NONA VISIO TERTIAE PARTIS POST HAEC uidi ultra praefatam columnam humanitatis saluatoris turrim lucidissimi splendoris praedicto lapideo muro meridianae plagae eiusdem aedificii ita impositam, ut et intra et foras ipsum aedificium uideri posset; latitudinis quidem ubique in interiori parte circuitus sui quinque cubitorum, tantae autem altitudinis, ut eam discernere nequirem. Sed et inter turrim istam et columnam humanitatis saluatoris fundamentum solummodo erat positum, muro nondum desuper aedificato, sed tantum interruptus et uacuus locus apparens; longitudinis erat cubiti unius, ut etiam supra praemonstratum est. Et turris haec nondum fuerat ad plenum aedificata, multa tamen sollertia et uelocitate per plurimos operarios assidue construebatur, habens in circuitu summitatis suae septem propugnacula mira fortitudine constructa. Ab interiore autem parte praedicti aedificii uidi quasi scalam usque ad cacumen turris eiusdem erectam, et ab imo usque ad summum in gradibus eius quandam multitudinem hominum stantium igneas facies et alba uestimenta sed nigra calceamenta habentium; et inter eos aliquos similis quidem schematis sed maioris staturae et splendoris ipsam turrim multa diligentia intuentes. Deinde in septemtrionali plaga eiusdem aedificii uidi mundum et homines qui de semine Adae procreantur inter praedictum lucidum murum speculatiuae scientiae ipsius aedificii et ambitum circuli, qui de sedente in throno protendebatur, discurrentes: ex quibus multi idem aedificium inter turrim praecursus uoluntatis Dei et columnam diuinitatis Verbi ipsius per praefatum murum speculatiuae scientiae intrando et exeundo transibant, ut nubes hac et illac diffunditur. Sed qui ipsum aedificium intrabant, candidissima ueste induebantur. Quorum alii, de suauitate et lenitate eiusdem uestis gaudio magno laetificati, eam retinebant, alii autem quasi de grauedine et difficultate eius tristes effecti, illam exuere uolebant. Quos benigne uirtus haec, quam scientiam Dei pridem nominari audieram, saepius compescens, unicuique eorum dicebat: 'Considera et custodi uestem qua indutus es'. Vidi que quod quidam eorum his uerbis castigati, quamuis idem indumentum ipsis difficile uideretur, illud tamen cum multo sudore retinebant, quidam uero eadem uerba subsannantes uestem que ipsam furiose exuentes abiecerunt ad mundum redeuntes, unde uenerant, multa que perscrutantes multa inutilia saecularium uanitatum didicerunt. Quorum alii in idem aedificium tandem reuersi uestem quam abiecerant iterum tollentes sibi induebant, alii autem reuerti nolentes, ea denudati, in mundo ignominiose remanebant. Et uidi quod quidam sordidissimi et nigerrimi quasi per insaniam excitati ab aquilone uenientes in ipsum aedificium currebant, turrim que praefatam bacchando inuadentes in eam ut serpentes sibilabant. Ex quibus quidam ab hac stultitia cessantes mundi effecti sunt, aliis in eadem nequitia et sorde sua perseuerantibus. Sed et intra idem aedificium conspexi uersus eandem turrim quasi septem albi coloris marmoreas columnas in miram rotunditatem tornatas stantes, altitudinis septem cubitorum, et in summitate sua quasi ferreum et rotundum habentes tabulatum decenter aliquantulum in altitudinem sursum erectum. In cacumine autem eiusdem tabulati uidi quasi pulcherrimam imaginem stantem et ad homines in mundum aspicientem, cuius caput ueluti fulgur tanto nitore radiabat, ut illud ad plenum non possem considerare. Et manus ad pectus suum reuerenter composuerat, pedibus ipsius in eodem tabulato mihi ad uidendum occultatis. Circulum autem in modum coronae multo fulgentem splendore habebat in capite. Sed et tunica aurei coloris induebatur, in qua a pectore deorsum usque ad pedes zona una descendens pretiosissimarum gemmarum ornatu, uiridis scilicet, albi et rubei atque aerii purpureo fulgore interlucente coloris decorabatur. Et clamabat ad homines qui in mundo erant dicens. 1. VERBA SAPIENTIAE.. 'O tardi, cur non uenitis? Nonne succurreretur uobis, si uenire uelletis? Cum coeperitis uiam Dei currere, culices et muscae strepitu suo uobis impedimento sunt. Sed uos flabellum inspirationis Spiritus sancti accipite et eas a uobis quantocius abigite. Vobis currendum est et a Deo uobis est etiam adiuuandum. Ad seruitium Dei non ficte uos exhibete et confortabimini manu ipsius'. Sed in pauimento ipsius aedificii tres alias imagines uidi, quarum una praefatis columnis acclinis erat et reliquae duae ante ipsam sibi collaterales stabant, se omnes ad columnam humanitatis saluatoris et ad praefatam turrim dirigentes. Quae autem ipsis columnis acclinis erat tantae latitudinis apparuit, ut latitudo quinque hominum sibi astantium notari potest; tantae autem proceritatis, ut longitudinem eius perfecte discernere non ualerem, ita etiam quod per omne hoc aedificium prospiceret. Magnum etiam caput et claros oculos habens acutissime in caelum uidebat, tota candida et perlucida exsistens ut serenissima nubes est. Aliam autem formam hominis in ea nullam conspexi. Et per totum aedificium ad omnes reliquas uirtutes clamauit dicens. 2. VERBA IVSTITIAE. 'Omnes strenue surgamus, quia Lucifer tenebras suas per omnem mundum diffundit. Aedificemus turres et confirmemus eas caelestibus propugnaculis: quoniam idem diabolus aduersarius et repugnator est electorum Dei. Qui ut primitus plurimum uoluit et tentauit in sua claritate, sic etiam nunc plurimum uult et tentat in sua tenebrositate. Nam malitiam et nequitiam suam sufflando et spargendo dilatat, nec ab hoc cessare uult. Aduersum haec nos caelestes milites sumus positae in malitia et nequitia sua illum superare, alioquin homines prae illius aduersitate non poterunt in mundo saluari. Et ut ipse in primo ortu suo repugnare tentauit diuinitati, sic etiam imitator eius antichristus in nouissimo tempore resistere tentabit incarnationi Domini. Lucifer cecidit in initio temporum, antichristus quoque corruet in fine eorum. Tunc quis uerus Deus sit cognoscetur et quis sit qui numquam cecidit uidebitur. Vt autem Lucifer sectatores habuit daemones, qui eum ab altitudine caeli subsecuti sunt in casum damnationis, sic et adhuc habet homines in terra qui eum subsequuntur ad interitum perditionis. Sed nos uirtutes positae sumus contra astutias et exsufflationes ipsius, quas emittit in mundum ad absorbendum animas, ita quod omnes artes eius ad nihilum per nos in animabus iustorum redigantur, quatenus ex omni parte confusus appareat. Vnde et per nos Deus agnoscetur, quia non debet occultari sed manifestari, quoniam iustus est in omnibus'. Prior autem illarum, quae ante hanc imaginem sibi collaterales stabant, armata uidebatur, galea scilicet, lorica, ocreis ac ferreis chirothecis induta, tenens etiam euaginatum gladium dextra, hastam autem sinistra. Et sub pedibus suis horribilem draconem conculcans os illius ferro hastae transuerberabat, ita ut idem immundissimas spumas euomeret. Sed et gladium quem tenebat quasi ad feriendum fortiter uibrabat. Et dixit. 