressi, Alarico iubente, spoliant tantum; non autem, ut solent gentes, ignem supponunt, nec locis sanctorum in aliquo penitus iniuriam inrogari patiuntur. Exindeque egressi, per Campaniam, et Lucaniam simili clade peracta, Bruttios accesserunt : ubi diu residentes, ad Siciliam, et exinde ad Africam transire deliberant. Bruttiorum siquidem regio in extremis Italiae finibus australi interiacens parti, angulus eius Appenini montis initium facit, Adriaeque pelagus ut lingua porrecta a Tyrreno aestu seiungens, nomen quondam a Bruttia sortitur regina. Ibi ergo ueniens Alaricus rex Vesegotharum cum opibus totius Italiae, quas in praeda diripuerat, et exinde, ut dictum est, per Siciliam in Africam quietam patriam transire disponit. Cuius, quia non est liberum quodcumque homo sine notu Dei disposuerit, fretum illud horribile aliquantas naues submersit, plurimas conturbauit. Qua aduersitate repulsus Alaricus, dum secum quid ageret deliberaret, subito immatura morte praeuentus rebus humanis excessit. Quem nimia dilectione lugentes Barentinum amnen iuxta Consentinam ciuitatem de alueo suo deriuant. Nam hic fluuius a pede montis iuxta urbem dilapsus fluit unda salutifera. Huius ergo in medio alueo, collecto captiuorum agmine, saepulturae locum effodiunt, in cuius foueae gremio Alaricum cum multis opibus obruunt, rursusque aquas in suum alueum reducentes, ne a quoquam quandoque locus cognosceretur, fossores omnes interemerunt. [31] XXXI. Mortuo Alarico, regnum Athaulfo, eius consanguineo, et forma et mente conspicuo, tradunt. Nam erat quamuis non adeo proceritate staturae formatus, quantum pulchritudine corporis uultuque decorus. Qui suscepto regno reuertens item ad Romam, si quid primum remanserat, more locustarum erasit : nec tantum priuatis diuitiis Italiam spolians, imo et publicis, imperatore Honorio nihil resistere praeualente; cuius et germanam Placidiam, Theodosii imperatoris ex altera uxore filiam, urbe captiuam abduxit. Quam tamen ob generis nobilitatem, formaeque pulchritudinem, et integritatem castitatis attendens, in Foroliuii Aemiliae ciuitate suo matrimonio copulauit; ut gentes, hac societate comperta, quasi adunata Gothis republica efficacius terrerentur, Honoriumque Augustum, quamuis opibus exhaustum, tamen quasi cognatum grato animo derelinquens, Gallias tendit : ubi cum aduenisset, uicinae gentes perterritae, in suis se finibus coeperunt continere, quae dudum crudeliter Gallias infestassent, tam Franci, quam Burgondiones. Nam Wandali et Alani, quos superius diximus, permissu principum Romanorum utramque Pannoniam resedere; nec ibi sibi ob metum Gothorum arbitrantes tutum fore, si reuerterentur, ad Gallias transiere. Sed mox a Galliis, quas ante non multum tempus occupassent, fugientes, Hispanias se reclusere : adhuc memores ex relatione maiorum suorum, quid dudum Geberich Gothorum rex genti suae prestitisset incommodi, uel quomodo eos uirtute sua patrio solo expulisset. Tali ergo casu Galliae Athaulfo patuere uenienti. onfirmato ergo Gothis regno in Galliis Hispanorum casu coepit dolere, eosque deliberans a Wandalorum incursibus eripere, suas opes Barcilonam cum certis fidelibus derelictis, plebeque imbelli interiores Hispanias introiuit : ubi saepe cum Wandalis decertans, tertio anno postquam Gallias, Hispaniasque domuisset, occubuit; gladio ilio perforato Veruulfi, de cuius solitus erat ridere statura. Post cuius mortem Regericus rex constituitur : sed et ipse suorum fraude peremptus, ocius regnum cum uita reliquit. [32] XXXII. Dehinc iam quartus ab Alarico rex constituitur Valia, nimis destrictus, et prudens : contra quem Honorius imperator Constantium uirum industria militari pollentem, multisque proeliis gloriosum cum exercitu dirigit : ueritus ne foedus dudum cum Athaulfo initum ipse turbaret, et aliquas rursus in republica insidias moliretur, uicinis sibi gentes repilsis; simulque desiderans germanam suam Placidiam subiectionis opprobrio liberare : paciscens cum Constantio, ut, aut bello aut pace, uel quoquo modo, si eam potuisset, ad suum regnum reuocaret, eique eam in matrimonium sociaret. Quo placito Constantius ouans cum copia armatorum, et pene iam regio apparatu, Hispanias petit. Cui Valia rex Gothorum non cum minori procinctu ad claustra Pyrenaei occurrit : ubi ab utraque parte legatione directa, ita conuenit pacisci; ut Placidiam sororem principis redderet, suaque solatia Romanae reipublicae, ubi usus exigeret, non denegaret. Eo namque tempore Constantinus quidam apud Gallias inuadens imperium, filium suum Constantem ex monacho fecerat Caesarem; sed non diu tenens regnum praesumptum, mox foederatis Gothis Romanisque, ipse occiditur Arelati, filius uero eius Viennae. Post quos item Iouinus ac Sebastianus pari temeritate rempublicam occupandam existimantes, pari exitio periere. Nam duodecimo anno regni Valiae, quando et Hunni post pene quinquaginta annos inuasa Pannonia a Romanis et Gothis expulsi sunt, uidens Valia Wandalos in suis finibus, id est Hispaniae solo, audaci temeritate ab interioribus partibus Galliae, ubi eos fugauerat dudum Athaulfus, egressos cuncta in praedis uastare, eo tempore, quo Hierius et Ardaburius consules exstitissent; nec mora, mox contra eos mouit exercitum. [33] XXXIII. Sed Gizericus rex Wandalorum iam a Bonifacio in Africam inuitatur, qui Valentiniano principi ueniens in offensam, non aliter quam se malo reipublicae potuit uindicare. Is ergo suis praecibus eos inuitans, per tractum angustum, quod dicitur fretum Gaditanum, et uix septem milibus Africam ab Hispaniis diuidit, ostioque maris Tyrrheni Oceani aestum egerit, transposuit. Erat namque Gizericus iam Romanorum clade in urbe notissimus, statura mediocris, et equi casu claudicans, animo profundus, sermone rarus, luxuriae contemptor, ira turbidus, habendi cupidus, ad sollicitandas gentes prouidentissimus, semina contentionum iacere, odia miscere paratus. Tali Africae rempublicam precibus Bonifacii, ut diximus, inuitatus intrauit : ubi ad diuinitatem, ut fertur, accepta auctoritate diu regnans, ante obitum suum filiorum agmen accitum ordinauit, ne inter ipsos de regni ambitione dissensio esset : sed ordine quisque et gradu suo, qui aliis superuiueret, id est, seniori suo fieret sequens successor, et rursus ei posterior eius. Quod obseruantes per annorum multorum spatia, regnum feliciter possedere; nec, quod in reliquis gentibus adsolet, intestino bello foedati sunt, suoque ordine unus post unum regnum suspiciens, in pace populis imperarunt. Quorum ordo iste, ac successio fuit. Primum Gizericus, qui pater et dominus, sequens Hunnericus, tertius Gundamundus, quartus Thrasamundus, quintus Hilderich. Quo, malo gentis suae, Gelimer, immemor ataui praeceptorum, de regno eiecto et interempto, tyrannidem praesumpsit : sed non ei cessit impune quod fecerat. Nam mox Iustiniani imperatoris ultio in eum apparuit, et cum omni genere suo, opibusque, quibus more praedonis incubabat, Constantinopolim delatus per uirum gloriosissimum Belisarium, magistrum militum orientalem, et consulem ordinarium, atque patricium, magnum in Circo populo spectaculum fuit; seramque sui paenitudinem gerens, quum se uideret de fastigio regali deiectum, priuatae uitae, cui noluit famulari, redactus occubuit. Sic Africa, quae in diuisione orbis terrarum tertia pars mundi describitur, centesimo fere anno Wandalico iugo erepta, in libertatem reuocata est regni Romani : et quae dudum ignauis dominis, ducibus infidelibus, a rei publicae Romanae corpore gentilis manus abstulerat, sollerti domino et fideli ductore tunc reuocata, hodieque congaudet. Quamuis et post haec aliquantulum intestino proelio, Maurorumque infidelitate adtritam se lamentauerit; tamen triumphus Iustiniani imperatoris a Deo sibi donatus, quod inchoauerat ad finem usque perduxit. Sed nobis quid opus est, unde res non exigit, dicere? Ad propositum redeamus. Valia siquidem rex Gothorum adeo cum suis in Wandalos saeuiebat, ut uoluisset eos etiam in Africa persequi; nisi eum casus, qui dudum Alarico ad Africam tendenti contigerat, reuocasset. Nobilitatus namque intra Hispanias, incruentaque uictoria potitus, Tolosam reuertitur; Romano imperio, fugatis hostibus, aliquantas prouincias, quod promiserat derelinquens, sibique aduersa post longum ualitudine superueniente, rebus humanis excessit, eo uidelicet tempore, quo Berimundus Torismundo patre genitus, de quo in catalogo Amalorum familiae superius diximus, cum filio Witericho ab Ostrogothis, qui adhuc in Scythiae terra Hunnorum oppressionibus subiacebant, ad Vesegotharum regnum migrauit. Conscius enim uirtutis et generis nobilitate; facilius sibi credens principatum a parentibus deferri, quem heredem regum constabat esse multorum. Quis namque de Amalo dubitaret, si uacasset elegere? sed nec ipse adeo uoluit quis esset ostendere. Et illi iam post mortem Valiae Theodericum ei dedere successorem, ad quem ueniens Berimud, animi pondere, quo ualebat, eximiam generis sui amplitudinem commoda tacitumitate suppressit : sciens regnantibus semper de regali stirpe genitos esse suspectos. Passus est ergo ignorari, ne faceret ordinanda confundi. Susceptusque cum filio suo a rege Theodorido honorifice nimis, adeo ut nec consilio suo expertem, nec conuiuio faceret alienum, non tantum pro generis nobilitate, quam ignorabat, sed pro animi fortitudine et robore mentis, quam non poterat occultare. [34] XXXIV. Defuncto Valia, ut superius quod diximus repetamus, qui parum fuerat felix Gallis, prosperrimus feliciorque Theodoridus successit in regno : homo summa moderatione compositus, animi corporisque uirilitate abundans. Contra quem Theodosio, et Festo consulibus, pace rupta Romani