ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI DE FIDE CATHOLICA EX VETERI ET NOVO TESTAMENTO CONTRA IUDAEOS AD FLORENTINAM SOROREM. I. QUOMODO CHRISTUS A DEO PATRE GENITUS EST. 1. Iudei nefaria incredulitate christum dei filium abnegantes, impii, duri corde, prophetis ueteribus increduli nouis obstrusi, aduentum christi malunt ignorare quam nosse, negare quam credere. Quem enim uenturum accipiunt, uenisse iam nolunt. Quem resurrecturum legunt, resurrexisse non credunt. 2. Sed ideo ista non intellegere se fingunt, quia sacrilegio suo hec impleta cognoscunt. Ad quorum refellendam perfidiam quaedam ex ueteri testamento adgregauimus testimonia, quibus christum genitum ab omnipotente patre cognoscant ipso testante: »Tecum principium in die uirtutis tuae, in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te«. Ex utero itaque, id est ex illa intima et inconprehensibili patris substantia siue ex illo diuino atque inmenso paterni pectoris archano, quo pater genitor de corde bono bonum eructat uerbum. 3. Sicut et alias ipse ait: »Eructauit cor meum uerbum bonum«. Atque alibi ipse pater sic dicit: »Filius meus es tu, ego hodie genui te«. Quod non est dictum dauid neque ulli sequentium regum. Nam et ibi additur: »Pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae«. Quod neque dauid neque genti hebreorum concessum est nisi tantummodo christo, cuius nomen est per omnes gentes diffusum, cui reges obediunt et gentes seruiunt. Sicut et alibi de eo scribtum est: »Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient ei«. 4. Item salomon, dum patris nomen mysteriumque natiuitatis christi secundum deitatem uellet agnoscere, his uerbis intonat in prouerbiis dicens: »Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis conligauit aquas quasi in uestimento? Quis suscitauit omnes terminos terrae? quod nomen est illi? Aut quod nomen filii eius, si nostis?« 5. Hunc filium dei in danihelo rex ille impius aspiciens dixit: »Ecce ego uideo uiros quatuor solutos et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est et species quarti similis filio dei«. Quem fideliter credimus nec ullatenus dubitamus dominum saluatorem esse. Sed obicitur quod in danihelo iste filius dei superius etiam angelus nominatur. Adsentio; nam et christus filius dei angelus dicitur. Sic enim ait propheta de ipso: »Ueniet ad templum sanctum suum dominator, quem uos quaeritis, et angelus testamenti, quem uos desideratis«. 6. Christus enim in eo quod a patre genitus est, filius dei uocatur, in eo uero, quod sepe a patre missus ad adnuntiandum patribus legitur, angelus nominatur. De quo etiam ipse pater ad legislatorem ita protestatur dicens: »Ecce mitto angelum meum, qui praecedat et custodiat te in uia et introducat ad locum, quem paraui. Obserua eum et audi uocem eius nec contempnendum putes, qui non dimittet, cum peccaueritis, et est nomen eius in illo«. 7. Quis est ergo iste angelus, cui deus dat potestatem suam? Dedit et nomen. Quodsi dicitur aliqua alia est potestas angelica, hoc nefas est credere. »Quis enim in nubibus aequabitur domino, aut quis similis erit deo inter filios dei?« Qui enim non aequabitur natura, non potest aequari et nomine. Ipse est enim filius, qui semper a patre missus uisibiliter apparebat hominibus. Ex ipsa ergo missione angelus recte nuncupatur. Esaias autem apertius filium a deo genitum confirmans ita adnuntiat: »Uox domini reddentis retributionem inimicis suis«. Ipsis uidelicet iudeis, qui non credunt. »Antequam parturiret, peperit, et antequam ueniret partus eius, peperit masculum«. 8. Quasi aperte diceret: Antequam christum uirgo parturiret in carne, genuit filium in diuinitate pater, et antequam tempus uirginis parturiendi ueniret, genuit eum sine tempore pater. Unde inferius ait: »Quis audiuit umquam tale aut quis uidit huic simile«? Re uera, quia nihil tale in hominibus accidit aut quippiam simile. Et post hec subiunxit: »Numquid qui alios parere facio, ipse non pariam? dicit dominus, et qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero? dicit dominus«. Quibus omnibus testimoniis cogendus est infidelis, ut eligat sibi de duobus: aut christum filium dei credere aut mendaces putare prophetas, qui ista cecinerunt. II. QUIA CHRISTUS ANTE SAECULA INEFFABILITER GENITUS A PATRE EST. 1. Querunt multi, quando sit dei filius genitus, dum sit sua natiuitate eternus, sicut scriptum est de eo: »Egressus eius a principio, a diebus eternitatis«. Et iterum: »Ante solem permanet nomen eius et ante lunam sedes eius«. 2. Sed et pater eundem ante luciferum, id est ante omnia tempora genuisse testatur, quod et ipse filius dei, uerbum, uirtus et sapientia, de sua natiuitate confirmat dicens: »Necdum erant abyssi, et ego iam concepta eram. Necdum fontes aquarum eruperant. Necdum montes graui mole constiterant, ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terre. Quando praeparabat caelos, aderam; quando certa lege et gyro uallabat abyssos, quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram cuncta componens«. 3. Tali igitur auctoritate ante omnia saecula filius a patre genitus esse declaratur, quando a patre per illum cuncta creata esse noscuntur. Illud denuo queritur, quomodo idem sit genitus, dum sacrae natiuitatis eius archana nec apostolus dicit nec propheta conperit nec angelus sciuit nec creatura cognouit Esaia * testante, qui dicit: »Generationem eius quis enarrauit«? Idcirco si eius natiuitas a propheta non potuit enarrari, quis confitebitur nosse, quomodo potuit a patre filius generari? 4. Hinc est et illud in libro iob: »sapientiam dei patris unde inuenies? latet enim ab oculis hominum et a uolucribus caeli absconsa est«, id est etiam ipsis angelis incognita. Item ibi: »Radix sapientiae cui reuelata est«, origo scilicet filii dei. Ideoque quod etiam super angelorum intellegentiam atque scientiam est, quis hominum potest narrare? 5. Scire autem manifestum est solum patrem, quomodo genuerit filium et filius quomodo genitus sit a patre. Siquidem et gignendi filii queritur ratio, eo quod filius non nisi ex duobus nascatur. Habeat, inquam, sibi huiusmodi generis ortum condicio caduca mortalium. Christus enim ex patre ita emicuit ut splendor e lumine, ut uerbum ab ore, ut sapientia ex corde. III. QUIA CHRISTUS DEUS ET DOMINUS EST. 1. Post declaratum christi diuinae natiuitatis mysterium deinde quia idem deus et dominus est exemplis sanctarum scribturarum adhibitis demonstremus. Si christus deus non est, cui dicitur in psalmis: »Sedis tua, deus, in saeculum saeculi, uirga aequitatis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem. propterea unxit te deus, deus tuus, oleo laetitie pre consortibus tuis«? 