I Iram pande mihi Pelidae, Diua, superbi, Tristia quae miseris iniecit funera Grais Atque animas fortes heroum tradidit orco, Latrantumque dedit rostris uolucrumque trahendos 5 Illorum exsangues inhumatis ossibus artus. Confiebat enim summi sententia regis, Ut primum tulerant discordi pectore pugnas, Sceptriger Atrides et bello clarus Achilles. Quis deus hos ira tristi contendere iussit? 10 Latonae et magni proles Iouis. ille Pelasgum Infestus regi pestem in praetoria misit Inplicuitque graui Danaorum corpora morbo. Nam quondam Chryses, sollemni tempora uitta Inplicitus, raptae fleuit solatia natae 15 Inuisosque dies inuisaque tempora noctis Egit et assiduis impleuit questibus auras. Postquam nulla dies animum maerore leuabat Nullaque lenibant patrios solatia fletus, Castra petit Danaum genibusque affusus Atridae 20 Per superos regnique decus miserabilis orat, Ut sibi causa suae reddatur nata salutis. Dona simul praefert. uincuntur fletibus eius Myrmidones reddique patri Chryseida censent. Sed negat Atrides Chrysenque excedere castris 25 Despecta pietate iubet; ferus ossibus imis Haeret amor, spernitque preces damnosa libido. Contemptus repetit Phoebeia templa sacerdos Squalidaque infestis maerens secat unguibus ora Dilaceratque comas annosaque tempora plangit. 30 Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt, Fatidici sacras compellat uocibus aras: «Quid coluisse mihi tua numina, Delphice, prodest Aut castam multos uitam duxisse per annos? Quidue iuuat sacros posuisse altaribus ignes, 35 Si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos? En, haec desertae redduntur dona senectae? Si gratus tibi sum, sim te sub uindice tutus. Aut si qua, ut luerem sub acerbo crimine poenam, Inscius admisi, cur o tua dextera cessat? 40 Posce sacros arcus, in me tua derige tela: Auctor mortis erit certe deus. ecce merentem Fige patrem: cur nata luit peccata parentis Atque hostis duri patitur miseranda cubile?» Dixit; at ille sui uatis prece motus acerbis 45 Luctibus infestat Danaos pestemque per omnes Inmittit populos: uulgus ruit undique Graium, uixque rogis superest tellus, uix ignibus arbor, Derat ager tumulis. iam noctis sidera nonae Transierant decimusque dies patefecerat orbem, 50 Cum Danaum proceres in coetum clarus Achilles Conuocat et causas hortatur pestis iniquae Edere Thestoriden. tunc Calchas numina diuum Consulit et causam pariter finemque malorum Inuenit; effarique uerens ope tutus Achillis 55 Haec ait «infesti placemus numina Phoebi Reddamusque pio castam Chryseida patri, Si uolumus Danai portus intrare salutis». Dixerat; exarsit subito uiolentia regis: Thestoriden dictis primum compellat amaris 60 Mendacemque uocat; tum magnum incusat Achillem Inque uicem ducis inuicti conuicia suffert. Confremuere omnes. tandem clamore represso Cogitur inuitos aeger dimittere amores Intactamque pio reddit Chryseida patri, 65 Multaque dona super; quam cunctis notus Ulixes Inpositam puppi patrias deuexit ad arces Atque iterum ad Danaum classes sua uela retorsit. Protinus infesti placantur numina Phoebi [Et prope consumptae uires redduntur Achiuis.] Non tamen Atridae Chryseidis excidit ardor: 70 Maeret et amissos deceptus luget amores. Mox rapta magnum Briseide priuat Achillem Solaturque suos alienis ignibus ignes. At ferus Aeacides nudato protinus ense Tendit in Atriden et, ni sibi reddat honestae 75 Munera militiae, letum crudele minatur; Nec minus ille parat contra defendere sese. Quod nisi casta manu Pallas tenuisset Achillem, Turpem caecus amor famam liquisset in aeuum Gentibus Argolicis. contempta uoce minisque 80 . . . . . . . . . . Inuocat aequoreae Pelides numina matris, Ne se Plistheniden contra patiatur inultum. At Thetis audita nati prece deserit undas Castraque Myrmidonum iuxta petit et monet, armis 85 Abstineat dextra, e congressuque inde per auras Emicat aethereas et in aurea sidera fertur. Tunc genibus regis sparsis affusa capillis «Pro nato ueni genetrix en ad tua supplex Numina, summe parens! ulciscere meque meumque 90 Pignus ab Atrida. quodsi permittitur illi, Ut flammas inpune mei uiolarit Achillis, Turpiter occiderit superata libidine uirtus.» Iuppiter huic contra «tristes depone querellas, Magni diua maris, mecum labor iste manebit. 95 Tu solare tui maerentia pectora nati». Dixit; at illa leuis caeli delapsa per auras Litus adit patrium gratasque sororibus undas. Offensa est Iuno «tantum»que ait, «optime coniunx, Doride nata ualet, tantum debetur Achilli, 100 Ut mihi, quae coniunx dicor tua quaeque sororis Dulce fero nomen, dilectos fundere Achiuos Et Troum renouare uelis in praelia uires? Haec tu dona refers nobis? sic diligor a te?» Talibus incusat dictis irata Tonantem 105 Inque uicem summi patitur conuicia regis. 106 Tandem interposito lis Ignipotente resedit, 109 Et dapibus diui curant sua corpora largis. 108 Interea sol emenso decedit Olympo: 107 Conciliumque simul genitor dimittit ab aula; 110 Inde petunt thalamos iocundaque dona quietis. II Nox erat et toto fulgebant sidera mundo Humanumque genus requies diuumque tenebat, Cum pater omnipotens somnum uocat atque ita fatur: «uade age per tenues auras, lenissime diuum, 115 Argolicique ducis celeri pete castra uolatu Dumque tuo premitur sopitus pondere dulci, Haec illi mandata refer: cum crastina primum Extulerit Titana dies noctemque fugarit, Cogat in arma uiros incautumque occupet hostem.» 120 Nec mora: somnus abit leuibusque per aera pennis Deuolat in thalamos Agamemnonis: ille sopore Corpus inundatum leni prostratus habebat. Ad quem sic loquitur curarum operumque leuator: «Rex Danaum Atride, uigila et mandata Tonantis, 125 Quae tibi missa simul delatus ab aethere porto, Accipe: cum primum Titan se emerserit undis, Fortibus arma iube socios aptare lacertis Et petere Iliacos instructo milite campos.» Dixit et has repetit per quas modo uenerat auras. 