Hunnis auxiliaribus secum iunctis, in Galliis arma mouerunt. Turbauerat namque eos Gothorum foederatorum manus, qui cum Caina comite Constantinopolim se foederasset. Aetius ergo patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesiorum stirpe progenitus, in Dorostorena ciuitate, a patre Gaudentio, labores bellicos tolerans, reipublicae Romanae singulariter natus, qui superbam Sueuorum, Francorumque barbariem immensis caedibus seruire Romano imperio coegisset. Hunnis quoque auxiliariis Litorio ductante, contra Gothos Romanus exercitus mouit procinctum, diuque ex utraque parte acie ordinata, cum utrique fortes, et neuter infirmior esset, datis dextris, in pristinam concordiam redierunt; foedereque firmato, ab alterutro fida pace peracta, recessit uterque. Qua pacatur Attila, Hunnorum omnium dominus, et paene totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosa inter omnes gentes claritate mirabilis. Ad quem in legationem remissus a Theodosio iuniore Priscus, tali uoce inter alia refert. Ingentia siquidem flumina, id est, Tysiam, Tibisiamque, et Driccam transeuntes, uenimus in locum illum, ubi dudum Vidicula, Gothorum fortissimus, Sarmatum dolo occubuit. Indeque non longe ad uicum, in quo rex Attila morabatur, accessimus : uicum, inquam, ad instar ciuitatis amplissimae; in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata reperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut uix ab intento possie iunctura tabularum comprehendi. Videres triclinia ambitu prolixiore distenta, porticusque in omni decore dispositas. Area uero curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet. Hae sedes erant Attilae regis barbariam totam tenenti : haec captis ciuitatibus habitacula praeponebat. [35] XXXV. Is namque Attila patre genitus Mundzucco, cuius fuere germani Octar et Roas, qui ante Attilam regnum tenuisse narrantur, quamuis non omnino cunctorum. Eorum ipse post obitum, cum Bleta germano Hunnorum successit in regnum; et ut ante expeditioni quam parabat, par foret, augmentum uirium parricidio quaerit, tendens ad discrimen omnium nece suorum. Sed librante iustitia detestabili remedio crescens, deformes exitus suae crudelitatis inuenit. Bleta enim fratre fraudibus perempto, qui magnae parti regnabat Hunnorum, uniuersum sibi populum subiugauit, aliarumque gentium, quas tunc in dicione tenebat, numerositate collecta, primas mundi gentes, Romanos, Vesegothasque, subdere peroptabat. Cuius exercitus quingentorum milium esse numerus ferebatur. Vir in concussionem gentis natus in mundo, terrarum omnium metus : qui, nescio qua sorte, terrebat cuncta, formidabili de se opinione uulgata. Erat namque superbus incessu, huc atque illuc circumferens oculos, ut elati potentia ipso quoque motu corporis appareret. Bellorum quidem amator, sed ipse manu temperans, consilio ualidissimus, supplicantibus exorabilis, propitius in fide semel receptis. Forma breuis, lato pectore, capite grandiori, minutis oculis, rarus barba, canis aspersus, simo naso, teter colore, originis suae signa restituens. Qui quamuis huius esset naturae, ut semper magna confideret, addebat ei tamen confidentiam gladius Martis inuentus, sacer apud Scytharum reges semper habitus. Quem Priscus historicus tali refert occasione detectum. Quum pastor, inquiens, quidam gregis unam boculam conspiceret claudicantem, nec causam tanti uulneris inueniret, sollicitus uestigia cruoris insequitur : tandemque uenit ad gladium, quem depascens herbas bucula incaute calcauerat, effossumque protinus ad Attilam defert. Quo ille munere gratulatus, ut erat magnanimus, arbitratur se mundi totius principem constitutum, et per Martis gladium potestatem sibi concessam esse bellorum. [36] XXXVI. Huius ergo mentem ad uastationem orbis paratam comperiens Gizericus, rex Wandaiorum, quem paulo ante memorauimus, multis muneribus ad Vesegotharum bella praecipitat : metuens ne Theodoridus Vesegotharum rex filiae suae ulcisceretur iniuriam, quae Hunerico Gizerici filio iuncta, prius quidem tanto coniugio laetaretur : sed postea, ut erat ille et in sua pignora truculentus, ob suspicionem tantummodo ueneni ab ea parati, naribus abscissis, truncatisque auribus, spolians decore naturali, patri suo ad Gallias remiserat; ut turpe funus miseranda semper offerret; et crudelitas, qua etiam mouerentur externi, uindictam patris efficacius impetraret. Attila igitur dudum bella concepta Gizerici redemptione parturiens, legatos in Italiam ad Valentinianum principem misit, serens Gothorum Romanorumque discordiam; ut, quos proelio non poterat concutere, odiis internis elideret : adserens, se reipublicae eius amicitias in nullo uiolare, sed contra Theoderidum Vesegotharum regem sibi esse certamen, unde cum excipi libenter optaret. Caetera epistolae usitatis salutationum blandimentis oppleuerat, studens fidem adhibere mendacio. Pari etiam modo ad regem Vesegotharum Theodericum erigit scriptum, hortans ut a Romanorum societate discederet, recoleretque proelia, quae paulo ante contra eum fuerant concitata sub nimia feritate. Homo subtilis, antequam bella gereret, arte pugnabat. Tunc Valentinianus imperator ad Vesegothas, eorumque regem Theoderidum in his uerbis legationem direxit : « Prudentiae uestrae est, fortissimi gentium, aduersus urbis conspirare tyrannum, qui optat mundi generale habere seruitium, qui causas proelii non requirit, sed quicquid commiserit hoc putat esse legitimum. Ambitum suum brachio metitur, superbia licentiam satiat; qui ius fasque contemnens, hostem se exhibet naturae. cunctorum. Etenim meretur hic odium, qui in commune omnium se approbat inimicum. Recordamini, quaeso, quod certe non potest obliuisci. Ab Hunnis casus est, fusus : sed quod grauiter agit, insidiis agit appetitum. Unde, ut de nobis taceamus, potestis hanc inulti ferre superbiam? Armorum potentes, fauete propriis doloribus, et communes iungite manus. Auxiliamini etiam reipublicae, cuius membrum tenetis. Quam sit autem nobis expetenda, uel amplexanda societas, hostes interrogate consilia ». His et similibus legati Valentiniani regem permouerunt Theodoridum. Quibus ille respondit: « Habetis », inquit, «Romani, desiderium uestrum; fecistis Attilam et nobis hostem. Sequimur illum quocumque uocauerit; et quamuis infletur de diuersis superbarum gentium uictoriis : norunt tamen Gothi confligere cum superbis. Nullum bellum dixerim graue, nisi quod causa debilitat : quando nil triste pauet, cui maiestas arriserit ». Acclamant responso comites ducis, laetum sequitur uulgus. Fit omnibus ambitus pugnae, hostes iam Hunni desiderantur. Producitur itaque a rege Theodorido Vesegotharum innumerabilis multitudo : qui quattuor filiis domi dimissis, id est Friderico, et Turico, Rotmero, et Himnerit, secum tantum Thorismud, et Theodericum maiores natu participes laboris assumit. Felix procinctus, auxiliantium suaue collegium habere, et solacia illorum, quos delectat ipsa etiam simul subire discrimina. A parte uero Romanorum tanta patricii Aetii prouidentia fuit, cui tunc innitebatur respublica Hesperiae plagae, ut undique bellatoribus congregatis, aduersus ferocem et infinitam multitudinem non impar occurreret. His enim adfuere auxiliares Franci, Sarmatae, Armoriciani, Litiiani, Burgundiones, Saxones, Riparii, Ibriones, quondam milites Romani, tunc uero iam in numero auxiliarium exquisiti, aliaeque nonnullae Celticae uel Germanicae nationes. Conuenitur itaque in campos Catalaunicos, qui et Mauricii nominantur, centum leugas, ut Galli uocant, in longum tenentes, et septuaginta in latum. Leuga autem Gallica mille et quingentorum passuum quantitate metitur. Fit ergo area innumerabilium populorum pars illa terrarum. Conferuntur acies utraeque fortissimae; nihil subreptionibus agitur, sed aperto Marte certatur. Quae potest digna causa tantorum motibus inueniri? Aut quod odium in se cunctos animauit armari? Probatum est humanum genus regibus uiuere : quando unius mentis insano impetu strages sit facta populorum; et arbitrio superbi regis momento deiicitur, quod tot saeculis natura progenuit. [37] XXXVII. Sed antequam pugnae ipsius ordinem referamus, necessarium uidetur edicere, quae in ipsis bellorum motibus accidere : quia sicut famosum proelium, ita multiplex atque perplexum. Sangibanos namque rex Alanorum metu futurorum perterritus, Attilae se tradere pollicetur, et Aurelianam ciuitatem Galliae, ubi tunc consistebat, in eius iura transducere. Quod ubi Theodoridus et Aetius agnouere, magnis aggeribus eamdem urbem ante aduentum Attilae destruunt, suspectumque custodiunt Sangibanum, et inter suos anxiliares medium statuunt cum propria gente. Igitur Attila, rex Hunnorum, tali perculsus euentu, diffidens suis copiis, metuit inire conflictum, intusque fugam reuoluens ipso funere tristiorem, statuit per haruspices futura inquirere. Qui more solito nunc pecorum fibras, nunc quasdam uenas in abrasis ossibus intuentes, Hunnis infausta denuntiant. Hoc tamen quantulum praedixere solacii, quod summus hostium ductor de parte aduersa occumberet, relictaque uictoria, sua morte triumphum foedaret. Quumque Attila necem Aetii, quod eius motibus obuiabat, uel cum sua perditione duceret expetendam, tali praesagio sollicitus, ut erat consiliorum in rebus bellicis exquisitor, circa nonam diei horam proelium sub trepidatione committit, ut si non secus cederet, nox imminens subueniret. Conuenere partes, ut diximus, in campos Catalaunicos. [38] XXXVIII. Erat autem positio loci decliui tumore, in modum collis excrescens. Quem uterque cupiens exercitus obtinere, quia loci oportunitas non paruum benificium confert : dextram partem Hunni cum suis, sinistram Romani et Vesegothae cum