SEXTA VISIO TERTIAE PARTIS ET POST haec uidi inter angulum septemtrionalem et angulum occidentalem murum parietis praefati aedificii in interiore eius parte totum arcuatum secundum modum cancellorum, non tamen apertum ut cancellos sed integrum, habentem que in singulis arcubus quasi picturam hominum. In exteriore autem parte eiusdem muri uidi alios duos minores muros longitudinis spatii quod fuit a praedicto angulo septemtrionali usque ad angulum occidentalem ipsis que angulis ex utraque parte sui coniunctos iuxta modum testudinis. Altitudo uero eorundem duorum minorum murorum erat cubitorum trium. Latitudo autem inter interiorem arcuatum murum et medium erat cubiti unius, atque inter exteriorem et eundem medium fuit latitudo unius palmi quasi puerilis manus. Intra idem quoque aedificium uidi sex imagines ante praedictum arcuatum murum super pauimentum ipsius aedificii stantes, tres scilicet iuxta se in fronte eiusdem muri prope angulum qui respiciebat ad septemtrionem, et tres etiam simul in fine parietis eiusdem secus angulum qui tendebatur ad occidentem, omnes picturam in arcubus eiusdem muri inspicientes. In ipso autem fine eiusdem parietis uidi aliam imaginem intra idem aedificium super lapidem unum in modum sedis in pauimento positum sedentem et latus dexterum ad murum inclinantem, faciem uero suam ad columnam uerae Trinitatis uertentem. Sed in eodem fine uidi alteram imaginem super eundem murum in altiori loco stantem et etiam ad praedictam columnam uerae Trinitatis uersam. In his ergo imaginibus conspexi similitudinem talem: Indutae erant ut priores imagines quasi sericis indumentis et candidis calceamentis, excepta illa quae a dextris mediae harum trium erat, quas in extrema parte eiusdem parietis uideram, quae tota tantae puritatis, tantae que claritatis exstitit, ut prae multo splendore nullam eius formam perfecte intueri possem, et excepta illa quae super murum stabat, ut dictum est, quae nigris calceamentis calceata fuerat. Sed omnes sine palliis erant praeter mediam illarum trium (quae in prima parte eiusdem muri stabant) quae pallio induebatur. Duae quoque earundem trium superiorum, quae ad dexteram scilicet et ad sinistram mediae imaginis stabant, et duae trium inferiorum, media uidelicet et quae ad sinistram eius erat, non habebant muliebria uelamina in capitibus suis, nudis tantum albis crinibus stantes. Media autem trium priorum et illa quae super lapidem iuxta murum sedebat erant uelato capite candida uelatura capitis, ut mos est mulierum. Eadem quoque media trium superiorum et quae ad dextram eius stabat uestitae erant tunicis candidis. Sed uidi talem dissimilitudinem earum: Imago quae stabat in medio trium superiorum habebat in capite suo in modum coronae circulum crocei coloris, dextra parte insculptum: 'Semper accende'. Et uidi quod a dextra eiusdem imaginis columba aduolabat, ore suo spirans in eandem scripturam. Atque eadem imago dicebat. 1. VERBA ABSTINENTIAE. 'Ego perfusa sum per interiorem misericordiam, ex qua oritur riuulus qui nullatenus abscondere uult pecuniam, nec aurum, nec pretiosos lapides, nec margaritas coram egenis et necessitatibus eorum necessariam substantiam non habentibus ac propterea plorantibus. Nunc consolabor illos et semper reficiam paupertatem ipsorum propter amorem Filii Dei, qui suauis et mitis est ac qui bona sua distribuit in animas iustorum, tangens uulnera peccatorum eorum propter paenitentiam'. Alia uero imago quae stabat a dextris eius habebat in pectore suo quasi leonem tamquam speculum lucidum, et a collo suo uelut serpentem pallidi coloris in torta flexura uirgulae ad pectus etiam ipsius dependentem. Et ait. 2. VERBA LARGITATIS. 