130 Interea lucem terris dedit ignea lampas. Conuocat attonitus uisis Pelopeius heros In coetum proceres remque omnibus ordine pandit. Cuncti promittunt socias in praelia uires Hortanturque duces; quorum rex fortia dictis 135 Pectora conlaudat gratesque agit omnibus aequas. Hic tum Thersites, quo non deformior alter uenerat ad Troiam linguaue proteruior, ultra, Bella gerenda negat patriasque hortatur ad oras uertere iter; quem consiliis inlustris Ulixes 140 Correptum dictis sceptro percussit eburno. Tum uero ardescit conceptis litibus ira: uix telis caruere manus, ad sidera clamor Tollitur, et cunctos pugnandi corripit ardor. Tandem sollertis prudentia Nestoris aeuo 145 Compressam miti sedauit pondere turbam Admonuitque duces dictis, responsa recordans Temporis illius, quo uisus in Aulide serpens Consumpsit uolucrum bis quattuor arbore fetus Atque ipsam inualido pugnantem corpore contra 150 Addidit extremo natorum funere matrem. Tunc sic deinde: «senex remoror, remoramini, Achiui: In decimo labor est, Calchas quem dixerat, anno, Quo cadet ec Danaum uictricibus Ilion armis.» Assensere omnes, laudatur Nestoris aetas, 155 Conciliumque simul dimittitur; arma parari Dux omnis iubet atque aptari corpora pugnae. Postera lux tacitas ut primum depulit umbras Et nitidum Titan radiis caput extulit undis, Protinus armari socios iubet acer Atrides 160 Et petere Iliacos instructo milite campos. uos mihi nunc, Musae (quid enim non ordine nostis?), Nomina clara ducum clarosque referte parentes Et dulces patrias: nam sunt haec munera uestra. Dicamus, quot quisque rates ad Pergama duxit, 165 Et coeptum peragamus opus, sitque auctor Apollo Aspiretque libens operi per singula nostro. Peneleus princeps et bello Leitus acer Arcesilaus atrox Prothoenorque Cloniusque Boeoti decies quinas egere carinas 170 Et tumidos ualido pulsarunt remige fluctus. Inde Mycenaeis Agamemnon moenibus ortus, Quem sibi delegit bellatrix Graecia regem, Centum egit plenas armato milite puppes. Et bis tricenis Menelai nauibus ardor 175 Insequitur totidemque ferox Agapenoris ira. Quos iuxta fidus sollerti pectore Nestor Consilioque potens gemina cum prole suorum It ter tricenis munitus in arma carinis. At Schedius uirtute potens et Epistrophus ingens, 180 Gloria Myrmidonum, saeui duo robora belli, Longa quaterdenis sulcarunt aequora proris. Et bis uicenas Polypoetes atque Leonteus Instruxere rates, oneratas milite forti. Euryalus Sthenelusque . . . . . . et fortis in armis 185 Tydides ualido pulsantes remige fluctus Bis quadragenas onerarunt milite puppes. Ascalaphusque potens et Ialmenus, acer uterque, Ter denas ualido complerunt remige naues. Et bis uicenas Locrum fortissimus Aiax 190 Instruxit puppes totidemque Euhaemone natus. Quos iuxta Graium durus comitator Achilles, Cum quinquaginta materna per aequora uectus. Thessalici iuuenes Phidippus et Antiphus ibant Altaque ter denis sulcarunt aequora proris. 195 Et tribus assumptis ratibus secat aequora Nireus, Tlepolemusque nouem Rhodius, quos uiribus acer Eumelus sequitur, minus una naue profectus Quam duxit Telamone satus Salaminius Aiax. At Prothous Magnes Tenthredone natus et una 200 Euboeae magnis Elephenor finibus ortus Dulichiusque Meges, animisque insignis et armis, Aetola de gente Thoas Andraemone natus, Hi quadragenas omnes duxere carinas. Et bis sex Ithaci naues sollertia duxit; 205 Quem sequitur totidem ratibus Telamonius Aiax, Egregia uirtute potens; simul horrida Guneus Ire bis undenis tendebat in arma carinis. Idomeneus et Meriones, Cretaeus uterque, Bis quadragenis muniti nauibus ibant. 210 Et totidem puppes clara de gente Menestheus Duxit Athenaeus, quot uiribus addit Achilles. Amphimachusque ferox et Thalpius, Elide nati, Et clara uirtute Polyxenus atque Diores. Hi bis uicenas onerarunt milite naues. 215 Protesilaus agit totidem fortisque Podarces Instructas puppes, quot duxit Oileos Aiax. Et septem Poeante satus dat in arma carinas. Quem sequitur iuxta Podalirius atque Machaon, Altaque ter denis sulcarunt aequora proris. 220 His ducibus Graiae Troiana ad litora puppes Bis septem uenere minus quam mille ducentae. Iamque citam appulerant classem camposque tenebant, Cum pater ad Priamum mittit Saturnius Irim, Quae doceat fortes uenisse ad bella Pelasgos. 225 Nec mora: continuo iussu capit arma parentis Priamides Hector totamque in praelia pubem Festinare iubet portisque agit agmen apertis. Cui fulgens auro cassis iuuenile tegebat Omni parte caput, munibat pectora thorax, 230 Et clipeus laeuam, dextram decorauerat hasta Ornabatque latus mucro; simul alta nitentes Crura tegunt ocreae, quales decet Hectoris esse. Hunc sequitur forma melior nec fortis in armis Belli causa Paris, patriae funesta ruina; 235 Deiphobusque Helenusque simul fortisque Polites, Et sacer Aeneas, ueneris certissima proles, Archilochusque Acamasque ferox Antenore creti. Nec non et proles generosa Lycaonis ibat Pandarus et magnae Glaucus uirtutis in armis; 240 Amphiusque et Adrastus et Asius atque Pylaeus. Ibat et Amphimachus Nastesque, insignis uterque, Magnanimique duces Hodiusque et Epistrophus ingens Euphemusque ferox clarusque aetate Pyraechmes; Cum quibus et Mesthles atque Antiphus et bonus armis 245 Hippothousque Acamasque iuere et Pirous una, Alcinooque sati Chromiusque atque Ennomus, ambo Florentes aetate uiri, quos Phorcus et ingens Ascanius sequitur, simul et Iouis inclita proles Sarpedon claraque satus tellure Pylaemen. 250 His se defendit ducibus Neptunia Troia, uicissetque dolos Danaum, ni fata fuissent. III Iamque duae stabant acies fulgentibus armis, Cum Paris, exitium Troiae funestaque flamma, Armatum aduerso Menelaum ex agmine cernit 255 Seque uelut uiso perterritus angue recepit Ad socios amens; quem postquam turpiter Hector Confusum terrore uidet, «o dedecus» inquit «Aeternum patriae generisque infamia nostri, Terga refers? at non dubitabas hospitis olim 260 Expugnare toros, cuius nunc defugis arma uimque times! ubi sunt artes, ubi cognita nobis Ludorum quondam uario in certamine mens est? Hic animos ostende tuos: nihil adiuuat arma Nobilitas formae: duro Mars milite gaudet. 