[2,1,1] 'Sunt quibus in satura uidear nimis acer et ultra legem tendere opus; sine neruis altera quidquid conposui pars esse putat similisque meorum mille die uersus deduci posse. Trebati, µ 5 quid faciam? praescribe.' 'quiescas.' 'ne faciam, inquis, omnino uersus?' 'aio.' 'peream male, si non optimum erat; uerum nequeo dormire.' 'ter uncti transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, inriguumque mero sub noctem corpus habento. µ 10 aut si tantus amor scribendi te rapit, aude Caesaris inuicti res dicere, multa laborum praemia laturus.' 'cupidum, pater optime, uires deficiunt; neque enim quiuis horrentia pilis agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos µ 15 aut labentis equo describit uolnera Parthi.' 'attamen et iustum poteras et scribere fortem, Scipiadam ut sapiens Lucilius.' 'haud mihi dero, cum res ipsa feret: nisi dextro tempore Flacci uerba per attentam non ibunt Caesaris aurem: µ 20 cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.' 'quanto rectius hoc quam tristi laedere uersu Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit.' 'quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto µ 25 accessit feruor capiti numerusque lucernis; Castor gaudet equis, ouo prognatus eodem pugnis; quot capitum uiuunt, totidem studiorum milia: me pedibus delectat claudere uerba Lucili ritu, nostrum melioris utroque. µ 30 ille uelut fidis arcana sodalibus olim credebat libris neque, si male cesserat, usquam decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis uotiua pateat ueluti descripta tabella uita senis. sequor hunc, Lucanus an Apulus anceps; µ 35 nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, missus ad hoc pulsis, uetus est ut fama, Sabellis, quo ne per uacuum Romano incurreret hostis, siue quod Apula gens seu quod Lucania bellum incuteret uiolenta. sed hic stilus haud petet ultro µ 40 quemquam animantem et me ueluti custodiet ensis uagina tectus: quem cur destringere coner tutus ab infestis latronibus? o pater et rex Iuppiter, ut pereat positum robigine telum nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille, µ 45 qui me conmorit—melius non tangere, clamo—, flebit et insignis tota cantabitur urbe. Ceruius iratus leges minitatur et urnam, Canidia Albuci, quibus est inimica, uenenum, grande malum Turius, siquid se iudice certes. µ 50 ut quo quisque ualet suspectos terreat utque imperet hoc natura potens, sic collige mecum: dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus monstratum? Scaeuae uiuacem crede nepoti matrem: nil faciet sceleris pia dextera—mirum, µ 55 ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos—, sed mala tollet anum uitiato melle cicuta. ne longum faciam: seu me tranquilla senectus exspectat seu mors atris circumuolat alis, diues, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, µ 60 quisquis erit uitae scribam color.' 'o puer, ut sis uitalis metuo et maiorum nequis amicus frigore te feriat.' 'quid? cum est Lucilius ausus primus in hunc operis conponere carmina morem detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora µ 65 cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui duxit ab oppressa meritum Karthagine nomen ingenio offensi aut laeso doluere Metello famosisque Lupo cooperto uersibus? atqui primores populi arripuit populumque tributim, µ 70 scilicet uni aequos uirtuti atque eius amicis. quin ubi se a uolgo et scaena in secreta remorant uirtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur holus, soliti. quidquid sum ego, quamuis µ 75 infra Lucili censum ingeniumque, tamen me cum magnis uixisse inuita fatebitur usque inuidia et fragili quaerens inlidere dentem offendet solido—nisi quid tu, docte Trebati, dissentis.' 'equidem nihil hinc diffindere possum. µ 80 sed tamen ut monitus caueas, ne forte negoti incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: si mala condiderit in quem quis carmina, ius est iudiciumque.' 'esto, siquis mala; sed bona siquis iudice condiderit laudatus Caesare? siquis µ 85 opprobriis dignum latrauerit, integer ipse?' 'soluentur risu tabulae, tu missus abibis.' [2,2,1] Quae uirtus et quanta, boni, sit uiuere paruo — nec meus hic sermo est, sed quae praecepit Ofellus rusticus, abnormis sapiens crassaque Minerua —, discite non inter lances mensasque nitentis, µ 5 cum stupet insanis acies fulgoribus et cum adclinis falsis animus meliora recusat, uerum hic inpransi mecum disquirite. cur hoc? dicam, si potero. male uerum examinat omnis corruptus iudex. leporem sectatus equoue µ 10 lassus ab indomito uel, si Romana fatigat militia adsuetum graecari — seu pila uelox molliter austerum studio fallente laborem, seu te discus agit, pete cedentem aera disco: cum labor extuderit fastidia, siccus, inanis µ 15 sperne cibum uilem; nisi Hymettia mella Falerno ne biberis diluta. foris est promus, et atrum defendens piscis hiemat mare: cum sale panis latrantem stomachum bene leniet. unde putas aut qui partum? non in caro nidore uoluptas µ 20 summa, sed in te ipso est. tu pulmentaria quaere sudando: pinguem uitiis albumque neque ostrea nec scarus aut poterit peregrina iuuare lagois. uix tamen eripiam, posito pauone uelis quin hoc potius quam gallina tergere palatum, µ 25 corruptus uanis rerum, quia ueneat auro rara auis et picta pandat spectacula cauda: tamquam ad rem attineat quidquam. num uesceris ista, quam laudas, pluma? cocto num adest honor idem? carne tamen quamuis distat nil, hac magis illam µ 30 inparibus formis deceptum te petere esto: unde datum sentis, lupus hic Tiberinus an alto captus hiet? pontisne inter iactatus an amnis ostia sub Tusci? laudas, insane, trilibrem mullum, in singula quem minuas pulmenta necesse est. µ 35 ducit te species, uideo: quo pertinet ergo proceros odisse lupos? quia scilicet illis maiorem natura modum dedit, his breue pondus: ieiunus raro stomachus uolgaria temnit. 