[1,17] Capitulum XVII. 1. Ecce autem dum omnes uelut imperato silentio in incertos exitus animum intendunt, Eurymedes suspensis superuenit Heraleontem manu tenens. Hunc lapsae mentis error notissimum aulae effecerat. "Et hic, inquit, nobis est Poliarchus. Hic ab agrestibus de fuga retractus est." Tum Heraleon in genua supplex procubuit, ueniam passis manibus petens. Rex iam hilarior ecquid peccauisset rogauit. "Nihil, inquit, nisi quod sum Poliarchus." Omnibus in risum effusis, Rex ab Eurymede petiit haec serio an ioco agerentur. Et Eurymedes: "Cum pro limine arcis starem, illic, ut imperaueras, Poliarchum si traderetur excepturus, uideo rusticorum magnam turbam Heraleonti circumfusam. Is qui inter illos uidebatur potissimus, multum suae fidei imputabat, quod diligenter Poliarchum uinxissent. Erat autem Poliarchus, Heraleon. Suppresso ego risu, quaesiui qua felicitate incidissent in praedam. " 'Qui ex nostris hominibus primi, inquit, hoc mane ad opus exiêre, mirati quod iste per inuios campos ageret equum nitereturque in impeditum montem, primum monere errantem, mox sequi suspectum instituerunt. Quippe tanquam omnes uitaret ut in quemque inciderat, auertebat equi uestigia, quem per tot anfractus cum spiritus defecisset, ipse iam pedes, specum in proximo nactus, praeceps in eum se abdidit. Iam ad spectaculum coieramus multi et facto agmine in speluncam concurrimus. Clamantem horrentemque eum educeremus, quis esset curue lateret rogatus ultro se Poliarchum esse professus est. Vestis erat indigna Poliarcho, sed facile credidimus cultu mutato aufugisse. Neque mora, uinximus relunctantem et ad Regem, ut uides, reduximus.' Cum sic rusticus perorasset, laudaui fidissimos homines et ad suos agros demisi. Hunc autem, Rex, tibi en sisto. Quod uidebitur, in illius caput constitue." 2. Haec loquente Eurymede etiam tristissimis aliquem risum is casus expresserat. Quippe Heraleontem sciebant affectae mentis uitio eo prolapsum, ut uulgo se esse Poliarchum iactaret. Solus erat qui fabulam ignoraret Archombrotus, quem a proximis sciscitantem quid negotii esset Meleander ad se uocat et de Heraleonte haec memorat. "Quo magis hunc mirere, Archombrote, cetera ad hunc modum non desipit. Rem familiarem sobrie curat, negotiorum meminit; in agendo, in colloquendo non ineptus, nisi ad Poliarchum sermo flectat. Tunc quasi oestro perculsum amentia sua rapit: se Poliarchum uocari; laudes quae illi nomini dantur suas esse et in alium iniquissima ratione transferri. Plus sex menses sunt, ex quo illi mens laborat sub hac larua. Forsitan et accensis in Poliarchum ignibus se quaeri putauit aufugitque perterritus, et imperiti homines, neque uultu, neque insania aestimata, pro eo quem se esse aiebat indignum mulctauerunt. Sed ipsum si lubet audiamus. Dic uero, Poliarche, quae te res adegit ad fugam?" At Heraleon: "Quid te autem, Rex, ut fugere me cogeres? Ex notis ignotisque nemo fuit qui consilium latendi non laudaret. Sub hac ueste, quam squalidam mihi imposui, credidi fugam bene texisse. O ut nunquam fuissem Poliarchus!" 3. Auertit se risurus Meleander, qui subita deinde naturae humanae miseratione commotus est, quam praeter fortunae iniurias nec sufficiens tot cladibus corpus adhuc praecipua sui parte tot mala exercerent. Aderat Regis medicus, quem Philippum appellabant. Is parum rogatus intemperiem cerebri fastidiose descripsit, quae uelut summam mentis intactam reliqueret, partemque duntaxat compleret amentia, quod Heraleonti accidisse multi stupebant. "Sunt, inquit, in eiusmodi hominibus laxa cerebri claustra suaque tenuitate nimis apta recipiendis imaginibus rerum quas uocamus phantasias. Has in rara illa substantia et sua leuitate quocunque impellatur obnoxia semel impressas ideo delere est arduum, quia ut plurimum aliqua suauitate placent et praeterea ueluti intingunt animum, non aliter quam per uehementius succedentes diuersarum rerum species in alios colores abiturum. Vix est igitur ut illa ingenia unquam uacent. Semper immodice ex irruentium cogitationum impetu aut aegra aut hilaria. Quod si in aliquem potissimum affectum isti homines coeperint inclinare, hunc assiduum habebunt in animo, hunc praesentem mentis oculis dulci studio alent, seu ille superbia erit seu habendi cupiditas aut impatientia ultionis aut quicquid aliud turbidae cupiditates nobis obiiciunt. Ita sponte inclinati, si uis aliqua uehementior in eam partem ingruit, facile perturbantur ut quod diu esse uoluerunt tandem esse existiment; nec iam illae in domito et assueto animo imagines rem ut optabilem, sed ut ueram et praesentem figurent. Vis autem haec uehemens uel ex crescenti habitu est et in dies grauius premente, uel ex subito impetu, qui ingens et improuisus occurrat impleatque tanquam turbine lacessita ingenia. At cur, inquis, sic mentes affectae in totum eiusmodi tempestate non pereunt? Faciunt uero saepissime. Sed et interdum sola illius rei contemplatio quae in animo nimia fuit peccat. Nam ut membra iam sponte imbecillia haud raro profluentium humorum uim sic in se deriuant, ut ex morbo nihil supersit quod sinceras partes afflet, sic iste Heraleon, et si quos non iniucundae amentiae socios habet, consumpto in cupiditatum una ingenii uitio, quo aliquid nimis uelle cogebantur, pacatius et propemodum sine praeiudicio res alias intuentur, intellegunt, denique humano more uiuunt. Ut plerisque mirum sit, quod aut36 insaniam reliqua prudentia aut hanc illa non perdat." 