'Lucidum leonem inspicio, et propter amorem eius do. Ignitum autem serpentem fugio, sed serpentem in ligno pendentem diligo'. Tertia autem imago quae a sinistris eius erat tunica simili hyacintho rubri coloris induebatur. Et ad pectus ipsius apparuit angelus ex utroque latere suo alam unam habens, ita ut ala dextra ad dextrum umerum eiusdem imaginis extenderetur, et ala sinistra ad sinistrum umerum illius. Et ipsa imago dicebat. 3. VERBA PIETATIS. 'Angelicum habeo consortium, nec cum dissimulantibus se hypocritis ambulare uolo, sed epulor cum iustis'. Imago quoque quae fuit media trium inferiorum induta erat tunica crocei coloris. Et super dextrum umerum eius candidissima columba stabat, spirans ore suo in dextram aurem illius. In pectore uero ipsius monstruosum et informe caput hominis apparuit. Iacebant quoque sub pedibus eius quasi species hominum conculcatorum et contritorum ab ipsa. In manibus autem suis habebat chartam expansam, et ex una parte uidelicet uersus caelum septem lineis inscriptam, quam legere uolui sed non potui. Et dixit. 4. VERBA VERITATIS. 'Virga amarae correptionis et flagelli esse uolo contra illum mendacem qui filius diaboli est; quia etiam idem diabolus persecutor ineffabilis iustitiae Dei est. Vnde illi contraria et molesta causa sum, quoniam numquam sum inuenta in ore ipsius, ita quod et ego eum de ore meo sicut mortiferum uenenum exspuo, quia ipse me numquam in astutia sua inuenit. Ipse est etiam mihi pessimum ac molestissimum malum omnium malorum, quoniam omne malum ab ipso ortum est. Propterea abicio et conculco eum in amabili iustitia Dei, quae mihi incessabiliter sine fine amabilis est, cuius etiam sustentatrix et ductrix ego sum, quia super me solidabitur et constabit omne aedificium uirtutum Dei quae aedificant in altitudine. O fortissime et nobilissime Deus, attende!' Altera autem imago quae ad dextram eius erat faciem habebat angelicam, et ex utroque latere suo uolatilem alam unam, in specie tamen hominis ut ceterae uirtutes apparens. Et ait. 5. VERBA PACIS. 'Ego repugno diabolico certamini, quod se erigit contra me pertinaciter dicens: 'Non possum sufferre ullam tribulationem, sed omnia mihi contraria uolo abstrahere de me. Nullum timebo. Quem timerem? Neminem timere uolo'. Sed qui hoc malum dicunt abicientur per me, quia posita sum semper laetari, semper que gaudere in omnibus bonis, quia Dominus Iesus est remissor et consolator omnis doloris, quoniam et ipse dolorem pertulit in corpore suo. Et quia ipse etiam est iusta correctio, idcirco et ego uolo me illi coniungere, semper que ipsum portare, abiciens de me odium et inuidiam ac omnia mala. Volo quoque semper faciem laetam in tua iustitia habere, o Deus'. Sed tertia imago quae stabat ad sinistram eius induebatur tunica alba, uiridi colore distincta. Habebat autem in manibus suis modicum uasculum pallidi splendoris, multam lucem ut fulgur ex se reddentem, ita quod eadem lux in faciem et circa collum ipsius imaginis luceret. Et dicebat. 6. VERBA BEATITVDINIS. 