2. Quis est igitur iste deus unctus a deo? respondeant nobis. Ecce deus unctus a deo dicitur, et utique christus ipsa unctione monstratur, cum deus unctus insinuatur. Dum enim audis deum unctum, intellege christum. christus enim a chrismate, id est ab unctione uocatur. Hunc christum sub persona cyri per isaiam pater deum et dominum ita esse testatur dicens: »Haec dicit dominus christo meo cyro, cuius adprehendi dextram, ut subiciam ante faciem eius gentes et dorsa regum uertam et aperiam ante eum ianuas, et portae non claudentur. Ego ante te ibo et gloriosos terrae humiliabo. Portas aereas conteram et uectes ferreos confringam et dabo tibi thesauros absconditos et archana secretorum, ut scias, quia ego dominus, qui uoco nomen tuum, deus israhel«. 3. In persona enim cyri christus est prophetatus, ubi ei subiugatae sunt gentes in fide et regna; praeterea, quia nullus in regno israhel cyrus est dictus. Quodsi de cyro persarum rege quis hoc crediderit prophetatum, absurdum et profanum esse cognoscat, ut homo impius et idolatriae deditus christus et deus et dominus nuncupetur. Unde et in translatione LXX non habet »christo meo cyro«, sed habet: »Haec dicit dominus christo meo domino«. * Quod in persona specialiter christi domini nostri accipitur. 4. Si christus deus non est, dicant nobis, quem sit affatus deus in genesi, cum diceret: »Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram«. Sic enim subiungitur: »Et creauit deus hominem, ad imaginem et similitudinem dei creauit illum«. Quaerant ergo, quis deus creauit aut ad cuius dei imaginem condidit hominem, quem creauit. 5. Quodsi respondeant »ad angelorum«: Num angelus aequalem cum deo habet imaginem? Dum multum distet imago creaturae ab eo, qui creauit? Aut numquid angelus cum deo potuit facere hominem? quod ita existimare magnae dementiae est. Cui ergo dicitur aut ad cuius imaginem conditus homo creditur, nisi ad eius, cuius una imago cum deo est et unicum nomen diuinitatis est? 6. Item si christus dominus non est: Quis dominus pluit ignem in sodomis a domino? Sic enim ait in genesi: »Et pluit dominus super sodomam et gomurram sulphur et ignem a domino«. In qua sententia nemo dubitet secundam esse personam. Nam quis est ille dominus nisi procul dubio filius a patre? Qui semper ab eodem patre missus descendere solitus est et ascendere. Quo testimonio et deitas et distinctio personarum patris filiique luce clarius demonstratur. 7. Item si christus dominus non est, de quo dicit dauid in psalmo: »Dixit dominus domino meo: sede a dextris * meis«? Qui dum idem christus secundum carnem sit filius dauid. * In spiritu tamen dominus eius et deus est. Si christus dominus non est, de quo ait dauid in libris regum: »Dixit uir, cui constitutum est, de christo dei iacob, egregius psalta israhel: spiritus domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam«? 8. Item si christus dominus non est, quis est ille dominus exercituum, qui a domino exercituum mittitur? Ipso dicente in zacharia: »Haec dicit dominus deus exercituum: Post gloriam misit me ad gentes, quae expoliauerunt uos. Qui enim tetigerit uos, tangit pupillam oculi eius; quia ecce leuabo manum meam super eos, et erunt preda his, qui seruiebant sibi, et cognoscetis, quia dominus exercituum misit me«. 9. Age nunc cuius sit hec uox nisi saluatoris, qui omnipotens deus a patre omnipotente missum se esse testatur? Missus est autem ad gentes post gloriam deitatis, quam habuit apud patrem, quando exinaniuit se ipsum et formam serui accipiens effectus est oboediens usque ad mortem. Quique etiam in sequentibus loquitur dicens: »Lauda et letare, filia sion, quia ecce ego uenio et habitabo in medio tui, dicit dominus. Et adplicabuntur gentes multae ad dominum in die illa et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui, et scies quia dominus exercituum misit me ad te«. 10. Quis est igitur iste dominus a domino exercituum missus nisi idem dominus iesus christus? Superest de spiritu sancto, de cuius deitate sic ait iob, et quia spiritus dei est: »Spiritus domini fecit me et spiraculum omnipotentis uiuificauit me. Ecce et me sicut et te fecit deus«. De quo enim dixerat: »Spiritus domini fecit me«, Deo rursus adiecit: »Ecce et me sicut et te fecit deus«: Ut eundem spiritum ostenderet esse deum. http://titus.uni-frankfurt.de/texte/etcs/germ/ahd/isidor/isido.htm IV. DE TRINITATIS SIGNIFICANTIA. 1. Patet Veteris Testamenti apicibus, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum esse Deum. Sed hinc isti Filium, et Spiritum sanctum non reputant esse Deum , eo quod in monte Sina uocem Dei intonantis audierunt: Audi, Israel, Dominus Deus tuus, Deus unus est; ignorantes in Trinitate unum esse Deum , Patrem, Filium, et Spiritum sanctum, nec tres deos, sed in tribus personis unum nomen indiuiduae maiestatis. 2. Quaeramus ergo in Scripturis Veteris Testamenti eamdem Trinitatem. In libro quippe secundo Regum ita scriptum est: Dixit Dauid filius Isai. Dixit uir, cui constitutum est de Christo Dei Iacob, egregius psalmista Israel: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam. Quis autem esset, adiecit: Deus Israel mihi locutus est, fortis Israel, dominator hominum iustus. 3. Dicendo enim Christum Dei Iacob, et Filium, et Patrem ostendit. Item dicendo: Spiritus Domini locutus est per me, Spiritum sanctum euidenter aperuit. Idem quoque in Psalmis: Verbo, inquit, Domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis uirtus eorum; in persona enim Domini Patrem accipimus; in Verbo Filium credimus; in spiritu oris eius Spiritum sanctum intelligimus. Quo testimonio et Trinitatis numerus, et communio cooperationis ostenditur. 4. Sic et in consequentibus idem propheta ait: Mittet uerbum suum, et liquefaciet ea; flabit Spiritus eius, et fluent aquae. Ecce tria, Pater qui mittit, et Verbum quod mittitur, et Spiritus eius qui flat. Nam et cum dicitur in Genesi: In principio fecit Deus caelum et terram, et spiritus Dei ferebatur super aquas, ibi in Dei uocabulo Pater intelligitur; in principio Filius agnoscitur, qui dicit: In capite libri scriptum est de me, ut faciam uoluntatem tuam; quia dixit Deus, et fecit Deus; in eo uero qui superferebatur aquis, Spiritus sanctus significatur. 5. Nam et cum ibi dicit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, per pluralitatem personarum patens significatio Trinitatis est. Ubi tamen, ut unitatem deitatis ostenderet , confestim admonet, dicens: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam. Et cum dicit idem Deus: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, ipsa pluralitas personarum Trinitatis demonstrat mysterium. 6. Cuius Trinitatis sacramentum et Aggaeus propheta ita aperuit, ex persona Domini dicens: Spiritus meus erit in medio uestri. Ecce Deus qui loquitur, ecce Spiritus eius; post haec de tertia persona, id est, de Filio, ita subiecit: Quia ecce ego commouebo caelum et terram, et ueniet desideratus cunctis gentibus. 