[2,5] Capitulum V. 1. Inter haec ad Regem est relatum intercedere Hyperephaniis cum Lycogene arcana consilia. Verebanturque nonnulli ne eorum usurus uiribus propediem a patriis sacris abiret. Forte cum talia iactarentur, Archombrotus cum Ibburrane erat, cui iam aliquo usu, commendatione maxime Regis, coeperat familiaris esse. Ambo in regia porticu spatiabantur nouusque in Siculis rebus Archombrotus, cum aliquoties Hyperephanios audisset nominari, rogauit quod discrimen inter illos ceterosque Siciliae incolas esset; cur nomina, cur studia, uiresque diuersae? Tum Ibburranes docendi iuuenis studio paulum in se seductus sic incepit. "Hyperephaniis ex suae superstitionis genio nomen hoc fecimus. Eorum factio regnantibus grauis quodam Usinulca auctore hoc saeculo est exorta. Ille deorum cultu neglecto qualis in Sicilia semper uiguit, ausus est nouas religiones afferre pacemque sollicitare animorum, qui superbia -- -- uel nimia simplicitate -- -- diripi possent. Quibusdam igitur ambitiosum fuit a sensu maiorum eo duce discedere. Alios eloquentia fefellit cui pietatis species erat intexta. Accessit impetus nouitatis, tanto furore excaecans animos, ut barbara Usinulcae commenta inuenerint laudatores, non ex uastis et ultimis terris, sed (quod mireris) ex alumnis Siciliae -- -- quamquam nihil portentis deterius quibus suam ille scholam foedauit, ut uel referre me pudeat contumeliosam numinibus uesaniam. Negat ullum mortalium ulli sceleri operam dare, nisi qui illi perpetrando ab adigentibus diis damnatus est. Utcumque uero in uitia pugnes, in te sis innocens, commodus hominibus, in deos liberalis, eiusmodi pietate effici non uult ut amicior diis uiuas. Non haec enim omnia esse illam uirtutem, quae acceptos immortalibus homines facit, sed illius tantummodo signa uirtutis. Praeterea non esse in delictis discrimina, sed in hominibus qui delinquunt: si quidem a diis exosos -- -- uel oleris furto! -- -- mereri quicquid Furiae apud poetas faciunt; ceteros uero non parricidio, non incestu, libare amicitiam qua cum numinibus sunt coniuncti; ita ab uno scelerum ceno hos intactos, illos amisso decore excedere. Velut in aquas si quid anserini generis mergas, inde inuiolata siccitate eduxeris, cum ceterae aues, aquis iisdem et minori saepe mora, tenorem et usum pennarum corrumpant. Parco ceteram Usinulcae amentiam memorare. 2. "Nec habuissent haec monstra longi aeui discipulos, nisi incidissent in Regum pueritiam, quibus temporibus ut plurimum turbulentis foeda omnia nec arceri nec corrigi possunt. Auxit hunc morbum factionum atrocitas, et quidem optimates odio eorum qui sub pueris principibus rerum potiebantur, praebuêre se tumultuantibus Hyperephaniis duces. Tum uero luctuosissimo sidere percurrerunt domestica arma Siciliam, et ad Hyperephanios defecerunt quotquot seditionum licentiam amabant; in ipsos ausi Reges signa attollere. Nihil illorum furori relictum est: calcare aras deorum, euertere templa, foedare oppida incendiis, et ciuili sanguine suam furiis consecrare nouitatem. Post tot annos adhuc ueluti truncas urbes excisis numinum tholis aspicias in quibus saeuierunt. In illis tumultibus tanto diuortio a ceteris recessêre Siculis, ut -- -- tanquam aliam patriam aliumque populum facerent -- -- ne ictis quidem foederibus redierint bona fide in communionem reliquae gentis, discordique ingenio acti semper arma aut minentur aut timeant. 