265 Dum iaceas in amore tuo, nos bella geremus Scilicet et nostrum fundemus in hoste cruorem! Aequius aduersis tecum concurret in armis Impiger Atrides: spectet Danaumque Phrygumque Depositis populus telis, uos foedere iuncto 270 Aduersas conferte manus, decernite ferro.» Dixit. quem contra paucis Priameius heros «Quid nimis indignis» inquit «me uocibus urgues, O patriae, germane, decus? nam nec mihi coniunx Prauaque luxuria est potior uirtutis honore 275 Nec uires temptare uiri dextramque recuso, Dummodo uictorem coniunx cum pace sequatur.» Dicta refert Hector; placuit sententia Grais. Protinus accitur Priamus, sacrisque peractis Foedera iunguntur; post haec decedit uterque 280 Depositis populus telis campusque patescit. Interea toto procedit ab agmine Troum Pulcher Alexander, clipeoque insignis et hasta. Quem contra paribus fulgens Menelaus in armis Constitit et «tecum mihi sint certamina» dixit 285 «Nec longum nostra laetabere coniuge, quae te Mox raptum ire gemet, tantummodo Iuppiter adsit.» Dixit et aduersum se concitat acer in hostem. Ille uirum forti uementem reppulit ictu Seque gradu celeri recipit longeque frementem 290 Hastam deinde iacit; quam deuitauit Atrides. Inque uicem misso fixisset corpora telo Praedonis Phrygii, ni uastum ferrea pectus Texisset lorica uiri septemplice tergo Insequitur iuxta clamor; tum aduersus uterque 295 Constitit et galeam galea terit et pede plantam Coniungit, stridetque mucro mucrone corusco. [Corpus collectum tegitur fulgentibus armis.] Non aliter fortes nitida de coniuge tauri Bella gerunt uastisque replent mugitibus auras. 300 Utque diu rigido captabant corpora ferro, Tum memor Atrides raptae sibi coniugis instat Dardaniumque premit iuuenem mox ense rigente; Cedentemque retro dum desuper appetit hostem, Splendidus extremas galeae percussus ad oras 305 Dissiluit mucro; gemuerunt agmina Graium. Tum uero ardescit, quamuis manus ense carebat, Et iuuenem arrepta prosternit casside uictor Ad sociosque trahit; et ni caligine caeca Texisset Cytherea uirum subiectaque mento 310 Fortia rupisset laxatis uincula nodis, Ultimus ille dies Paridi foret. abstrahit auro Fulgentem galeam secum Menelaus et ardens In medios mittit proceres rursumque recurrit Et magnam ualidis contorsit uiribus hastam 315 In cladem Phrygii, sua quem uenus eripit hosti Et secum in thalamos defert testudine cultos. Ipsa dehinc Helenam muris accersit ab altis Dardanioque suos Paridi deducit amores. Quem tali postquam conspexit uoce locuta est 320 «uenisti, mea flamma, Paris, superatus ab armis Coniugis antiqui? uidi puduitque uidere, Arreptum cum te traheret uiolentus Atrides Iliacoque tuos foedaret puluere crines. Nostraque (me miseram!) timui ne Doricus ensis 325 Oscula dissiceret; totus mihi mente reuincta Fugerat ore color, sanguisque reliquerat artus. Quis tibi cum saeuo contendere suasit Atrida? An nondum uaga fama tuas peruenit ad aures De uirtute uiri? moneo, ne rursus inique 330 Illius tua fata uelis committere dextrae.» Dixit, tum largis perfudit fletibus ora. Tristis Alexander «non me superauit Atrides, O meus ardor» ait, «sed castae Palladis ira. Mox illum nostris succumbere turpiter armis 335 Aspicies, aderitque meo Cytherea labori.» Post haec amplexu per mutua corpora iuncto Incubuit membris Cygneidos; illa soluto Accepit flammas gremio Troiaeque suasque. Interea toto Menelaus in agmine Troum 340 Quaerit Alexandrum uictorque huc fertur et illuc. Quem frater socias acuens in bella cateruas Adiuuat et forti pulsos Phrygas increpat ore Seruarique iubet leges Helenamque reposcit. Iu Cumque inter sese proceres certamen haberent, 345 Concilium omnipotens habuit regnator Olympi, Foederaque intento turbauit Pandarus arcu, Te, Menelae, petens; laterique uolatile telum Incidit et tunicam ferro squamisque rigentem Dissecat: excedit pugna tremebundus Atrides 350 Castraque tuta petit; quem doctus ab arte paterna Paeoniis curat iuuenis Podalirius herbis; Atque iterum in caedes horrendaque praelia uisit. Armauit fortes Agamemnonis ira Pelasgos, Et dolor in pugnam cunctos communis agebat. 355 Bellum ingens oritur, multumque utrimque cruoris Funditur et totis sternuntur corpora campis; Inque uicem Troumque cadunt Danaumque cateruae. Nec requies datur ulla uiris; sonat undique Mauors, Telorumque uolant cunctis e partibus imbres. 360 Occidit Antilochi rigido demersus ad umbras Ense Thalysiades optataque lumina linquit. Inde manu forti Graiorum terga prementem Occupat Anthemione satum Telamonius Aiax Et praedurato transfixit pectora telo: 365 Purpuream uomit ille animam, cum sanguine misso, Ora rigat moriens. tum magnis Antiphus hastam uiribus aduersum conisus corpore toto Torquet in Aiacem: telum derrauit ab hoste Inque hostem cecidit transfixitque inguine Leucon: 370 Concidit infelix prostratus uulnere tristi Et carpit uirides moribundus dentibus herbas. Impiger Atrides casu commotus amici Democoonta petit teloque aduersa trabali Tempora transadigit uaginaque horridus ensem 375 Eripit; ille suis moriens resupinus in armis Concidit et terram moribundo uertice pulsat. Iamque Amarynciden saxi deiecerat ictu Pirous Imbrasides dederatque silentibus umbris; Dumque auidus praedae iuuenem spoliare parabat, 380 Desuper hasta uenit dextra librata Thoantis Perque uiri scapulas annosaque pectora transit. In uultus ruit ille suos calidumque cruorem Ore uomit stratusque super sua palpitat arma. Sanguine Dardanii manabant undique campi, 385 Manabant amnes passim; pugnatur ubique [Inmixtis ardens amborum exercitus armis] Et modo Troianis uirtus, modo crescit Achiuis, Laetaque per uarios petitur uictoria casus. u Hic postquam Danaum longe cedentia uidit 390 Agmina Tydides tumidumque increscere Martem, In medias acies, qua plurimus imminet hostis, Inruit et uersas prosternit caede phalanges: Huc illuc ensemque ferox hastamque coruscat. Bellica Pallas adest flagrantiaque ignibus arma 395 Adiuuat atque animos iuueni uiresque ministrat. Atque boum ueluti uiso grege saeua leaena, Quam stimulat ieiuna fames, ruit agmina contra Et prostrata necat uesano corpora dente: Sic ruit in medios hostes Calydonius heros, 400 uirginis armigerae monitis et numine tutus. Conuersi dant terga Phryges; fugientibus ille Instat et exstructos morientum calcat aceruos. Dumque furit sternitque uiros, uidet ecce Daretis Aduerso stantes fremibundus in agmine natos, 405 Phegeaque Idaeumque simul; quem cuspide Phegeus Occupat ante graui, sed uulnera depulit umbo uitatumque solo ferrum stetit: haud mora, totis Ingentem torquet Tydides uiribus hastam Transadigitque uiri pectus; pars cuspidis ante 410 Eminet, et prodit scapulis pars altera fossis. Hunc ubi fundentem calidum de pectore flumen uersantemque oculos animamque per ora uomentem Conspexit frater, stricto celer aduolat ense Germanique cupit fatorum existere uindex. 