auxiliariis occuparunt. Relictoque de cacuminis eius iugo certamine, dextrum cornu cum Vesegothis Theodericus tenebat, sinistrum Aetius cum Romanis, conlocantes in medio Sanguibanum, quem superius rettulimus praefuisse Alanis, prouidentes cautione militari, ut eum, de cuius animo minus praesumebant, fidelium turba concluderent. Facile namque adsumit pugnandi necessitatem, cui fugiendi imponitur difficultas. E diuerso uero fuit Hunnorum acies ordinata, ut in medio Attila cum suis fortissimis locaretur, sibi potius rex hac ordinatione prospiciens; quatenus inter gentis suae robor positus, ab imminenti periculo redderetur exceptus. Cornua uero eius multiplices populi, et diuersae nationes, quos dicioni suae subdiderat, ambiebant inter quos Ostrogotharum praeminebat exercitus, Walamire, et Theodemire, et Widemere germanis ductantibus, ipso etiam rege, cui tunc seruiebant, nobilioribus; quia Amalorum generis eos potentia inlustrabat; eratque et Gepidarum agmini innumerabili rex ille fortissimus et famosissimus Ardaricus, qui ob nimiam suam fidelitatem erga Attilam eius consiliis intererat. Nam perpendens Attila sagacitatem suam, eum et Walamirem Ostrogotharum regem super caeteros regulos diligebat. Erat namque Walamir secreti tenax, blandus alloquio, dolis gnarus. Ardarich fide et consilio, ut diximus, clarus. Quibus non immerito contra parentes Vesegothas debuit credere pugnaturis. Reliqua autem, si dici fas est, turba regum, diuersarumque nationum ductores, ac si satellites, notibus Attilae attendebant, et ubi oculo annuisset, absque aliqua murmuratione cum timore et tremore unusquisque adstabat, aut certe quod iussus fuerat exequebatur. Sed solus Attila rex omnium regum, super omnes et pro omnibus sollicitus erat. Fit ergo de loci, quem diximus, opportunitate certamen. Attila suos dirigit, qui cacumen montis inuaderent, sed a Thorismundo et Aetio praeuentus est, qui eluctati collis excelsa ut conscenderent, superiores effecti sunt, uenientesque Hunnos montis benificio facile turbauere. [39] XXXIX. Tunc Attila, quum uideret exercitum causa praecedente turbatum, tali eum ex tempore credit alloquio confirmandum. « Post uictorias tantarum gentium, post orbem si consistatis, edomitum, ineptum iudicauerim, tamquam ignaros rei uerbis acuere. Quaerat hoc aut nouus ductor, aut inexpertus exercitus. Nec mihi fas est aliquid uulgare dicere, nec uos oportet audire. Quid autem aliud uos quam bellare consuetum? aut quid forti suauius, quam uindicta manu querere? Magnum munus a natura, animos ultione satiare. Aggrediamur igitur hostem alacres: audaciores sunt semper, qui inferut bellum. Adunatas despicite dissonas gentes. Indicium pauoris est, societate defendi. En ante impetum nostrum terroribus iam feruntur, excelsa quaerunt, tumulos capiunt, et sera paenitudine in campis monitiones efflagitant. Nota uobis sunt, quam sint leuia Romanorum arma; primo etiam non dico uulnere, sed ipso puluere grauantur. Dum inordinate coeunt, et acies testudinemque connectunt. uos confligite praestantibus animis, ut soletis, despicientesque eorum aciem, Alanos inuadite, in Vesegothas incumbite. Inde nobis est citam uictoriam quaerere, unde se continet bellum. Abscisa autem neruis mox membra relabuntur; nec potest stare corpus, cui ossa subtraxeris. Consurgant animi, furor solitus intumescat. Nunc consilis, Hunni, nunc arma depromite; aut uulneratus quis aduersarii mortem reposcat, aut illaesus hostium clade satietur. Victuros nulla tela conueniunt, morituros et in otio fata praecipitant. Postremo cur fortuna Hunnos tot gentium uictores adseret, nisi ad certaminis huius gaudia praeparasset? Quis denique Maeotidarum iter aperiret, maioribus nostris tot saeculis clausum ac secretum? Quis adhuc inermibus cedere faciebat armatos? Faciem Hunnorum non poterit ferre adunata collectio. Non fallor euentu, hic campus est, quem nobis tot prospera promiserunt. Primus in hoste tela coiciam. Si quis potuerit Attila pugnante otio ferre, sepultus est ». His uerbis accensi, in pugna cuncti praecipitantur. [40] XL. Et quamuis haberent res ipse formidinem, praesentia tamen regis cunctationem haerentibus auferebat. Manu manibus congrediuntur; bellum atrox, multiplex, immane, pertinax, cui simile nulla usquam narrat antiquitas; ubi talia gesta referantur, ut nihil esset, quod in uita sua conspicere potuisset egregius, qui huius miraculi priuaretur aspectu. Nam si senioribus credere fas est, riuulus memorati campi humili ripa prolabens, peremptorum uulneribus sanguine multo prouectus, non auctus imbribus, ut solebat, sed liquore concitatus insolito, torrens factus est cruoris augmento. Et quos illic coegit in aridam sitim uulnus inflictum, fluenta mixta clade traxerunt: ita constricti sorte miserabili sordebant, putantes sanguinem quem fuderant sauciati. Hic Theodoridus rex, dum adhortans discurreret exercitum, equo depulsus, pedibusque suorum conculcatus, uitam maturae senectute conclusit. Alii uero dicunt eum interfectum telo Andagis de parte Ostrogotharum, qui tunc Attilanum sequebautur regimen. Hoc fuit quod Attilae praesagio haruspices prius dixerant, quandam ille de Aetio suspicaret. Tunc Vesegothae diuidentes se ab Alanis, inuadunt Hunnorum cateruas, et pene Attilam trucidassent; nisi prouidus prius fugisset, et se suosque illico intra septa castrorum, quae plaustris uallata habebat, reclusisset. Quamuis fragili munimentum, tamen quaesierunt subsidium uitae, quibus paulo ante nullus poterat muralis agger obsistere. Thorismud autem, regis Theodoridi filius, qui cum Aetio collem anticipans, hostes de superiore loco proturbauerat, credens se ad agmina propria peruenire, nocte caeca ad hostium carpenta ignarus incurrit. Quem fortiter demicante quidam capite uulnerato equo deiecit, suorumque prouidentia liberatus, a proeliandi intentione desiit. Aetius uero similiter noctis confusione diuisus, quum inter hostes medius uagaretur, trepidus ne quid incidisset aduersi Gothis, inquirens, tandemque ad socia castra perueniens, reliquum noctis sentorum defensione transegit. Postera die luce orta, quum cadaueribus plenos campos aspicerent, nec audere Hunnos erumpere; suam arbitrantur esse uictoriam, scientesque Attilam, non nisi magna clade confusum, bello confugisse: quum tamen nil ageret uel prostratus abiectum, sed strepens armis, tubis canebat, incursionemque minabatur : uelut leo uenabulis praessus, speluncae aditus obambulans, nec audet insurgere, nec desinet fremetibus uicina terrere: sic bellicosissimus rex uictores suos turbabat inclusus. Conueniunt itaque Gothi Romanique, et quid agerent is de superato Attila deliberant. Placet eum obsidione fatigari, quia annonae copiam non habebat, quando ab ipsius sagittariis, intra septa castrorum locatis, crebris ictibus arceretur accessus. Fertur autem desperatis rebus praedictum regem adhuc et supremo magnanimem, equinis sellis construxisse pyram, seseque, si aduersarii irrumperent, flammis inicere uoluisse; ne aut aliquis eius uulnere laetaretur, aut in potestatem hostium tantarum gentium dominus perueniret. [41] XLI. Verum inter has obsidionum moras Vesegothae regem, fili patrem requirunt, admirantes eius absentiam, dum felicitas fuerit subsecuta. Quumque diutius exploratum, ut uiris fortibus mos est, inter densissima cadauera repperissent, cantibus honoratum, inimicis spectantibus abstulerunt. Videres Gothorum globos dissonis uocibus confragosos, adhuc inter bella furentia funeri reddidisse culturam. Fundebantur lacrimae, sed quae uiris fortibus impendi solent : nam mors erat, sed Hunno teste gloriosa, unde hostium putaretur inclinata fore superbia, quando tanti regis efferri cadauer cum suis insignibus conspiciebant. At Gothi Theodorito adhuc iuxta soluentes, armis insonantibus regiam deferunt maiestatem, fortissimusque Thorismud bene gloriosus, manes carissimi patris, ut decebat filium, exequias prosecutus. Quod postquam peractum est, orbitatis dolore commotus, et uirtutis impetu, qua ualebat, dum inter reliquias Hunnorum mortem patris uindicare contendit, Aetium patriciumn ac si senioremn prudentiaque maturum, de hac parte consuluit, quid sibi esset in tempore faciendum. Ille uero metuens, ne Hunnis funditus interemptis, a Gothis Romanum praemeretur imperium, praebet hac suasione consilium, ut ad sedes proprias remearet regnumque, quod pater reliquerat, arriperet; ne germani eius, opibus adsumptis paternis, Vesegotharum regnum peruaderent, grauiterque dehinc cum suis, et quod peius est, miseriter pugnaret. Quo responso non ambigue, ut datum est, sed pro sua potius utilitate susceptum, relictis Hunnis, redit ad Gallias. Sic humana fragilitas, dum suspicionibus occurrit, magna rerum agendarum occasione intercepitur. In hoc etenim famosissimo, et fortissimarum gentium bello ab utrisque partibus CLXIII milia caesa referuntur, exceptis XC milibus Gepidarum et Francorum, qui ante congressionem publicam noctu sibi occurrentes, mutuis concidere uulneribus, Francis pro Romanorum, Gepidis pro Hunnorum parte pugnantibus. Attila igitur cognita discessione Gothorum, quod de inopinatis colligi solet, et inimicorum magis aestimans dolum, diutius se intra castra continuit. Sed ubi hostium absentia sunt longa silentia consecuta, erigitur mens ad uictoriam, gaudia praesumuntur, atque potentis regis animus in antiqua fata reuertitur. Thorismud ergo patre mortuo, in campis statim Catalaunicis, ubi et pugnauerat, regia maiestate subuectus, Tolosam ingreditur. Illic licet fratrum et fortium turba gauderet, ipse tamen sic sua initia moderatus est, ut nullius repperiret de regni sucessione certamen. [42] XLII. Attila uero nancta occasione de recessu Vesegotharum, et