'Ego felix sum. Dominus enim Christus Iesus facit et parat me pulchram et albam, cum illud mortiferum consilium diaboli effugio, quod semper ruminat infelicitatem illam scilicet quod Deus abicitur et diabolus malis operibus attrahitur. Hunc Satanam fugio, hunc abicio, ipsum que mihi semper molestum habeo, quia amatorem illum desidero quem assidue amplectar et quem cum gaudio habeam in omnibus et super omnia'. Imago uero quae in fine huius parietis super lapidem sedebat induta erat tunica subnigra. In dextro autem umero suo habebat modicam crucem imposita imagine Iesu Christi, quae hac et illac uersabatur. Et quasi ex nubibus effulsit in pectus eius quidam splendor mirae claritatis, a se in multos radios diuisus ut splendor solis a se diuiditur, cum per parua et multa foramina alicuius rei fulget. In dextra quoque manu modicum lignum in modum flabelli habebat, ex cuius summitate tres ramusculi miro modo cum flore pullulauerant. Habebat etiam in gremio suo minutissimos lapillos omnium gemmarum, quos multa sollicitudine et diligentia considerabat, ueluti mercator res suas diligenter considerare solet. Et dixit. 7. VERBA DISCRETIONIS. 'Ego, mater uirtutum, iustitiam Dei in omnibus rebus semper habeo. Nam in spiritali militia et in saeculari strepitu intra conscientiam meam Deum meum semper exspecto. Non damno, non conculco, non sperno reges, duces et praesides ac cetera saecularia magisteria, quae ab auctore omnium rerum ordinata sunt. Quomodo licitum esset ut cinis cinerem sperneret? Crucifixus Dei Filius conuertit se ad omnes, eos secundum iustitiam et misericordiam suam monens. Ego etiam unamquamque ordinationem et institutionem eius secundum uoluntatem ipsius habere uolo'. Illa autem imago quae in eodem fine super murum stabat nudum caput et nigros ac crispos crines habebat, faciem que obscuram. Induta quoque erat uaria tunica plurimo colore intexta. Et uidi quod eandem tunicam et calceamenta sua exuit, stans nuda. Et subito crines ac facies eius resplenduerunt in pulchritudinem albedinis et nouitatis ut iam nati infantis, atque per totum corpus suum effulsit ut purus et lucidus splendor elucet in claritate. Tunc etiam uidi in pectore eius splendidissimam crucem cum imagine Christi Iesu super arbusculam inter duos flores lilii et rosae stantem positam, qui se sursum ad eandem crucem aliquantulum recuruabant. Vidi que quod exutam tunicam atque calceamenta sua fortiter excutiebat, ita quod puluis multus ab eis excuteretur. Et ait. 8. VERBA SALVATIONIS ANIMARVM. 'Exuo uetus testamentum et induo nobilem Filium Dei cum iustitiis eius in sanctitate et ueritate. Propter quod reparata sum in bonis et mutata de uitiis. Vnde et tu, Deus meus, delicta iuuentutis meae et ignorantias meas ne memineris, neque uindictam sumas de peccatis meis'. Et cum haec attentius inspicerem, iterum qui sedebat in throno dixit ad me. 9. QVOD NVLLVS FIDELIVM CONTEMNAT MAGISTERIO SVBESSE QVIA ETIAM PER MAGISTERIVM ISRAELITICI POPVLI IN LEGE PRAEFIGVRABANTVR RECTORES TEMPORIS GRATIAE. Nullus fidelium qui humiliter uult Deo oboedire dubitet humano magisterio subiacere, quia per Spiritum sanctum regimen in populo propter efficaciam utilitatis uiuentium dispositum est, illud que in ecclesiasticis obseruationibus futurum et fideliter firmiter que habendum in antiquo populo praefiguratum est. Hinc etiam quod uides intra angulum septemtrionalem et angulum occidentalem murum parietis praefati aedificii in interiore eius parte totum arcuatum secundum modum cancellorum, non tamen apertum ut cancellos sed integrum: hoc est quod ab Abraham et a Moyse diabolo repugnantibus quasi in angulo respiciente septemtrionem usque ad ueram Trinitatem (quae aperte declarata est in uera et catholica fide, cum a Deo Patre Filius Dei missus in mundum doctrinam suam abundanter emisit in fine temporum) quasi ad angulum respicientem ad occidentem, erat murus, id est israeliticus populus in lege iustitiae Dei constitutus, operans in constructione bonitatis Patris omnipotentis, scilicet in ueteri testamento frenatus et sibi coniunctus; quia post ostensionem asperitatis, quae