415 Sed neque uim saeui nec fortia sustinet arma Tydidae contraque tamen defendere temptat. Ut uolucris, derepta sui cum corpora nati Accipitrem laniare uidet nec tendere contra, Auxilium nec ferre suo ualet anxia nato, 420 Quodque potest, leuibus plangit sua pectora pennis: Sic hostem Idaeus germani caede superbum Spectat atrox miseroque nequit succurrere fratri; Et nisi cessisset, dextra cecidisset eadem. Nec minus in Teucros armis furit alter Atrides 425 Insequiturque acies et ferro funera miscet. Obuius huic fatis occurrit ductus iniquis Infelix Hodius, quem uastae cuspidis ictu Sternit et ingenti scapulas transuerberat hasta. Hinc petit Idomeneus aduersa parte ruentem 430 Maeoniden Phaestum; cuius post funera Atrides E Strophio genitum Stygias demittit ad umbras. Meriones Phereclum uibrata percutit hasta, Pedaeumque Meges; tum uastis horridus armis Eurypylus gladio metuentem Hypsenora fundit 435 Et pariter uita iuuenem spoliauit et armis. Parte alia uolitat sinuoso Pandarus arcu Tydidenque oculis inmensa per agmina quaerit. Quem postquam Troum sternentem corpora uidit, Horrida contento derexit spicula cornu 440 Et summas humeri destrinxit acumine partes. Tum uero ardescit iuuenis Calydonius ira In mediasque acies animosi more leonis Fertur et Astynoum magnumque in Hypirona tendit: Cominus hunc gladio, iaculo ferit eminus illum. 445 Inde premit Polyidon Abantaque cuspide forti Et notum bello Xanthum uastumque Thoonem. Post hos infestos Chromiumque et Echemona telo Proturbat celeri pariterque ad Tartara mittit. Tu quoque Tydidae prostratus, Pandare, dextra 450 Occidis, infelix, accepto uulnere tristi, Dextera qua naris fronti coniungitur imae; Dissipat et cerebrum galeae cum parte reuulsum Ossaque confossi spargit Tydeius ensis. Iamque manum Aeneas simul et Calydonius heros 455 Contulerant iactisque inter se cominus hastis Undique rimabant inimico corpora ferro Et modo cedebant retro, modo deinde coibant. Postquam utrique diu steterant nec uulnera magnus Qua daret infesto Tydides ense uidebat, 460 Saxum ingens, medio quod forte iacebat in agro, Bis seni quod uix iuuenes tellure mouerent, Sustulit et magno conamine misit in hostem. Ille ruit prostratus humi cum fortibus armis; Quem uenus aethereas genetrix delapsa per auras 465 Excipit et nigra corpus caligine texit. Non tulit Oenides animis nebulasque per ipsas Fertur et in uenerem flagrantibus irruit armis Et neque quem demens ferro petat inspicit ante Caelestemque manum mortali uulnerat hasta. 470 Icta petit caelum terris Cytherea relictis Atque ibi sidereae queritur sua uulnera matri. Dardanium Aenean seruat Troianus Apollo Accenditque animos iterumque ad bella reducit. Undique consurgunt acies et puluere caelum 475 Conditur horrendisque sonat clamoribus aether. Hic alius rapido deiectus in aequora curru Proteritur pedibusque simul calcatur equorum; Atque alius uolucri traiectus pectora telo Quadrupedis tergo pronus ruit; illius ense 480 Deiectum longe caput a ceruice cucurrit; Hic iacet exanimis fuso super arma cerebro: Sanguine manat humus, campi sudore madescunt. Emicat interea ueneris pulcherrima proles Densaque Graiorum premit agmina nudaque late 485 Terga metit gladio funestaque praelia miscet. Nec cessat spes una Phrygum fortissimus Hector Sternere caede uiros atque agmina uertere Graium. Ut lupus in campis pecudes cum uidit apertis Non actor gregis ipse comes, non horrida terret 490 Turba canum; fremit esuriens et neglegit omnes In mediosque greges auidus ruit: haut secus Hector Inuadit Danaos et territat ense cruento. Deficiunt Graiorum acies, Phryges acrius instant Attolluntque animos: geminat uictoria uires. 495 Ut uidit socios infesto cedere Marti Rex Danaum, sublimis equo uolat agmina circum Hortaturque duces animosque in praelia firmat. Mox ipse in medios audax se proripit hostes Oppositasque acies stricto diuerberat ense. 500 Ut Libycus cum forte leo procul agmina uidit Laeta boum passim uirides errare per herbas, Adtollit ceruice iubas sitiensque cruoris In mediam erecto contendit pectore turbam: Sic ferus Atrides aduersos fertur in hostes 505 Infestasque Phrygum proturbat cuspide turmas. uirtus clara ducis uires accendit Achiuum, Et spes exacuit languentia militis arma: Funduntur Teucri, Danai laetantur ouantes. Tandem hic Aenean inmisso tendere curru 510 Conspicit Atrides strictoque occurrere ferro Conparat et iaculum, quantas furor ipse mouebat, uiribus intorquet, quod detulit error ab illo Pectus in aurigae stomachoque infigitur alto: Ille ruens ictu media inter lora rotasque 515 uoluitur et uitam calido cum sanguine fundit. Ingemit Aeneas curruque animosus ab alto Desilit et ualido Crethonaque cominus ictu Orsilochumque ferit, quorum post funera uictus Paphlagonum ductor Menelai concidit armis, 520 Antilochique Mydon; post hos Iouis inclita proles Sarpedon bellum funestaque praelia miscet. Quem contra infelix non aequis dimicat armis Tlepolemus magno satus Hercule, sed neque uires Hunc seruare patris nec tot potuere labores, 525 Quin caderet tenuemque daret de corpore uitam. Saucius egreditur medio certamine belli Sarpedon, fraudisque subit commentor Ulixes Et septem iuuenum pulcherrima corpora fundit. Hinc pugnat patriae columen Mauortius Hector, 530 Illinc Tydides: sternuntur utrimque uirorum Corpora per campos et sanguine prata rigantur; Pugnat bellipotens casta cum Pallade Mauors Ingentemque mouet clipeum; quem sancta uirago Egit et extrema percussum cuspide caedit 535 Attonitumque simul caelum petere inde coegit; Hic ille aethereo queritur sua uulnera regi Saucius et magni genitoris iurgia