7. In Isaia quoque sub propria persona cuiusque distinctio Trinitatis, dicente eodem Filio, ita ostenditur: Ego primus, et ego nouissimus; manus quoque mea fundauit terram, et dextra mea mensa est caelos. Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore antequam fieret, ibi eram; et consequenter adiecit: Et nunc Dominus Deus meus misit me, et Spiritus eius. Ecce duae personae, Dominus et Spiritus eius, qui mittunt, et tertia persona eiusdem Domini, qui mittitur. 8. Item alibi per eumdem prophetam Trinitatis sic demonstratur significantia. Ecce, inquit, puer meus, suscipiam eum, dilectus meus, complacuit sibi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum. Pater Filium dilectum puerum uocat, super quem dedit spiritum suum. De quo Dominus Iesus Christus propria uoce testatur: Spiritus Domini super me. 9. Alio quoque in loco idem Isaias totam Trinitatem in digitorum numero comprehendens, sic praedicat, dicens: Quis mensus est pugillo aquas, et caelos palmo quis ponderauit? quis appendit tribus digitis molem terrae? In tribus quippe digitis propheta trinam diuinae omnipotentiae aequalitatem sub quadam mysterii lance librauit, et ex parilitate uirtutis cooperationem potentiae, et unitatem substantiae, quae una eadem que in Trinitate est, in tribus digitis declarauit. 10. Cuius Trinitatis mysterium alias se cognouisse testatur idem propheta, dicendo: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri, duabus uelabant faciem eius, et duabus uelabant pedes eius, et duabus uolabant; quem ut trinum in personis ostenderet , et unum in diuinitate monstraret, sequenter ait: Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius. 11. Ecce trinam sanctificationem sub una confessione caelestis persultat exercitus: unam gloriam Trinitatis Seraphim trina repetitione proclamant. Nam quid ter Sanctus indicat, nisi eiusdem trinae Omnipotentiae gloria demonstrata est in deitate trium personarum significatio? Non autem sicut tres personae, ita et tres dii credendi sunt, sed in eis personis una diuinitas praedicanda est secundum Moysi sententiam dicentis: Audi, Israel, Deus, Deus tuus, Deus unus est. Et iterum: Ego sum Deus, et praeter me non est alius. 12. Sed contra haec obiicit perniciosa Iudaeorum perfidia, dicens: Si Pater Deus est, et Filius Deus est; ergo duo dii sunt, et non unus Deus. Pro me ergo audiant Isaiam, utramque personam unum Deum dicentem: Tu es Deus, et in te est Deus. In eo enim quod dicit: Tu es Deus, Patrem ostendit; in eo uero quod subiecit: In te est Deus, Filium declarauit. 13. Sed tamen, ut eumdem Patrem et Filium unum Deum ostenderet , subiecit: Non est absque te Deus, uere tu es absconsus Deus, Deus Israel. Alias quoque unitum nomen Patris et Filii comprobatur, ipso Patre ad legislatorem Moysen ita testante: Attende illi, et ne inobediens ei fueris; est enim nomen meum in illo. V. QUIA CHRISTUS FILIUS DEI DEUS HOMO FACTUS EST. 1. Hucusque mysterium caelestis natiuitatis in Christo, et significantiam diuinae Trinitatis ostendimus. Dehinc Scripturae auctoritate eumdem Filium Dei natum in carne monstremus, manifestantes primum, quia idem Filius Dei propter nostram salutem incarnatus, et homo factus est. Sic enim de eo praedicat Isaias: Paruulus, inquit, natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus eius super humerum eius, et uocabitur nomen eius admirabilis, consiliarius, Deus fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis; multiplicabitur eius imperium, et pacis eius non erit finis. 2. Paruulus enim Christus, quia homo; et natus est nobis, non sibi; quod enim homo factus est, nobis profecit, et ideo nobis natus est. Filius autem datus est nobis: cuius, nisi Dei Filius? principatus eius super humerum eius: siue quia crucem propriis humeris ipse portauit: siue quia titulum regni super humeros et caput eius Pilatus scripsit. 3. Erubescant itaque impii Iudaei, et agnoscant uocari Christum Filium Dei uiui natum, et per assumptionem corporis paruulum factum, de quo Dauid ait: Minuisti eum paulo minus ab angelis, quia, dum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinaniuit, formam serui accipiens. Ad quem dum Pater in Psalmis de illa aeterna natiuitate diceret: Ex utero ante Luciferum genui te, rursum futuram eius in carne natiuitatem ostendens, subiecit, dicens: Et quasi de uulua orietur tibi ros adolescentiae tuae. 4. Hanc incorporationem Filii Dei et Spiritus sanctus in Psalmis ita praenuntiauit, dicens: Ad Sion autem dicetur, uir et uir natus est in ea, et ipse fundauit eam Excelsus. Ecce qui nascitur in Sion, et qui in ipsa ciuitate factus est humillimus, ipse est qui fundauit eam Excelsus; et quia idem est Dominus sequitur: Dominus numerauit, scribens populis, iste natus est ibi. Quis est iste? uir scilicet, et excelsus, et Dominus. Vir, quia homo factus est. Excelsus, quia eum supra se coeli et angeli suscipiunt. Dominus, quia cunctae coeli terrae que creaturae illi deseruiunt. 5. Verum quoties inimici Christi omnem hanc prophetiam natiuitatis eius audiunt, conclusi, dum non habeant quod proponant, argumentantur, dicentes necdum uenisse Christum, de quo haec omnia ora prophetarum praesaga cecinerunt. Quaeramus ergo tempus natiuitatis Christi, utrum iam aduenerit, an uenturus adhuc exspectetur? In Daniele igitur tempus aduentus eius certissime ostenditur, et anni numerantur, et manifesta signa eius pronuntiantur, et post aduentum eius et mortem futura Iudaeorum excidia ibi certissime manifestantur. 6. Sic enim ait ad eum angelus: Daniel, aduerte sermonem, et intellige uisionem. Septuaginta hebdomadae abbreuiatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praeuaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur uisio, et prophetia, et ungatur sanctus sanctorum. Quae scilicet septuaginta hebdomadae si a tempore Danielis enumerentur, procul dubio Sanctus sanctorum Dominus Iesus Christus olim uenisse cognoscitur. 7. Hebdomada namque in sacris eloquiis septem annis terminatur, dicente Domino ad Moysen: Numerabis tibi septem hebdomadas annorum, id est septies septem, qui simul faciunt annos quadraginta nouem. Similiter septies septuaginta fiunt quadriginti nonaginta. Ideo tot annos fuisse credendum est a Daniele usque ad Christum. A tempore itaque Danielis prophetae usque ad praesens tempus plus quam centum quadraginta hebdomadae enumerantur. Ideo que iam aduenit Christus, quem annuntiabat sermo propheticus. 