'porrectum magno magnum spectare catino µ 40 uellem' ait Harpyiis gula digna rapacibus. at uos praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam putet aper rhombusque recens, mala copia quando aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus atque acidas mauolt inulas. necdum omnis abacta µ 45 pauperies epulis regum: nam uilibus ouis nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem Galloni praeconis erat acipensere mensa infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat? tutus erat rhombus tutoque ciconia nido, µ 50 donec uos auctor docuit praetorius. ergo siquis nunc mergos suauis edixerit assos, parebit praui docilis Romana iuuentus. sordidus a tenui uictu distabit Ofello iudice: nam frustra uitium uitaueris illud, µ 55 si te alio prauum detorseris. Auidienus, cui Canis ex uero dictum cognomen adhaeret, quinquennis oleas est et siluestria corna ac nisi mutatum parcit defundere uinum et cuius odorem olei nequeas perferre, licebit µ 60 ille repotia, natalis aliosue dierum festos albatus celebret, cornu ipse bilibri caulibus instillat, ueteris non parcus aceti. quali igitur uictu sapiens utetur et horum utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt. µ 65 mundus erit, qua non offendat sordibus atque in neutram partem cultus miser. hic neque seruis, Albuci senis exemplo, dum munia didit, saeuus erit, nec sic ut simplex Naeuius unctam conuiuis praebebit aquam: uitium hoc quoque magnum. µ 70 accipe nunc, uictus tenuis quae quantaque secum adferat. in primis ualeas bene; nam uariae res ut noceant homini credas, memor illius escae, quae simplex olim tibi sederit. at simul assis miscueris elixa, simul conchylia turdis, µ 75 dulcia se in bilem uertent stomachoque tumultum lenta feret pituita. uides, ut pallidus omnis cena desurgat dubia? quin corpus onustum hesternis uitiis animum quoque praegrauat una atque adfigit humo diuinae particulam aurae. µ 80 alter ubi dicto citius curata sopori membra dedit, uegetus praescripta ad munia surgit. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam, siue diem festum rediens aduexerit annus, seu recreare uolet tenuatum corpus, ubique µ 85 accedent anni, tractari mollius aetas imbecilla uolet: tibi quidnam accedet ad istam quam puer et ualidus praesumis mollitiem, seu dura ualetudo inciderit seu tarda senectus? rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus µ 90 illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes tardius adueniens uitiatum commodius quam integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter heroas natum tellus me prima tulisset. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem µ 95 occupet humanam? grandes rhombi patinaeque grande ferunt una cum damno dedecus. adde iratum patruum, uicinos, te tibi iniquum et frustra mortis cupidum, cum deerit egenti as, laquei pretium. 'iure' inquit 'Trausius istis µ 100 iurgatur uerbis: ego uectigalia magna diuitiasque habeo tribus amplas regibus.' ergo, quod superat non est melius quo insumere possis? cur eget indignus quisquam te diuite? quare templa ruunt antiqua deum? cur, inprobe, carae µ 105 non aliquid patriae tanto emetiris aceruo? uni nimirum recte tibi semper erunt res, o magnus posthac inimicis risus. uterne ad casus dubios fidet sibi certius? hic qui pluribus adsuerit mentem corpusque superbum, µ 110 an qui contentus paruo metuensque futuri in pace, ut sapiens, aptarit idonea bello? quo magis his credas, puer hunc ego paruus Ofellum integris opibus noui non latius usum quam nunc accisis. uideas metato in agello µ 115 cum pecore et gnatis fortem mercede colonum 'non ego' narrantem 'temere edi luce profesta quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae. ac mihi seu longum post tempus uenerat hospes siue operum uacuo gratus conuiua per imbrem µ 120 uicinus, bene erat non piscibus urbe petitis, sed pullo atque haedo; tum pensilis uua secundas et nux ornabat mensas cum duplice ficu. post hoc ludus erat culpa potare magistra ac uenerata Ceres, ita culmo surgeret alto, µ 125 explicuit uino contractae seria frontis. saeuiat atque nouos moueat Fortuna tumultus: quantum hinc inminuet? quanto aut ego parcius aut uos, o pueri, nituistis, ut huc nouus incola uenit? nam propriae telluris erum natura nec illum µ 130 nec me nec quemquam statuit: nos expulit ille, illum aut nequities aut uafri inscitia iuris, postremum expellet certe uiuacior heres. nunc ager Umbreni sub nomine, nuper Ofelli dictus, erit nulli proprius, sed cedet in usum µ 135 nunc mihi, nunc alii. quocirca uiuite fortes fortiaque aduersis opponite pectora rebus.' [2,3,1] 'Sic raro scribis, ut toto non quater anno membranam poscas, scriptorum quaeque retexens, iratus tibi, quod uini somnique benignus nil dignum sermone canas. quid fiet? at ipsis µ 5 Saturnalibus huc fugisti sobrius. ergo dic aliquid dignum promissis. incipe. nil est. culpantur frustra calami inmeritusque laborat iratis natus paries dis atque poetis. atqui uoltus erat multa et praeclara minantis, µ 10 si uacuum tepido cepisset uillula tecto. quorsum pertinuit stipare Platona Menandro? Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? inuidiam placare paras uirtute relicta? contemnere miser. uitanda est inproba Siren µ 15 desidia, aut quidquid uita meliore parasti ponendum aequo animo.' 'di te, Damasippe, deaeque uerum ob consilium donent tonsore. sed unde tam bene me nosti?' 'postquam omnis res mea Ianum ad medium fracta est, aliena negotia curo µ 20 excussus propriis. olim nam quaerere amabam, quo uafer ille pedes lauisset Sisyphus aere, quid scalptum infabre, quid fusum durius esset. callidus huic signo ponebam milia centum; hortos egregiasque domos mercarier unus µ 25 cum lucro noram; unde frequentia Mercuriale inposuere mihi cognomen compita.' 'noui et miror morbi purgatum te illius. atqui emouit ueterem mire nouus, ut solet, in cor traiecto lateris miseri capitisue dolore, µ 30 ut lethargicus hic cum fit pugil et medicum urget. dum nequid simile huic, esto ut libet.' 