suffert. uI Interea magnis Acamantem uiribus Aiax Interimit, uastumque capit Menelaus Adrastum 540 Et rapit ad classes manibus post terga reuinctis, Ut uiuo ducat laetos ex hoste triumphos. Incumbunt Danai, cedit Troiana iuuentus Tergaque nuda tegit; sensit Mauortius Hector, Pro Danais pugnare deos ualidasque suorum 545 uirginis armigerae subduci numine uires, Continuoque petit muros Hecubamque uocari Imperat et diuae placari numina suadet. Protinus elatas innuptae Pallados arces Iliades subeunt: festis altaria sertis 550 Exornant caeduntque sacras ex more bidentes. Dumque preces Hecube supplex ad templa Mineruae Pro caris genetrix natis et coniuge fundit, Interea Glaucus stricto decernere ferro Cum Diomede parat nomenque genusque roganti, 555 Qui sit et unde, ferus magnis cum uiribus hastam Mittere temptabat, temptanti Aetolius heros «Quo ruis?» exclamat «quae te, scelerate, furentem Mens agit inparibus mecum concurrere telis? Hospitis arma uides, ueneris qui uulnere dextram 560 Perculit et summo pupugit certamine Martem. Pone truces animos infestaque tela coherce». Post haec inter se posito certamine pugnae Commutant clipeos inimicaque praelia lincunt. Colloquium petit interea fidissima coniunx 565 Hectoris Andromache paruumque ad pectora natum Astyanacta tenet; cuius dum maximus heros Oscula cara petit, subito perterritus infans Conuertit timidos materna ad pectora uultus Terribilemque fugit galeam cristasque comantes. 570 Utque caput iuuenis posito detexerat aere, Protinus infantem geminis amplectitur ulnis Attollensque manus «precor, o pater optime» dixit, «Ut meus hic, pro quo tua numina, natus, adoro, uirtutes patrias primis imitetur ab annis». uII 575 Haec ait et portis acies petit acer apertis; Una deinde Paris. postquam in certamina uentum est, Protinus in medium procedit maximus Hector Graiorumque duces inuictis prouocat armis. Nec mora: continuo fraudis commentor Ulixes 580 Et ferus Idomeneus et notus gente paterna Meriones Graiumque simul dux acer Atrides Aiacesque duo clari et speciosus in armis Eurypylus magnoque Thoas Andraemone natus Quique manum ueneris uiolauit uulnere tristi 585 Procedunt; aberat nam Troum terror Achilles Et cithara dulci durum lenibat amorem. Ergo ubi deiectis auratam regis Atridae Sortibus in galeam magnus processerat Aiax, Principio iactis committunt praelia telis, 590 Mox rigidos stringunt enses et fortibus armis Decernunt partesque oculis rimantur apertas Et modo terga petunt, duros modo fortibus ictus Depellunt clipeis; ingens ad sidera clamor Tollitur et uastis inpletur uocibus aether. Non sic setigeri exacuunt feruoribus iras 595 Pectoribusque fremunt uastis, modo dentibus uncis Alterni librant cladis et uulnera miscent: Fortia terga tremunt spumantque per ora uicissim, Fumiferae nubes concrescunt, fulgura et ignes 600 Iactantur magnoque inplentur murmure siluae: [Talis Priamides similisque Eacides in armis.] Tandem animis teloque furens Telamonius Aiax Insignem bello petit Hectora, quaque patescit Nuda uiri ceruix, fulgentem derigit hastam: 605 Ille ictum celeri praeuidit callidus actu Tergaque summisit ferrumque umbone repellit. Sed leuis extremas clipei perlabitur oras Cuspis et exiguo ceruicem uulnere libat. Acrius inpugnans rursus consurgit in hostem 610 Priamides nec iam ferro Telamone creatum, Sed magno saxi iactu petit; at ferus Aiax Ingentem clipeo septemplice reppulit ictum Et iuuenem saxo percussum sternit eodem. Quem leuat exceptum Grais inimicus Apollo, 615 Integrat atque animum; iam rursus ad arma coibant Stringebantque iterum gladios, cum fessus in undas Coeperat igniferos Titan inmergere currus Noxque subire polum: iuxta mittuntur, utrosque Qui dirimant a caede uiros; nec segnius illi 620 Deponunt animos. tum bello maximus Hector [«Quae te terra uirum, qui te genuere parentes? uiribus es proles generosa atque inclita» dixit. At contra referre parat Telamonius Aiax «Hesione de matre uides Telamone creatum, 625 Nobilis est domus et fama generosa propago». Hector ut Hesionae nomen casusque recordat] «Absistamus» ait, «nam uis communis utrique est»; Et prior Aiacem deaurato munerat ense Inque uicem, quo se bellator cinxerat Aiax, 630 Accipit insignem uario caelamine balteum. Post haec extemplo Troum Danaumque cateruae Discedunt, caelumque tegit nox atra tenebris. Inplentur dapibus largis Bacchique liquore Atque auidi placido tradunt sua corpora somno. 635 Postera cum primum stellas Aurora fugarat, In coetum uenere Phryges; tunc maximus Hector Cum sociis memorans hesternae funera caedis Suadet ut inuictis Helene reddatur Achiuis Praedaque quae duros Menelai mulceat ignes; 640 Idque placet cunctis. tum saeuo missus Atridae Pertulit Idaeus Troum mandata; neque ille Aut animum praedae aut dictis accommodat aures, Ultro etiam castris Idaeum excedere iussit. Paruit is monitis iterumque ad castra reuersus 645 Troica contemptum duro se reddit ab hoste. Interea Danai confusi caede suorum Ingentes struxere pyras collectaque passim Fortia tradiderunt sociorum corpora flammis; Tum renouant uires et uallum robore cingunt. uIII 650 Ut nitidum Titan radiis patefecerat orbem, Conuocat in coetum superos Iouis et monet omnis Ne contra sua dicta uelint contendere diui. Ipse per aethereas caeli delabitur auras Umbrosisque simul consedit montibus Idae ; 655 Inde acies uidet Iliacas dextraque potenti Sustinet auratas aequato pondere lances Fataque dura Phrygum casusque expendit Achiuum Et Graium clades grauibus praeponderat armis. Interea Danaos ingenti concitus ira 660 Priamides agit et totis grauis imminet aruis, Unum quippe decus Phrygiae; turbantur Achiui Doricaque ingenti complentur castra tumultu. Hortatur socios muris inclusus Atrides Languentesque animos iuuenum in certamina firmat. 