8. Post septuaginta enim hebdomadas et natus et passus ostenditur Christus, et ciuitatem Ierusalem in exterminationem fuisse, et sacrificium, unctionem que cessasse. Sic enim subiecit idem propheta: Et occidetur Christus, et ciuitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce uenturo, et finis eius uastitas, et post finem belli statuta desolatio. Post passionem igitur Christi uenit Titus, et debellauit Iudaeos, et destruxit urbem, et templum, et cessauerunt libamina et sacrificia. Quae ultra illic celebrari non potuerunt. Ut impleretur quod fuerat ante a propheta praedictum. 9. Sed, o duritia cordis Iudaici! quia ipsi Christum interemerunt, inde eum adhuc uenisse non credunt. Probauimus Dominum nostrum Iesum Christum secundum carnem iam natum fuisse. Sed adiicit incredulus cur in carne uenit? Audi ergo causam. Deus cum hominem fecisset, summa beatitudine praeditum, et diuinae imaginis decore ornatum, posuit eum in paradiso, ut esset Deo subiectus, et caeteris creaturis praelatus. 10. Ille autem rebellis effectus, contempta diuinitate, interdictum uiolauit praeceptum: quem proiectum ob superbiam Deus non occidit, sed exsulem paradiso fecit, exspectans ut per poenitentiam reparari posset ad ueniam; et cum ille non reuocaretur ad uiam uirtutis, dedit legem per Moysen, ut uel per ipsam reuerteretur ad amorem Dei, et operationem iustitiae. Sed cum ne hanc quidem contumax et incredulus custodiret, uenit tandem Filius Dei, et corpus humanum assumpsit, ut dum uideretur, crederetur; omissis que mundus daemonum simulacris reconciliaretur gratiae Conditoris. 11. Haec est causa natiuitatis Christi, quem Iudaei, etsi patiantur natum, scandalizantur tamen crucifixum et mortuum: non intelligentes quia sicut propter redemptionem mundi illum decuit nasci, ita et pati oportuit, cuius passionem et mortem in suo loco Scripturarum testimoniis approbabimus. Nunc uero sequamur debitum ordinem, et cuius demonstrata est post gloriam deitatis humana natiuitas, demonstretur et genus, et patria incipientes primum de nomine eius loqui. VI. INCIPIENTES PRIMUM DE NOMINE EIUS LOQUI. 1. Prima enim appellatio nominis Iesu inuenitur in figura Domini nostri Iesu Christi antea praedicata. Nam Auses quidam, qui Naue filius nominabatur, a Moyse Iesus cognominatur. Hic post obitum Moysi dux effectus principatum obtinuit, et terram promissionis haereditate distribuit. Mutatio nominis quid significabat, nisi quia defuncto Moyse, id est, defuncta lege, et legali praecepto cessante, dux nobis Dominus Iesus Christus erat futurus, qui nos per Iordanis fluenta, id est, per gratiam baptismi sanctificatos, et omnibus uitiorum generibus expulsis, uel angelorum malorum hostibus effugatis, perduceret ad terram caelestis repromissionis, melle, et lacte manantem, id est, uitae aeternae possessionem, qua nihil dulcius? 2. Ideo enim uir ille huius sacramenti imaginem suscepit, ut Iesus nominaretur, ad significandum illum uerum Iesum, de quo in Psalmis scriptum est: Venite, exsultemus Domino, iubilemus Deo salutari, id est, Iesu patri nostro. Ubi ostenditur Dominum et Deum esse Iesum, de quo et alibi in Psalmis: Quia placet sibi Dominus in populo suo, et exaltabit mansuetos in Iesu. Haec enim in Hebraeo sic habentur. De quo apertius Habacuc intonat dicens: Ego gaudebo in Domino, et exsultabo in Deo Iesu meo. VII. QUOD AUTEM EX SEMINE ABRAHAM FUTURUS ESSET DOMINUS IESUS CHRISTUS. 1. Quod autem ex semine Abrahae futurus esset Dominus Iesus Christus, Genesis ostendit, dicente Abraham ad puerum suum: Pone manum tuam sub femore meo, et iura per Deum caeli. Quo uerbo Christum Deum caeli de genere suo testabatur in carne esse uenturum. Per femur enim genus intelligitur; significabatur enim de semine Abrahae futurum in carne Deum coeli: de quo semine per Isaac facta fuerat ei a Domino repromissio. In semine, inquit, tuo benedicentur omnes gentes, id est, in Christo, de quo Psalmista ait: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. 2. De hoc semine, et per eumdem Isaiam uox Domini loquitur: Educam, inquit, de Iacob semen, et de Iuda possidentes montes meos. De quo alibi idem propheta: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha similes facti essemus. VIII. ET QUIA DE TRIBU IUDA SECUNDUM CARNEM CHRISTUS EXPECTANDUS ESSET. 1. Et quia de tribu Iuda secundum carnem Christus exspectandus esset, Iacob patriarcha significat, dicens: Non deficiet princeps ex Iuda, nec dux de femoribus eius, donec ueniat qui mittendus est. Et ipse erit exspectatio gentium. Certum est enim, usque ad ortum Christi non defuisse principes populi Iudaeorum ex genere Iuda, nec duces de femoribus eius usque ad Herodem alienigenam regem, qui per ambitionem regni irrepserat potestatem. 2. Statim enim ut hoc factum est, et defecit dux ex semine Iudae, aduenit ille qui mittendus erat, quem gentes et populi exspectabant. Iudaei autem peruicacia impudicae frontis dicunt nondum esse id tempus expletum, mentientes nescio quem regem ex genere Iudae in extremis Orientis partibus regnum tenere. 3. Nec attendunt, mente caecati, simulationis suae mendacium detegi, quia iam sicut nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, ita nullus rex, nullus sacerdos remansit Iudaeis; neque enim mendax esse potest Osee propheta, qui dicit: Sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus. Quae omnia quis non uideat nunc in ipsis esse completa? IX. QUIA CHRISTUS DE STIRPE DAUID NATUS EST. 1. Ecce ex qua tribu nasciturus est Christus docemur. Ex Dauid autem stirpe secundum carnem futurus esse per Spiritum sanctum ita praenuntiatus est in Psalmis: Iurauit Dominus Dauid ueritatem, et non frustrabitur eum, de fructu uentris tui ponam super sedem tuam. Et iterum: Semel iuraui in sancto meo, si Dauid mentiar, semen eius in aeternum manebit, et thronus eius, sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis. 2. Item in libro Paralipomenon: Et factum est uerbum Domini ad Nathan, dicens: Vade, et dic seruo meo Dauid: Haec dicit Dominus: Annuntio tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus, cum que impleueris dies tuos, ut uadas ad patres tuos, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum eius, ipse aedificabit mihi domum, et firmabo solium eius usque in aeternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium, et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo qui ante te fuit, et statuam eum in domo mea, et in regno meo usque in sempiternum: et thronus eius erit firmissimus in perpetuum. 3. Haec omnia quisquis in Salomone putat fuisse impleta, multum errare uidetur. Nam qualiter in Salomone intelligendum est, quod dictum est: Postquam dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod erit de filiis tuis, et stabiliam regnum illius? Nunquid de illo Salomone creditur prophetatum? Minime. Ille enim patre suo uiuente coepit regnare. Nam hic dicitur quia cum completi fuerint dies uitae tuae, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum. Ex quo intelligitur alius esse promissus, qui non ante mortem Dauid, sed post mortem eius pronuntiatus fuerat suscitandus. 