'o bone, ne te frustrere: insanis et tu stultique prope omnes, siquid Stertinius ueri crepat, unde ego mira descripsi docilis praecepta haec, tempore quo me µ 35 solatus iussit sapientem pascere barbam atque a Fabricio non tristem ponte reuerti. nam male re gesta cum uellem mittere operto me capite in flumen, dexter stetit et "caue faxis te quicquam indignum. pudor" inquit "te malus angit, µ 40 insanos qui inter uereare insanus haberi. primum nam inquiram, quid sit furere: hoc si erit in te solo, nil uerbi, pereas quin fortiter, addam. quem mala stultitia et quemcumque inscitia ueri caecum agit, insanum Chrysippi porticus et grex µ 45 autumat. haec populos, haec magnos formula reges, excepto sapiente, tenet. nunc accipe, quare desipiant omnes aeque ac tu, qui tibi nomen insano posuere. uelut siluis, ubi passim palantis error certo de tramite pellit, µ 50 ille sinistrorsum, hic dextrorsum abit, unus utrique error, sed uariis inludit partibus: hoc te crede modo insanum, nihilo ut sapientior ille qui te deridet caudam trahat. est genus unum stultitiae nihilum metuenda timentis, ut ignis, µ 55 ut rupes fluuiosque in campo obstare queratur; alterum et huic uarum et nihilo sapientius ignis per medios fluuiosque ruentis: clamet amica mater, honesta soror cum cognatis, pater, uxor: 'hic fossa est ingens, hic rupes maxima: serua!' µ 60 non magis audierit, quam Fufius ebrius olim, cum Ilionam edormit, Catienis mille ducentis 'mater, te appello' clamantibus. huic ego uolgus errori similem cunctum insanire docebo. insanit ueteres statuas Damasippus emendo: µ 65 integer est mentis Damasippi creditor? esto. 'accipe quod numquam reddas mihi' si tibi dicam: tune insanus eris, si acceperis, an magis excors reiecta praeda, quam praesens Mercurius fert? scribe decem a Nerio: non est satis; adde Cicutae µ 70 nodosi tabulas, centum, mille adde catenas: effugiet tamen haec sceleratus uincula Proteus. cum rapies in ius malis ridentem alienis, fiet aper, modo auis, modo saxum et, cum uolet, arbor si male rem gerere insani est, contra bene sani: µ 75 putidius multo cerebrum est, mihi crede, Perelli dictantis, quod tu numquam rescribere possis. audire atque togam iubeo conponere, quisquis ambitione mala aut argenti pallet amore, quisquis luxuria tristiue superstitione µ 80 aut alio mentis morbo calet: huc propius me, dum doceo insanire omnis uos, ordine adite. danda est ellebori multo pars maxima auaris: nescio an Anticyram ratio illis destinet omnem. heredes Staberi summam incidere sepulcro, µ 85 ni sic fecissent, gladiatorum dare centum damnati populo paria atque epulum arbitrio Arri, frumenti quantum metit Africa. 'siue ego praue seu recte hoc uolui, ne sis patruus mihi': credo, hoc Staberi prudentem animum uidisse. quid ergo µ 90 sensit, cum summam patrimoni insculpere saxo heredes uoluit? quoad uixit, credidit ingens pauperiem uitium et cauit nihil acrius, ut, si forte minus locuples uno quadrante perisset, ipse uideretur sibi nequior. 'omnis enim res, µ 95 uirtus, fama, decus, diuina humanaque pulchris diuitiis parent; quas qui construxerit, ille clarus erit, fortis, iustus.' 'sapiensne?' 'etiam, et rex et quidquid uolet.' hoc ueluti uirtute paratum sperauit magnae laudi fore. quid simile isti µ 100 Graecus Aristippus? qui seruos proicere aurum in media iussit Libya, quia tardius irent propter onus segnes. uter est insanior horum? nil agit exemplum, litem quod lite resoluit. siquis emat citharas, emptas conportet in unum, µ 105 nec studio citharae nec Musae deditus ulli, si scalpra et formas non sutor, nautica uela auersus mercaturis: delirus et amens undique dicatur merito. qui discrepat istis, qui nummos aurumque recondit, nescius uti µ 110 conpositis metuensque uelut contingere sacrum? siquis ad ingentem frumenti semper aceruum porrectus uigilet cum longo fuste neque illinc audeat esuriens dominus contingere granum ac potius foliis parcus uescatur amaris; µ 115 si positis intus Chii ueterisque Falerni mille cadis—nihil est: tercentum milibus, acre potet acetum; age si et stramentis incubet unde- octoginta annos natus, cui stragula uestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca: µ 120 nimirum insanus paucis uideatur, eo quod maxima pars hominum morbo iactatur eodem. filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, dis inimice senex custodis? ne tibi desit? quantulum enim summae curtabit quisque dierum, µ 125 unguere si caules oleo meliore caputque coeperis inpexa foedum porrigine? quare, si quiduis satis est, peiuras, surripis, aufers undique? tun sanus? populum si caedere saxis incipias seruosue tuos, quos aere pararis, µ 130 insanum te omnes pueri clamentque puellae; cum laqueo uxorem interimis matremque ueneno, incolumi capite es? quid enim? neque tu hoc facis Argis nec ferro ut demens genetricem occidis Orestes. an tu reris eum occisa insanisse parente µ 135 ac non ante malis dementem actum Furiis quam in matris iugulo ferrum tepefecit acutum? quin, ex quo est habitus male tutae mentis Orestes, nil sane fecit quod tu reprehendere possis: non Pyladen ferro uiolare aususue sororem µ 140 Electran, tantum maledicit utrique uocando hanc Furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla uappamque profestis, µ 145 quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clauis laetus ouansque curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque effundi saccos nummorum, accedere pluris µ 150 ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: 'ni tua custodis, auidus iam haec auferet heres.' 'men uiuo?' 'ut uiuas igitur, uigila. hoc age.' 'quid uis?' 'deficient inopem uenae te, ni cibus atque ingens accedit stomacho fultura ruenti. µ 155 tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.' 'quanti emptae?' 'paruo.' 'quanti ergo?' 'octussibus.' 'eheu, quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?' quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid auarus? stultus et insanus. quid, siquis non sit auarus, µ 160 continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam. 'non est cardiacus' Craterum dixisse putato 'hic aeger'. recte est igitur surgetque? negabit. {quod latus aut renes morbo temptentur acuto} non est periurus neque sordidus: inmolet aequis µ 165 hic porcum Laribus; uerum ambitiosus et audax: nauiget Anticyram. quid enim differt, barathrone dones quidquid habes an numquam utare paratis? Seruius Oppidius Canusi duo praedia, diues antiquo censu, gnatis diuisse duobus µ 170 fertur et hoc moriens pueris dixisse uocatis ad lectum: 'postquam te talos, Aule, nucesque ferre sinu laxo, donare et ludere uidi, te, Tiberi, numerare, cauis abscondere tristem, extimui, ne uos ageret uesania discors, µ 175 tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam. quare per diuos oratus uterque Penatis tu caue ne minuas, tu ne maius facias id quod satis esse putat pater et natura coercet. praeterea ne uos titillet gloria, iure µ 180 iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritue uestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.' in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis, latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes, nudus agris, nudus nummis, insane, paternis; µ 185 scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu, astuta ingenuum uolpes imitata leonem? nequis humasse uelit Aiacem, Atrida, uetas cur? 