3. VERBA FORTITVDINIS. 'O fortissime Deus, qui potest tibi resistere et repugnare? Hoc non potest serpens antiquus, ille draco diabolicus. Vnde et ego tuo auxilio illi repugnare uolo, ita ut nullus mihi praeualeat aut me deiciat, nec fortis scilicet aut debilis, nec princeps aut abiectus, nec nobilis aut ignobilis, nec diues aut pauper. Ego fortissima chalybs esse uolo omnia arma ad bella Dei apta faciens inuictissima, in quibus etiam esse uolo acies acutissima, quoniam nullus me perfringere poterit in fortissimo Deo, per quem etiam surrexi ad eiciendum diabolum. Vnde et fragilitati hominum semper certissimum ero refugium, dans mollitiei ipsorum incidentem aciem ad defendendum se. O suauissime et piissime Deus, adiuua contritos'. Altera uero imago triceps erat, ita ut in naturali loco capitis et in utroque umero suo caput appareret, medio tamen alia duo aliquantulum supereminente. Sed idem medium et quod a dextris eius erat, tanto fulgore radiabant, ut claritas ipsorum uisum meum reuerberaret, ita quod utrum uirilem an muliebrem formam haberent, perfecte considerare non ualerem; illo autem quod a sinistris apparebat, aliquantulum obscuro et muliebri consuetudine candido uelamine uelato. Tunica uero ex albo serico eadem imago induta fuerat, et candidissimis calceamentis. Et in pectore suo signum crucis habebat circa quod etiam splendor magnus in eodem pectore uelut aurora fulgens rutilabat. In dextra autem nudum tenebat gladium, quem pectori suo et eidem cruci cum multa deuotione apposuit. Et uidi in fronte medii capitis scriptum 'sanctitas', et in fronte dextri 'radix boni'; et in fronte sinistri 'non parcens sibi'. Et medium ad alia duo aspiciens dicebat. 4. VERBA SANCTITATIS QVAE TRICEPS ERAT. 'Orior de sancta humilitate. In ipsa nata sum ut infans nascitur in matre. Per ipsam etiam educata et confortata sum ut per nutricem puer enutritur ad fortitudinem. Mater mea humilitas pertransit et superat omnia contraria, quae aliis etiam intolerabilia sunt'. Et caput quod ad dexteram eius erat respiciens ad caput principale ait. 5. VERBA DEXTRI CAPITIS. 'Ego in primo ortu radico in monte excelsi culminis, quod Deus est. Et ideo, o sanctitas, ut stare possis oportet ut adhaeream uisceribus tuis'. Quod autem ad laeuam ipsius stabat, etiam ad idem principale caput suum uidens dixit. 6. VERBA SINISTRI CAPITIS. 'O uae, o uae, o uae, quomodo tam rigida et tam inflexibilis sum, quod me tam uix superare possum, o sanctitas, ad tuum auxilium, quia sine me stare non poteris, si fugero? Ach~al, ach~al, ach~al, bonum neglegenti! quia me tamen oportet inquietissimam spinam eradicare, quae me pungendo conatur ad perditionem impellere, si eam non eruero antequam in me tota demergatur et antequam ueluti in putrido cadauere in me confoueatur. O sanctitas, ut libere perseuerare possis in te, rapacissimum diaboli laqueum deuitare uolo et eum dirumpere in uero Deo'. Et iterum qui sedebat in throno, ut supra dictum est, haec mihi manifestauit dicens. 7. QVOD FILIO DEI INCARNATO VOCATIO NOVI POPVLI MVNITIONE VIRTVTVM NOVA CONSTRVCTIO EXORTA EST.. 'Incarnato Dei Filio uocatio noui populi per doctrinam ipsius in Spiritu sancto ad saluationem subleuata surgens, confortatione uirtuosorum hominum in exhortatione beatarum uirtutum munita aduersus immanissimum hostem, cui nullus hominum resistere ualet nisi gratia Dei adiutus, ita se inexpugnabilem Dei adiutorio exhibet, ut nulla arte insidiarum eius euelli aut deleri possit a Deo'. Vnde et turris haec, quam uides ultra praefatam columnam humanitatis saluatoris praefigurat ecclesiam, quae Filii mei incarnatione completa noua constructio in omni bono opere exorta est, in fortitudine et altitudine caelestium actuum ut munitissima turris ad resistendum iniquitati opposita diabolo. 8. QVOD ECCLESIA LVCE HVMANITATIS FILII DEI ILLVSTRATA INTERIORI ET EXTERIORI SCIENTIAE HOMINVM DEMONSTRATVR. Quapropter et lucidissimi splendoris est, praedicto lapideo muro meridianae plagae eiusdem aedificii ita imposita, ut et intra et foras ipsum aedificium uideri possit: quia serenissima luce humanitatis Filii Dei illustrata uiuentes lapides per calorem Spiritus sancti hoc modo succensos in diuino opere habet, ut et interiori scientiae Scripturarum caelestis intellectus ac exteriori stultitiae saecularium rerum necnon fidelibus et infidelibus in aedificatione illa, quam summus Pater per Vnigenitum suum operatur, aperte demonstretur. 9. QVOD ECCLESIA OMNEM ORNATVM SVVM SPONSO SVO RETRANSMITTIT. Et latitudinis quidem ubique in interiori parte circuitus sui quinque cubitorum est: quoniam amplitudinem omnis intimae inspectionis et intentionem totius continuae meditationis per quinque sensus sui ornatus in infusione Spiritus sancti cum omnibus uirtutibus illis, quas uerus agnus ei manifestat, ad honorem eiusdem agni, uidelicet sponsi sui, remittit. 10. QVOD DIVINAM SAPIENTIAM IN ECCLESIASTICO OPERE COR HOMINIS PERSCRVTARI NON POTEST. Tantae autem altitudinis apparet, ut eam discernere nequeas: quia maior altitudo et profunditas diuinae sapientiae et scientiae in ecclesiastico opere est quam cor humanum fragile et mortale perscrutari possit sua aestimatione. 11. QVOD DE ECCLESIA IN SCIENTIA DEI PRAECONIVM DEI ADHVC OCCVLTATVM EST ET SOLLERTI INDVSTRIA DOCTORVM AD PERFECTIONEM COTIDIE PROPERARE NON CESSAT. Sed quod inter turrim istam et columnam humanitatis saluatoris fundamentum solummodo est positum, muro nondum desuper aedificato, sed tantum interruptus et uacuus locus apparens longitudinis cubiti unius, ut tibi etiam supra praemonstratum est: hoc est quod de ecclesia in desponsatione Filio meo adiuncta magnum adhuc praeconium in scientia Dei quasi in firmo fundamento occultatum manet, quod nondum in completo opere perfectionis propalatum resplendet sed sine apertione in humanis cordibus uacat, longitudinis tamen unius hominis: quoniam sensus hominum in potestate unius ueri et omnipotentis Dei sunt, ita quod etiam homo in scientia boni et mali per intellectum suum potest capere quid sibi utilius sit, ut et tibi aperta ostensione supra manifestatum est. Et quod turris haec nondum est ad plenum aedificata, multa tamen sollertia et uelocitate per plurimos operarios assidue construitur: hoc est quod eadem ecclesia ad cursum et ad statum illum nondum peruenit ad quem peruentura est, quamuis multa sollicitudine et industria per celeritatem labentium temporum in transeuntibus et superuenientibus filiis suis cotidie sine dilatione ad effectum decoris sui properare non cesset. 