665 Princeps Tydides ardentibus emicat armis, Per mediosque hostes inmani turbine fertur. Hic illi occurrit fatis Agelaus iniquis, Telum inmane manu quatiens, quem maximus heros Occupat et duro medium transuerberat ense. 670 Hinc Phrygas Aiacis uastis protectus in armis Teucer agit spargitque leues in terga sagittas. Gorgythiona ferum letali uulnere fundit, Mox alias acies petit aurigamque superbi Hectoris obtruncat. quem saxo Troius heros 675 Occupat excussoque extentum proterit arcu: Ast illum fidi rapiunt de caede sodales Prostratumque leuant. ruit undique turbidus Hector Aduersaque acies inuersas cuspide terret. Se rursus Danai turbati caede suorum 680 Conuertunt, iterumque leues in castra cateruae Confugiunt portasque obiecto robore firmant. At Phryges obsidunt inclusos aggere Graios Excubituque premunt muros flammisque coronant. Cetera per campos sternunt sua corpora pubes 685 Indulgentque mero curasque animosque resoluunt. IX Attoniti Danaum proceres discrimine tanto Nec dapibus releuant animos nec corpora curant, Sed miseri sua fata gemunt. *tamen hoste repulso* Legatos mittunt dextramque hortantur Achillis, 690 Ut ferat auxilium miseris. Thetideius heros Nec Danaum capit aure preces nec munera regis Ulla referre cupit; non illum redditus ignis Aut intacta suo Briseis corpore mouit: Irrita legati referunt responsa Pelasgis. 695 [Et dapibus curant animos lenique sopore.] X Ulterius tenebrae tarde labentibus astris Restabatque super tacitae pars tertia noctis, Cum Danaum iussu castris Aetolius heros Egreditur sociumque sibi delegit Ulixem, 700 Qui secum tacitae sublustri noctis in umbra Scrutetur studio, quae sit fiducia Troum Quidue agitent quantasue parent in praelia uires. Dumque iter horrendum loca per non nota pauentes Carpebant, uenit ecce Dolon, quem Troia pubes 705 Miserat, ut Danaum sollerti pectore uires Perspiceret sensusque ducum plebisque referret. Quem procul ut uidit socius Diomedis Ulixes, Abdiderunt occultantes sua corpora furtim Post densos frutices, dum spe percussus inani 710 Tros Eumediades cursu praecederet illos, Ne facile oppressus gressum in sua castra referret. Post ubi transierat fidens animoque manuque, Prosiluere uiri iuuenemque euadere cursu Conantem capiunt ferroque manuque minantur. 715 Ille timore pauens «uitam concedite» dixit : «Hoc unum satis est; quodsin perstatis in ira, Quanta ex morte mea capietis praemia laudis? At si cur ueniam tacitis exquiritis umbris: Maxima Troia mihi currum promisit Achillis, 720 Si uestras cepisset opes. haec dona secutus In dubios casus, coram quod cernitis ipsi, Infelix cecidi. nunc uos per numina diuum, Per mare, per Ditis fluctus obtestor opaci, Ne rapere hanc animam crudeli caede uelitis. 725 Haec pro concessa referetis dona salute: Consilium Priami totam remque ordine gentis Expediam Phrygiae». postquam quid Troia pararet Cognouere uiri, fauces mucrone recluso Pertundunt iuueni: post haec tentoria Rhesi 730 Intrant atque ipsum somno uinoque sepultum Obtruncant spoliantque armis fusosque per herbam Exanimant socios; tum tristi caede peracta Praeda umeros onerant, multo candore nitentes Thracas equos rapiunt, quos nec praecederet Eurus 735 Nec posset uolucri cursu superare sagitta. Inde iterum Argolicas primae sub tempore lucis Ad classes redeunt; quos Nestoris accipit aetas Ac recipit portis. postquam sua castra tenebant, Facta duci referunt: laudat Pelopeius heros, 740 Fessaque iucundae tradunt sua membra quieti. XI Lux exorta uiros in pristina bella remisit, Instaurantque animos recreato milite pugnae Dardanidum Danaumque duces: uolat undique nubes Telorum et ferro ferrum sonat, undique flictu 745 Inter se strident mucrones: instat utrimque Densa acies, mixtusque fluit cum sanguine sudor. Tandem feruenti Danaum rex concitus ira Antiphon ingenti prostratum uulnere fudit Pisandrumque simul fratremque ad bella ruentem 750 Hippolochum; post hos gladio petit Iphidamanta. Hic regis dextram frater ferit; ille dolore Acrior accepto fugientem Antenore natum Persequitur traxitque ferox cum uulnere poenas. Hector tum pugnae subit acri concitus ira 755 Priamides et percussos agit undique Graios; Nec Paris hostiles cessat prosternere turmas Eurypylique femur contento uulnerat arcu. XII Incumbunt Troes, fugiunt in castra Pelasgi uiribus exhaustis et uastis undique firmant 760 Obicibus muros, tum saxo Martius Hector Perfringit portas ferrataque robora laxat. Inrumpunt aditus Phryges atque in limine primo Restantes sternunt Graios ualloque cateruas Deturbant, alii scalas in moenia poscunt 765 Et iaciunt ignes: praebet uictoria uires. De muris pugnant Danai turresque per altas Saxa uolant, subeunt acta testudine Troes Ascenduntque aditus et totis uiribus instant. Turbati fugiunt omnes iam castra Pelasgi 770 Et scandunt puppes; urguet Troiana iuuentus Telaque crebra iacit: resonat clamoribus aether. XIII Neptunus uires Danais animumque ministrat. Pugna ingens oritur, furit istinc hostis et illinc, Dextraque Idomenei cadit Asius; Hector atrocem 775 Amphimachum obtruncat, nec non occumbit in armis Anchisae gener Alcathous, quem fuderat ense Magnanimus ductor Rhytieus; tum feruidus hasta Deiphobus ferit Ascalaphum mergitque sub umbras. XIu Hector ubique ferox uiolento pectore saeuit, 780 Quem saxo ingenti percussum maximus Aiax Reppulit et toto prostratum corpore fudit. Concurrit Troiana manus iuuenemque uomentem Sanguineos fluctus Xanthi lauere fluento. Inde iterum ad pugnam redeunt, fit maxima caedes 785 Amborum, et manat tellus infecta cruore. Polydamas ualido Prothoenora percutit ictu, Archilochumque Antenoriden Telamonius Aiax, Boeotumque Acamas Promachum, quem sternit atrocis Penelei dextra; inde cadit Priameia pubes. Xu 790 Acrius adsurgunt Troes; at Achaica turba, [Instaurantque manus, cedit Pelopea iuuentus] Pulsa metu uallumque et muros aggere saeptos Transiliunt, alii fossas uoluuntur in ipsas. Aduolat interea Danaum metus impiger Hector. 