'rex sum—' nil ultra quaero plebeius. '—et aequam rem imperito, ac sicui uideor non iustus, inulto µ 190 dicere quod sentit permitto.' maxime regum, di tibi dent capta classem redducere Troia. ergo consulere et mox respondere licebit? 'consule.' cur Aiax, heros ab Achille secundus, putescit, totiens seruatis clarus Achiuis, µ 195 gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato, per quem tot iuuenes patrio caruere sepulcro? 'mille ouium insanus morti dedit, inclitum Ulixen et Menelaum una mecum se occidere clamans.' tu cum pro uitula statuis dulcem Aulide natam µ 200 ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa, rectum animi seruas? 'quorsum?' insanus quid enim Aiax fecit? cum strauit ferro pecus, abstinuit uim uxore et gnato; mala multa precatus Atridis non ille aut Teucrum aut ipsum uiolauit Ulixen. µ 205 'uerum ego, ut haerentis aduerso litore nauis eriperem, prudens placaui sanguine diuos.' nempe tuo, furiose? 'meo, sed non furiosus.' qui species alias ueris scelerisque tumultu permixtas capiet, commotus habebitur atque µ 210 stultitiane erret nihilum distabit an ira. Aiax inmeritos cum occidit desipit agnos: cum prudens scelus ob titulos admittis inanis, stas animo et purum est uitio tibi cum tumidum est cor? siquis lectica nitidam gestare amet agnam, µ 215 huic uestem ut gnatae, paret ancillas, paret aurum, Rufam aut Pusillam appellet fortique marito destinet uxorem: interdicto huic omne adimat ius praetor et ad sanos abeat tutela propinquos. quid, siquis gnatam pro muta deuouet agna, µ 220 integer est animi? ne dixeris. ergo ubi praua stultitia, hic summa est insania; qui sceleratus, et furiosus erit; quem cepit uitrea fama, hunc circumtonuit gaudens Bellona cruentis. nunc age luxuriam et Nomentanum arripe mecum. µ 225 uincet enim stultos ratio insanire nepotes. hic simul accepit patrimoni mille talenta, edicit, piscator uti, pomarius, auceps, unguentarius ac Tusci turba inpia uici, cum scurris fartor, cum Velabro omne macellum µ 230 mane domum ueniant. quid tum? uenere frequentes, uerba facit leno: 'quidquid mihi, quidquid et horum cuique domi est, id crede tuum et uel nunc pete uel cras.' accipe quid contra haec iuuenis responderit aequus. 'in niue Lucana dormis ocreatus, ut aprum µ 235 cenem ego; tu piscis hiberno ex aequore uerris. segnis ego, indignus qui tantum possideam; aufer, sume tibi deciens; tibi tantundem; tibi triplex, unde uxor media currit de nocte uocata.' filius Aesopi detractam ex aure Metellae, µ 240 scilicet ut deciens solidum absorberet, aceto diluit insignem bacam: qui sanior ac si illud idem in rapidum flumen iaceretue cloacam? Quinti progenies Arri, par nobile fratrum nequitia et nugis prauorum et amore gemellum µ 245 luscinias soliti inpenso prandere coemptas, quorsum abeant? sani ut creta, an carbone notati? aedificare casas, plostello adiungere muris, ludere par inpar, equitare in harundine longa siquem delectet barbatum, amentia uerset. µ 250 si puerilius his ratio esse euincet amare nec quicquam differre, utrumne in puluere, trimus quale prius, ludas opus, an meretricis amore sollicitus plores: quaero, faciasne quod olim mutatus Polemon? ponas insignia morbi, µ 255 fasciolas, cubital, focalia, potus ut ille dicitur ex collo furtim carpsisse coronas, postquam est inpransi correptus uoce magistri? porrigis irato puero cum poma, recusat; 'sume, catelle': negat; si non des, optet. amator µ 260 exclusus qui distat, agit ubi secum, eat an non, quo rediturus erat non arcessitus, et haeret inuisis foribus? 'nec nunc, cum me uocet ultro, accedam? an potius mediter finire dolores? exclusit; reuocat: redeam? non, si obsecret.' ecce µ 265 seruos, non paulo sapientior 'o ere, quae res nec modum habet neque consilium, ratione modoque tractari non uolt. in amore haec sunt mala, bellum, pax rursum: haec siquis tempestatis prope ritu mobilia et caeca fluitantia sorte laboret µ 270 reddere certa sibi, nihilo plus explicet ac si insanire paret certa ratione modoque.' quid? cum Picenis excerpens semina pomis gaudes, si cameram percusti forte, penes te es? quid? cum balba feris annoso uerba palato, µ 275 aedificante casas qui sanior? adde cruorem stultitiae atque ignem gladio scrutare. modo, inquam. Hellade percussa Marius cum praecipitat se, cerritus fuit? an commotae crimine mentis absolues hominem et sceleris damnabis eundem µ 280 ex more inponens cognata uocabula rebus? libertinus erat, qui circum compita siccus lautis mane senex manibus currebat et 'unum', —'quid tam magnum?' addens—, 'unum me surpite morti! dis etenim facile est' orabat, sanus utrisque µ 285 auribus atque oculis; mentem, nisi litigiosus, exciperet dominus, cum uenderet. hoc quoque uolgus Chrysippus ponit fecunda in gente Meneni. 'Iuppiter, ingentis qui das adimisque dolores,' mater ait pueri mensis iam quinque cubantis, µ 290 'frigida si puerum quartana reliquerit, illo mane die, quo tu indicis ieiunia, nudus in Tiberi stabit.' casus medicusue leuarit aegrum ex praecipiti: mater delira necabit in gelida fixum ripa febrimque reducet, µ 295 quone malo mentem concussa? timore deorum." haec mihi Stertinius, sapientum octauos, amico arma dedit, posthac ne conpellarer inultus. dixerit insanum qui me, totidem audiet atque respicere ignoto discet pendentia tergo.' µ 300 'Stoice, post damnum sic uendas omnia pluris, qua me stultitia, quoniam non est genus unum, insanire putas? ego nam uideor mihi sanus.' 'quid, caput abscissum manibus cum portat Agaue gnati infelicis, sibi tunc furiosa uidetur?' µ 305 'stultum me fateor—liceat concedere ueris— atque etiam insanum; tantum hoc edissere, quo me aegrotare putes animi uitio.' 'accipe: primum aedificas, hoc est longos imitaris, ab imo ad summum totus moduli bipedalis, et idem µ 310 corpore maiorem rides Turbonis in armis spiritum et incessum: qui ridiculus minus illo? an, quodcumque facit Maecenas, te quoque uerum est, tanto dissimilem et tanto certare minorem? absentis ranae pullis uituli pede pressis µ 315 unus ubi effugit, matri denarrat, ut ingens belua cognatos eliserit: illa rogare, quantane? num tantum, sufflans se, magna fuisset? 