quod saepe optauerat, cernens hostium solutionem per partes, mox iam securus ad oppressionem Romanorum mouit procinctum, primaque adgressione Aquileiensem obsidet ciuitatem, quae est metropolis Venetiarum, in mucrone uel linguas Adriatici posita sinus. Cuius ab oriente muros Natissa amnis fluens, a monte Picis elambit, ibique quum diu multoque tempore obsidens nihil paenitus praeualeret, fortissimis intrinsecus Romanorum militibus resistentibus; exercitu iam murmurante, et discedere cupiente, Attila deambulans circa muros, dum utrum solueret castra, an adhuc remoraretur deliberat; animaduertit candidas aues, id est ciconias, quae in fastigio domorum nidificant, de ciuitate foetus suos trahere, atque contra morem per rura forinsecus conportare. Et ut hoc, sicut erat sagacissimus inquisitor, presensit, ad suos: « Respicite aues futurarum rerum prouidas perituram relinquere ciuitatem, casurasque arces periculo imminente deserere. Non hoc uacuum, non hoc credatur incertum; rebus praesciis consuetudinem mutat uentura formido ». Quid plura? Animus suorum rursus ad oppugnandum Aquileiam inflammatur. Qui, machinis constructis, omnibusque generibus tormentorum adhibitis, nec mora inuadunt ciuitatem, spoliant, diuidunt uastantque crudeliter, ita ut uix eius uestigia, ut appareat, reliquerint. Exhinc iam audaciores, et necdum Romanorum sanguine satiati, per reliquas Venetum ciuitates Hunni bacchabantur. Mediolanum quoque Liguriae metropolim, et quondam regiam urbem pari tenore deuastant; nec non et Ticinum aequali sorte deiciunt, uicinaque loca saeuientes allidunt, demoliunturque pene totam Italiam. Quumque ad Romam animus fuisset eius attentus accedere, sui eum, ut Priscus historicus refert, remouerunt, non urbi, cui inimici erant, consulentes : sed Alarici quondam Vesegotharum regis obicientes exemplo, ueriti regis sui fortunam, quia ille post fractam Romam non diu superuixerat, sed protinus rebus humanis excessit. Igitur dum eius animus ancipiti negotio inter ire, et non ire fluctuaret, secumque deliberans tardaret, placida ei legatio a Roma aduenit. Nam Leo papa per se ad eum accedit in Acrouentu Mamboleio, ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. Qui mox deposito exercitus furore, et rediens qua uenerat, id est, ultra Danubium, promissa pace discessit; illud pre omnibus denuntians, atque interminando decernens, grauiora se in Italiam illaturum, nisi ad se Honoriam Valentiniani principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitterent. Ferebatur enim quia haec Honoria, dum propter aulae decus, ad castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clandestino eunucho misso, Attilam inuitasse, ut contra fratris potentiam eius patrociniis uteretur; prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico conpararet. [43] XLIII. Reuersus itaque Attila in sedes suas, et quasi otii paenitens, grauiterque ferens a bello cessare, ad orientis principem Marcianum legatos dirigit, prouinciarum testans uastationem, quod sibi promissum a Theodosio quondam imperatore minime persolueretur, et inhumanior solito suis hostibus, appareret. Haec tamen agens, ut erat uersutus et callidus, alibi minatus, alibi arma sua commouit, et quod restabat indignationi, faciem in Vesegothas retorsit. Sed non eum, quem de Romanis, reportauit euentum. Nam per dissimiles anteriores uias recurrens, Alanorum partem trans flumen Ligeris considentem statuit suae redigere dicioni, quatenus mutata per ipsos belli facie, terribilior immineret. Igitur ab Dacia, et Pannonia prouinciis, in quibus tunc Hunni cum diuersis subditis nationibus insidebant, egrediens Attila, in Alanos mouit procinctum. Sed Thorismud rex Vesegotharum fraudem Attilae non impari subtilitate presentiens, ad AIanos tota subtilitate prius aduenit; ibique superuenientis iam Atillae motibus preparatus occurrit, consertoque proelio, pene simili eum tenore, ut prius in campos Catalaunicos, a spe remouit uictoriae, fugatumque a partibus suis sine triumpho remittens, in sedes proprias fugere compulit. Sic Attila famosus, et multarum uictoriarum dominus, dum quaerit famam perditoris abicere; et quod prius a Vesegothis pertulerat abolere; geminata sustenuit, ingloriosusque recessit. Thorismud uero repulsis ab AIanis Hunnorum cateruis, sine aliqua suorum laesione Tolosam migrauit, suorumque quieta pace composita, tertio anno regni sui aegrotans, dum sanguinem tollit de uena, ab Ascalcruo cliente inimicos nuntiante, armis subtractis, peremptus est. Una tamen manu, quam liberam habebat, scabellum tenens, sanguinis sui extitit ultor, aliquantos insidiantes sibi extinguens. [44] XLIV. Post cuius decessum Theoderidus germanus eius Vesaegotharum in regno succedens, mox Riciarium Soeuorum regem cognatum suum repperit inimicum. Hic etenim Riciarius affinitatem Theoderidi praesumens, uniuersam pene Hispaniam sibi credidit occupandam; iudicans oportunum tempus subreptionis incomposita initia temptare regnantis. Quibus antea Gallicia et Lysitania sedes fuere, quae in dextro latere Hispaniae per ripam Oceani porriguntur, habentes ab oriente Austrogoniam, ab occidente in promuntorio sacrum Scipionis Romani ducis monumentum, a septentrione Oceanum, a meridie Lusitaniam, et fluuium Tagum, qui arenis suis permiscens auri metalla, trahit cum limi uilitate diuitias. Exinde ergo exiens Riciarius rex Sueuorum, nititur totam Hisaniam occupare. Cui Theodoridus cognatus suus, ut erat moderatus, legatos mittens, pacifice dixit, ut non solum recederet a finibus alienis, uerum etiam nec temptare praesumeret, odium sibi tali ambitione acquirens. Ille uero animo praetumido ait: « Si hic murmuras, et me uenire causaris : Tolosam, ubi tu sedes, ueniam; ibi, si uales, resiste ». His auditis, aegre tulit Theodoridus, compacatusque cum caeteris gentibus, arma mouit in Sueuos, Burgundionum quoque Gnudiacum, et Hilpericum reges auxiliares habens, sibique deuotos. Ventum est ad certamen iuxta flumen Urbium, quod inter Asturicam Hiberiamque praetermeat; consertoque proelio, Theodericus cum Vesegothis, qui ex iuxta parte pugnabat, uictor efficitur; Sueuorum gentes pene cunctas usque ad internicionem prosternens. Quorum rex Riciarius, relicta infesta uictoria, hostem fugiens, in nauim conscendit, aduersaque procella Tyrrheni ostii repercussus, Vesegotharum est manibus redditus, miserabilem non differens mortem, cum elementa mutauerit. Theoderidus uero uictor existens, subactis pepercit, nec ultra certamina saeuire permisit, praaeponens Sueuis, quos subiegerat, clientem Athiulfum. Qui in breui animum ad praeuaricationem ex Sueuorum suasionibus commutans, neglexit imperata conplere, potius tyrranica elatione superbiens, credensque se ea uirtute prouinciam obtinere, qua dudum cum domino suo ea subigisset. Is siquidem erat Warnorum stirpe genitus, longe a Gothici sanguinis nobilitate seiunctus; idcirco nec libertati studens, nec patrono fidem seruans. Quo comperto, Theodoridus mox contra eum, qui eum de regno peruaso deicerent, destinauit. Qui uenientes, sine mora in primo eum certamine superantes, congruam factorum eius ab eo exegerunt ultionem. Captus namque, et suorum solacio destitutus, capite plectitur; sensitque tandem iratum, qui propitium dominum crediderat contemnendum. Tunc Sueui rectoris sui interitum contuentes, locorum sacerdotes ad Theoderidum supplices direxerunt. Quos ille pontificali reuerentia suscipiens, non solum impunitatem Sueuorum indulsit; sed et ut sibi de suo genere principem constituerent flexus pietate concessit. Quod et factum est, et Remismundum sibi Sueui regulum ordinauerunt. His peractis, paceque cunctis munitis, tertio decimo regni sui anno Theoderidus occubuit. [45] XLV. Cui frater Eurichus percupida festinatione succedens, saeua suspicione pulsatus est. Nam dum haec circa Vesegotharum gente et alia nonnulla geruntur, Valentinianus imperator dolo Maximi occisus est, et ipse Maximus tyrrannico more regnum inuasit. Quod audiens Gyzericus rex Wandalorum, ab Africa armata classe in Italiam uenit, Rommque ingressus, cuncta deuastat. Maximus uero fugiens, a quodam Urso milite Romano interemptus est. Post quem, iussu Marciani imperatoris orientalis, Maioriano occidentale suscepit imperium gubernandum. Sed et ipse non diu regnans, dum contra Alanos, qui Gallias infestabant, mouisset procinctum, Dertonae iuxta fluuium Ira cognomento occiditur. Cuius locum Seuerus inuasit, qui tertio anno imperii sui Romae obiit. Quod cernens Leo imperator, qui in orientali regno Marciano successerat, Anthemium patricium suum ordinans, Romae principem distinauit. Qui ueniens ilico Ricimerem generum suum contra Alanos direxit, uirum egregium, et pene tunc in Italia ad exercitum singularem. Qui multitudinem Alanorum, et regem eorum Beorgum in primo statim certamine superatos, internicioni prostrauit. Euricus ergo, Vesegotharum rex, crebram mutationem Romanorum principum cernens, Gallias suo iure nisus est occupare. Quod comperiens Anthemius imperator, protinus Britonum solacia postulauit. Quorum rex Riothimus cum duodecim milibus ueniens, in Biturigas ciuitatem Oceano e nauibus egressus, susceptus est. Ad quos rex Vesegotharum Euricus innumerum ductans aduenit exercitum, diuque pugnans, Riothimum Britonum regem, antequam Romani in eius societate coiungerentur, superauit. Qui ampla parte exercitus amissa, cum quibus potuit fugiens, ad Burgundionum gentem uicinam, Romanis in eo tempore foederatam, aduenit. Euricus uero, rex Vesegotharum, Aruemam Galliae ciuitatem occupauit, Anthemio principe iam defuncto: qui cum Ricimere genero ano intestino bello saeuiens, Romaniam triuerat, ipseque a genero peremptus, regnum reliquid Olibrio. Quo