Hugues de Fleury - Lettre à Yues de Chartres. Glorioso et sapienti Iuoni Carnotensi episcopo frater Hugo monachus sancti Benedicti Floriacensis cenobii. Ecce tibi, precellentissime pater et domine, duo humilitatis meae opuscula transmitto, ut si quid ibi uideris indecens et incultum lima prudentiae tuae corrigas et exornes, et quod tibi placuit corrobores et confirmes; arma mea aduersus otium suum {sunt?} haec opuscula quae nunc uides; nam malo studio uacare quam in otio et torpore sicut pecus inutile uitam exigere. Sed haec omnia uestro desidero iudicio discuti et uestra sapientia condiri, quoniam uacillare non poterit quod semel auctoritatis uestrae nodus corroborauerit. At mihi forsitan aliquis dicet: Tam uilia et inutilia cur uiro prudenti et in summa arce philosophiae sedenti mittere non erubuisti? cum scias scriptum quia «orationi et carmini est parua gratia, nisi eloquentia sit summa.» Ego uero ad haec respondeo, quoniam malo iusto sapientis iudicio comprobari quam arrogantium sententia condempnari. Laboriosum tamen est, pater honestissime, tuae integritatis adiectiones et detractiones huic adhibere uolumini. Sed fructus laboris pretiosior auro caritas est. uale.