'maior dimidio.' 'num tanto?' cum magis atque se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit, µ 320 'par eris.' haec a te non multum abludit imago. adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino, quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu. non dico horrendam rabiem—' 'iam desine.' '— cultum maiorem censu —' 'teneas, Damasippe, tuis te.' µ 325 '— mille puellarum, puerorum mille furores —' 'o maior tandem parcas, insane, minori.' [2,4,1] 'Unde et quo Catius?' 'non est mihi tempus, auenti ponere signa nouis praeceptis, qualia uincent Pythagoran Anytique reum doctumque Platona.' 'peccatum fateor, cum te sic tempore laeuo µ 5 interpellarim; sed des ueniam bonus, oro. quodsi interciderit tibi nunc aliquid, repetes mox, siue est naturae hoc siue artis, mirus utroque.' 'quin id erat curae, quo pacto cuncta tenerem utpote res tenuis, tenui sermone peractas.' µ 10 'ede hominis nomen, simul et, Romanus an hospes.' 'ipsa memor praecepta canam, celabitur auctor. longa quibus facies ouis erit, illa memento, ut suci melioris et ut magis alba rotundis, ponere: namque marem cohibent callosa uitellum. µ 15 cole suburbano qui siccis creuit in agris dulcior: inriguo nihil est elutius horto. si uespertinus subito te oppresserit hospes, ne gallina malum responset dura palato, doctus eris uiuam musto mersare Falerno: µ 20 hoc teneram faciet. pratensibus optima fungis natura est; aliis male creditur. ille salubris aestates peraget, qui nigris prandia moris finiet, ante grauem quae legerit arbore solem. Aufidius forti miscebat mella Falerno: µ 25 mendose, quoniam uacuis conmittere uenis nil nisi lene decet: leni praecordia mulso prolueris melius. si dura morabitur aluus, mitulus et uiles pellent obstantia conchae et lapathi breuis herba, sed albo non sine Coo. µ 30 lubrica nascentes inplent conchylia lunae; sed non omne mare est generosae fertile testae: murice Baiano melior Lucrina peloris, ostrea Circeis, Miseno oriuntur echini, pectinibus patulis iactat se molle Tarentum. µ 35 nec sibi cenarum quiuis temere arroget artem, non prius exacta tenui ratione saporum. nec satis est cara piscis auerrere mensa ignarum, quibus est ius aptius et quibus assis languidus in cubitum iam se conuiua reponet. µ 40 Umber et iligna nutritus glande rotundas curuat aper lances carnem uitantis inertem; nam Laurens malus est, uluis et harundine pinguis. uinea submittit capreas non semper edulis. fecundae leporis sapiens sectabitur armos. µ 45 piscibus atque auibus quae natura et foret aetas, ante meum nulli patuit quaesita palatum. sunt quorum ingenium noua tantum crustula promit. nequaquam satis in re una consumere curam, ut siquis solum hoc, mala ne sint uina, laboret, µ 50 quali perfundat piscis securus oliuo. Massica si caelo suppones uina sereno, nocturna siquid crassi est tenuabitur aura et decedet odor neruis inimicus; at illa integrum perdunt lino uitiata saporem. µ 55 Surrentina uafer qui miscet faece Falerna uina, columbino limum bene colligit ouo, quatenus ima petit uoluens aliena uitellus. tostis marcentem squillis recreabis et Afra potorem coclea; nam lactuca innatat acri µ 60 post uinum stomacho; perna magis et magis hillis flagitat inmorsus refici, quin omnia malit quaecumque inmundis feruent allata popinis. est operae pretium duplicis pernoscere iuris naturam. simplex e dulci constat oliuo, µ 65 quod pingui miscere mero muriaque decebit non alia quam qua Byzantia putuit orca. hoc ubi confusum sectis inferbuit herbis Corycioque croco sparsum stetit, insuper addes pressa Venafranae quod baca remisit oliuae. µ 70 Picenis cedunt pomis Tiburtia suco: nam facie praestant, uenucula conuenit ollis; rectius Albanam fumo duraueris uuam. hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec, primus et inuenior piper album cum sale nigro µ 75 incretum puris circumposuisse catillis. inmane est uitium dare milia terna macello angustoque uagos piscis urgere catino. magna mouet stomacho fastidia, seu puer unctis tractauit calicem manibus, dum furta ligurrit, µ 80 siue grauis ueteri creterrae limus adhaesit. uilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus consistit sumptus? neglectis flagitium ingens. ten lapides uarios lutulenta radere palma et Tyrias dare circum inlota toralia uestis, µ 85 oblitum, quanto curam sumptumque minorem haec habeant, tanto reprehendi iustius illis, quae nisi diuitibus nequeunt contingere mensis?' 'docte Cati, per amicitiam diuosque rogatus ducere me auditum, perges quocumque, memento. µ 90 nam quamuis memori referas mihi pectore cuncta, non tamen interpres tantundem iuueris. adde uoltum habitumque hominis, quem tu uidisse beatus non magni pendis, quia contigit; at mihi cura non mediocris inest, fontis ut adire remotos atque haurire queam uitae praecepta beatae.' [2,5,1] 'Hoc quoque, Tiresia, praeter narrata petenti responde, quibus amissas reparare queam res artibus atque modis. quid rides?' 'iamne doloso non satis est Ithacam reuehi patriosque penatis µ 5 adspicere?' 'o nulli quicquam mentite, uides ut nudus inopsque domum redeam te uate, neque illic aut apotheca procis intacta est aut pecus: atqui et genus et uirtus, nisi cum re, uilior alga est.' quando pauperiem missis ambagibus horres, µ 10 accipe qua ratione queas ditescere. turdus siue aliud priuum dabitur tibi, deuolet illuc, res ubi magna nitet domino sene; dulcia poma et quoscumque feret cultus tibi fundus honores ante Larem gustet uenerabilior Lare diues. µ 15 qui quamuis periurus erit, sine gente, cruentus sanguine fraterno, fugitiuus, ne tamen illi tu comes exterior, si postulet, ire recuses.' 'utne tegam spurco Damae latus? haud ita Troiae me gessi, certans semper melioribus.' 'ergo µ 20 pauper eris.' 'fortem hoc animum tolerare iubebo; et quondam maiora tuli. tu protinus, unde diuitias aerisque ruam, dic, augur, aceruos.' 