tempore in Constantinopoli Aspar primus patriciorum, et Gothorum genere clarus, cum Ardabure et Patriciolo filiis, illo quidem olim patricio, hoc autem Caesare, generoque Leonis principis appellato, spadonum ensibus in palatio uulneratus interiit. Et nec dum Olibrio octauo mense in regnum ingresso obeunte, Glycerius apud Rauennam plus praesumptione, quam electione Caesar effectus est. Quem anno uix expleto, Nepus Marcellini quondam patricii sororis filius, a regno deiciens, in portu Romano episcopum ordinauit. Tantas uarietates mutationesque Euricus cernens, ut diximus superius, Aruernam occupans ciuitatem, ubi tunc Romanorum dux praeerat Decius, nobilissimus senator, et dudum Auiti imperatoris, qui ad paucos dies regnum inuaserat, filius. Nam hic ante Olibrium paucos dies tenens imperium, ultro recessit Placentiam, ibique episcopus est ordinatus. Huius ergo filius Decius diu certans cum Vesegothis, nec ualens antestare, relicta patria maximeque urbe Aruernate hosti, ad tutiora se loca collegit. Quod audiens Nepos imperator, praecepit Decio, relictis Galliis ad se uenire, in locum eius Oreste magistro militum ordinata : qui Orestes suscepto exercitu, et contra hostes egrediens, a Roma Rauennam peruenit, ibique remoratus, Augustulum filium suum imperatorem efficit. Quo comperto, Nepos fugit in Dalmatias, ibique defecit priuatus a regno, ubi iam Glycerius dudum imperator episcopatum Salonitanum habebat; Augustulo uero a patre Oreste in Rauenna imperatore ordinato. [46] XLVI. Non multum post Odouacer, Torcilingorum rex, habens secum Scyros, Herulos, diuersarumque gentium auxiliarios, Italiam occupauit, et Oreste interfecto, Augustulum filium eius de regno pulsum, in Lucullano Campaniae castello exilii poena damnauit. Sic quoque Hesperium Romanae gentis imperium, quod septingentesimo nono urbis conditae anno primus Angustorum Octauianus Augustus tenere coepit, cum hoc Augustulo periit, anno decessorum praedecessorumue regni quingentesimo uicesimo secundo, Gothorum dehinc regibus Romam, Italiamque tenentibus. Interea Odouacer rex gentium omni Italia subiugata, ut terrorem suum Romanis indicaret, mox initio regni sui Brachilam comitem apud Rauennam occidit, regnoque suo confortato, pene per quattuordecim annos usque ad Theodorici praesentiam, de quo in subsequentibus dicturi sumus, obtinuit. Interim tamen ad eum ordinem, unde digressi sumus, redeamus. [47] XLVII. Euricus, rex Vesegotharum, Romani regni uacillationem cernens, Arelatum et Massiliam propriae subdidit dicioni. Gezericus etenim Wandalorum rex suis eum muneribus ad ad ista committenda illexit; quatenus ipse Leonis, uel Zenonis insidias, quas contra eum direxerant, praecaueret; egitque ut orientale imperium Ostrogothae, Hesperium Vesegothae uastarent, ut in utraque republica hostibus decementibus, ipse in Africa quietus regnaret. Quod Euricus grato suscipiens animo, totas Hispanias, Galliasque sibi iam iure proprio tenens, simul quoque et Burguniones subegit, Arelatoque degens, nono decimo anno regni sui uita priuatus est. Huic successit proprius filius Alaricus, qui nonus in numero ab illo Alarico magno regnum adeptus est Vesegotharum. Nam pari tenore, ut de Augustulo superius diximus, et in Alaricis prouenisse cognoscitur, in eis saepe regna deficiunt, a quorum nominibus inchoant. Quo interim nos praetermisso, sicut promisimus, omnem Gothorum texamus originem. Et quia dum utraeque gentes, tam Ostrogothae, quam etiam Vesegothae in uno essent, ut ualui, maiorum sequens dicta reuolui, diuisosque Vesegothas ab Ostrogothis ad liquidum sum prosecutus : necesse nobis est, iterum ad antiquas eorum Scythicas sedes redire, et Ostrogotharum genealogiam actusque pari tenore exponere. [48] XLVIII. Ostrogothae Ermanarici regis sui decessione Vesegothis diuisi, Hunnorum subditi dicioni, in eadem patria remorati sunt; Winithario tamen Amalo principatus sui insignia retinente. Qui aui Ataulfi uirtutem imitatus, quamuis Ermanarici felicitate inferior, tamen moleste ferens Hunnorum imperio subiacere, paululum se subtrahebat ab illis, suamque dum nititur ostendere uirtutem, in Antarum fines mouit procinctum, eosque dum aggreditur, prima congressione superatus : deinde fortiter egit, regemque eorum Box nomine cum filiis suis et LXX primatibus in exemplo terroris cruci adfixit, ut dediticiis metum cadauera pendentium geminarent. Sed quum tali libertate uix anni spatio imperasset, non est passus Balamber, rex Hunnorum, sed ascito ad se Sigismundo, Hunimundi magni filio, qui iuramenti sui et fidei memor cum ampla parte Gothorum Hunnorum imperio subiacebat, renouatoque cum eo foedere, super Winitharium duxit exercitum; diuque certantibus, primo et secundo certamine Winitharius uincit. Nec ualet aliquis commemorare quantam stragem de Hunnorum Winitharius fecit exercitu. Tertio uero proelio subreptionis auxilio ad fluuium nomine Erac, dum uterque ad se uenissent, Balamber sagitta missa caput Winitharii saucians, interemit; neptemque eius Waladamarcam sibi in coniugio copulans, iam omnem in pace Gothorum populum subactum possedit : ita tamen, ut genti Gothorum semper unus proprius regulus, quamuis Hunnorum consilio, imperaret. Et mox defuncto Winithario, rexit eos Hunimundus filius quondam regis potentissimi Ermanarici, acer in bello, totiusque corporis pulchritudine pollens : qui post haec contra Sueuorum gentem feliciter dimicauit. Eoque defuncto, successit Thorismud, filius eius flore iuuentutis ornatus, qui secundo principatus sui anno contra Gepidas mouit exercitum; magnaque de illis potitus uictoria, casu equi dicitur interemptus. Quo defuncto, sic eum luxerunt Ostrogothae, ut quadraginta, per annos in eius locum rex alius non succederet; quatenus et illius memoriae semperum haberent in ore, et tempus accederet, quo Walamir habitum repararet uirilem, qui erat ex consobrino eius genitus Wandalario; quia filius eius, ut superius diximus, Berismud, iam contempta Ostrogotharum gente propter Hunnorum dominio, ad partes Hesperias Vesegotharum fuisset gentem secutus, de quo et ortus est Vedericus. Vederico quoque filius natus est Eutharicus, qui iunctus Amalasuentae filiae Theodorici, item Amalorum stirpe iam diuisam coniunxit, et genuit Athalaricum, et Mathesuentam. Sed quia Athalaricus in annis puerilibus defunctus est, Mathesuenta Constantinopolim inlata, de secundo uiro, id est Gemano fratruele Iustiniani imperatoris genuit postumum filium, quem nominauit Germanum. Sed nobis, ut ordo, quem coepimus decurrat, ad Wandalarii sobolem, quae trino flore pululabat, redeundum est. Hic enim Wandalarius fratruelis Ermanarici, et suprascripti Thorismundi consubrinus, tribus editis liberis, in gente Amala gloriatus est, id est Walamir, Theodemir, Widieir. Ex quibus per successionem parentum Walamir in regno conscendit, adhuc Hunnis eos inter alias gentes generaliter optinentibus. Eratque tunc in tribus his germanis contemplatio grata, quando mirabilis Theodemir pro fratris Walamir militabat imperio. Walamir uero pro altero iubebat ornando, Widemir seruire pro fratribus aestimabat. Sic eis mutua affectione se tuentibus, nulli paenitus deerat regnum, quod utrique in sua pace tenebant. Ita tamen, ut saepe dictum est, imperabant, ut ipsi Attilae Hunnorum regis imperio deseruirent. Quibus nec contra parentes Vesegothas licuisset recusare certamen; sed necessitas domini etiam si parricidium iubet, implendum est. Nec aliter ab Hunnorum dominio diuelli potuit gens aliqua Scythica, nisi optata cunctis nationibus in commune, et Romanis mors Attilae prouenerit, quae tam fuit utilis, ut uita mirabilis. [49] XLIX. Attila, ut Priscus historicus refert, extinctionis suae tempore puellam Ildico nomine, decoram ualde, sibi in matrimonium post innumerabiles uxores, ut mos erat gentis illius, socians : eiusque in nuptiis magna hilaritate resolutus, uino somnoque grauatus, resupinus iacebat, redundans sanguis, qui ei solite de naribus effluebat, dum consuetis meatibus impeditur, itinere ferali faucibus illapsus extinxit. Ita glorioso per bella regi temulentia pudendos exitum dedit. Sequenti uero luce, quum magna pars diei fuisset exempta, ministri regii triste aliquid suspicantes, post clamores maximos fores effringunt, inueniuntque Attilae sine uulnere necem sanguinis effusione peractam, puellamque demisso uultu sub uelamine lacrimantem. Tunc, ut gentis illius mos est, crinium parte truncata, informes facies cauis turpauere uulneribus, ut proeliator eximius non femineis lamentationibus et lacrimis, sed sanguine lugeretur uirile. De quo id accessit mirabile, ut Marciano principi orientis de tam feroci hoste sollicito in somnis diuinitas adsistens, arcum Attilae in eadem nocte fractum ostenderet, quasi quod gens ipsa eo telo multum praesumat. Hoc Priscus historicus uera se dicit adtestatione probare. Nam in tantum magnis imperiis Attila terribilis habitus est, ut eius mortem in locum muneris superna regnantibus indicarent. Cuius manes quibus modis a sua gente honorati sunt, pauca de multis dicere non omittamus. In mediis siquidem campis, et intra tenturia serica cadauere collocato, spectaculum admirandum et sollemniter exhibetur. Nam de tota gente Hunnorum lectissimi equites in eo loco, quo erat positus, in modum Circensium cursibus ambientes, facta eius cantu funereo tali ordine referebant. « Praecipuus Hunnorum rex Attila, patre genitus Mundzucco, fortissimarum gentium dominus, qui inaudita ante se potentia solus Scythica, et Germanica regna possedit, necnon utraque Romanae urbis imperia captis ciuitatibus terruit; et ne praedae reliqua subderent, placatus praecibus, annuum uectigal accepit. Quumque haec omnia prouentu felicitatis