4. Qui aedificaret domum Domini, non de parietibus manufactis, sed de lapidibus uiuis et pretiosis, id est, sanctis et fidelibus. Nam et illud, quod subiecit: Fidelis erit domus eius, et regnum eius usque in sempiternum coram me, attendat et aspiciat quisquam non de Salomone esse pronuntiatum. Salomon quippe domum plenam fuisse mulieribus alienigenis colentibus idola, et ipse ab eis rex idololatria seductus, atque deiectus, dum bonus fuisset in initio, malos exitus habuit. 5. Ergo quis est iste cuius domus est fidelis in perpetuum, et qui post mortem Dauid promittitur suscitandus? Ille utique est de quo ipse Dauid exaestuans clamat, dicens in Psalmo octogesimo octauo: Tu uero distulisti Christum tuum. Non est ergo ille Salomon, sed nec iste Dauid dilatus est Christus. Ecce apparuerunt promissiones praedictae, non in Salomone, sed in Christo Domino nostro, qui ex Dauid genere ortus est, fuisse completae. 6. De quo per Ieremiam ipse Dominus dicit: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum, et regnabit rex, et sapiens erit, et faciet iudicium et iustitiam in terra. In diebus illis saluabitur Iuda, et Israel habitabit confidenter, et hoc est nomen quod uocabunt eum, Dominus iustus noster. 7. Iste est qui per Nathan ex semine Dauid promittitur, qui etiam per Isaiam prophetam ita pronuntiat: Egredietur, inquit, uirga de radice Iesse, et flos de radice eius ascendet. Haec uirga de radice Iesse uirgo est Maria, de Dauid radice exorta, quae genuit florem Dominum Saluatorem, de quo etiam sequitur: Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiae et pietatis, et replebit eum spiritus timoris Domini. 8. Ideo autem tanta dona spiritus super eum praedicantur, quia in eo non ad mensuram Spiritus inhabitat sanctus, sicut in nobis, sed tota inest ei plenitudo diuinitatis et gratiarum. Iste est qui non secundum uisionem oculorum et auditum aurium iudicat, sed est iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius. In cuius Ecclesia habitat lupus cum agno: ille utique qui solebat ab ea rapere praedam, dum ad eam conuertitur, cum innocentibus commoratur. 9. In cuius ouili pardus cum haedo accubat, permisti scilicet subdoli cum simplicibus, ibi etiam uitulus de circumcisione, leo de saeculi potestate, ouis de populari ordine, simul morantur, quia in fide communis est conditio omnium. Puer autem paruulus minans eos ille est utique, qui se humiliauit pro nobis, ut paruulus. Bos autem et leo ibi comedent paleas, quia principes cum subiectis plebibus communem habent doctrinam. 10. Delectatur quoque infans ab ubere super foramina aspidis, dum gentes, quae solebant uenena aliquando praedicare, conuersi etiam paruuli Christi fidem delectantur audire. Cauerna autem reguli corda sunt infidelium, in quibus ille serpens tortuosus requiescebat, quem ablactatus comprehensum exinde captiuum traxit, ut in monte sancto eius, quod est Ecclesia, non noceret. 11. Adhuc idem Isaias de Christo, quia ex semine Dauid nasciturus esset secundum carnem, sic in consequentibus dicit: In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum eius gloriosum. In signum populorum stat radix Iesse, quando Christus signaculum crucis exprimit in frontibus eorum. Ipsum gentes deprecabuntur, quod iam hoc totum cernitur fuisse completum. Sepulcrum autem eius in tantum est gloriosum, ut excepto quod redempti per mortem eius gloriam ei exhibemus, etiam locus ipse coruscans miraculis, gloriae suae causa ad se omnem contrahat mundum. 12. Hic locus in Hebraeo sic habet: Et erit requies eius gloriosa. Utique quia moriens caro eius non uidit corruptionem secundum Psalmi sententiam: Quia non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Iam uero quia ore prophetico de Moab nascenti Christo perhibetur testimonium, idem Isaias testatur: Ponam enim super his qui fugerint de Moab leonem, et reliquis terrae. Emitte agnum, Domine, dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion. 13. De hac enim gente Moabitarum egressus est Agnus immaculatus, qui tollit peccata mundi, qui dominatur in orbem terrarum. Petra autem deserti Ruth significat, quae, destituta morte mariti, de Booz genuit Obed, et de Obed Iesse, et de Iesse Dauid, et de Dauid stirpe Christum. Montem autem filiae Sion aut historialiter ipsam urbem Ierosolymam dicit, aut iuxta tropologiam Ecclesiam in specula, id est, in uirtutum sublimitate locatam. X. 1. Hactenus de nomine, et gente, et genere Domini nostri Iesu Christi Testamenti Veteris fidem perstrinximus: dehinc generationes eius secundum carnem de Virgine ostendamus. Isaias enim sancto Spiritu plenus futurae incarnationis Filii Dei sic praenuntiat sacramentum, sic enim dicit: Et adiecit loqui ad Achaz Dominus, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, siue in excelsum supra. Et subiecit: Audite itaque, domus Dauid, id est, genus Dauid. 2. Nam bene ad domum Dauid loquebatur, id est, ad stirpem regiam, de qua stirpe descendit Maria, et adiecit: Propter hoc dabit Dominus ipse uobis signum: Ecce uirgo in utero concipiet, et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobis cum Deus. Quia ergo ille, quem in utero Virgo concepit, et peperit, Nobis cum Deus uocatur, Deus itaque in utero uirginis conceptus natus que cognoscitur. Erubescant itaque Iudaei increduli, et Christi gratiae sua colla submittant. 3. Ecce enim quem Virgo peperit nobis cum Deus appellatur. Quo loco argumentantur Iudaei quod in Hebraeo non uirginem, sed iuuenculam ostendat sermo propheticus parituram. Aduersus quos respondetur non esse signum, si iuuencula pariat, quod est aetatis. Sed hoc esse signum ad rei nouitatem, si Virgo pariat, quod est integritatis. Dum enim dicit: Dominus dabit uobis signum, insinuat quoddam insigne miraculum, uirginem uidelicet parituram, quod procul dubio signum non esset, nisi nouum existeret. Oportebat enim Christum propter insigne miraculum secundum carnem nasci de uirgine. 4. Sequitur de eo: Butyrum et mel comedet. Butyrum fructus est Ecclesiae uenientis ex circumcisione, quasi bouis sub iugo, id est, sub lege positae; mel uero Ecclesiae uenientis ex gentibus, cuius suauitate, et dulcedine operis, et fidei pascitur Christus. Sequitur, et dicit: Et priusquam cognoscat puer uocare patrem aut matrem. Quod enim dixit priusquam cognoscat, id est, priusquam cognoscere faciat diuinitate Deum habere se patrem, et carnis susceptione uirginem matrem, iuxta illud quod in Genesi scribitur, dicente Domino ad Abraham: Nunc cognoui quod timeas Deum , id est, nunc cognoscere te feci. Absit enim apud Deum esse ignorantiam, ut tunc cognosceret quod ante nesciret. 