'dixi equidem et dico: captes astutus ubique testamenta senum neu, si uafer unus et alter µ 25 insidiatorem praeroso fugerit hamo, aut spem deponas aut artem inlusus omittas. magna minorue foro si res certabitur olim, uiuet uter locuples sine gnatis, inprobus, ultro qui meliorem audax uocet in ius, illius esto µ 30 defensor; fama ciuem causaque priorem sperne, domi si gnatus erit fecundaue coniux. "Quinte" puta aut "Publi"—gaudent praenomine molles auriculae—"tibi me uirtus tua fecit amicum. ius anceps noui, causas defendere possum; µ 35 eripiet quiuis oculos citius mihi quam te contemptum cassa nuce pauperet; haec mea cura est, nequid tu perdas neu sis iocus." ire domum atque pelliculam curare iube; fi cognitor ipse, persta atque obdura: seu rubra Canicula findet µ 40 infantis statuas, seu pingui tentus omaso Furius hibernas cana niue conspuet Alpis. "nonne uides" aliquis cubito stantem prope tangens inquiet, "ut patiens, ut amicis aptus, ut acer?" plures adnabunt thynni et cetaria crescent. µ 45 sicui praeterea ualidus male filius in re praeclara sublatus aletur, ne manifestum caelibis obsequium nudet te, leniter in spem adrepe officiosus, ut et scribare secundus heres et, siquis casus puerum egerit Orco, µ 50 in uacuom uenias: perraro haec alea fallit. qui testamentum tradet tibi cumque legendum, abnuere et tabulas a te remouere memento, sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo cera uelit uersu; solus multisne coheres, µ 55 ueloci percurre oculo. plerumque recoctus scriba ex quinqueuiro coruum deludet hiantem captatorque dabit risus Nasica Corano.' 'num furis? an prudens ludis me obscura canendo?' 'o Laertiade, quidquid dicam, aut erit aut non: µ 60 diuinare etenim magnus mihi donat Apollo.' 'quid tamen ista uelit sibi fabula, si licet, ede.' 'tempore quo iuuenis Parthis horrendus, ab alto demissum genus Aenea, tellure marique magnus erit, forti nubet procera Corano µ 65 filia Nasicae, metuentis reddere soldum. tum gener hoc faciet: tabulas socero dabit atque ut legat orabit; multum Nasica negatas accipiet tandem et tacitus leget inuenietque nil sibi legatum praeter plorare suisque. µ 70 illud ad haec iubeo: mulier si forte dolosa libertusue senem delirum temperet, illis accedas socius: laudes, lauderis ut absens. adiuuat hoc quoque, sed uincit longe prius ipsum expugnare caput. scribet mala carmina uecors: µ 75 laudato. scortator erit: caue te roget; ultro Penelopam facilis potiori trade.' 'putasne perduci poterit tam frugi tamque pudica, quam nequiere proci recto depellere cursu?' 'uenit enim magnum donandi parca iuuentus µ 80 nec tantum ueneris quantum studiosa culinae. sic tibi Penelope frugi est; quae si semel uno de sene gustarit tecum partita lucellum, ut canis a corio numquam absterrebitur uncto. me sene quod dicam factum est. anus inproba Thebis µ 85 ex testamento sic est elata: cadauer unctum oleo largo nudis umeris tulit heres, scilicet elabi si posset mortua; credo, quod nimium institerat uiuenti. cautus adito neu desis operae neue immoderatus abundes. µ 90 difficilem et morosum offendet garrulus: ultra 'non' 'etiam' sileas; Dauus sis comicus atque stes capite obstipo, multum similis metuenti. obsequio grassare; mone, si increbruit aura, cautus uti uelet carum caput; extrahe turba µ 95 oppositis umeris; aurem substringe loquaci. inportunus amat laudari: donec 'ohe iam' ad caelum manibus sublatis dixerit, urge: crescentem tumidis infla sermonibus utrem. cum te seruitio longo curaque leuarit, µ 100 et certum uigilans "quartae sit partis Ulixes" audieris "heres": "ergo nunc Dama sodalis nusquam est? unde mihi tam fortem tamque fidelem?" sparge subinde et, si paulum potes inlacrimare, est gaudia prodentem uoltum celare. sepulcrum µ 105 permissum arbitrio sine sordibus exstrue: funus egregie factum laudet uicinia. siquis forte coheredum senior male tussiet, huic tu dic, ex parte tua seu fundi siue domus sit emptor, gaudentem nummo te addicere. sed me imperiosa trahit Proserpina: uiue ualeque.' [2,6,1] Hoc erat in uotis: modus agri non ita magnus, hortus ubi et tecto uicinus iugis aquae fons et paulum siluae super his foret. auctius atque di melius fecere. bene est. nil amplius oro, µ 5 Maia nate, nisi ut propria haec mihi munera faxis. si neque maiorem feci ratione mala rem nec sum facturus uitio culpaue minorem, si ueneror stultus nihil horum 'o si angulus ille proximus accedat, qui nunc denormat agellum!' µ 10 'o si urnam argenti fors quae mihi monstret, ut illi, thesauro inuento qui mercennarius agrum illum ipsum mercatus arauit, diues amico Hercule!', si quod adest gratum iuuat, hac prece te oro: pingue pecus domino facias et cetera praeter µ 15 ingenium, utque soles, custos mihi maximus adsis. ergo ubi me in montes et in arcem ex urbe remoui, quid prius inlustrem saturis musaque pedestri? nec mala me ambitio perdit nec plumbeus auster autumnusque grauis, Libitinae quaestus acerbae. µ 20 Matutine pater, seu Iane libentius audis, unde homines operum primos uitaeque labores instituunt—sic dis placitum—, tu carminis esto principium. Romae sponsorem me rapis: 'eia, ne prior officio quisquam respondeat, urge.' µ 25 siue aquilo radit terras seu bruma niualem interiore diem gyro trahit, ire necesse est. postmodo quod mi obsit clare certumque locuto luctandum in turba et facienda iniuria tardis. 'quid tibi uis, insane?' et 'quam rem agis?' inprobus urget µ 30 iratis precibus, 'tu pulses omne quod obstat, ad Maecenatem memori si mente recurras.' hoc iuuat et melli est, non mentiar. at simul atras uentum est Esquilias, aliena negotia centum per caput et circa saliunt latus. 'ante secundam µ 35 Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.' 'de re communi scribae magna atque noua te orabant hodie meminisses, Quinte, reuerti.' 'inprimat his cura Maecenas signa tabellis.' dixeris: 'experiar': 'si uis, potes,' addit et instat. µ 40 septimus octauo propior iam fugerit annus, ex quo Maecenas me coepit habere suorum in numero, dumtaxat ad hoc, quem tollere raeda uellet iter faciens et cui concredere nugas hoc genus: 'hora quota est?' 'Thraex est Gallina Syro par?' µ 45 'matutina parum cautos iam frigora mordent', et quae rimosa bene deponuntur in aure. per totum hoc tempus subiectior in diem et horam inuidiae noster. ludos spectauerat, una luserat in campo: 'fortunae filius' omnes. µ 50 frigidus a rostris manat per compita rumor: quicumque obuius est, me consulit: 'o bone—nam te scire, deos quoniam propius contingis oportet—, numquid de Dacis audisti?' 'nil equidem.' 'ut tu semper eris derisor.' 'at omnes di exagitent me, µ 55 si quicquam.' 