795 Confugiunt iterum ad classes Agamemnonis alae Atque inde aduersis propellunt uiribus hostem. Fit pugna ante rates; saeuit Mauortius Hector Et poscit flammas totamque incendere classem Apparat; huic ualidis obsistere uiribus Aiax, 800 Stans prima in puppi, clipeoque incendia saeua Sustinet et solus defendit mille carinas. Hinc iaciunt Danai robustae cuspidis hastas, Illinc ardentes taedas Phryges undique iactant: Per uastos sudor pugnantum defluit artus. XuI 805 Non ualet ulterius cladem spectare suorum Patroclus subitoque armis munitus Achillis Prouolat et falsa conterret imagine Troas. Qui modo turbabant Danaos animoque fremebant, Nunc trepidi fugiunt: fugientibus imminet ille 810 Proturbatque ferox acies uastumque per agmen Saeuit et ingenti Sarpedona uulnere fundit Et nunc hos cursu nunc illos praeterit ardens Praeliaque horrendi sub imagine uersat Achillis. Quem postquam socias miscentem caede cateruas 815 Turbantemque acies respexit feruidus Hector, Tollit atrox animos uastisque inmanis in armis Occurrit contra magnoque haec increpat ore: «Huc age nunc conuerte gradum, fortissime Achilles: Iam nosces, ultrix quid Troica dextera possit 820 Et quantum in bello ualeat fortissimus Hector. Nam licet ipse suis Mauors te protegat armis, Inuito tamen haec perimet te dextera Marte». Ille silet spernitque minas animosaque dicta, Ut quem mentitur uerus credatur Achilles. 825 Tunc prior intorquet collectis uiribus hastam Dardanides, quam prolapsam celere excipit actu Patroclus redditque uices et mutua dona; . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . Quod clipeo excussum uiridi tellure resedit. Tunc rigidos stringunt enses et cominus arma 830 Inter se miscent, donec Troianus Apollo Mentitos uultus simulati pandit Achillis Denudatque uirum; quem bello maximus Hector Pugnantem falsis postquam deprendit in armis, Irruit et iuuenem nudato pectore ferro 835 Traicit et uictor uulcania detrahit arma. XuII uindicat extincti corpus Telamonius Aiax Oppositoque tegit clipeo. Priameia pubes Laetitia exultat, Danai sua funera maerent. XuIII Interea iuuenis tristi cum pube suorum 840 Nestorides in castra ferunt miserabile corpus. Hic Pelidae aures ut dirus uerberat horror, Palluit infelix iuuenis; calor ossa reliquit, [Membra simul lacrimans materno nectit amictu Deflens Aeacides tristi de caede sodalis.] 845 Unguibus ora secat, comptos dein puluere crines Deformat scinditque suas de pectore uestes Et super extincti prostratus membra sodalis Crudeles fundit questus atque oscula figit. Mox ubi depositi gemitus lacrimaeque quierunt, 850 «Non impune mei laetabere caede sodalis, Hector» ait, «magnoque meo, uiolente, dolori Persolues poenas atque istis uictor in armis, In quibus exultas, fuso moriere cruore.» Post haec accensus furiis decurrit ad aequor 855 Fortiaque arma Thetin supplex rogat: illa relictis Fluctibus auxilium uulcani protinus orat. Excitat Aetnaeos calidis fornacibus ignes Mulciber et ualidis fuluum domat ictibus aurum. Mox effecta refert diuinis artibus arma; 860 Euolat inde Thetis. quae postquam magnus Achilles Induit, in clipeum uultus conuertit atroces. Illic Ignipotens mundi caelauerat arcem Sideraque et liquido redimitum lumine Olympum, Omnes et terras et cinctum Nerea circum; 865 Astrorumque uices dimensaque tempora noctis, Quattuor et mundi partes, quantum Arctus ab Austro Et quantum occasus roseo distaret ab ortu, Lucifer unde suis, unde Hesperus unus uterque Exoreretur equis, et quantus in orbe mearet . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . 870 Luna caua et nitida lustraret lampade caelum; Addideratque fretis sua numina, Nerea magnum Oceanumque senem nec eundem Protea semper, Fecerat et liquidas mira Nereidas arte Tritonesque feros et amantem Dorida fluctus; 875 Terra gerit siluas horrendaque monstra ferarum Fluminaque et montes cumque altis oppida muris, In quibus exercent leges annosaque iura Certantes populi; sedet illic aequus utrisque Iudex et litem discernit fronte serena. 880 Parte alia resonant castae paeana puellae Dantque choros molles; haec dextra tympana pulsat, Illa lyrae graciles extenso pollice chordas Percurrit septemque modos modulatur amoenis Stamina componunt mundi resonantia motum. 885 Rura colunt alii, sulcant grauia arua iuuenci Maturasque metit robustus messor aristas Et gaudet pressis inmundus uinitor uuis; Tondent prata greges, pendent in rupe capellae. Haec inter mediis stabat Mars aureus armis, 890 Post quem diua potens belli; circaque sedebant Sanguineis maestae Clotho Lachesisque quasillis. XIX Talibus ornatus donis Thetideius heros In medias acies inmani turbine fertur, Cui uires praebet casta cum Pallade Iuno 895 Dantque animos iuueni; contra Cythereius heros Occurrit feruens; sed enim non uiribus aequis, Aeacidae nec erat conpar; tamen ira coegit Conferre inuictis iuuenem cum uiribus arma. Quem nisi seruasset magnarum rector aquarum, 900 Ut profugus laetis Troiam repararet in aruis Augustumque genus claris submitteret astris, Non carae gentis nobis mansisset origo. Inde agit Aeacides infesta cuspide Teucros Ingentemque modum prosternit caede uirorum, 905 Sanguinis Hectorei sitiens; at Dardana pubes Confugit ad Xanthi rapidos perterrita fluctus Auxiliumque petit diuini fluminis; ille Instat et in mediis bellatur gurgitis undis. Ira dabat uires; stringuntur sanguine ripae 910 Sparsaque per totos uoluuntur corpora fluctus. XX At uenus et Phrygiae gentis tutator Apollo Cogunt in Danaos Xanthi consurgere fluctus, Ut fera terribili miscentem praelia dextra Obruat Aeaciden: qui protinus undique totis 915 Expatiatur aquis et uasto gurgite praeceps uoluitur atque uirum torrentibus inpedit undis Praetardatque gradus; ille omni corpore saeuas Contra pugnat aquas aduersaque flumina rumpit Et modo disiectos umeris modo pectore uasto 920 Propellit fluctus. quem longe prouida Iuno Asseruit, rabidae qua cederet ictibus undae, Sanctaque pugnarunt inter se numina diuum. Rursus agit Phrygias ingenti caede cateruas Horridus Aeacides bellique ardore resumpto 925 Funereas acies horrendaque praelia miscet. Non illum uis ulla mouet; non saeua fatigat Pectora pugnando; uires successus adauget. Percussi dubitant trepida formidine Troes Atque intra muros exhausta paene salute 930 Defugiunt portasque obiecto robore firmant. XXI Unus tota salus in quo Troiana manebat Hector adest, quem non durae timor undique mortis Nec patriae tenuere preces, quin obuius iret Et contra magnum contendere uellet Achillem. 