5. Quantae autem potestatis existat idem Emmanuel, praedictus propheta frequenter annuntiat, dicens: Et erit extensio alarum eius, implens latitudinem terrae, o Emmanuel; quem quia de uirgine natum credimus, Patrem in Psalmis dicentem audiamus. Nam cum dixisset Propheta de Christo: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, confestim uox Patris consecuta est, dicentis ad Filium: Ante luciferum genui te, et quasi de uulua orietur tibi ros adolescentiae tuae. Iurauit Dominus, et non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Dominus a dextris tuis confregit in die irae suae reges. Et iterum: Ubi inhabitet, inquit, gloria in terra nostra, misericordia et ueritas occurrerunt sibi, iustitia et pax complexae sunt se. Veritas de terra orta est, et iustitia de caelo prospexit. 6. Quae est ueritas de terra orta, nisi Christus de femina natus, Filius Dei de carne procedens? Nam caro terra est; quando enim natus est Christus, iustitia de caelo prospexit. Non enim daretur e caelo iustificatio, nisi Christus in carne nasceretur, et ut ostenderet quod ipsa ueritas de terra orta homo esset, sequenter adiunxit: Iustitia ante eum praeibit, et ponet in uia gressus suos. Item idem Dauid: Terra, inquit, dabit fructum suum. Terra, Maria, dedit fructum suum Christum; sed quis est iste fructus? Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus. 7. Hunc terrae fructum praedictus Isaias propheta alibi manifestius annuntiat, dicens: Rorate, caeli, desuper, et nubes pluant iustum; aperiatur terra, et germinet Saluatorem, et iustitia oriatur simul; ego Dominus creaui eum. Caeli ipsi qui et nubes, id est, prophetae, per quos Christus adueniens prophetabatur; terra Maria, quae, fide aperta, non corruptione, genuit Saluatorem, quia solus Dominus eum creauit, non uirilis commistio seminis. 8. Unde et Isaias ait: Generationem eius quis enarrabit? Nullus enim hominum natiuitatis Christi in conceptu conscius fuit: solo enim uerbo Dei uirgo praegnans apparuit. Quod etiam Daniel propheta figuraliter praedixerat, dicens: Vidi lapidem de monte abscissum sine manibus praecidentium, et cum uenisset in terram, repleuit orbem terrae: lapis iste Christus est sine manibus abscissus, implens omnem terram, quia in omnibus gentibus regnum eius est. 9. De quo lapide per Isaiam Deus loquitur: Ecce mitto in fundamentis Sion lapidem pretiosum, electum, angularem, et qui crediderit in eum non confundetur. Hunc enim uidit Daniel abscissum de monte, id est, de populo Iudaeorum, sine manibus, hoc est, sine operatione uirili, ex Maria uirgine natum, quam sine dubio uirginem fuisse credimus ante partum, uirginem permansisse post partum, Ezechiele propheta testante: Conuerti me ad uiam portae sanctuarii exterioris, quae respiciebat ad Orientem, et erat clausa. Et dixit Dominus ad me: Porta haec clausa erit, non aperietur, et uir non transiet per eam, quoniam Dominus Deus ingressus est per eam, erit que clausa. 10. Quo testimonio sanctam Mariam et uirginem concepisse et uirginem permansisse confitetur. Genitalia namque feminea, pro eo quod claustra partus aperiunt, portae dicuntur, sicut ait Iob: Quia non clausit portas uentris, qui portauit me. Dominus enim noster Iesus Christus mirabiliter et potentialiter natus, tanquam sponsus processit de thalamo suo, id est, ex Virginis utero, post cuius ortum nullum cum Maria conuenisse, nullum ex eius utero genitum exstitisse profitemur. XI. 1. Praediximus natiuitatem Domini nostri ex Virgine, locum quoque originis suae ostendamus. Nam in Bethlehem natus est, ad quam dicitur per Michaeam prophetam: Et tu, Bethlehem, domus Ephrata, nunquid paruula es in millibus Iuda? ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius a diebus aeternitatis. Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet. 2. Sic que postquam locum originis eius praedixit, deinde regnum eius futurum in toto orbe subiecit, dicens: Stabit, et uidebit, et pascet gregem suum in uirtute Domini, et in honore nominis Dei sui erunt, quoniam nunc magnificatur usque ad terminos terrae, et erit iste pax. 3. De hoc loco natiuitatis Christi et Habacuc propheta sic ait: Deus ab Africo ueniet. Bethlehem enim regio, ubi natus est Christus, de Ierusalem ad meridianam respicit plagam. Merito ergo ab Africo uenisse scribitur, quia a Bethlehem uenturus esse praeuidebatur. 1. Quia stellae indicio natiuitas eius claruit, in Numeris diuinus ille Balaam sic cecinit, dicens: Orietur stella ex Iacob, consurget homo de Israel. Magi enim ab Orientis partibus uenientes, primi Christi natiuitatem stella indice nuntiauerunt, scilicet, ut quem olim princeps artis eorum praedixerat, illi inspecto sidere demonstrarent. XII. 1. Quia ei munera obtulerunt magi, et hoc prophetae nobis narrant; sic enim Isaias ait: In tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo diuulso, et dilacerato, a populo terribili, post quem non fuit alius. Hoc autem dicit propheta propter Persarum robustissimam gentem, ad cuius tunc potentiam nullus populus comparabatur, de quibus magi uenientes, Christo munera detulerunt. 2. Et iterum ipse: Omnes, inquit, de Saba uenient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes. De his muneribus et Dauid praedicauit, dicens: Et dabitur ei de auro Arabiae. Et rursus: Reges Tharsis, et insulae munera offerent, reges Arabum, et Saba dona adducent. Nam et magos reges habuit Oriens. 1. Et quia non oleo isto humano unctus est Christus, sicut caeteri reges et pontifices Hebraeorum, sed a paterno Spiritu unctus est, Isaias ex persona eiusdem Christi sic cecinit, dicens: Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, euangelizare pauperibus misit me, praedicare captiuis remissionem, et caecis uisum. 2. Simili modo et Psalmographus, diuino afflatus Spiritu, ita ad eumdem Christum loquitur, dicens: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, uirga aequitatis, uirga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae, prae consortibus tuis. In qua sententia primo propheta diuinitatem Christi ac perpetuitatem demonstrat. 3. Sequenter per aequitatis uirgam sceptrum potestatis eius regnum que denuntiat. Postremo quod idem Deus a Deo unctus sit, indicat, non quidem oleo communi, sicut caeteri participes sui, id est, principes, qui imaginario praecesserant, sed oleo laetitiae, quo mystice demonstratur Spiritus sanctus, cuius caelesti infusione, et uirtute Christus est consecratus. XIII. 1. Quia pauper et abiectus in primo aduentu suo uenerit, sanctus Isaias sic indicat, dicens: Dicite filiae Sion: Ecce rex tuus uenit tibi iustus, et saluator, pauper, sedens super asinum indomitum. Item apud eumdem ex persona Dei Patris: Ecce intelliget seruus meus, exaltabitur, et eleuabitur, et sublimis erit ualde; sicut obstupuerunt super te multi, sic ingloriosus erit inter uiros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum. 2. Iste asperget gentes multas, super ipsum continebunt reges os suum, quia quibus non est annuntiatum de eo, uidebunt, et qui non audierunt, contemplati sunt. Quis credidit auditui nostro? Et brachium Domini cui reuelatum est? Et ascendet sicut uirgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei neque decor, et uidimus eum, et non erat aspectus, et desiderauimus eum despectum, et nouissimum uirorum; uirum dolorum, et scientem ferre infirmitatem, et quasi absconditus uultus eius, et despectus, unde nec reputauimus eum. 3. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portauit, et nos putauimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum, ipse autem humiliatus est propter iniquitates nostras, et attritus est propter scelera nostra. Disciplina pacis nostrae super eum, et liuore eius sanati sumus. Omnes nos, quasi oues, errauimus. 4. Unusquisque in uiam suam declinauit, et Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Oblatus est, quia ipse uoluit, et non aperuit os suum; sicut ouis ad occisionem ducetur, et quasi agnus coram tondente se obmutescet, et non aperuit os suum. De angustia, et de iudicio sublatus est, generationem eius quis enarrabit? quia abscissus est de terra uiuentium, propter scelus populi mei percussi eum, et dabit impios pro sepultura, et diuites pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius, et Dominus uoluit conterere eum in infirmitate; si posuerit pro peccato animam suam, uidebit semen longaeuum, et uoluntas Domini in manu eius dirigetur. 5. Pro eo quod laborauit anima eius, uidebit, et saturabitur, in scientia sua iustificabit ipse iustus seruos meos multos, et iniquitates eorum ipse portabit. Ideo dispertiam ei plurimos, et fortium diuidet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam, et cum sceleratis reputatus est, et ipse peccata multorum tulit, et pro transgressoribus orauit. 6. In qua lectione non solum, quia abiectus apparuit Christus, sed etiam ibi eius generatio caelestis exprimitur, infirmitas quoque susceptae carnis eius manifestatur, contumelia quoque passionis eius, crux, mors, sepultura ibi monstratur, et quod innocens damnatur, et tacens ibi patitur. 7. Deus enim suscipiens in carne pauperis formam se humiliare dignatus est, nostri que causa, ut salus perditis redderetur, etiam usque ad mortem obediens factus est, quod alibi idem Isaias praefatus est: Non clamabit, neque audiet quis in plateis uocem eius; calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet; sed in ueritate proferet iudicium, quousque ponam in terra iudicium, et in nomine eius gentes sperabunt. 8. Et Ieremias, quod ueniret Deus in carne abiectus, et humilis, ita praedixit: Domine, fac propter nomen tuum, quia multae sunt auersiones nostrae. Tibi peccauimus, exspectatio Israel, saluator eius in tempore tribulationis. Quare quasi colonus futurus es in terra? et quasi uiator declinans ad manendum? Quare futurus es, quasi uir uagus, et fortis, qui non potest saluare? Tu autem in nobis es, Domine, et nomen tuum inuocatum est super nos, ne derelinquas nos. 9. Dum enim dicit, tibi peccauimus, exprimit Iudaeorum personam, qui in Deum peccauerunt, quando uenientem eum in forma hominis crucifixerunt; obtulit enim se aspectibus hominum, tanquam uagum hominem, et inquilinum; illi autem putantes hoc tantum esse quod uidebatur, occiderunt hominem, quasi qui non posset saluare. XIV. 1. Genera quoque et uirtutes curationum tanto ante praescripta sunt per Isaiam prophetam, dicentem: Ecce Deus noster, ipse ueniet, et saluabit nos. Tunc aperiuntur oculi caecorum, et aures surdorum audient. Tunc saliet claudus, quasi ceruus, et plana erit lingua mutorum. Et iterum: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contribulatis corde, praedicare captiuis redemptionem, et caecis uisum. 2. Haec omnia sanitatum signa in aduentu Christi facta sunt. Statim enim ut natus est, praecedente stella adorauerunt eum magi, et obtulerunt munera. Deinde uaria aduentus eius repraesentauit miracula. Caecis, enim, ut Deum cognoscerent, profundae noctis caligo detergitur. Defunctis rediuiuae lucis gratia redditur, ut animae uiuificarentur. 3. Surdi, ut auditum fidei susciperent, audire coeperunt. Claudi, ut ad Deum currerent, incessu alacri uegetantur. Muti, ut Deum confiterentur, claris uocibus clamauerunt. Leprosi pro abolendis contagiis animae lurida membra deposuerunt; effectu enim maiestatis suae multa fecit, quae praetereunda sunt, dum cuncta legantur. 4. Nam excellentiae suae uirtute pendulis gressibus tumentes aequoris fluctus calcauit, et maris magni procellas suo imperio mitigauit. Iam uero passionis eius obitum etiam elementa tremuerunt, dum sol fugit, dum tellus concutitur, saxa que sese illidentia dissoluuntur, siquidem et ipsa mors eum tenere non potuit. 5. Nam resurgens die tertia, ad sedem paternam reuolauit, ministeriis que angelorum reducitur a terris ad caelum. Plura quoque, et his similia eius omnipotentia facta sunt. Sed dicit incredulus quod et prophetae miracula multa fecerunt. Verum est; nullus tamen eorum mortuus resurrexit, et in caelum ascendit. XV. 1. Quia idem Deus in corpore ab hominibus esset uidendus, per Isaiam testatur dicens: Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa, quia ego ipse, qui loquebar, ecce adsum. Et Dauid: Ambulabunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus Deorum in Sion. Et iterum: Visi sunt ingressus tui, Deus, ingressus Dei mei regis: utique quibus uenit in mundum, et quibus iterum ascendit in caelum, tunc enim manifestatus est, et reuelatus occursus aduentus eius, quem Iudaei, si cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. 2. De cuius etiam corporali uisione, supradictus Isaias ita annuntiauit: Ingloriosus, inquit, erit inter uiros aspectus eius, et forma eius inter filios hominum, quibus non est annuntiatum de eo, uidebunt, et qui non audierunt, contemplati sunt. Et Ieremias, in libro Baruch: Hic est Deus noster, et non aestimabitur alius ab eo qui inuenit omnem uiam prudentiae, et ostendit eam Iacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec in terris uisus est, et cum hominibus conuersatus est. 3. Et Habacuc: Domine, inquit, audiui auditum tuum, et timui; consideraui opera tua, et expaui, in medio duorum animalium cognosceris; dum appropinquauerint anni, innotesceris, dum aduenerit tempus, ostenderis. Item ipse: Videbunt te gentes, et dolebunt populi, id est, Iudaei. 