in zelo Domini excitata est per institutiones ueterum praelationum, praesignata sunt regimina nouarum dignitatum. Nam uetus testamentum tendebatur usque ad nouum, ex se germinans multo maiora praecepta legis noui testamenti quam primum orta essent in ipso, ita quod de minore factum est maius, de minore uidelicet doctrina ueterum praeceptorum maior et latior doctrina nouorum, cum uetus testamentum solummodo esset quasi fundamentum primitus positum, super quod aedificata est profundissima sapientia omnis doctrinae, manifestata in incarnatione Filii Dei, tendens ab eadem ueteri lege circumcisionis usque ad nouam regulam baptismi maioribus praeceptis ornatam. 10. QVAE DVRITIA LEGIS QVASI SVB VELAMINE OCCVLTAVIT INCARNATIO FILII DEI PER GRATIAM SPIRITVS SANCTI ELVCIDAVIT. Et idem murus, plebs scilicet iudaica in interiore parte intellectus sui, in quo anima hominis Deum cognoscit, est ubique arcubus circumdata, id est circumquaque per significationem magisterii praecursorum suorum praecepta legis Dei clamantium et sibi ostendentium uallata, ut minores per maiores quasi per praecellentes sibi homines ornari solent, iuxta constructionem cancellorum, quae est typica praefiguratio Spiritus sancti, duras litteras perforantis in incarnatione Filii Dei, qui cancellos misericordiae suae petentibus plenissime demonstrauit. Non tamen apertus est in perforatione ostiarii Spiritus sancti uidelicet spiritalem intellectum in ueteri lege non denudantis, ut postmodum factum est in cancellis misericordiae in carne manifestati Filii Altissimi, sed integer manet in duritia legalium praeceptorum, quae postea per Spiritum sanctum in fonte aquae uiuae elucidata sunt. 11. QVOD HOMO IN DIGNITATE MAGISTERII FVNGITVR VICE DEI. Habet quoque in singulis arcubus quasi picturam hominum: quia ut haec pictura ostendit imaginem hominum, sic in triumphali arcu scilicet in dignitate magisterii positus est homo in uice Dei. Quomodo? Quoniam profundissima et capitalis sapientia per gratiam Dei posita est in os rationalitatis hominis, ut homo in nomine Dei exerceat officium magistrationis per districtionem iustitiae et misericordiae ipsius Altissimi. 12. QVOD PRAETER SPIRITALE MAGISTERIVM SVNT QVIDAM SAECVLARIS POTENTIAE MAIORES SVNT ET MINORES IN POPVLO QVI AB VTRISQVE REGVNTVR. Quod autem in exteriori parte eiusdem muri uides alios duos minores muros: hoc est quod in exterioribus negotiis praeter spiritale magisterium est intercepta constitutio populorum maiorum et minorum, qui constituti sunt praecepto Dei quasi duo muri; quoniam exterior sunt maiores natu ex fortitudine saecularis potentiae in mea ordinatione, et medius sunt minores qui consistunt sub potestate et spiritalium et saecularium personarum, quasi inter interioris praefati muri arcus qui est spiritale magisterium, et exteriorem murum qui est saecularis potentia, ut praedictum est. Vnde duo muri positi sunt extra ambitum interioris arcuati: quia saeculares personae sunt in terrenis causis magis uidelicet exteriora quam interiora habentes, ita quod tamen sunt in uinea constitutionis meae. Quomodo? 13. QVOD PER EXTERIVS MAGISTERIVM INTELLEGITVR INTERIVS. Per exterius intellegitur interius; quoniam ut homo cognoscit ex uisibili et alta persona hominis quomodo homo timendus ac honorandus et amandus sit, sic etiam in eodem intellectu intellegat qualiter inuisibilis et altissimus Deus metuendus ac uenerandus et diligendus sit super omnia. Nam per exteriorem et saecularem dominationem admonetur homo interioris et spiritalis potestatis diuinae maiestatis, quae ita clausa et absconsa est homini, ut non possit carnalibus oculis eius uideri nisi quantum fide illius capitur. Et quandoquidem mortali creaturae Deus inuisibilis est, saltem per uisibile magisterium discat homo timere et uenerari ipsum Altissimum eiusdem praelationis institutorem. Quomodo? 