4. "Adderes, subiungit Meleander, uix mortalium ulli pepercisse hoc genus insaniae. Quotusquisque aliquid sibi non fingit periculosius stultiusque quam se esse Poliarchum? Hic deos non esse, hic omnia esse deos, aut nihil uoluptate pretiosius, aut inulta numinibus facinora esse. Pauci denique Heraleontem non superant, nisi quod tectius aut magis ad genium uulgi furunt. Eo quoque lacrimis digniores quod excutere dementiam nolunt; iste non potest." 5. Inter haec iacebat supplex Heraleon, ab auerso Rege ratus de supplicio suo agi. Nec defuêre qui reuocarent Meleandrum ad iucundum spectaculum tam uana metuentis scenamque ornabant. Hi tanquam orarent ut remitteret poenam; alii proclamantes ad uindictam. Sed exhorruit Meleander ad Poliarchi memoriam, crudelis sibi uisus si eius nomini, quem periisse ducebat, suum crimen adhuc superbae fabulae contumacia illuderet. Ergo solutum metu abire Heraleontem iussit; causatus sat nugarum rebus seriis obstrepuisse. Nam et nuntiabatur aduentare Lycogenes. Quem ipse quo uultu exciperet, quibus uerbis affaretur nonnihil cunctatus, tandem in cubiculum secessit manuque ad proximam sellam nixus, coepit ex composito Argenidi loqui. Quippe Lycogenes paucissimis familiarum comitatus, iisque quo fiduciam simularet exermibus, intrauerat Magellam, non conscientia sua, sed Regis ingenio et suorum studiis qui circa Regem erant superbe securus. Vehi quoque cursoriis equis uoluerat ad longioris pompae siue molestiam declinandam siue intempestiuam inuidiam. Quidam ex amicis Regiis, interque eos Timonides, a Meleandro iussi tanquam sponte ei obuiam ire, ab limine arcis ad conclaue in quo Rex erat tumentem deduxêre. 6. Intrat ille haud uulgari uir specie, quam ingens fiducia augebat, uisoque cum Arsenide Meleandro in terram de more se demisit. Paulum inde progressus iterata ueneratione cunctantes prosequitur. Nec tum quidem Meleander ullo nutu uenientem excepit, obliquos in Argenidem uultus tanquam sermonis causa tenens. Sed ut propior Lycogenes intra pauca uestigia fuit, tum Rex subito porrectissima fronte in illum aspiciens, petenti genua dexteram dedit. Addidit expetitum uenisse et cetera quae in humanitatis pignus omitti non solent. At uero Lycogenes inter officiosae demissionis uerba nihil artis omisit, quo altorum spirituum retinens nec uilis esset Regi, et factiosorum animis, qui multi tunc aderat, fidem faceret adhuc se duce contumaciam belli posse resurgere. Excusauit breuiter necessitatem, ut dicebat, armorum, ad quam a salutis suae insidiatoribus esset adductus: se uero nec foedera nec publicam fidem expectaturum fuisse, nisi ab iisdem hostibus apud Regem tutus esset. Meleander non modo abolenda odia retulit sed et odiorum mentionem. Postero die, in fano Palladis, deos testes reconciliationis esse futuros. In uarios deinde sermones digressi sunt, utroque potissimum laetitiam et -- quae est peruicacissima ars aularum -- amorem fingente. 7. Eurymedes iubente Meleandro Lycogeni suorumque praecipuis prandium eo die instruxerat. Quosdam praeterea uocauerat meliorum partium optimates, in quibus et Dunalbius fuit, qui quamquam exterae gentis homo nulli Siculorum caritate in Regem cedebat. Erat ille in deorum ministerio praecipuus ex sacerdotibus qui purpura uestiuntur, tantamque dignitatem ornauerat ingentibus animi bonis: strenuus et par negotiis; inuenire amicitias et colere optimus; nudis inter sinceros affectibus. In tanta felicitate naturae eminebat eruditionis amoenitas omniumque Musarum consortium, quarum nullam factae illae ad usum et negotia uirtutes excluserant. Nec id impune fuit, saepe, ut solet, ulciscente Fortuna in egregio uiro uirtutis amorem et studium litterarum. Nam et auunculum olim Regem sacrorum habuerat, quem suos pro merito subuecturum tam subito mimo37 febris eripuit, ut triumphales lucernae rogi flammas spectauerint. Ab hac spe deiectus nouoque periculo legatus ad exteros missus, paene temporum inuidiam subiit, quia gens illa subitis motibus coepit ardere, ut difficillimum esset in turbulenta tempestate aut diuisis placere aut ab armatis et ad sua intentis consilia exigere quae sani dedissent. Fortissime tamen ad litus enatauit. Tuncque forte in Sicilia erat cum isthaec agerentur, amicitia et consilio utilissimus Regi. Et in eius amicis eminebat Nicopompus, quem et Eurymedes ad idem prouocauit conuiuium.