'quid? militibus promissa Triquetra praedia Caesar an est Itala tellure daturus?' iurantem me scire nihil mirantur ut unum scilicet egregii mortalem altique silenti. perditur haec inter misero lux non sine uotis: µ 60 o rus, quando ego te adspiciam quandoque licebit nunc ueterum libris, nunc somno et inertibus horis ducere sollicitae iucunda obliuia uitae? o quando faba Pythagorae cognata simulque uncta satis pingui ponentur holuscula lardo? µ 65 o noctes cenaeque deum, quibus ipse meique ante Larem proprium uescor uernasque procacis pasco libatis dapibus. prout cuique libido est, siccat inaequalis calices conuiua solutus legibus insanis, seu quis capit acria fortis µ 70 pocula seu modicis uuescit laetius. ergo sermo oritur, non de uillis domibusue alienis, nec male necne Lepos saltet; sed, quod magis ad nos pertinet et nescire malum est, agitamus, utrumne diuitiis homines an sint uirtute beati, µ 75 quidue ad amicitias, usus rectumne, trahat nos et quae sit natura boni summumque quid eius. Ceruius haec inter uicinus garrit anilis ex re fabellas. siquis nam laudat Arelli sollicitas ignarus opes, sic incipit: 'olim µ 80 rusticus urbanum murem mus paupere fertur accepisse cauo, ueterem uetus hospes amicum, asper et attentus quaesitis, ut tamen artum solueret hospitiis animum. quid multa? neque ille sepositi ciceris nec longae inuidit auenae, µ 85 aridum et ore ferens acinum semesaque lardi frusta dedit, cupiens uaria fastidia cena uincere tangentis male singula dente superbo, cum pater ipse domus palea porrectus in horna esset ador loliumque, dapis meliora relinquens. µ 90 tandem urbanus ad hunc "quid te iuuat" inquit, "amice, praerupti nemoris patientem uiuere dorso? uis tu homines urbemque feris praeponere siluis? carpe uiam, mihi crede, comes, terrestria quando mortalis animas uiuunt sortita neque ulla est µ 95 aut magno aut paruo leti fuga: quo, bone, circa, dum licet, in rebus iucundis uiue beatus, uiue memor, quam sis aeui breuis." haec ubi dicta agrestem pepulere, domo leuis exsilit; inde ambo propositum peragunt iter, urbis auentes µ 100 moenia nocturni subrepere. iamque tenebat nox medium caeli spatium, cum ponit uterque in locuplete domo uestigia, rubro ubi cocco tincta super lectos canderet uestis eburnos multaque de magna superessent fercula cena, µ 105 quae procul exstructis inerant hesterna canistris. ergo ubi purpurea porrectum in ueste locauit agrestem, ueluti succinctus cursitat hospes continuatque dapes nec non uerniliter ipsis fungitur officiis, praelambens omne quod adfert. µ 110 ille cubans gaudet mutata sorte bonisque rebus agit laetum conuiuam, cum subito ingens ualuarum strepitus lectis excussit utrumque. currere per totum pauidi conclaue magisque exanimes trepidare, simul domus alta Molossis µ 115 personuit canibus. tum rusticus: "haud mihi uita est opus hac" ait et "ualeas: me silua cauosque tutus ab insidiis tenui solabitur eruo."' [2,7,1] 'Iamdudum ausculto et cupiens tibi dicere seruos pauca reformido.' 'Dauusne?' 'ita, Dauus, amicum mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, ut uitale putes.' 'age libertate Decembri, µ 5 quando ita maiores uoluerunt, utere: narra.' 'pars hominum uitiis gaudet constanter et urget propositum; pars multa natat, modo recta capessens, interdum prauis obnoxia. saepe notatus cum tribus anellis, modo laeua Priscus inani µ 10 uixit inaequalis, clauum ut mutaret in horas, aedibus ex magnis subito se conderet unde mundior exiret uix libertinus honeste; iam moechus Romae, iam mallet doctus Athenis uiuere, Vortumnis quotquot sunt natus iniquis. µ 15 scurra Volanerius, postquam illi iusta cheragra contudit articulos, qui pro se tolleret atque mitteret in phimum talos, mercede diurna conductum pauit: quanto constantior isdem in uitiis, tanto leuius miser ac prior illo µ 20 qui iam contento, iam laxo fune laborat.' 'non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant, furcifer?' 'ad te, inquam.' 'quo pacto, pessime?' 'laudas fortunam et mores antiquae plebis, et idem, siquis ad illa deus subito te agat, usque recuses, µ 25 aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse, aut quia non firmus rectum defendis et haeres nequiquam caeno cupiens euellere plantam. Romae rus optas; absentem rusticus urbem tollis ad astra leuis. si nusquam es forte uocatus µ 30 ad cenam, laudas securum holus ac, uelut usquam uinctus eas, ita te felicem dicis amasque, quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se Maecenas serum sub lumina prima uenire conuiuam: "nemon oleum fert ocius? ecquis µ 35 audit?" cum magno blateras clamore fugisque. Muluius et scurrae, tibi non referenda precati, discedunt. "etenim fateor me" dixerit ille "duci uentre leuem, nasum nidore supinor, inbecillus, iners, siquid uis, adde, popino. µ 40 tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro insectere uelut melior uerbisque decoris obuoluas uitium?" quid, si me stultior ipso quingentis empto drachmis deprenderis? aufer me uoltu terrere; manum stomachumque teneto, µ 45 dum quae Crispini docuit me ianitor edo. te coniunx aliena capit, meretricula Dauum: peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me natura intendit, sub clara nuda lucerna quaecumque excepit turgentis uerbera caudae µ 50 clunibus aut agitauit equum lasciua supinum, dimittit neque famosum neque sollicitum, ne ditior aut formae melioris meiat eodem. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, µ 55 turpis odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas? metuens induceris atque altercante libidinibus tremis ossa pauore. quid refert, uri uirgis ferroque necari auctoratus eas, an turpi clausus in arca, µ 60 quo te demisit peccati conscia erilis, contractum genibus tangas caput? estne marito matronae peccantis in ambo iusta potestas, in corruptorem uel iustior? illa tamen se non habitu mutatue loco peccatue superne, µ 65 cum te formidet mulier neque credat amanti. ibis sub furcam prudens dominoque furenti conmittes rem omnem et uitam et cum corpore famam euasti: credo, metues doctusque cauebis: quaeres, quando iterum paueas iterumque perire µ 70 possis, o totiens seruus. quae belua ruptis, cum semel effugit, reddit se praua catenis? "non sum moechus" ais. neque ego hercule fur, ubi uasa praetereo sapiens argentea. tolle periclum: iam uaga prosiliet frenis natura remotis. µ 75 tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque tot tantisque minor, quem ter uindicta quaterque inposita haud umquam misera formidine priuet? adde super, dictis quod non leuius ualeat; nam, siue uicarius est, qui seruo paret, uti mos µ 80 uester ait, seu conseruus, tibi quid sum ego? nempe tu, mihi qui imperitas, aliis seruis miser atque duceris ut neruis alienis mobile lignum. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque uincula terrent, µ 85 responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid ualeat per leue morari, in quem manca ruit semper fortuna. potesne ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta µ 90 poscit te mulier, uexat foribusque repulsum perfundit gelida, rursus uocat: eripe turpi colla iugo liber, "liber sum" dic age. non quis. urget enim dominus mentem non lenis et acris subiectat lasso stimulos uersatque negantem. µ 95 uel cum Pausiaca torpes, insane, tabella, qui peccas minus atque ego, cum Fului Rutubaeque aut Pacideiani contento poplite miror proelia rubrica picta aut carbone, uelut si re uera pugnent, feriant uitentque mouentes µ 100 arma uiri? nequam et cessator Dauus; at ipse subtilis ueterum iudex et callidus audis. nil ego, si ducor libo fumante: tibi ingens uirtus atque animus cenis responsat opimis? obsequium uentris mihi perniciosius est cur? µ 105 tergo plector enim. qui tu inpunitior illa, quae paruo sumi nequeunt, obsonia captas? nempe inamarescunt epulae sine fine petitae inlusique pedes uitiosum ferre recusant corpus. an hic peccat, sub noctem qui puer uuam µ 110 furtiua mutat strigili: qui praedia uendit, nil seruile gulae parens habet? adde, quod idem non horam tecum esse potes, non otia recte ponere teque ipsum uitas fugitiuus et erro, iam uino quaerens, iam somno fallere curam, µ 115 frustra: nam comes atra premit sequiturque fugacem.' 'unde mihi lapidem?' 'quorsum est opus?' 'unde sagittas?' 'aut insanit homo aut uersus facit.' 'ocius hinc te ni rapis, accedes opera agro nona Sabino.' [2,8,1] 'Ut Nasidieni iuuit te cena beati? nam mihi quaerenti conuiuam dictus here illic de medio potare die.' 'sic, ut mihi numquam in uita fuerit melius.' 'da, si graue non est, µ 5 quae prima iratum uentrem placauerit esca.' 'in primis Lucanus aper: leni fuit austro captus, ut aiebat cenae pater: acria circum rapula, lactucae, radices, qualia lassum peruellunt stomachum, siser, allec, faecula Coa. µ 10 his ut sublatis puer alte cinctus acernam gausape purpureo mensam pertersit et alter sublegit quodcumque iaceret inutile quodque posset cenantis offendere, ut Attica uirgo cum sacris Cereris procedit fuscus Hydaspes µ 15 Caecuba uina ferens, Alcon Chium maris expers. hic erus "Albanum, Maecenas, siue Falernum te magis adpositis delectat, habemus utrumque."' 'diuitias miseras! sed quis cenantibus una, Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.' µ 20 'summus ego et prope me Viscus Thurinus et infra, si memini, Varius; cum Seruilio Balatrone Vibidius, quos Maecenas adduxerat umbras. Nomentanus erat super ipsum, Porcius infra, ridiculus totas semel absorbere placentas; µ 25 Nomentanus ad hoc, qui, siquid forte lateret, indice monstraret digito; nam cetera turba, nos, inquam, cenamus auis, conchylia, piscis, longe dissimilem noto celantia sucum, ut uel continuo patuit, cum passeris atque µ 30 ingustata mihi porrexerit ilia rhombi. post hoc me docuit melimela rubere minorem ad lunam delecta. quid hoc intersit, ab ipso audieris melius. tum Vibidius Balatroni "nos nisi damnose bibimus, moriemur inulti," µ 35 et calices poscit maiores. uertere pallor tum parochi faciem nil sic metuentis ut acris potores, uel quod maledicunt liberius uel feruida quod subtile exsurdant uina palatum. inuertunt Allifanis uinaria tota µ 40 Vibidius Balatroque secutis omnibus: imi conuiuae lecti nihilum nocuere lagoenis. adfertur squillas inter murena natantis in patina porrecta. sub hoc erus "haec grauida" inquit "capta est, deterior post partum carne futura. µ 45 his mixtum ius est: oleo, quod prima Venafri pressit cella; garo de sucis piscis Hiberi; uino quinquenni, uerum citra mare nato, dum coquitur—cocto Chium sic conuenit, ut non hoc magis ullum aliud—; pipere albo, non sine aceto, µ 50 quod Methymnaeam uitio mutauerit uuam. erucas uiridis, inulas ego primus amaras monstraui incoquere; inlutos Curtillus echinos, ut melius muria quod testa marina remittat." interea suspensa grauis aulaea ruinas µ 55 in patinam fecere, trahentia pulueris atri quantum non Aquilo Campanis excitat agris. nos maius ueriti, postquam nihil esse pericli sensimus, erigimur; Rufus posito capite, ut si filius inmaturus obisset, flere. quis esset µ 60 finis, ni sapiens sic Nomentanus amicum tolleret: "heu, Fortuna, quis est crudelior in nos te deus? ut semper gaudes inludere rebus humanis!" Varius mappa conpescere risum uix poterat. Balatro suspendens omnia naso µ 65 "haec est condicio uiuendi" aiebat, "eoque responsura tuo numquam est par fama labori. tene, ut ego accipiar laute, torquerier omni sollicitudine districtum, ne panis adustus, ne male conditum ius adponatur, ut omnes µ 70 praecincti recte pueri comptique ministrent. adde hos praeterea casus, aulaea ruant si, ut modo; si patinam pede lapsus frangat agaso. sed conuiuatoris, uti ducis, ingenium res aduersae nudare solent, celare secundae." µ 75 Nasidienus ad haec "tibi di, quaecumque preceris, commoda dent: ita uir bonus es conuiuaque comis" et soleas poscit. tum in lecto quoque uideres stridere secreta diuisos aure susurros.' 'nullos his mallem ludos spectasse; sed illa µ 80 redde age quae deinceps risisti.' 'Vibidius dum quaerit de pueris, num sit quoque fracta lagoena, quod sibi poscenti non dentur pocula, dumque ridetur fictis rerum Balatrone secundo, Nasidiene, redis mutatae frontis, ut arte µ 85 emendaturus fortunam; deinde secuti mazonomo pueri magno discerpta ferentes membra gruis sparsi sale multo non sine farre, pinguibus et ficis pastum iecur anseris albae et leporum auolsos, ut multo suauius, armos, µ 90 quam si cum lumbis quis edit. tum pectore adusto uidimus et merulas poni et sine clune palumbis, suauis res, si non causas narraret earum et naturas dominus; quem nos sic fugimus ulti, ut nihil omnino gustaremus, uelut illis Canidia adflasset, peior serpentibus Afris.'