14. QVA DE CAVSA DEVS PERMISIT GENVS VNVM EXCELLERE ET ALIVD SVBIACERE. Exspiratio diuina dedit in sensus hominum per rationalitatem eorum, ut in recta constitutione inter populos magnae personae dominentur, quae ab illis timeantur ac honorentur. Nam Deus idcirco permisit genus unum excellere et aliud subiacere, ut ita homines diuiderentur ne inuicem per semetipsos interficerentur et perirent, alioquin otiosi essent, nescientes procedere ad agnitionem Dei, nisi hoc praeuiderent per timorem et honorem in hominibus. Et ita processit Spiritus sanctus ducendo populum ad interiorem legem spiritus, qua homo intus et exterius regeretur, donec fons saliens exiuit apparens mundo in plenitudine iustitiae, qui regit utrumque corpus scilicet et animam. Vnde etiam cura saecularis potentiae sic constituta est ad usum terrenarum rerum, ut corpus requirat refectionem, ne deficiat, et spiritale magisterium ad interiorem suspirationem perueniendi ad seruitutem Dei, ut anima ad caelestia anhelet. Haec itaque constituta sunt mea ordinatione, secundum quod etiam Isaac dixit filio suo Iacob. 15. VERBA ISAAC AD IACOB DE EADEM RE. Esto dominus fratrum tuorum, et incuruentur ante te filii matris tuae. Hoc tale est. Dominus esse debes fratrum tuorum, pollens super eos in honoribus et in beatitudinibus, benedictus in benedictionibus, quae mihi a Deo datae sunt; et inclinentur ante te omnes nati filiorum matris tuae, subiecti tibi propter praecellentem causam benedictionis tuae. Ex te enim exiet magnum genus, de quo fortissimus et potentissimus uir exsurget, quem fratres eius ipsum fugando persequentur; sed ipse uelocissime in maximis uiribus suis quasi leo se illis eripiens excellentissima dominatione illis dominabitur, et premet eos in nomine potestatis suae, quae numquam in uilissima cauda eradicabitur, fratribus suis in caudam effectis. Sic et ego Pater caelestis dixi Filio meo incarnato: 'Esto Dominus omnium nascentium procreatorum de concepto semine humano quos creaui per te; quia tu mirabiliter natus es ex Virgine non conceptus hominis semine, sed existi de me per flagrantem ignem, apparens in terra uerus homo, clauso sigillo integerrimae et castissimae Virginis. Tu ergo es Dominus illorum de superna claritate diuinitatis, qui fratres tui sunt propter incarnationem tuam in qua homo es. Et inclinatio, id est subiectio, exhibeatur tibi a filiis tuae matris scilicet tuae incarnationis, atque in obsequio piae deuotionis subiciantur tibi homines nati ex hominibus'. Et quoniam Filius Dei sic est Dominus omnium creaturarum, per ipsum etiam in uoluntate Patris et in tactu Spiritus sancti instituta est dispositio diuersarum potestatum in mundo. Quomodo? Sic uidelicet quod Deus abstulit nimietatem et iactantiam illam quod populus populum non honoraret, ita quod unusquisque faceret quod sibi placeret, si hoc Deus inaestimabili sapientia consilii sui non prostrauisset, sed ipse discreuit populum inter populum, minorem scilicet cum ministratione oboedientiae maiori suo subiacere, maiorem uero in omni utilitatis regimine sollerter et deuote minori subuenire, sicut etiam in accensione Spiritus sancti datum est Iacob per patrem suum quod esset dominus fratrum suorum, ut supra dictum est. 16. HIC INNVITVR TRINVS ORDO DOMINANTIVM LIBERORVM FAMVLANTIVM. Sed in hoc quod ostensum est quod esset dominus, demonstratum