egerit, non uulnere hostium, non fraude suorum, sed gente incolumi inter gaudia Iaetus, sine sensu doloris occubuit. Quis ergo hunc dicat exitum, quem nullus aestimat uindicandum? » Postquam talibus lamentis est defletus, strauam super tumulum eius, quam appellant ipsi, ingenti commessatione concelebrant; et contraria inuicem sibi copulantes, luctum funereum mixto gaudio explicabant, noctuque secreto cadauer est terra reconditum. Cuius fercula primum auro, secundum argento, tertium ferri rigore communiunt : significantes tali argumento potentissimo regi omnia conuenisse: ferrum, quod gentes edomuit, aurum et argentum, quod ornatum reipublicae utriusque acceperit. Addunt arma hostium caedibus acquisita, faleras uario gemmarum fulgore praetiosas, et diuersi generis insignia, quibus colitur aulicum decus. Et, ut tot et tantis diuitiis humana curiositas arceretur, operi deputatos detestabili mercede trucidarunt, emersitque momentanea mors sepelientibus cum sepulto. [50] L. Talibus peractis, ut solent animi iuuenum ambitu potentiae concitari, inter successores Attilae de regno orta contentio est; et dum inconsulte imperare cupiunt cuncti, omnes simul imperium perdidere. Sic frequenter regna grauat copia, quam inopia successorum. Nam fili Attilae, quorum per licentiam libidinis pene populus fuit, gentes sibi diuidi aequa sorte poscebant, ut ad instar familiae bellicosi regis cum populis mitterentur in sortem. Quod dum Gepidarum rex comperit Ardaricus, indignatus de tot gentibus, uelut uilissimorum mancipiorum condicione tractari, contra filios Attilae primus insurgit, illatumque seruiendi pudore secuta felicitate detersit : nec solum suam gentem, sed et caeteras, quae pariter praemebantur, sua discessione absoluit : quia facile omnes appetunt, quae pro cunctorum utilitate temptatur. In mutuum igitur armantur exitium, bellumque committitur in Pannonia, iuxta flumen, cui nomen est Nedad. Illic concursus factus est gentium uariarum, quas Attila in sua tenuerat dicione. Diuiduntur regna cum populis, fiuntque ex uno corpore membra diuersa; nec quae unius passioni compaterentur, sed quae exciso capite in inuicem insanirent; quae numquam contra se pares inuenerant, nisi ipsi mutuis se uulneribus sauciantes, seipsas discerperent fortissimae nationes. Nam ibi admirandum reor fuisse spectaculum, ubi cernere erat cunctis, pugnantem Gothum ense furentem, Gepidam in uulnere suorum cuncta tela frangentem, Sueuum pede, Hunnum sagitta praesumere, Alanum graui, Herulum leui armatura aciem instruere. Post multos ergo grauesque conflictus fauit Gepidis inopinata uictoria. Nam XXX fere milia tam Hunnorum, quam aliarum gentium, quae Hunnis ferebant auxilium, Ardarici gladius conspiratiorumque peremit. In quo proelio filius Attilae maior natu, nomine Ellac, occiditiur : quem tantum parens super caeteros amasse perhibebatur, ut eum cunctis diuersisque filiis suis in regno preferret : sed non fuit uoto patris fortuna consentiens. Nam post multas hostium caedes sic uiriliter eum constat peremptum, ut tam gloriosum superstes pater optasset interitum. Reliqui uero germani eius eo occiso fugantur iuxta litus Pontici maris, ubi prius Gothos sedisse descripsimus. Cessere itaque Hunni, quibus cedere putabatur uniuersitas. Adeo discidium perniciosa res est, ut diuisi corruerint, qui adunatis uiribus territabant. Haec causa Ardarici regis Gepidarum felix adfuit diuersis nationibus, qui Hunnorum regimini inuiti famulabantur, eorumque diu maestissimos animos ad hilaritatem libertatis uotiuae erexit; uenientesque multi per legatos suos ad solum Romanorum, et a principe tunc Marciano gratissime suscepti, distributas sedes, quas incolerent, accepere. Nam Gepidae Hunnorum sibi sedes uiribus uindicantes, totius Daciae fines uelut uictores potiti, nihil aliud a Romano imperio, nisi pacem et annua sollennia, ut strenui uiri, amica pactione postulauere. Quod et libens tunc annuit imperator, et usque nunc consuetum donum est. Nam gens ipsa a Romano suscipit principe. Gothi uero cernentes Gepidas Hunnorum sedes sibi defendere, Hunnorumque populum suas antiquas sedes occupare, maluerunt a Romano regno terras petere, quam cum discrimine suo inuadere alienas, accipientes Pannoniam, quae in longa porrecta planitie habet ab oriente Moesiam superiorem, a meridie Dalmatiam, ab occasu Noricum, a septentrione Danubium. Ornata patria, ciuitatibus plurimis, quarum prima Sirmis, extrema Vindomina. Sauromatae uero, quos Sarmatas dicimus, et Cemandri, et quidam ex Hunnis in parte Illyrici ad Castrum Martenam sedes sibi datas coluere. Ex quo genere fuit Bliuila dux Pentapolitanus, eiusque germanus Froilas, et nostri temporis Bessa patricius. Sciri uero, et Satagarii, et caeteri Alanorum cum duce suo nomine Candax Scythiam minorem, inferioremque Moesiam accepere. Cuius Candacis Alanowamuthis patris mei genitor Peria, id est, meus auus, notarius; quousque Candax ipse uiueret fuit, eiusque germanae filius Gunthigis, qui et Baza dicebatur, magister militum, filius Andagis, filii Andalae, de prosapia Amalorum descendes. Ego item, quamuis agrammatus, Iornandes, ante conuersionem meam notarius fui. Rugi uero, aliaeque nationes nonnullae Biozimetas, Scandiopolim, ut incolerent, petiuere. Hernac quoque iunior Attilae filius cum suis in extremo minoris Scythiae sedes delegit. Emnetzar et Uzindur consanguinei eius in Dacia Ripensi. Uto et Iscalmus, qui ea potiti sunt, multique Hunnorum passim proruentes tunc se in Romaniam dederunt. E quibus nunc usque Sacromontisii, et Fosatisii dicuntur. [51] LI. Erant siquidem et alii Gothi, qui dicuntur Minores, populus inmensus, cum suo pontifice, ipsoque primate Vulfila, qui eis dicitur et litteras instituisse, hodieque sunt in Moesia regione incolentes Eucopolitanam. Ad pedes enim montis gens multa sedit pauper et imbellis, nihil abundans, nisi armento diuersi generis pecorum, et pascuis, siluaque lignorum, parum habens tritici, caeterarumque specierum est terra fecunda. Vineas uero nec si sunt alibi, certi eorum cognoscent, ex uicinis locis sibi uinum negotiantes; nam lacte aluntur. [52] LII. Plerique ergo, ut ad gentem, unde agitur reuertamur, id est Ostrogotharum, qui in Pannonia sub rege Walemir eiusque germani Theodemir et Widemir morabantur, quamuis diuisa loca, consilia tamen unita. Nam Walemir inter Scarniungam et Aquam nigram fluuios, Theodemir iuxta lacum Pelsodis, Widemir inter utrosque manebat. Contigit ergo, ut Attilae fili contra Gothos, quasi desertores dominationis suae, uelut fugacia mancipia requirentes uenirent; ignarisque aliis fratribus super Walemir solum inruerent. Quos tamen ille, quamuis cum paucis, excepit; diuque fatigatos ita prostrauit, ut uix pars aliqua hostium remaneret, quae in fugam uersa, eas partes Scythiae peteret, quas Danubii amnis fluenta praetermeant, quae lingua sua Hunniuar appeIlant. Eoque tempore quum ad fratrem Theodemirem gaudii nuntium direxisset, eo mox die nuntius ueniens felicius in domo Theodemiris reperit gaudium. Ipso siquidem die Theodoricus eius filius, quamuis de Erelieua concubina, bonae tamen spei puerulus natus erat. Post tempus ergo non multum rex Walemir, eiusque germani Theodemir et Widemir, consueta dum traderent dona a principe Marciano, quae ad instar strenuae gentis acceperunt, ut pacis foedera custodirent, missa legatione ad imperatorem, uident Theodericum Triarii filium, et hunc genere Gothico, alia tamen stirpe, non Amala procreatum, omnino florentem cum suis, Romanorumque amicitiis iunctum, et annua sollemnia consequentem, et se tantum despici. Illico furore commoti arma arripiunt, et Illyricum pene totum discurrentes in praedam deuastant. Sed statim imperator animo mutato ad pristinam recurrit amicitiam, missaque legatione, tam praeterita cum instantibus munera tribuit, quam etiam de futuro sine aliqua controuersia tribuere compromittit; pacisque obsidem ab eis, quem supra rettulimus, Theodoricum, infantulum Theodemiris accepit. Qui iam septem annorum incrementa conscendens, octauum intrauerat annum. Quem dum pater cunctatur daret, patruus Walemir exstitit supplicator, tantum ut pax firma inter Romanos Gothosque maneret. Datus igitur Theodoricus obses a Gothis, ducitur ad urbem Constantinopolitanam Leoni principi; et quia puerulus elegans erat, meruit gratiam imperialem habere. [53] LIII. Postquam ergo firma pax Gothorum cum Romanis effecta est, uidentes Gothi non sibi sufficere ea quae ab imperatore acciperent solacia, simulque cupientes ostentare uirtutem, coeperunt uicinas gentes circumcirca praedari; primum contra Satagas, qui interiorem Pannoniam possidebant, arma mouentes. Quod ubi rex Hunnorum Dinzio, filius Attilae, cognouisset; collectis secum qui adhuc uidebantur, quamuis pauci eius tamen sub imperio remansisse, Ulzingures, Angisciros, Bittugores, Bardores, ueniens ad Bassianam Pannoniae ciuitatem, eamque circumuallans, fines eius coepit praedari. Quod comperto Gothi, ubi erant, expeditionemque soluentes, quam contra Satagas collegerant, in Hunnos conuertunt; et sic eos suis a finibus inglorios pepulerunt, ut iam ex illo tempore, qui remanserunt Hunni, et usque hactenus, Gothorum arma formident. Quiescente uero tandem Hunnorum gente a Gothis, Hunimundus Sueuorum dux, dum ad praedandas Dalmatias transit, armenta Gothorum in campis errantia depraedauit : quia Dalmatia Sueuia uicina erat, nec a Pannoniis multum distabat, praesertim ubi tunc Gothi residebant. Quid plurimum? Hunimundo cum Sueuis uastatis Dalmatiis ad sua reuertente, Theodemir germanus Walamiris regis Gothorum, non tantum iacturam armentorum dolens, quantum metuens ne Sueui, si impune hoc lucrarentur, ad maiorem licentiam