4. Siquidem et praedictus Isaias de ipso sic cecinit: Propter Sion non tacebo, et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur, ut splendor, iustus eius, et Saluator eius, ut lampas, accendatur, et uidebunt gentes iustum tuum, et cuncti reges inclytum tuum. Et iterum: Vox speculatorum tuorum leuauerunt uocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum uidebunt. Et infra: Parauit Dominus brachium sanctum suum in conspectu omnium gentium, et uidebunt omnes fines terrae salutare Dei nostri. XVI. 1. Et quia eum non erant agnituri Iudaei, sic praedixerat Ieremias ex persona Domini: Praeuaricatione praeuaricata est in me domus Israel, et domus Iuda, ait Dominus; negauerunt me, et dixerunt, Non est ipse. Hoc etiam nunc usque Iudaei de Christo dicunt, Non est ipse, exspectantes alium, qui est Antichristus. 2. Et Isaias: Non est species ei, neque decor, et uidimus eum, et non erat aspectus, et desiderauimus eum, despectum, et nouissimum uirorum uirum dolorum, scientem ferre infirmitatem, et quasi absconditus uultus eius, et despectus. Unde nec reputauimus eum. Quibus uerbis incredulitatem Iudaeorum significat, quibus uisus est Christus non habere speciem, neque decorem, unde nec reputatus est esse Deus. 3. Quem tamen, quia non essent agnituri, neque recepturi, idem Isaias alias approbat, dicens: Audite, caeli, et auribus percipe, terra, quia Dominus locutus est: Filios enutriui, et exaltaui, ipsi autem spreuerunt me. Cognouit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui. Israel autem me non cognouit, populus autem meus me non intellexit. Et iterum: Auditione audietis, et non intelligetis, et cernentes uidebitis, et non scietis; incrassatum est enim cor populi huius. 4. Unde et Ezechiel: Factus est sermo Domini ad me dicens: Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad uidendum, et non uident, et aures ad audiendum, et non audiunt. Sic enim excaecati sunt, ut Saluatorem nec agnoscerent, nec susciperent. Et cuius diem Abraham uidit, et laetatus est, et cuius aduentum prophetae magno cum desiderio exspectauerunt, isti et uiderunt, et non cognouerunt, insuper et blasphemauerunt clamantes: Non habemus regem, nisi Caesarem, et caetera quae sequuntur. Cuius populi duritia sic non mutatur, quomodo nec Aethiopis color, aut pardi uarietas, Ieremia testante: Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut pardus uarietates suas. XVII. 1. Sed quia eum Iudaei non agnoscentes, congregati sunt ad interficiendum eum, et uniuersalem assensum in passione eius praebuerunt, ita legitur: Quare fremuerunt gentes, id est, Romani, et populi meditati sunt inania, hoc est, Iudaei. Astiterunt reges terrae, hoc est, Herodes et Pilatus; et principes conuenerunt in unum, scilicet principes sacerdotum, et seniores Iudaeorum: aduersus Dominum, et aduersus Christum eius. 2. Et iterum ex eiusdem Domini persona: Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Canum autem nomen in eos est etiam per prophetam alterum constitutum. In Isaia enim scriptum est: Omnes canes caeci, nescientes latrare. Canum enim mos est, ut ait noster Hilarius, Pastori alludere, gregem nosse, insidiantes feras persequi. At uero isti caeci canes, pastorem suum non uidentes, officium non intelligentes, latratus suos a feris ad gregem, a furibus ad Dominum retorserunt. Unde et alius propheta de his ita dicit: Facti sunt mihi in sagittam reciprocam. XVIII. 1. Quia triginta argenteis appretiatus, et uenundatus est, per Zachariam ita ipse praenuntiauit: Si bonum est, inquit, in conspectu uestro, date mercedem meam, et appenderunt mercedem meam triginta argenteos. Et dixit Dominus ad me: Proiice illud ad statuarium, decorum pretium, quod appretiatus sum ab eis. 2. Haec enim nota omnibus causa est. Iudas enim, poenitentia motus, pecuniam reportauit, et proiecit in templum, et abiit, et laqueo se suspendit. Ut impleretur, quod dixerat Isaias: Testis falsus non erit impunitus, pro eo quod uendidit argento Iustum. 3. Quam pecuniam bene Dominus mercedem suam dixit; multa enim opera apud eos fecerat, reddens uitam mortuis, lucem caecis, surdis auditum, gressum claudis; pro quibus omnibus Iudaei nefanda aestimatione mortem triginta argentorum mercedem illi restituerunt. 1. Nam et quia Dominus traditorem suum per panem porrectum ostendit apostolis, etiam in Psalmis commemorauit in se impletum dicens: Qui edebat panes meos, ampliauit aduersum me supplantationem. Et iterum: Tu uero homo unanimis, dux meus, et notus meus, qui simul me cum dulces capiebas cibos. 2. De ipso autem Iuda proditore Ieremias praescius ita ante praedixit: Peccatum Iuda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, quod siue ad Iudam, siue ad Iudaeos non incongrue conuenit, qui sic peccauerunt in Christum, ut non sit peccatum eorum atramento conscriptum, quod deleri forsitan potest, sed stylo ferreo in ungue adamantino exaratum, id est, quod deleri non possit prae duritia cordis eorum, nisi crediderint. XIX. 1. Nam, quia et ipse sponte pro nobis semetipsum tradidit, Isaias dicit: Oblatus est, quia ipse uoluit. Et infra: Pro eo quod tradidit in mortem animam suam, uidebit semen longaeuum, et uoluntas Domini in manu eius dirigetur. Et ipse per Ieremiam prophetam sic loquitur: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam, tradidi dilectam animam meam in manus inimicorum eius, hoc est, in manus Iudaeorum, qui eum interfecerunt. XX. 1. Quia comprehendendus erat, Ieremias propheta longe ante ita praedixit: Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris. Quo uaticinio demonstrauit aperte et Christum Dominum esse , et traditum pro peccatis nostris fuisse. 2. Item Sapientiae liber dicit: Dixerunt inter se impii: Comprehendamus Iustum, quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris: promittit scientiam Dei se habere, et Filium Dei se nominat. Et infra: Si est uerus Filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manu contrariorum. Et infra: Ut sciamus reuerentiam illius, et probemus patientiam eius, morte turpissima condemnemus eum; id est, affixione crucis. XXI. 1. Quia iudicandus erat, clamat Dauid sub figura populi peccantis in Deum : Tibi soli peccaui, et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis, et uincas, cum iudicaris. Veniens enim Christus in corpore, tanquam reum se constituit, et iudex hominum hominibus iudicandum se praebuit, sic que mitis, et patiens, dum iudicatus est, uicit, quia nihil in eo dignum, quod iudicaretur, populus persecutor inuenit. 2. Unde et propheta, aduentum iudicii eius annuntians, sic comminatur contra eumdem populum, dicens: Audite quae Dominus loquitur: Surge, et contende iudicio aduersus montes, et audiant colles uocem tuam. Audiant montes iudicium Domini, et fortia fundamenta terrae. Quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur, dicens: Popule meus, quid feci tibi? et quid molestus fui? responde mihi, quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo seruientium liberaui te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam? ... {capitula desunt} Scenopegias, id est, solemnitates tabernaculorum non obseruamus, quia tabernaculum Dei sancti eius sunt, in quibus habitat in aeternum.