est quod saeculare negotium habet personam dominandi super libertatem aliorum, quibus propter timorem honoris sibi ab eis illati per potestatem suam parcat, non eos opprimens iure seruitiorum, sed illos habens quasi in dilectione fratrum. In hoc autem quod dictum est quod incuruatio ante ipsum fieret, innuitur seruitium ministrationis illorum, qui per ligaturam famulantium dominis suis substrati sunt ut filii carnis, curam carnalem habentes. Sed postquam idem Iacob hoc dominium per paternam benedictionem fratri suo surripuit, deinde caelestem celebritatem per lapidem quem erexit in titulum et per decimam quam se uouit daturum constituit, ut praesignatum est, significans principalem personam in spiritali militia; quia quisque fidelis de minimo gradu ascendere debet ad summum, per saecularem uidelicet potentiam discere superius magisterium clarioris lucis spiritalis uitae, in quo adimpletur officium naucleri secundum iter immaculati agni, qui sursum leuauit hominem cum plenitudine et bonitate omnis iustitiae, scilicet erigens hominem prostratum insidiis peruersi raptoris. 17. QVOD SAECVLARES ET SPIRITALES IN QVATTVOR ET QVATTVOR DIVIDVNTVR. Vnde etiam haec duo instituta, ad terrena uidelicet et ad caelestia procedentia, in quattuor et quattuor partes diuiduntur; quia Deus magnam uim scientiae rationalitatis hominibus dedit, ita ut in accensione Spiritus sancti haec in semetipsis scrutarentur in figura quattuor elementorum, plus praedictis duobus modis addentes quod non aspernor nec abicio; quoniam qui in nomine meo multiplicat quod minus est, dignus est mercedis et non abiectionis, quae etiam quattuor partes tam in saecularibus grauaminibus quam in spiritalibus institutis sunt. Quomodo? Quia in saecularibus causis sunt nobiles et nobiliores, sunt et famulantes atque obsequentes. In spiritalibus uero sacramentis sunt praecellentes et superiores, sunt et oboedientes atque corripientes. 18. QVOD NEMO SPIRITALEM AVT SAECVLAREM DIGNITATEM AVT PER RAPINAM AVT PER FVRTVM AVT PER EMPTIONEM SIBI VSVRPET. Ego autem easdem officiales causas ordinatione mea constitutas omnino rapi nolo furtiuo munere emptionis in uenundatione, sed uolo ut eis rationabili causa assistatur, ita ut qui ipsas suscipiunt, utiles sint coram Deo et hominibus. Sed o, quidam uenenati scorpiones iustitiam meam transeunt et eas mortifero ueneno auaritiae et superbiae surripiunt, non solum in saecularibus posituris, sed etiam in dispositionibus spiritalibus. Rapina autem saecularium dignitatum, terrena scilicet per terrena comparata, est quidem crudelissime in iracundia zeli Dei examinanda, sed tamen maioris ponderis et examinationis est rapina spiritalium. Nam saeculares sunt in exterioribus caro de carne, spiritales autem in interioribus spiritui coniuncti. Sed quamuis saeculares in exterioribus occupentur curam terrenam habentes, tamen sub eadem specie ad interiora spiritus in regimine suo deberent anhelare; spiritales uero in specie religionis et in contemptu mundialium positi, interius in corde Patris omnipotentis ordinati, multo magis sub spiritali nomine deberent Filium eius in summo sacerdotio ardenter imitari; quia sicut idem Filius exiuit de corde Patris sui, ita constituit idem Pater apud semetipsum in Filio suo personas magistrorum, qui in tam egregiam ordinationem positi sunt propter utilitatem ecclesiae et in recto opere Deo coniuncti. Quomodo? 