12. QVOD ECCLESIA INEXPVGNABILITER CIRCVMDATA EST SEPTEM DONIS SPIRITVS SANCTI. Habet tamen in circuitu summitatis suae septem propugnacula mira fortitudine constructa: quoniam circumdata est in celsitudine caelestium operum septem inexpugnabilibus donis sancti Spiritus, quae tantae uirtutis exsistunt, ut nullus aduersarius ea possit destruere uel per altitudinem mentis suae ad ea superbe ualeat pertingere. 13. QVOD ECCLESIASTICI DOCTORES APOSTOLICA DOCTRINA FLORENTES VNANIMI OPERATIONE SVA ECCLESIAM CONFORTANT. Quod autem ab interiore parte praedicti aedificii uides quasi scalam usque ad cacumen turris eiusdem erectam: hoc est quod in opere illo, quod supernus Pater in diuino consilio per Filium suum operatus est, multi in unanimitate gradus florentis in simplicitate constitutionis ecclesiasticae processionis sunt, ad altitudinem caelestium secretorum pertingentes, in quibus ecclesia confortata et roborata consistit. Et ab imo usque ad summum in gradibus eius quaedam multitudo hominum stat: quia a primis temporibus desponsationis eiusdem ecclesiae usque ad nuptiale tempus illud, cum ipsa aperte cum sponso suo in pleno numero filiorum suorum gaudebit, in gradibus constitutionis praeceptorum Dei, cum quibus ipsa aedificata est, lucebunt apostolica luminaria eam a tenebris infidelitatis sua tuitione defendentia. 14. QVOD DOCTORES ECCLESIAE AD VIAM VERITATIS FIDE ET OPERE PERDVXERVNT ERRANTES. Vnde etiam igneas facies et alba uestimenta sed nigra calceamenta habent: quoniam in intellectuali sensu eorum, id est apostolicorum rectorum, spectabilis fides credere scilicet in unum Deum per ardorem sancti Spiritus in ipsis quasi facies accensa est, ita quod et per purissimam claritatem in ueste bonorum operum coram Deo et saeculo resplenduerunt, nigris tamen indumentis pedum apparentes, quia itinera infidelitatis et sordis multiplicium scelerum incredulorum populorum pertransierunt; quos suo exemplo ad uiam iustitiae, quamuis multa difficultate, tamen conuertentes perduxerunt. 15. QVOD APOSTOLI ET SEQVACES EORVM SCILICET APOSTOLICI VIRI VNVM TENOREM HABENTES SPONSAE DEI MAGNA PIETATIS SOLLICITVDINE PRAEESSE DEBENT. Sed quod inter eos aliqui similis quidem schematis sed maioris staturae et splendoris apparent: hoc est quod inter eosdem ecclesiasticos defensores primi fundatores ipsius ecclesiae sunt, qui eam primum post Filium Dei sua praedicatione aedificantes eundem quidem tenorem habent quem et sequaces eorum, qui eos praecipue imitati noscuntur: quoniam secundum hoc ut illi praecesserunt sic isti subsecuti sunt, eis tamen forma praestantes: quia ipsi nullum alium praedecessorem habebant a quo exemplum nouae gratiae traherent praeter Filium Dei, ab cuius ore uerbum uitae audierunt; atque eos claritate praecellentes: quoniam fulgorem incarnationis eius prae ceteris praesentialiter uiderunt. Qui et ipsam turrim multa diligentia intuentur: quia sponsae Dei in amore diuino suae pietatis sollicitudine adesse non cessant ut in robore suo perfecte consistat, ut scriptum est. 16. VERBA SALOMONIS AD EANDEM REM. Sicut turris Dauid collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis. Mille clipei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Hoc tale est. Vt incarnatio Filii summi rectoris, fortissimi scilicet leonis, ex uirginea floriditate ueniens fortissimum instrumentum nouae gratiae posita est, sic fortitudo fidei tuae, o noua sponsa, incorrupta durans certissimum munimen fidelis populi constituta est. Quomodo? Fortissimis uiribus tuis adsunt et adhaerent omnes munitiones filiorum tuorum, qui nutriendi sunt noua illustratione riuulorum de uiuo et purissimo fonte stillantium, quos habes in hac fortitudinis coniunctione, ut collum reliquo corpori coniunctum est, ita ut nec destrui nec dissipari possis, sicut nec uictoriosa instrumenta ueri Dauid poterunt superari. Quomodo? Virtus Christi Iesu Filii Dei fortissima turris est, in qua uictoriosissimae militiae fidelium inuictissima probatione exercentur, quibus nullus aduersarius se praeualere gloriabitur: quia in se eundem Christum uerum Deum et hominem continent, per quem in secunda regeneratione omnis compago filiorum tuorum in salutem decentissime protenditur. Vnde et eadem purissima incarnatio a prophetis praedicta et pretiosissimis lapidibus uirtutum adornata cum propugnaculis apostolicae doctrinae, id est cum plantatoribus iustitiae ueri luminis, in uniuersum orbem ad salutem credentium propalata est, ut haec parabola demonstrat. 17. PARABOLA AD EANDEM REM. Dominus quidam urbem marmoream habens in ipsam intonuit plurimis que caelaturis muros eius interius caelauit, de quibus ipsa acutissimam limationem impolitorum lapidum exspirauit. Quo facto idem dominus in unico uerbo suo aquis aquarum dicebat, ut sua effusione aequalitatem facerent supra montes. Et hoc etiam peracto ignem ignis silenter admonuit ut parua tabernacula pararet. Quo etiam adimpleto eadem tabernacula ita in altum profecerunt, ut urbem illam celeri profectu sua excellerent altitudine. Hoc tale est. Dominus iste est ille quem numquam praecessit alius dominatione, sed ipse solus super omnia et in omnibus est: quia nihil ante eum nec post eum inuentum est, ac ideo Dominus omnium est. Hic nobilem urbem, chorum scilicet prophetarum, aduersus rabiem saecularium tempestatum fortem et constantem in sua potestate habuit: quoniam infusione Spiritus sancti repleti erant, cum in eos idem Dominus intonuit, ita quod in eis exspirationem illam suscitauit, quod mysteria eius obscuris uerbis protulerunt ut primum sonus auditur cum nondum uerbum cognoscitur, sonum tamen prophetiae eorum uero uerbo, Filio scilicet Dei incarnato, subsequente. Qui Dominus multiplices caelaturas in cordibus eorum fecit, cum intellectum ipsorum multiplici spiritu sapientiae infudit, ita quod in spiritali sensu profunda Dei tam praesentis quam futuri uidelicet saeculi prophetauerunt, per quem acutissimos sermones contra contrarios mores hominum protulerunt, in quibus durissima corda Iudaeorum ad lenitatem et pietatem felicium actuum prouocauerunt. Sed incarnato Verbo Dei caelestis Pater in eodem Filio suo innuens apostolis, qui homines exsistentes segregati erant de communi populo, ut purissimi riuuli eliguntur de ceteris aquis fluentibus in plano, dicebat eis ut inundatione uerae fidei effluerent in orbem terrarum, deprimentes et conterentes magnum schisma irrisionis sufflatus superbiae et exaltationem culturae idolorum, quatenus homines uerum Deum cognoscendo desererent infidelitatem suam in praedicatione illorum. Qua fide in populis roborata idem procurator omnium ignitas mentes electorum suorum, qui accensi fuerant de ignitis cordibus illorum, quos Spiritus sanctus in igneis linguis adueniens tetigerat, suauiter etiam in Spiritu sancto admonuit, ut contemptores mundi effecti in contemplatione caelestis uitae paruuli et pauperes