prosilirent, sic uigilauit in eorum transitu, ut intempesta nocte dormientes inuaderet ad lacum Pelsodis, consertoque inopinato proelio, ita eos oppressit, ut etiam ipsum regem Hunimundo capto, omnem exercitum eius, qui gladium euasissent, Gothorum subderet seruituti. Et dum multum esset amator misericordiae, facta ultione, ueniam condonauit, reconciliatusque cum Sueuis, eundem quem ceperat adoptans sibi filium, remisit cum suis in Sueuiam. Sed ilIe immemor paternae gratiae, post aliquod tempus conceptum dolum parturiens, Scirorumque gente incitauit, qui tunc supra Danubium consedebant, et cum Gothis pacifice morabantur; quatenus scissi ab eorum foedere, secumque iuncti, in arma prosilirent, gentemque Gothorum inuaderent. Tunc Gothis nihil mali sperantibus, praesertim de utrisque amicis uicinis confisis, bellum exurgit ex improuiso, coactique necessitate ad arma confugiunt; solitoque certamine arrepto; se suamque iniuriam ulciscuntur. In eo siquidem proelio rex eorum Walemir, dum equo insidens ad cohortandos suos ante aciem curreret, proturbatus equus corruit, sessoremque suum deiecit; qui mox inimicorum lanceis confossus, interemptus est. Gothi uero tam regis sui mortem, quam suam iniuriam a rebellionibus exigentes, ita sunt proeliati, ut pene de gente Scirorum, nisi qui nomen ipsud ferrent; et hi cum dedecore, non remansissent, sic omnes extinxerunt. [54] LIV. Quorum exitium Suauorum reges Hunimundus et Alaricus ueriti, in Gothos arma mouerunt, freti auxilio Sarmatarum, qui cum Beuga et Babai regibus suis auxiliariis eorum deuenissent, ipsasque Scirorum reliquias, quasi ad ultionem suam acrius pugnaturas accersentes cum Edica et Vulfo eorum primatibus, habuerunt simul secum tam Gepidas, quam ex gente Rugorum non parua solacia; caeterisque hinc inde collectis, ingentem multitudinem adgregantes, ad amnem Bolliam in Pannoniis castra metati sunt. Gothi tunc Walemire defuncto, ad fratrem eius Theodemir confugerunt. Qui, quamuis dudum cum fratribus regnans, tamen auctioris potestatis insignia sumens. Widimere fratre iuniore accito, et cum ipso curas belli partitus, coactus ad arma prosiliuit; consertoque proelio, superior pars inuenitur Gothorum, adeo ut campus inimicorum corruentium cruore madefactus, ut rubrum pelagus appareret; armaque et cadauera in modum collium cumulata, campum plus per decem milibus oppleuerunt. Quod Gothi cernentes, ineffabili exsultatione laetantur, eo quod et regis sui Walemiris sanguinem, et suam iniuriam cum maxima inimicorum strage ulciscerentur. De uero innumeranda uariaque multitudine hostium, qui ualuerunt euadere, effugati uix ad sua inglorii peruenerunt. [55] LV. Post certum uero tempus instanti hiemali frigore, amneque Danubii solite congelato (nam istiusmodi fluuius ita rigecit, ut in silicis modum uelut uehat exercitum pedestrem, plaustraque et traculas, uel quidquid uehiculi fuerit, nec cymbarum indigeat lintre) : sic ergo eum gelatum Theodemir Gothorum rex cernens, pedestrem ducit exercitum; emensoque Danubio Suauis, improuisus a tergo apparuit. Nam regio illa Sueuorum ab oriente Baiobaros habet, ab occidente Francos, a meridie Burgundiones, a septentrione Thuringos. Quibus Sueuis tunc iuncti Alemanni etiam aderant, ipsique Alpes erectas omnino regentes : unde nonnulla fluente Danubium influunt, nimio cum sono uergentia. Hic ergo taliterque munito loco, rex Theodemir hiemis tempore Gothorum ductauit exercitum, et tam Sueuorum gentem, quam etiam Alamannorum utrasque ad inuicem foederatas, deuicit, uastauit, et pene subegit. Inde quoque uictor ad proprias sedes, id est, Pannonias reuertens, Theodoricum filium suum, quem Constantinopolim obsidem dederat, a Leone imperatore remissum cum magnis muneribus gratanter excepit. Qui Theodoricus iam aduliscentiae annos contingens, expleta pueritia, octauum decimum peragens annum, adscitis certis ex satellitibus patris, ex populo amatores sibi, clientesque consociauit, pene sex milia uiros; cum quibus inscio patre, emenso Danubio, super Babai Sarmatarum rege discurrit, qui tunc de Camundo duce Romanorum uictoria potitus, superbiae tumore regnabat, eumque superueniens Theodoricus interemit, familiamque et censum depraedans, ad genitorem suum cum uictoria repedauit. Singidonum dehinc ciuitatem, quam ipsi Sarmatae occupassent, inuadens, non Romanis reddidit, sed suae subdedit dicioni. [56] LVI. Minuentibus deinde hinc inde uicinarum gentium spoliis coepit et Gothis uictus, uestitusque deesse, et hominibus, quibus dudum bella alimoniam prestitissent, pax coepit esse contraria; omnesque cum magno clamore ad regem Theodemir accedentes Gothi orant, quacumque parte uellet, et ductaret exercitum. Qui accito germano, missaque sorte, hortatus est, ut ille in partem Italiae, ubi tunc Glycerius regnabat imperator, ipse uero ceu fortior ad fortius regnum accederet, orientale quidem : quod et factum est. Et mox Widemir Italiae terras intrauit, et extremum fati munus reddens, rebus excessit humanis, successorem relinquens regni Widemir filium suum. Quem GIycerius imperator muneribus datis, de Italia ad Gallias transtulit, quae a diuersis circumcirca gentibus premebantur : adserens uicinos ibi Vesegothas eorum parentes regnare. Quid multa? Widemir, acceptis muneribus simulque mandata a Glycerio imperatore, Gallias tendit, seseque cum parentibus Vesegothis iungens, unum corpus efficitur, ut dudum fuerat; et sic Gallias, Hispaniasque tenentes suo iure defendunt, ut nullus sibi alius praeualeret. Theodemir autem frater senior cum suis transit Saum amnem, Sarmatis militibusque interminans bellum, si aliquis ei obstaret. Quod illi uerentes, quiescunt; imo nec praeualent ad tantam multitudinem. Videns Theodemir undique sibi prospera prouenire, Naissum primam urbem inuadit IIlyrici :filioque suo Theodorico consciatus adstat, et in uillam comites per castrum Herculis transmisit Ulpianam. Qui uenientes, tam eam, quam et opes mox in deditione accipiunt, nonullaque loca Illyrici inaccessibilia sibi primum peruia faciunt. Nam Heracliam et Larissam ciuitates Thessaliae primum praeda capta, iure bellico potiuntur. Theodemir uero rex animaduertens felicitatem suam, quam etiam filii; nec hac tamen contentus, egrediens Naisitanam urbem, paucis ad custodiam derelictis, ipse Thessalonicam petiit, in qua Clarianus patricius a principe directus, cum exercitu morabatur. Qui dum uideret uallo muniri Thessalonicam, nec se eorum conatibus posse resistere, missa legatione ad Theodemir regem, muneribusque oblatis, ab obsidione eum urbis retorquet. Initoque foedere, Romanus ductor cum Gothis loca eis iam sponte, quae incolerent, tradidit, id est, Ceropellas, Europam, Medianam, Petinam, Bereum, et alia, quae Sium uocatur. Ubi Gothi cum rege suo armis depositis, composita pace, quiescunt. Nec diu post haec et rex Theodemir in ciuitate Cerras fatali aegritudine occupatus, uocatis Gothis, Theodoricum filium regni sui designat heredem, et ipse mox rebus humanis excessit. [57] LVII. Theodoricum uero gentis suae regem audiens ordinatum imperator Zeno, gratum suscepit, eique euocaturia destinata, ad se in urbem uenire praecepit, dignoque suscipiens honore, inter proceres sui palatii conlocauit. Et post aliquod tempus ad ampliandum honorem eius in arma, sibi eum filium adoptauit, de suisque stipendiis triumphum in urbe donauit; factusque est consul ordinarius, quod summum bonum, primumque in mundo decus edicitur; nec tantum hoc, sed etiam equestrem statuam ad famam tanti uiri ante regiam palatii collocauit. Inter haec ergo Theodoricus Zenonis imperio foedere sociatus, dum ipse in urbe omnibus bonis frueretur, gentemque suam in Illyrico, ut diximus, residentem, non omnino idoneam aut refertam audiret, elegit potius solito more gentis suae labore quaerere uictum, quam ipse otiose frui regni Romani bona, et gentem suam mediocriter uictitare : secumque deliberans, ad principem ait: « Quamuis nihil deest nobis, imperio uestro famulantibus : tamen si dignum ducit pietas uestra, desiderium mei cordis libenter exaudiat ». Quumque ei, ut solebat, familiariter facultas fuisset loquendi concessa: « Hesperia », inquit, « plaga, quae dudum decessorum prodecessorumque uestrorum regimine gubernata est, et urbs illa caput orbis et domina, quare nunc sub regis Turcilingorum Rogorumque tyrranide fluctuat? Dirige cum gente mea, si praecepis, ut hic expensarum pondere careas; et ibi, si adiutus a Domino uicero, fama uestrae pietatis irradiet. Expedit namque, ut ego, qui sum seruus uester et filius, si uicero, uobis donantibus regnum illud possideam: haud ille, quem non nostris, tyrranici iugo senatum uestrum, partemque reipublicae captiuitatis seruitio premat. Ego enim si uicero, uestro dono uestroque munere possidebo; si uictus fuero, uestra pietas nihil amittit; imo, ut diximus, lucratur expensas ». Quo audito, quamuis aegre ferret imperator discessum eius, nolens tamen eum contristare, annuit quae poscebat, magnisque ditatum muneribus dimisit a se, senatum populumque ei commendans Romanum. Igitur egressus urbe regia Theodoricus, et ad suos reuertens, omnem gentem Gothorum, quae tamen ei prebuerat consensum, Hesperiam tendit, rectoque itinere per Sirmas ascendit, uicinas Pannoniae. Indeque Venetiarum fines ingressus ad pontem Sontium nuncupatum castrametatus est. Quumque ibi ad reficienda corpora hominum iumentorumque aliquanto tempore resedisset, Odouacer armatum contra eum direxit exercitum. Quem ille, ad campos Veronenses occurrens, magna strage deleuit, castrisque solutis, fines Italiae cum potiore audacia intrat; transactoque Pado amne ad Rauennam regiam urbem castra componit, tertio fere miliario ab urbe, loco, qui appellatur