[0,0] Sancti Irenaei episcopi Lugdunensis detectionis et euersionis falso cognominatae agnitionis seu Contra omnes haereses libri quinque. PRAEFATIO. [0,1] Quatenus ueritatem refutantes quidam inducunt uerba falsa et genealogias infinitas, quae quaestiones magis praestant, quemadmodum Apostolus ait : "quam aedificationem Dei, quae est in fide" et per eam, quae est subdole exercitata uerisimilitudo, transducunt sensum earum, qui sunt inexpertiores et in captiuitatem ducunt eos, falsantes uerba Domini, interpretatores mali eorum, quae bene dicta sunt, effecti et multos euertunt, attrahentes eos sub occasione agnitionis ab eo, qui hanc uniuersitatem constituit et ordinauit quasi altius aliquid et maius habentes ostendere, quam eum qui coelum et terram et omnia quae in eis sunt, fecit; suadenter quidem illi illiciunt per uerborem artem simpliciores ad requirendi modum, male autem perdunt eos, in eo quod blasphemam et impiam ipsorum sententiam faciant in fabricatorem, non discernere ualentium falsum a uero. [0,2] Error enim secundum semetipsum non ostenditur, ne denudatus fiat comprehensibilis, suasorio autem cooperimento subdole adornatus, et ipsa ueritate (ridiculum est et dicere) ueriorem semetipsum praefert, ut decipiat exteriori phantasmate rudiores ; quemadmodum a meliore nobis dictum est de huiusmodi : "Quoniam lapidem pretiosum smaragdum, magni pretii apud quosdam, uitreum in eius contumeliam per artem assimilatum, quoadusque non adest qui potest probare et artificium arguere, quod subdole sit factum". Cum enim commistum fuerit aeramentum argento, quis facile poterit, rudis cum sit hoc probare ? Igitur ne forte et cum nostro delicto abripiantur quidam quasi oues a lupis, ignorantes eos propter exterius ouilis pellis superindumentum, a quibus cauere denuntiauit nobis Dominus, similia quidem nobis loquentes, dissimilia uero sentientes ; necessarium duxi, cum legerim commentarois ipsorum, quemadmodum ipsi dicunt, Valentini discipulorum, quibusdam autem ipsorum et congressus, et apprehendens sententiam ipsorum manifestare tibi, dilectissime, portentuosissima et altissima mysteria, quae non omnes capiunt, quia non omnes cerebrum habent ; ut et tu cognoscens ea, omnibus his, qui sunt tecum, manifesta facias, et praecipias eis obseruare se a profundo insensationis, et eius, quae est in Deum, blasphemationis. Et quantum nobis uirtutis adest, sententiam ipsorum, qui nunc aliud docent, dico autem eorum, qui sunt circa Ptolemaeum, quae est uelut flosculum Valentini scholae, compendiose et manifeste ostendemus, et aliis occasiones dabimus, secundum nostram mediocritatem, ad euertendum eam, non stantia, neque apta ueritati ostendentes ea, quae ab iis dicuntur : neque conscribere consueti neque qui sermonum arti studuerimus : dielctione autem nos adhortante, et tibi et omnibus, qui sunt tecum, manifestare, quae usque adhuc erant absconsae, iam autem secundum gratiam Dei in manifestum uenerunt doctrinae ipsorum. "Nihil enim est coopertum, quod non manifestabitur et nihil absconsum, quod non cognoscetur". [0,3] Non autem exquires a nobis, qui apud Celtas commoramur, et in barbarum sermonem plerumque uacamus, orationis artem, quam non didicimus, neque uim conscriptoris, quam non affectauimus, neque ornamentum uerborum neque suadelam, quam nescimus; sed simpliciter et uere et idiotice ea, quae tibi cum dilectione scripta sunt, cum dilectione percipies et ipse auges ea penes te, ut magis idoneus quam nos, quasi semen et initia accipiens a nobis et in latitudine sensus tui in multum fructificabis ea, quae in paucis a nobis dicta sunt, et potenter asseres iis, qui tecum sunt, ea quae inualide a nobis relata sunt. Et quemadmodum nos elaborauimus, olim quaerenti tibi discere sententiam eorum, non solum facere tibi manifestam, es et subministrationem dare, uti ostenderemus eam falsam; sic et tu efficaciter reliquis ministrabis secundum gratiam, quae tibi a Domino data est ut iam non abstrahantur homines ab illorum suadela quae est talis.