3. "Ita affectis animis quid Regibus putes liberi in eos imperii esse? Urbes, milites, portus, tantumque non totas insederunt prouincias, ex quibus cum supercilio consulunt quid iuuari a se Regem aut sperni expediat. Cui si bellis occupato aut inter alia laboranti negotia operam suam promittunt, tanquam digni quibus gratiae habeantur fidem hanc iactant, obliti a bonis ciuibus tunc eiusmodi sponsionem non exigi, nec fore ut toties eam repeterent, si semel tuta esset. Sed sociorum utique magis quam ciuium more auxilia praestant, Regisque aut sequuntur aut auersantur consilia. Sic deorum principumque arbitros agunt, quid utrisque ipsi debeant non ex patrio ritu sed ex suis ingeniis metiti. Quantas clades hic morbus minetur Siciliae uel nullo profitente agnoueris. Nam ut peruicacissima sunt odia, quae ex diuersarum religionum litibus feruent, iure timendum est ne aliquando Hyperephanii, quod suis consequi uiribus non possunt, excidio patriae quaerant, peregrinis gentibus aemulisque non magis ad bellum quam ad praedam et ueluti Siciliae possessionem accitis. Quod si ista meliores dii auertent, at iam quanta sunt quae uidemus quaeque sentimus? Si filii irascuntur parentibus, si Regi optimates, continuo in hanc sectam, ueluti ad certissimae manumissionis genus, fucata professione secedunt, non ignari quod sibi praecipue noceant. Sed tanti est suo errore aemulos macerare. Quid de Vestalibus dicam? Quid de mystis deorum? Ubi illos castitatis suae taedet, impune maledicunt religionibus et incestarum mercede nuptiarum se Hyperephaniis dedunt. His exemplis illaque disserendi et uiuendi licentia labefactatur uulgus, ut primum qui dii aut qua ratione colendi sint dubitet, mox rudi aut impio fastu nihil sacrum habeat, nihil de superis certum. Sic numinum rebus indicta est isto facinore calamitas, simulque in publicam pacem serpit, et aegrae Siciliae carpit uires. Quae nunquam in pristinum robur exsurget, nisi prius Hyperephaniis ad saniora adactis uulnus hoc duxerit cicatricem." 4. Tum Archombrotus: "Quid ergo Siculi cessant, ait, una mole obruere incendium? Quidue grauantur iusto ferro hanc tabem noxiosissima contagione serpentem excindere? Equidem uel ego externus manus meas et ferrum ad hoc promitto. Neque me unquam gratioribus uictimis operaturum credam, quam si eorum sanguinem diis dabo uel meum adactis uulneribus ipsi libabunt. Haec te Meleandro dicere, Ibburanes, et ad haec bella eum urgere aequum fuit." 5. Hic Iburranes: "Laudo impetum tuum, inquit, egregio feruore succensum. Sed sunt tamen qui non sine argumento contraria sentiant, quia rerum successu compertum est ut quaedam animalia aluntur ueneno, ita hanc sectam inualescere publicis malis interque bella et clades saginari. Alias igitur artes easque mitores quaesiuere, quibus maculam Sicilia eluat, credideruntque Regum prudentia absque ferro et sanguine morbi saeuitiem ponere posse. Si quid uero ipse sentiam quaeris: neque cum illis pacem neque bellum simpliciter uolo. Nam si quietem possunt pati, non hos puto ullis motibus sollicitandos. Sin in Regem remque publicam seditiosis consiliis sponte insurgent, ferendos non arbitror, sed ui armisque premendam uesaniam superbe furentium. Pia tunc arma, tunc omni laude digna in eos seueritas. Totis regni uiribus enitendum ne impune auferant abominandi in Reges exempli audaciam. Et eo quidem celerius uindicandum est facinus, quo ipsi ferocius solent grassari in cunctantes nostramque patientiam pro imbecillitate contemptim accipere. Neque enim haec secta ferendo parendoue (ut solent meliores disciplinae) quaerit sibi incrementa, sed iurgio, rixa, tumultu sua facinora assueuit asserere. Ferro igitur et plusquam aemula ferocitate