935 Quem procul ut uidit tectum caelestibus armis, [Ante oculos subito uisa est Tritonia Pallas] Praemetuit clausisque fugit sua moenia circum Infelix portis; sequitur Nereius heros. In somnis ueluti, cum pectora terret imago, 940 Hic cursu super insequitur, fugere ille uidetur, Festinantque ambo; gressum labor ipse moratur: Alternis poterant insistere coepta periclis, Nec requies aderat: timor hinc, hinc concitat ira. XXII Spectant de muris miseri sua fata parentes 945 Pallentesque uident tum primum cedere natum, Quem iam summa dies suprema luce premebat. Huic subito ante oculos similis Tritonia fratri Occurrens iuuenem simulato decipit ore. Nam dum Deiphobi tutum se credidit armis, 950 Transtulit ad Danaos iterum sua numina Pallas. Concurrunt iactis inter se cominus hastis Inuicti iuuenes: hic uastis intonat armis, Ille hostem ualidum nequiquam umbone repellit; Alternisque feros uitant congressibus ictus. 955 Sudor agit riuos, ensem terit horridus ensis, Conlatusque haeret pede pes et dextera dextrae. Hastam iam manibus saeuus librabat Achilles Inque uirum magnis emissam uiribus egit; Quam praeterlapsam uitauit callidus Hector. 960 Exclamant Danai. contra Priameius heros Libratum iaculum uulcania torquet in arma. Nec successus adest; nam duro inflectitur auro Desiliitque mucro; gemuerunt agmina Troum. Concurrunt iterum collatis fortiter armis 965 Inque uicem duros euitant cominus enses. Nec sufferre ualet ultra iam sorte suprema Instantem Aeaciden defectus uiribus Hector; Dumque retrocedit fraternaque rebus in artis Respicit auxilia et nullam uidet esse salutem, 970 Sensit adesse dolos: quid agat? quae numina supplex Inuocet? et toto languescunt corpore uires Auxiliumque negant; retinet uix dextera ferrum, Nox oculos inimica tegit nec subuenit ullum Defesso auxilium; pugnat moriturus et altos 975 Corde petit gemitus. instat Nereius heros Turbatumque premit procul undique, tum iacit hastam Et medias rigida transfixit cuspide fauces. Exultant Danai, Troes sua funera maerent. Tum sic amissis infelix uiribus Hector 980 «En concede meos miseris genitoribus artus, Quos pater infelix multo mercabitur auro: Dona feres uictor. Priami nunc filius orat Te primus, dux ille ducum, quem Graecia solum Pertimuit: si nec precibus nec uulnere uicti, 985 Nec lacrimis miseri nec clara gente moueris, Afflicti miserere patris: moueat tua Peleus Pectora pro Priamo, pro nostro pignore Pyrrhus.» Talia Priamides; contra quem durus Achilles «Quid mea supplicibus temptas inflectere dictis 990 Pectora, quem possem discerptum more ferarum, Si sineret natura, meis absumere malis? Te uero tristesque ferae cunctaeque uolucres Diripient, auidosque canes tua uiscera pascent. Haec ex te capient Patrocli gaudia manes, 995 Si capiunt umbrae.» dum talia magnus Achilles Ore truci iactat, uitam miserabilis Hector Reddidit. hunc animi nondum satiatus Achilles Deligat ad currum pedibusque exsanguia membra Ter circum muros uictor trahit: altior ipsos 1000 Fert domini successus equos. tum maximus heros Detulit ad Danaos foedatum puluere corpus. Laetantur Danai, plangunt sua uulnera Troes Et pariter corpus deflent cum funere raptum. XXIII Interea uictor defleti corpus amici 1005 Funerat Aeacides pompasque ad funera ducit. Ter circa tumulum miseros rapit Hectoris artus Et uarios cineri ludorum indicit honores. Tydides cunctos curru pedibusque feroces Aeolides superat; luctando uincitur Aiax, 1010 Cuius decepit uires Laertius astu; Caestibus aduersos cunctos superauit Epeos Et disco fortis Polypoetes depulit omnes Merionesque arcu; tandem certamine misso In sua castra redit turbis comitatus Achilles. XXIu 1015 Flent miseri amissum Phryges Hectora, totaque maesto Troia sonat planctu; fundit miseranda querellas Infelix Hecube saeuisque arat unguibus ora; Andromacheque suas scindit de pectore uestes, Heu tanto spoliata uiro! ruit omnis in uno 1020 Hectore causa Phrygum, ruit et defessa senectus Afflicti miseranda patris. quem nec sua coniunx Turbaque natorum nec magni gloria regni Oblitum tenuit uitae, quin iret inermis Et solum inuicti castris se redderet hostis. 1025 Mirantur Danaum proceres, miratur et ipse Aeacides animum miseri senis; ille trementes Affusus genibus tendens ad sidera palmas Haec ait «o Graiae gentis fortissime Achilles, O regnis inimice meis, te Dardana solum 1030 uicta tremit pubes, te sensit nostra senectus Crudelem nimium: nunc sis mitis semel, oro, Et patris afflicti genibus miserere precantis Donaque quae porto miseri pro corpore nati Accipias; si nec precibus nec flecteris auro, 1035 In senis extremis tua dextera saeuiat annis: Saltim scaeua pater comitabor funera nati. Non uitam mihi nec magnos concede fauores Sed funus crudele mei: miserere parentis Et pater esse meo mitis de uulnere disce. 1040 Hectoris interitu uicisti Dardana regna, uicisti Priamum: sortis reminiscere uictor Humanae uariosque ducum tu respice casus». His tandem precibus grandaeuum motus Achilles Alleuat a terra corpusque exsangue parenti 1045 Reddidit Hectoreum. post haec sua dona reportat. It patriam Priamus tristisque ex more suorum Comparat exequias supremaque funera ducit. Tum pyra construitur, quo bis sex corpora Graium Quadrupedesque adduntur equi currusque tubaeque 1050 Et clipei galeaeque ocreaeque Argiuaque tela. Haec super ingenti gemitu componitur Hector: Stant circum Iliades matres manibusque decoros Corrumpunt crines laniataque pectora plangunt: (Illo namque rogo natorum funera cernunt.) 1055 Tollitur et iuuenum magno cum murmure clamor Flebilis: ardebat flamma namque Ilion illa. Inter quos gemitus laniato corpore coniunx Prouolat Andromache mediosque inmittere in ignes Se cupit Astyanacta tenens, quam maesta suarum 1060 Turba rapit comitum; contra tamen usque resistit, Donec conlapsae ceciderunt robora flammae Inque leues abiit tantus dux ille fauillas. Sed iam siste gradum finemque inpone labori, Calliope, uatisque tui moderare carinam, 1065 Remis quem cernis stringentem litora paucis. Iamque tenens portum metamque potentis Homeri, Pieridem comitata cohors, summitte rudentes; Sanctaque uirgineos lauro redimita capillos, Ipsa, tuas depone lyras, ades, inclita Pallas, 1070 Tuque faue cursu uatis iam, Phoebe, peracto.