Pineta. Quod cernens Odouacer, intus se in urbe communiuit; indeque subreptiue noctu frequenter cum suis egrediens, Gothorum exercitum inquietat; et hoc non semel, nec iterum, sed frequenter, et pene molitur toto triennio. Sed frustra laborat, quia cuncta Italia dominum iam dicebat Theodoricum, et illius ad uotum res illa publica obsecundabat. Tantum ille solus cum paucis satellitibus, et Romanis, qui aderant, et fame et bello quotidie intra Rauennam laborabat. Quod dum nihil proficeret, missa legatione, ueniam supplicat. Cui et primum concedens Theodoricus, postmodum hac luce priuauit. Tertioque, ut diximus, anno ingressus in Italiam, Zenonisque imperatoris consulto priuatum habito, suaeque gentis uestitum reponens, insigne regii amictus, quasi iam Gothorum Romanorumque regnator, adsumit . [58] LVIII. Missa legatione ad Lodoin Francorum regem, filiam eius Audefledam sibi in matrimonio petit. Quam ille grate libenterque concessit, suos filios Cheldepertum et Thiudepertum credens hac societate cum gente Gothorum, inito foedere, sociari. Sed non adeo pacis ad concordiam profuit ista coniunctio; quin saepenumero propter Gallorum terras grauiter inter se decertati sunt; et numquam Gothus Francis cessit, dum uiueret Theodoricus. Antequam ergo de Audefleda subolem haberet, naturales ex concubina, quas genuisset adhuc in Moesia, filias habuit, unam nomine Theudicodo, et aliam Ostrogotho. Quas mox in Italiam uenit, regibus uicinis in coniugio copulauit, id est, unam Alarico Vesegotharum, et aliam Sigismundo Burgundionorum. De Alarico ergo natus est Amalaricus. Quem auus Theodoricus in annis puerilibus utroque parente orbatum dum fouet atque tuetur, comperit Eutharicum Witerichi filium, Beremundi et Thorismundi nepotem, Amalorum de stirpe descendentem, in Hispania degere, iuuenili aetate, prudentia et uirtute, corporisque integritate pollentem. Ad se eum facit uenire, eique Amalasuentam filiam suam in matrimonio iungit. Et ut in plenum suam progeniem dilataret, Amalafredam germanam suam matrem Theodati, qui postea rex fuit, Africae regi Wandalorumque coniuge dirigit Trasemundo; filiamque eius, neptem suam Amalabergam Thuringorum regi consociat Hermefredo. Petzamin quoque suum comitem inter primos electum ad obtinendam Sirmiensem dirigit ciuitatem. Quam ille expulso rege eius Transarico, filio Trafstile, retenta eius matre obtinuit. Inde contra Sabinianum Illyricum magistrum militiae, qui tunc cum Mundone parauerat conflictum, ad ciuitatem cognomine Margoplano, quae inter Danubium Martianumque flumina adiacebat, cum duobus milibus peditum, equitibus quingentis, in Mundonis solacia ueniens, Illyricianum exercitum demoliuit. Nam hic Mundo Attilanis quondam origine descendens, Gepidarum gentem fugiens, ultra Danubium in incultis locis, sine ullis terrae cultoribus debacchatur. Et plerisque abactoribus, sicariisque et latronibus undecumque collectis, turrem quae Herta dicitur, super Danubii ripam positam, occupans, ibique agresti ritu praedans uicinos, regem se suis grassatoribus noncupat. Hunc ergo pene desperatum, etiam de traditione sua deliberantem, Petza subueniens, e manibus Sabiniani eripuit, suoque regi Theodorico cum gratiarum actione fecit subiectum. Non minus trophaeum de Francis per Hibbam, suum comitem, in Galliis adquisiuit, plus triginta milibus Francorum in proelio caesis. Nam et Thiodem suum armigerum post mortem Alarici generi, tutorem in Hispaniae regno Amalarici nepotis constituit. Qui Amalaricus in ipsa adolescentia Francorum fraudibus irretitus, regnum cum uita amisit. Post quem Thiodis tutor eodem regnum ipse inuadens, Francorum insidiosam calumniam de Hispaniis pepulit, et usque dum uiueret, Vesegothas continuit. Post quem Thiodigisglossa regnum adeptus, non regnans, defecit, occisus a suis. Cui succedens Hactenusagil, continuat regnum. Contra quem Athanagildus insurgens, Romani regni concitat uires. Ubi et Liberius patricius cum exercitu destinatur. Nec fuit in parte occidua gens, quae Theodorico, dum uiueret, aut amicitia, aut subiectione non deseruiret. [59] LIX. Sed postquam ad senium peruenisset, et se in breui ab hac luce egressurum cognusceret, conuocans Gothos comites, gentisque suae primates, Athalaricum infantulum adhuc uix decennem filium filiae suae Amalasuentae, qui Eutharico patre orbatus erat, regem constituit; eisque in mandatis dedit, ac si testamentali uoce denuntians, ut regem colerent, senatum populumque Romanum amarent, principemque orientalem placatum semper propitiumque haberent. Quod praeceptum quamdiu Athalaricus rex eiusque mater uiuerent, in omnibus custodientes pene per octo annos in pace regnarunt: quamuis Francis de regno puerili desperantibus, imo in contemptu habentibus; bellaque parare molientibus, quod pater et auus Gallias occupasset, eis concessit. Caetera in pacis tranquillitate possessa. Dum ergo ad spem iuuentutis Athalaricus accederet, tam suam aduliscentiam, quam matris uiduitatem Orientis principi commendauit : sed in breui infelicissimus immatura morte praeuentus, rebus humanis excessit. Tum mater, ne pro sexus sui fragilitate a Gothis sperneretur, secum deliberans, Theodatum consubrinum suum germanitatis gratia accersitum a Thuscis, ubi priuata uita degens, in laribus propriis erat, in regno collocauit. Qui immemor, consanguinitatis, post aliquantum tempus a palatio Rauennate abstractam, in insulam laci Bulsinensis eam exilio religauit. Ubi paucissimos dies in tristitia degens, ab eius satellitibus in balneo strangulata est. [60] LX. Quod dum Iustinianus imperator Orientalis audisset, et quasi susceptorum suorum mors ad suam iniuriam redundaret, sic est commotus. Eodem namque tempore de Africa Wandalis quum per fidelissimum suum patricium Belisarium reportasset triumphum, nec mora, in ipso tempore madentibus adhuc armis cruore Wandalico, contra Gothos per eundem ducem mouit procinctum. Qui dux prouidentissimus haud secus arbitratus Getarum subigere populum, si prius nutricem eorum occupasset Siciliam; quod et factum est :Trinacriamque ingresso, mox Gothi qui Syracusanum oppidum insidebant, uidentes se nihil praeualere, cum suo duce Sinderich ultro se Belesario dediderunt. Quumque ergo Romanus ductor Siciliam peruasisset, Theodahadus comperiens, Euermor generum suum cum exercitu ad fretum, quod inter Campaniam Siciliamque interiacet, et de Tyrrheni maris sinu uastissimus Hadriaticus aestus euoluitur, custodiendum dirigit. Ubi cum Euermor accessisset, ad Rhegium oppidum, castra composuit. Nec mora, deterioratam causam cernens suorum, ad partes uictoris cum paucis et fidelissimis famulis consciis mouit, ultroque se Belisarii pedibus aduoluens, Romani regni optat seruire principibus. Quod Gothorum exercitus sentiens, suspectum Theodatum clamitat regno pellendum, et sibi ductorem suum Witigim, qui armiger eius fuerat, in regem leuandum, quod et factum est. Et mox in campis Barbaricis Witigis in regnum leuatus Romam ingreditur, praemissisque Rauennam fidelissimis sibi uiris, Theodati necem demandat. Qui uenientes, imperata sibi perficiunt, et occisum Theodatum regem, qui a rege missus adueniebat, ut adhuc in campis Barbaricis erat, Witigim populis nuntiat. Inter haec Romanus exercitus emenso fireto, Campaniam accedens, subuersaque Neapoli, Romam ingreditur; unde ante paucos dies rex Witigis egressus, Rauennam profectus, Mathasuentam filiam Amalasuentae, Theodorici quondam regis neptem, sibi in matrimonium sociarat. Quumque his nouis nuptiis delectatus, aulam regiam fouet Rauennae, Roma egressus imperialis exercitus, munita utriusque Thusciae loca inuadit. Quod cernens per nuntios Witigis, Cumunilam ducem Gothorum manu armis conferta mittit Perusiam. Ubi dum magnum comitem cum paruo exercitu residentem, obsessione longa euellere cupiunt; superueniente Romano exercitu, ipsi euulsi, et omnino extincti sunt. Quod audiens Witigis, ut leo furibundus, omnem Gothorum exercitum congregat, Rauennaque egressus, Romanas arces obsidione longa fatigat. Sed frustrata eius audacia, post quattuordecim menses ab obsidione Romanae urbis aufugit, et se ad Ariminensem oppressionem praeparat. Unde pari tenore frustratus fugatusque Rauennam se recepit: et obsessus, nec mora, ultro se ad partes dedit uictoris, cum Mathasuenta iugali, regiisque opibus. Et sic famosum regnum, fortissimamque gentem, diuque regnantem, tandem deinde millensimo et tricentisimo anno uictor gentium diuersarum Iustinianus imperator per fidelissimum consulem uicit Belesarium, et perductum Witigims Constantinopolim patricii honore donauit. Ubi plus biennio demoratus, imperatorisque in affectu coniunctus, rebus excessit humanis. Mathasuentam uero iugalem eius fratri suo Germano patricio coniunxit imperator. De quibus postumus patris Germani natus est filius, item Germanus. In quo coniuncta Anitiorum genus cum Amala stirpe, spem adhuc utriusque generis, Domino praestante, promittit. Huc usque Getarum origo, ac Amalorum nobilitas, et uirorum fortium facta, ac laudanda progenies laudabiliori principi cessit, et fortiori duci manus dedit : cuius fama nullis saeculis, nullis silebitur aetatibus. Sic uictor ac triumphator Iustinianus imperator, et consul Belesarius, Wandalici, Africani, Geticique dicuntur. Haec qui legis, scito me ueterum secutum scripta, ex eorum spatiosis pratis paucos flores collegisse, unde inquirenti pro captu ingenii mei coronam contexerem. Nec me quis in fauorem gentis praedictae, quasi ex ipsa trahentem originem, aliqua addidisse credat, quam quae legi, aut comperi. Nec si tamen cuncta, quae de ipsis scribuntur, aut referuntur, complexus sum : nec tantum ad eorum laudem, quantum ad laudem eius, qui uicit, exponens.