spiritu esse non abnuerent, sed ut per haec parua habitacula humilitatis sibi supernas diuitias compararent. Quae humilitatis opera, dum contemptores caducorum in excelso studio subtilissima praecepta Dei semper ruminantes imitarentur, ut martyres, uirgines et reliqui suimet abiectores, ita in hac sui contritione ad amorem caelestium ascenderunt, ut etiam agricolas in uinea ueteris testamenti laborantes in uelocitate bonorum studiorum suorum superarent, dum semetipsos quasi pro nihilo habentes toto desiderio ad aeterna anhelarent. Vnde et mille clipei multae perfectae uidelicet defensiones perfectae fidei in noua gratia pendent a Filio Dei, dum primi pastores ecclesiae exemplum ab ipso trahentes et ob spem supernorum semetipsos conculcantes catholicam fidem sanguinis sui effusione roboratam ab ignitis iaculis diaboli, quae uulnerant animas hominum, protegunt, quos multiplices uirtutes armaturae caelestis militiae in ceteris electis subsequentes etiam in hoc saeculo amori Dei obsequuntur. Quomodo? Quia antiquus serpens primo homini pessimum foetorem contemptus Dei insufflauit; idcirco et ipse diabolus odore omnium aromatum, castitatis scilicet et continentiae ac ligaturae praeceptorum Dei necnon societatis Christi iugum eius sufferre atque contemptus totius mundi, durissime in his sibi contrariis caelestibus iaculis transfigitur, ita quod abiectus de ciuitate Dei, confusus et conculcatus in aperta suae damnationis parte a fidelibus abhorreatur. 18. QVOD CARNALITER VIVENTES ATTENDANT PER SCIENTIAM POTESTATEM DEI. Quod autem in septemtrionali plaga eiusdem aedificii uides mundum et homines, qui de semine Adae procreantur, inter praedictum lucidum murum speculatiuae scientiae ipsius aedificii et ambitum circuli, qui de sedente in throno protenditur, discurrentes: hoc est quod in carnalibus desideriis, quae respicientia ad imbecillitatem uersantur in terrenis saecularium cupiditatum, mundus et mundiales homines de culpa primi parentis positi sunt, ex altera parte scientia boni et mali ipsis apposita, ut ad opus Dei per bonum accedant et malum effugiant; et ex altera potestate Dei illis ostensa, ut et se sub maiestate eius esse sciant et omnia facta sua ab ipso examinari non dubitent. 19. DE DIVERSITATE MVLTIMODA INGREDIENTIVM ECCLESIAM ET EGREDIENTIVM. Vnde et multi idem aedificium inter turrim praecursus uoluntatis Dei et columnam diuinitatis Verbi ipsius per praefatum murum speculatiuae scientiae intrando et exeundo transeunt, ut nubes hac et illac diffunditur: quia multi diuinum opus ueteri testamento et nouo exordio admoniti aggredientes ipsum per speculatiuam scientiam relictis carnalibus desideriis intrant; multi que uoluptates suas sequentes illud in malis concupiscentiis suis ibidem exeunt, ita quod in uoluntate sua siue ad bonum siue ad malum in uelocitate nubium, id est in motione cogitationum suarum, se hac et illac relaxando deducunt. Sed quod hi qui ipsum aedificium intrant candidissima ueste induuntur: hoc est quod hi qui opus Dei bona uoluntate aggrediuntur purissima et lucidissima ueste uerae fidei, ut Deum cognoscant, per misericordiam ipsius uestiuntur. Quorum alii de suauitate et lenitate eiusdem uestis gaudio magno laetificati eam retinent: quia contrito et humiliato spiritu imbuti dulcissima et lenissima catholica fide ac perfusi interiori liquore sanctitatis semper interioribus oculis laetantur in caelestibus, ea deuotissime adimplentes et retinentes quae ipsis Spiritus sanctus inspirat. Alii autem quasi de grauedine et difficultate eius tristes effecti illam exuere uolunt: quoniam ueluti grauissimo onere ponderati et quasi difficillima uia impediti, inquietissima et amarissima consuetudine illicitae uoluptatis se intrinsecus dilaniantes et macerantes fidem in operibus suis abicere conantur, nec diuinis praeceptis se commoneri patiuntur. Quos benigne uirtus haec, quam scientiam Dei nominari audisti, saepius compescens unicuique eorum dicit uerba admonitionis suae, ut praedictum est: quia altissimus Deus praesciens molliri corda durorum lapidum in hominibus flectit se in misericordia sua ad eos, ut tibi ostensum est, frequenter commonens illos ut intra se gementes et flentes ipsum orent, quatenus eos liberet de importunitate nequitiae suae, qua diabolica suasione perfusi sunt, ita ut in hac paenitentia possint reuerti ad intellectum bonae uoluntatis, recordantes uestis innocentiae quam susceperunt in regeneratione Spiritus et aquae. Sed quod uides quod quidam eorum his uerbis castigati, quamuis idem indumentum ipsis difficile uideatur, illud tamen cum multo sudore retinent: hoc est quod ipsi inspiratione Spiritus sancti admoniti in fide quam suscipiunt quasi grauem et difficilem mentibus suis uiam arripiunt, sed eam quamuis multo labore, tamen non desperantes nec taedio torpentes, tandem perficiunt. Quidam uero eadem uerba subsannantes uestem que ipsam furiose exuentes abiciunt ad mundum redeuntes unde uenerunt, multa que perscrutantes multa inutilia saecularium uanitatum discunt: isti sunt qui legem Dei et iustitiam eius derisui habentes fide catholica in uanitatibus errorum suorum se denudant eam abnegantes in operibus malignis, quae pertinent ad mortem, et ad mundi huius uanitates se declinant, quas prius ficte dimiserant; ac libidinosa facta in artibus peruersis sciscitantes ardentem gustum saeculi discunt atque eum diabolicis irrisionibus secundum deceptionem illius peruertunt. Quorum alii in idem aedificium tandem reuersi uestem quam abiecerant iterum tollentes sibi induunt: quia isti ad opus diuinum de uia erroris sui redeuntes ueniunt, et schisma diaboli quod secundum uoluntatem illius habebant abicientes, habitum uerae fidei, quem in baptismo susceperant et quem ipsi in erroribus suis uerum Deum deridentes abiecerant, iterum eum puro et simplici corde confitentes resumunt. Alii autem reuerti nolentes ea denudati in mundo ignominiose remanent: quoniam ipsi ad Deum pura paenitentia redire contemnentes, ueste innocentiae spoliati et idcirco nudi a bono fidelium operum sed pleni malo uitiorum diabolicarum artium in nequitiis mundialium uanitatum, cum maxima confusione tam praesentis saeculi quam futuri, uitam suam usque ad mortem impaenitentes deducunt. 