censeo in eos esse agendum quoties suis iniuriis Regem ac patriam lacessent. At si seditionibus, si rebellio abstinebunt, patienturque mitius se haberi, tunc ego cum illis pacem malim. Iam enim in plures serpit labes quam ut singuli inter reos scribi possint et citari a lictore. Ac praeterea iuuentute abundat Sicilia, quam nunc leuitas, nunc egestas, nunc ipsa armorum cupido sic uersat ut non iure aut pudore aestimato factiosis det nomina et in militiam coeat quantumuis superis mortalibusque auersam. Ita multi, dum armis certatur, accedunt spe praedae ad istos Hyperephanios, qui eos in pace deuouerent, et Reges bello illato plures de nouo reos faciunt quam de ueteribus extinguunt. Praetera ueluti fila per se tenuia ac soluta facile rumpas, at si ea inter se uiolento implicas nexu, quo fortius premis, eo ualidius stipantur coeuntque denique in funem cui frangendo nunquam suffeceris, sic isti per se forte neglegentiores suarum partium, ubi intentatos iugulis uident enses, qui coactam (id est, ut existimant, pudendam) poenitentiam extorqueant, interdum furioso et quem aegre exsolueris nexu coniurant. 6. Itaque pace, otio, regni felicitate (si ipsi importunis tumultibus ad arma Regem non cogent) debellandi sunt; quo tempore nihil ex publicis latrociniis habent quod incertis et seditiosis auxiliatoribus largiantur, neque incitati aduersantium feruore, plurimum quoque de suo remittunt. Ex ipsorum deinde praecipuis multi ad Regem respiciunt, ex cuius amicitia in illo sereno omnia pendent. Is autem si non tam odio quam contemptu prosequetur eorum disciplinam, efficacius omni bello nobilium animos ad poenitentiam coget. Qui si malo pudore prohibebuntur suam sectam eiurare, saltem liberis suis consulent magistrisque eos tradent per quos erudiantur ex ueteri more, uiuantque in regia gratiosi. Nam qui caelo, argumentis, ueterumque praeceptis unam pertinaciam anteponunt adhaerentque Usinulcae, uincentur -- -- mihi crede -- -- hoc honorum aditu et spe regiorum munerum caute praeclusa, praesertim si non hae poenae legibus publice latis in eos constituantur (nam id ipsum satis iratis esset ad questus coniurationemque et contumacia arma), sed lento quodam usu principisque ingenio, nequaquam in eos diuidentis reipublicae munera, quae conferri aliis possunt, neque ferentis ut extra licentiam quam leges faciunt exerrent. Cetera sit in eos mansuetus et interdum familiaribus uerbis dignus ipsis uideatur cui placeant. Multi enim inter illos, Archombrote, non suo, sed sectae et institutionis uitio peccant. Absque hac essent recta indole paresque maioribus futuri. Hos, cum licet, corrigi mehercule praestat quam euerti aut ad insaniora adigi necessitate. Ista uero utcumque lenta remedia paulatim Hyperephaniis neruos exscindent et qui specie altioris sapientiae coaluerunt, tandem segni nec irritata uetustate, philosophia quoque excussa atque contempta, quae exoriens tanti supercilii fuit, non aegre soluentur. Sed haec sunt solidioris pacis consilia. Quam ô huic regioni numina restituant nec Hyperephanios patiantur auxilium Lycogeni ferre! Hunc certe, quidquid fama iactetur, ad eorum religiones accessurum non arbitror, nec ut illi factioni commendetur (id est uix Siculorum quadragesimae parti) ceterorum odia contracturum." 7. Cum haec Ibburranes dixisset, Archombrotum ad cenam uocauit monuitque familiariter ut et ipse Hyperephaniis perbenigne uteretur. Nam plus illos (ut res Siciliae erant) corrigi blanditiis exemploque et sobria dissertatione quam professo semperque mutuo fastidio posse.