20. DE SIMONIACIS ET DE OCCVLTIS DIVINIS IVDICIIS SVPER EOS. Sed quod uides quomodo quidam sordidissimi et nigerrimi quasi per insaniam excitati ab aquilone uenientes in ipsum aedificium currunt turrim que praefatam bacchando inuadentes in eam ut serpentes sibilant: hoc est quod quidam scelerati homines sub mobili calore laeti stuporis sordentes, per nigredinem diabolicae aspectionis Deum despiciunt nec causam illam quam desiderant per donum sancti Spiritus quaerunt, sed diabolica arte afflati et incitati atque a parte damnationis missi callida arte diuinum opus intrant, ac furtim subtrahendo et palam rapiendo atque in insania bacchando temere per nefandissimam pecuniam horribilis diabolicae nigredinis constituta a Deo officia deglutiunt; et ecclesiam hoc modo per insanum furorem conturbantes, in eam sibilos deceptionis antiqui serpentis dant. Quomodo? Diabolica astutia tamdiu incautos homines afflant, usque dum eos secundum uoluntatem suam per mortiferam emptionem exsuperant, hoc sibilo iactantiae ecclesiam contaminantes, dum sic furantur potestates quae in ea Dei ordinatione constitutae sunt. Qui quoniam haec faciunt, a conspectu meo impaenitentes proiecti sunt nec in his causis eos scio, quia eas per se et non per me adepti sunt, ut Osee seruus meus ostendit dicens: Ipsi regnauerunt et non ex me, principes exstiterunt et non cognoui. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Hoc tale est. Homines uoluntatem suam sequentes computant et constituunt in semetipsis quidquid proprius eorum appetitus deliberat. Quid est hoc? Concupiscibilis uidelicet concupiscentia eorum, quae ipsis suadet ut dominentur hominibus furtiuo et rapto honore, non postulato nec sumpto nec constituto ex me; quod tamen aliquando ita fieri permitto, ut iudicialis poena superueniat eis de propriis uoluntatibus suis: quia me in hoc non quaesierunt. Et quid hoc eis prodest, quia in hoc non uiriditatem sed ariditatem habent, et quoniam hoc non plantaui? Sed inutilis herba nascitur in eis absque trunco. Infructiferae enim herbae de terra facile nascuntur per se, fructiferae autem seminantur et plantantur magno labore. Sic permitto quod aliquando terrenum desiderium hominis sine radice in malo facile floreat plantationem boni non quaerens, quia uiriditatem aestatis non habet; permittens etiam quod aliquando rectum eius desiderium bene radicatum in bono fructum per multas miserias afferat, rigationem sanctitatis amans: quoniam asperitate hiemis caret. Vnde etiam saepe uiles homines praecellunt in principatu communem et utilem populum, ut inutiles herbae aliquando excelsiores sunt utilibus, ipsi tantum positi in propriis desideriis suis, non mea plantatione aut tactu cognitionis doni mei aut ordinationis meae radicati; sed hoc iusto iudicio permitto fieri: quia illud a me non quaesierunt, sed intra semetipsos constituerunt, unde et mihi de hoc in iudicio meo respondebunt. Nam felicitatem optimae doctrinae, quam in animo suo ab omni indignatione infidelitatis deberent examinare, ut argentum purgatur a cuncta falsitate, et utilitatem profundissimae sapientiae, quam in uoluntate sua deberent ordinare splendidissima fide semper uidentes quomodo Deus colendus, uenerandus et confitendus sit, faciunt sibi in contrarietatem uanitatis. Quomodo? Ipsi recuruant eam ad maximam infelicitatem, intellectum uidelicet suum, quem a Deo habent, insatiabilibus concupiscentiis carnis suae offerentes, quasi foetens et putrida ipsa caro eorum Deus sit, nolentes oculos suos erigere ad Deum qui formauit illos, sed uoluntatem suam pro Deo habentes: quoniam secundum hoc uiuunt, ut in semetipsis ordinant et constituunt. Hoc autem ideo non faciunt, ut agrum illum qui gignit cibum uitae aeternae possideant, sed ut absint ab eo et impaenitentes in perpetuum intereant: quoniam ille quem pro Deo colunt, mortuus est sicut et ipsi mortui sunt, uidelicet tam uenditores quam emptores spiritalium, hoc esse desiderantes quod a me non quaesierunt. Nam qui potestatem per rabiem inuadit, ita quod rationabile donum Spiritus sancti uenale facit, quomodo posset de uendito saluari, quia homo qui substantiam suam alienis uendit, ea non debet amplius uti? Et quomodo deberet etiam mercator iste uti empta saluatione, quam a Deo nolebat recipere, sed festinauit eam adipisci pecunia? Quam tamen ut adipisceretur recto iudicio suo Deus fieri permisit. Nam quibusdam Deus indignatus illud eos furari permittit, pro hoc tamen occulto iudicio in praesenti eos puniens et non in futuro; ut saeculum quod in obliuione Spiritus sancti amauerunt in ipsis confundatur, ita quod per hanc confusionem ad hoc perducantur, ut ad Deum in paenitentia reuertantur, unde et hac peracta remissionem in futuro consequuntur. Quosdam autem in hoc tolerat, non in praesenti eos crucians, sed iusta ex causa in futurum differens, quia uoluntatem suam pro Deo habent: quapropter et ipse eis in futuro ostendit quid uoluntas eorum ipsis in amaris cruciatibus prosit. Sed et alios tales tam in praesenti quam in futuro punit: quoniam perspicuus intellectus eorum in ipsis uilem ac contemptibilem sua uoluntate se facit imitans diabolum in malis suis. Alios quoque ad hoc peruenire permittit ut idem malum in paenitentia eorum confundatur, cum se pro perpetrata eadem iniustitia acriter punientes illam quasi putridum cadauer abiciunt. Quibusdam uero ne hoc adipiscantur misericorditer resistit: quia si ad illud pertingerent, poenas gehennales non effugientes in eis fortiter cruciari mererentur. Quicumque autem prostituerit aut sibi usurpauerit cathedram potestatis in consilio patris sui, qui pecunia est, quoniam ipsa pater illius efficitur in mercatu ipsi perditionem acquirens, ab eadem dignitate et ille qui dedit et qui accepit abiciendus est; quia si homini pecus suum furtim ablatum et alii uenundatum fuerit, ille cui ablatum est repertum cum omni iure repetit, qui uero uendidit aut qui emit absque contradictione uterque illud dimittet. Sic et dignitas potestatis, quae secundum iustitiam meam debet possideri si per aliquem furtiuo munere diripitur et in alios peruerse dissipatur, a me cum districto iudicio requiritur, ac propterea ille qui eam in mercatum posuit uel qui eam indigne comparauit, utilitate illius iusto iudicio uterque carebit: quia templum nomini meo consecratum domum rapinae fecerunt. Quomodo? Sapientiam et consilium, quod a me in corde suo habuerunt, sua sententia in forum posuerunt, sibi ex hoc pecuniam iniquitatis aliorum perditione recipientes. Quapropter mercatum illum in amara paenitentia abicient uel mihi inde in igne diri ardoris respondebunt. Nam qui uiuentem dignitatem, quam Spiritus in spiritalibus apicibus uiuificat, mortuo pretio comparans ad foetorem scaturientis putredinis perducere conatur, ex ipsa praesumptionis peruersitate nisi citius paeniteat, in perditione est; ut accensus in Spiritu sancto desertor erroris relinquens que omnia filius columbae Petrus transeunti turbini, qui in taeterrima nigredine lucem uolebat absorbere, dicit. 21. VERBA PETRI APOSTOLI DE EADEM RE. Pecunia tua te cum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri. Non est enim tibi pars neque sors in sermone isto. Cor enim tuum non est rectum coram Deo. Hoc tale est. Pecunia fallacis confidentiae tuae quam habes in aliena re ut dominum, ipsa autem te habens ut nihilum, sit tibi in perditionem gehennalis ignis, si hoc donum, quod ignei Spiritus sancti est, per nefas pecuniae comparatum impaenitens retinueris: quoniam in transitoria scientia animae tuae accensionem eiusdem acutissimi inspectoris fallaciter existimasti pecunia possideri, quam diffisus es te posse habere dono Dei. Si autem ob causam hanc paenitueris, illud quod emisti dimittes pecuniam que, quam pro ipso dedisti, sic perditam senties: quia quod aeternum est cum luto mercari uoluisti ab illo qui te formauit ex limo. Sed te in eadem emptione durante non habebis partem lucis in consortio supernorum angelorum: quoniam in sermone linguae tuae rapacitatem cordis tui protulisti aliud concupiscens quam ciues aeternae claritatis desiderent. Vnde et cor tuum in hac peruersitate coram Deo iniustum est, hoc uolens habere per emptionem pecuniae quod gratis a Deo donandum est. Itaque desertores huius diuini pacti, quia illud quaerere deberent gratuito dono Spiritus sancti et non faciunt, iusto iudicio per me uanis simulacris comparantur: quoniam ut illa opus manuum exsistentia a ueritatis consortio sunt uacua, sed tamen ab infidelibus pro Deo coluntur, sic et isti per contrarietatem foetentium munerum, illuminatione Spiritus sancti carentes, fallaces magistri efficiuntur: non electi in suspirio animae suae ueluti officio illo sint indigni, sed in flagrante superbia illud ab hominibus accipientes uoluntatem meam in hoc non considerant. Quapropter nescio unde sint, ipsi quasi alieni mihi exsistentes: quia ob hanc iniustitiam suam si sic perseuerauerint, a me proiecti sunt. Si autem ex toto corde paenituerint, eos suscipiens gaudium super ipsos faciam angelorum. 22. QVOD DIGNITAS REGIMINIS BONA EST ET AD VTILITATEM HOMINVM A DEO DISPOSITA VT PER IPSAM DISCANT TIMERE DEVM CVI QVI RESISTIT DEO RESISTIT. Sed quamuis iniuste agant qui has dignitates peruerso ardore desiderant nec eis consentiendum sit qui eas sua nequitia inuadere nituntur, ut praedictum est: ipsa tamen regimina bona ad utilitatem hominum a Deo bene disposita sunt nec eis superbe et pertinaciter resistendum est, sed potius in amore meo oboediendum. Vnde nullus fidelium qui Deo uult digne obtemperare opponat se magisterio sibi praesidenti: quoniam illud imitatur honorem Dei custodiens et pascens oues ipsius, quatenus honor earundem ouium non dissipetur in alienum qui fur et latro est; quia ut nullus debet repugnare Deo, sic nemo debet insipienter resistere magisterio suo. Ergo omnis homo uiuens in anima et corpore altioribus se dignitatibus siue corporales siue spiritales iustitias retineant, eis subiectus debet oboedire, ut in timore magisterii earum corrigatur constituta lex hominum, ne ipsi deuiantes in indisciplinata libertate uoluntatis suae sibimetipsis legem ponant secundum quod uoluerint sic errantes in uia Domini; quia ne errent, propter hoc potestas a Deo est. Quomodo? Inspiratione Spiritus sancti regimina hominum disposita sunt, ut per ipsa discant homines timere Dominum. Quae si illi secundum libitum suum in contrarietatem peruerterint, non tamen sic in uoluntate Dei est sed in secreta permissione eius, ut iusto iudicio concupiscentia illorum in peruerso ardore ad detrimentum sui compleatur. Ergo dignitates potestatum inspiratae a Deo ad utilitatem hominum ob magnam necessitatem eorum ab ipso iuste ordinatae sunt, ne plebs Dei more pecudum sine regimine uiuens per deuia quaeque instabilitatis suae incederet. Vnde qui ipsis repugnat nolens per impulsum superbiae eis in humilitatis subiectione, ut iustum est, oboedire, non hominibus contradicit sed mihi creatori, qui cuncta iuste dispono, se pertinaciter secundum transgressionem Adae obicit propter hanc rebellionem tenebras damnationis sibi accumulans, sicut et ille de gaudio in aerumnas expulsus est; non ille qui peruersae nequitiae hominum in zelo meo humiliter non consentit (quia is iustitiam iustitiae Dei potius auget quam minuat, si hoc congruenter et opportune fecerit) sed is qui ipsas dignitates per elatam superbiam indecenter opprimere uoluerit; quoniam illae mea dispositione ad utilitatem uiuentium, ut praedictum est, propalatae sunt. Et qui contra eas superbe calcitrat, inspirationi meae repugnat; quamuis aliqui in insania ignorantiae timorem meum non inspicientes eisdem dignitatibus in iniquitate uoluntatis suae diuinum praeceptum praeuaricantes se ingerant, quod iusto iudicio ita fieri permitto ut desiderant, ipsi per aequissimam examinationem ex hoc in graui paenitentia aut in igne gehennae responsuri. 23. DE SIMONIACIS QVI PAENITENT VEL QVI NON PAENITENT.. Sed quod uides quod ex his quidam ab hac stultitia cessantes mundi effecti sunt, aliis in eadem nequitia et sorde sua perseuerantibus: hoc est quod ex eis aliqui per inspirationem diuinam a peruersitate sua resipiscentes per puram et ueram paenitentiam mundari et saluari merentur, aliis obduratis et impaenitentibus in eadem calliditatis suae immunditia usque ad finem uitae suae permanentibus, atque ita suffocatis miserabiliter et crudeliter in morte dirae mortis morientibus. 24. QVOD DEVS NOVAE SPONSAE DONA SANCTI SPIRITVS AD DEFENSIONEM ET AD DECOREM DEDIT. Quod autem intra praedictum aedificium conspicis uersus praefatam turrim ecclesiae quasi septem albi coloris marmoreas columnas in miram rotunditatem tornatas stantes: hoc est quod in opere omnipotentis Patris ad munimentum et ad decorem nouae sponsae Spiritus sanctus exspirationis suae septem candidissima sustentacula omnem aduersitatem tempestatum sua fortitudine abstergentia declarans, summam potestatem nec initium nec finem in rotunditate aeternitatis habentem manifestauit. Quae sunt altitudinis septem cubitorum: quia omnem fortitudinem et altitudinem totius humani intellectus eadem dona excedentia eum qui cuncta creauit purissima fide colendum demonstrant. Et in summitate sua quasi ferreum et rotundum habent tabulatum decenter aliquantulum in altitudinem sursum erectum: quoniam in excellentia suae claritatis acutam et incomprehensibilem diuinitatis potestatem designant, tegentem et sustentantem illos elegantissima rectitudine sua in caelestibus, qui se hic per dona sancti Spiritus separauerint a carnalibus uoluptatibus. 25. DE SAPIENTIA ET STATV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Quod autem in cacumine eiusdem tabulati uides quasi pulcherrimam imaginem stantem: hoc est quod uirtus haec in altissimo Patre ante omnem creaturam fuit ordinans in consilio illius quaeque instrumenta creaturarum, quae in caelo et in terra condita sunt, ipsa scilicet magnus ornatus fulgens in Deo latissimus que gradus graduum ceterarum uirtutum exsistens in ipso ei que dulcissima amplexione in ardentis amoris coniuncta tripudio. Quae ad homines in mundum aspicit: quoniam illos qui eam sequi uoluerint sua protectione semper regit et custodit eos ualde diligens, quia constant in ipsa. Nam eadem imago sapientiam Dei designat: quia omnia per ipsam a Deo creata sunt et reguntur. Cuius caput ueluti fulgur tanto nitore radiat, ut illud ad plenum non possis considerare: quoniam diuinitas terribilis et blanda omni creaturae est, omnia uidens et considerans, ut oculus hominis ea diiudicat quae sibi fuerint apposita, a nullo tamen hominum in profunditate mysterii sui ad finem ualens perduci. Vnde et manus ad pectus suum reuerenter componit: quae est potestas sapientiae quam ad semetipsam sapienter constringit, ita quod omne opus suum tali modo dirigit, ut nullus ei in aliquo nec prudentia nec potentia resistere possit, pedibus ipsius in eodem tabulato tibi ad uidendum occultatis: quia uia illius in corde Patris absconsa nulli hominum patet, soli Deo secreta eius nuda et manifesta. Quod uero circulum in modum coronae multo fulgentem splendore habet in capite: hoc est quod maiestas Dei initio et fine carens incomparabili nitet honore, tanto candore diuinitate radiante, ut acies mortalium mentium in ipsa reuerberetur. Sed quod tunica aurei coloris induitur: hoc est quod opus sapientiae quasi in purissimo auro frequenter consideratur. Quapropter et a pectore deorsum usque ad pedes zona una descendens pretiosissimarum gemmarum ornatu, uiridis scilicet, albi et rubei atque aerii purpureo fulgore interlucente coloris decoratur: quoniam ab exordio mundi cum primum sapientia opus suum in apertam ostensionem dedit, iam se usque ad finem saeculorum quasi uia una tetendit in sanctis et iustis mandatis ornata, uidelicet prima plantatione uiridis germinis patriarcharum et prophetarum, qui in aerumnis gemitus laboris sui maximo desiderio Filium Dei flagitabant incarnari, et deinde decorata candidissima uirginitate in Virgine Maria, et postea in robustissima et rubente martyrum fide, ac demum in contemplationis purpurea et lucida caritate qua Deus et proximus per calorem sancti Spiritus diligendus est, quod ita ad terminum mundi procedet, admonitione illius non cessante sed semper quamdiu saeculum durat emanante, ut etiam eadem uirtus in exhortatione sua declarat, ut supradictum est. 26. DE STATV IVSTITIAE FORTITVDINIS ET SANCTITATIS ET QVID SIGNIFICET. Sed quod iterum in pauimento ipsius aedificii tres alias imagines uides: hoc est quod hae uirtutes terrena calcantes et caelestia in diuino opere sectantes tria instrumenta per quae ecclesia in filiis suis aeterna petit designant: nutrimentum scilicet magistrorum et pugnam fidelium aduersus diabolum ac reuersionem eorum de consensu uitiorum; quarum una praefatis columnis acclinis est: quia ecclesiastici doctores per dona sancti Spiritus imbuti requiem capiunt ipsius fortitudine; et reliquae duae ante ipsam sibi collaterales stant: quoniam dilectio Dei et proximi eius exhortatione in istarum coniuncta et sociabili continetur operatione. Vnde et se omnes ad columnam humanitatis saluatoris et ad praefatam turrim dirigunt: quia pari unanimitate Filium Dei uerum Deum et uerum hominem in ecclesia deuotissime coli et adorari ostendunt, iustitiam per iustitiam eleuantes, designando uidelicet in antiquis sanctis altissimum Deum et in incarnatione Filii ipsius saluationem animarum. 27. SPECIALITER DE IVSTITIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed haec imago quae ipsis columnis acclinis est praefigurat iustitiam Dei: quoniam ipsa post sapientiam per Spiritum sanctum in hominibus cum omnibus iustitiis suis temperatur, tantae latitudinis apparens, ut latitudo quinque hominum sibi astantium notari potest: quod est expansio quinque sensuum humanae capacitatis cum quibus ipsa in latitudine legis Dei conuersatur, continens et conseruans a Deo instituta praecepta uitae ipsam diligentibus. Quae et tantae proceritatis est, ut longitudinem eius perfecte discernere non ualeas, ita etiam quod per omne hoc aedificium prospiciat: quia ipsa in altitudine sua humanum intellectum excedens sursum tendit ad caelestia, sic quod etiam in incarnatione saluatoris de caelo prospexit, cum idem saluator scilicet Filius Dei a Patre exiuit qui uera iustitia exsistit, unde et in omnia ecclesiastica instrumenta aspectum suum dirigit: quoniam illa per eam fabricantur et continentur, ut altiora propugnacula ad fortissimam turrim per quam constare possint coniunguntur. Quapropter et magnum caput et claros oculos habens acutissime in caelum uidet: quoniam maxima et summa bonitas iustitiae lucidissimum uisum per incarnatum Filium Dei hominibus declarauit, cum ille in humano corpore terrenis ac tenebrosis oculis se manifestauit, caelestia intuens per redemptionem animarum. Et tota candida et perlucida exsistit, ut serenissima nubes est: quia ipsa in candore et puritate mentium iustorum hominum habitat, qui omne studium suum ad hoc intendunt, ut iustitiae Dei fidelissime subditi sint. Vnde et ipsa nubibus se assimilat, quoniam in cordibus iustorum gratam sibi habitationem parat. Sed quod aliam formam hominis in ea nullam conspicis: hoc est quod caelestis et non terrestris manet secundum quod et tibi declaratum est, uidelicet humanis operibus quibus grauantur homines illi non adhaerentibus sed quae ipsos ad iustificationem uitae perducunt: quoniam Deus iustus est, ut et ipsa diabolo opposita, in opere Dei ceteras uirtutes exhortans, superius fideliter demonstrat. 28. SPECIALITER DE FORTITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago autem prior illarum quae ante praedictam imaginem sibi collaterales stant, ostendit fortitudinem: quia post iustitiam Dei surgit fortitudo quasi princeps in conspectu summi regis, recto et sancto opere repugnans in hominibus cunctis insidiis aduersariorum, armata apparens uidelicet uirtute omnipotentis Dei: quoniam ipsa fortis in fide fortiter resistit diabolicae obiectioni. Quapropter et galea, id est superno uigore ad salutem credentium, induitur et lorica, quod est Christianorum lege, quae per iustitiam quam continet in se nulla sagitta diabolicae artis aboletur, ac ocreis scilicet rectis itineribus in doctrina principalium magistrorum frequentatis, atque ferreis chirothecis, quae sunt fortissima et acutissima opera quae fideles perficiunt in Christo. Tenet etiam euaginatum gladium dextera: id est in bono opere nudam et apertam in diuina Scriptura Dei admonitionem quam uerus Dei Filius in mystica significatione denudauit, cum interiorem dulcedinem nuclei in detectione legis ostendit, hastam autem habens sinistra: quia fiducia aeternorum in hac etiam actione designat in fidelibus hominibus se habere, ubi carnalibus concupiscentiis per uoluptatem carnis impugnantur. Quod autem sub pedibus suis horribilem draconem conculcat: hoc est quod per uiam rectitudinis antiquum et horridum serpentem potestati suae subigit, os etiam illius ferro hastae transuerberans, ita ut idem immundissimas spumas euomat: quoniam rictus sordidissimae et diabolicae libidinis in acutissima audacia castitatis transiens, conspumationem ardentis libidinis qua ille homines polluit ab eo extorquet. Vnde et gladium quem tenet quasi ad feriendum fortiter uibrat: quia Deus acutissimum Verbum suum interficere omnem infidelitatem idolorum et aliorum schismatum, quae incredulitatis sunt, in extensa fortitudine manifestauit, sicut et uirtus eadem in supradicta admonitione sua manifestat. 29. SPECIALITER DE SANCTITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Altera uero imago sanctitatem significat: quoniam cum per fortitudinem diabolo repugnatur, sanctitas in bonis hominibus ad ornatum caelestis militiae oritur. Quae triceps est: quoniam hac trina dignitate ad statum suum perducitur, ita ut in naturali loco capitis et in utroque umero suo caput appareat: quia iusta et digna actione Deus caput totius uerae exsultationis, et in prosperis et in aduersis ex quibus uel laetificari uel contristari potest homo, metuendus et uenerandus est; medio tamen alia duo aliquantulum supereminente: quoniam ille qui iudex bonorum et malorum exsistit, omnia supereminet sua aequitate. Sed quod idem medium et quod a dextris eius est tanto fulgore radiant, ut claritas ipsorum uisum tuum reuerberet, ita quod utrum uirilem an muliebrem formam habeant perfecte considerare non ualeas: hoc est quod sanctitas in culmine honoris et in parte prosperitatis aeternae dulcedinis tanto splendore diuinae gratiae perfusa consistit, ut profunditas mysterii ipsius ita intellectum hominum excedat, ut prae grauedine mortalitatis nec libertatem nec subiectionem eius in Christo possit intueri, praeterquam quod uiget in ipso. Illo autem capite quod a sinistris apparet aliquantulum obscuro et muliebri consuetudine candido uelamine uelato: quoniam perfectio haec quae se fortiter constringit ob amorem Dei in aduersitate illa qua ipsa diabolica infestatione et humano opere impugnatur, quasi anxietatem et sollicitudinem quomodo se diuino auxilio defendat habet, humillima subiectione in albedine et pulchritudine christiani certaminis se redemptori summo gemitibus fidelium cordium commendans. Quod uero tunica ex albo serico eadem imago induta est: hoc est quod opere lucidissimi et suauissimi studii, in quo perfecta sanctitas Filium meum imitatur, circumamicta apparet, candidissimis etiam calceamentis munita: quia per mortem Christi in candore regenerationis spiritus et aquae fulget in mentibus hominum, ut et ipsi mortem eius imitentur. Et in pectore suo signum crucis habet, circa quod etiam splendor magnus in eodem pectore uelut aurora fulgens rutilat: quoniam in intentione mentium fidelium ipsam diligentissime complectentium recordationem passionis Christi Iesu ruminat: hoc etiam ubique serenissima claritate fidei in eisdem mentibus designans, quod ille qui oboediens Patri taliter in sancta humanitate sua passus est, uoluntate Patris in pulcherrima aurora solis, quae Virgo Maria est, sine macula peccati natus aduenerat. Quod autem in dextera nudum tenet gladium, quem pectori suo et eidem cruci cum multa deuotione apponit: hoc est quod bono et sancto opere ostendit quomodo Scripturas per Spiritum sanctum denudatas, in recordatione mentis electorum hominum, qua et ipsi passionis redemptoris sui dulcissime recordentur diligit. Vnde etiam uides in fronte medii capitis scriptum 'sanctitas': quia in interiori facie quae est animae absque ulla indignatione pudoris cum gaudio uitae sanctitas cognoscitur; et in fronte dextri 'radix boni': quoniam ipsa palam initium et fundamentum in saluatione sanctitatis est; et in fronte sinistri 'non parcens sibi': quia sine torpore mollitiem et uanitatem carnalium uoluptatum abiciens semper se in districtione constringit, et ornamenta ceterarum uirtutum sibi coniungens, ut possit perfici et perdurare contendit. Sed et medium ad alia duo aspiciens et illa ad ipsum, utilitatem suam ad inuicem conferunt: quoniam ipsa fortiter in unanimitate interioris uisionis et dilectionis consistentia, ita ut nullum eorum sine adiutorio alterius durare ualeat, uerba et admonitiones suas ad profectum hominum dirigunt, ut praedictum est. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. VERBA FILII HOMINIS. 2. QVOD HOMO HABENS SCIENTIAM BONI ET MALI INEXCVSABILIS EST. 3. ADMONITIO AD CONIVGATOS. 4. COMPARATIO DE AGRO. 5. QVOD HOMO NON DEBET SCRVTARI QVOD SIBI SCIENDVM NON EST SICVT IN EXEMPLIS PATET. 6. QVOD NVLLVS REPENTE VIAM SANCTITATIS ARRIPIAT VT IN SVPPOSITIS EXEMPLIS VIDETVR. 7. ADMONITIO AD VIRGINES ET CONTINENTES QVALITER SANCTITATEM AGGREDI DEBEANT. 8. DE INTERIORI CONTINENTIA MENTIS VT IN SVBIECTIS EXEMPLIS MANIFESTVM EST. 9. COMPARATIO DE THESAVRO. 10. VERBA CONSTANTIAE. 11. VERBA CAELESTIS DESIDERII. 12. VERBA COMPVNCTIONIS CORDIS. 13. VERBA CONTEMPTVS MVNDI. 14. VERBA CONCORDIAE. 15. QVOD IN ALTITVDINE IVSTITIAE ET FORTITVDINE DONORVM SPIRITVS SANCTI OPERA QVAE DEVS IN HOMINIBVS OPERATVR SOLIDANTVR. 16. QVOD OMNIS ACTIO QVAE FIDE ET OPERE IN FIDELIBVS PERFICITVR TIMORI DOMINI DIVINA PROVIDENTIA COADVNATVR. 17. QVOD VOLENTEM PERSEVERARE IN BONO OPERE FILIVS DEI REGIT NE CADAT IN ERROREM QVI HVMILITATE SVA DESTRVXIT MORTEM. 18. QVOD VMBRA LEGIS IN NATIVITATE ET IN PASSIONE FILII DEI FINEM ACCEPIT. 19. QVAE GESSIT DEVS IN ECCLESIA AB HOMINIBVS VIDERI ET SCIRI POSSVNT FVTVRA AVTEM NONNISI FIDE VEL REVELATIONE DIVINA. 20. QVOD DEVS MISERICORDITER HOMINEM ASPICIENS ADMONET VT IMITANDO SANCTOS CAELESTEM PATRIAM PETAT. 21. DE STATV CONSTANTIAE CAELESTIS DESIDERII, COMPVNCTIONIS CORDIS CONTEMPTVS MVNDI CONCORDIAE ET QVID SIGNIFICET. 22. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 23. SPECIALITER DE CONSTANTIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 24. SPECIALITER DE CAELESTI DESIDERIO ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 25. SPECIALITER DE COMPVNCTIONE CORDIS ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 26. SPECIALITER DE CONTEMPTV MVNDI ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 27. SPECIALITER DE CONCORDIA ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 28. QVOD IN VIGILANTE FORTITVDINE FIDEI OPVS BONVM EXPLANATVR ET IN PERFECTIONE OPERIS QVA DEVOTIONE QVISQVE DEVM COLAT OSTENDITVR. 29. QVOD PER FORTITVDINEM FIDEI DEVS ANTIQVVM SERPENTEM IN PROFVNDVM AETERNAE CONFVSIONIS DEIECIT. 30. PAGANI IVDAEI FALSI CHRISTIANI VERAM FIDEM ABNEGANTES IN POTESTATE DEI SVNT QVAMVIS AB ECCLESIA QVAE IN ALTO POSITA EST EIECTI SINT. 31. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. 32. QVOD DEVS ECCLESIAM AB OMNIBVS PARTIBVS MVNDI COLLECTAM SECVNDVM QVOD PRAEDESTINAVIT AD EFFECTVM CONFVSO DIABOLO PERDVCIT QVOD EST IN NOVISSIMO DIE.