19. QVI MATVRO SENSV SVNT BONAM CONSCIENTIAM HABENTES ET VOLANTIA VERBA LAVDIS HOMINVM NON QVAERENTES ELECTIONE REGIMINIS DIGNI SVNT. Qui in compunctione et probatione cordis atque in maturo sensu sunt, quod mihi omnino perspicuum est, bonam uidelicet conscientiam habentes, ita ut peruerse et contrarie magisterium non appetant, illud nec diabolica arte sciscitantes, nec per pecuniam aut per saecularem potentiam acquirentes, nec inde uolantia uerba laudis hominum quaerentes, sed illud uera electione mea et populi in humilitate suscipientes, hi carissimi et probatissimi custodes atque certissimi amici mei sunt. 20. QVICVMQVE POTESTATEM REGIMINIS ADIPISCVNTVR DESPICIENTES VTRVM DEO PLACEAT AN NON A FACIE DEI FVGIENTES IN PARTE DIABOLI SVNT QVIBVS NON RESISTITVR VT QVANDOQVE AMPLIVS PVNIANTVR. Sed qui retro incedunt et illud alio modo in tenebris acquirunt, uidelicet per saecularia terrenorum furtim mysteria caelestium diripientes, faciem meam fugiunt atque animas suas acriter occidunt, in hoc me deridentes, quod sic me denegant et contra uoluntatem meam calcitrant. Quomodo? Quia ipsi despiciunt me, non desiderantes potestatem magisterii adipisci per me, ita ut interiores oculos cordis sui ad me eleuent, sic dicentes: 'Placet hoc Deo an non?' Sed unusquisque eorum dicit in semetipso: 'Etiam si hoc malum est apud Deum, ego tamen accipiam confidens in Domino, quod quandoque uiuens adhuc in corpore paeniteam', et tali modo acquirunt magisterium absque me Deo uiuo, ita quod nec hoc a me postulent, nec se ad hoc mea uoluntate peruenire confidant, sed in hoc ardore a facie mea fugiunt, sic rapientes magisterium, a misericordia mea naufragantes. Isti non sunt intra in corde summi Patris, sed sunt extra in parte aquilonis qui in his causis est princeps eorum, nolentes quaerere me creatorem omnium, sed propriam uoluntatem suam, quam pro Deo habent, ipsam sequentes et me derelinquentes. Nam nolunt scire me, nec ego eos. Concupiscentia ipsorum suggerit eis quod uolunt. Et quia timorem meum habere recusant, idcirco et ego nolo eis tunc resistere in terrore irae meae, quatenus eis repugnetur in die illa qua nihil amplius praeualere possunt, ipsi aut per me deuicti in hac uita aut responsuri in futuro tremendo iudicio de his quae faciunt, ut praedictum est, me uidelicet scientes in fide, sed in his quae perpetrant ad me respicere nolentes. 21. QVOD PRAEDICTAE DIFFERENTIAE HOMINVM VT FVERVNT ITA ET SVNT ET SEMPER ERVNT PRO EXTENSIONE HVMANI TEMPORIS SECVNDVM AVCTORITATEM DIVINAE PROVIDENTIAE. Nunc autem, ut uides, quod praefati duo minores muri sunt longitudinis spatii quod est a praedicto angulo septemtrionali usque ad angulum occidentalem: hoc est quod in constitutione populorum maiorum et minorum cum extensione longitudinis humani temporis ab Abraham scilicet et a Moyse quasi a septemtrione usque ad manifestationem catholicae fidei in ueram Trinitatem, quam fidem Filius meus a me missus in mundum ut ad occidentem edocuit, exstiterunt in lege mea populi et principales eorum magistri, praecurrens uidelicet germen et exemplum populi noui testimonii, a zelo meo usque ad eundem Filium meum in carne natum tendentes, ut fuerunt et sunt et semper erunt interpositae differentiae in hominibus interiorum et exteriorum, id est spiritalium et saecularium, maiorum atque minorum. Qui sunt ipsis angulis ex utraque parte sui coniuncti iuxta modum testudinis: quoniam tam ueteri quam nouo testamento ex utroque latere initii sui in honore et magistratione coadunati declarantur populi, et hoc in similitudinem testudinis, quod est in auctoritate diuinae prouidentiae bene et digne compositi ad statum aedificationis caelestis Ierusalem. 22. QVOD IN CONDITIONE SAECVLARIVM SCILICET MAIORVM ET MINORVM TRES PARTES SVNT. Quod uero altitudo eorundem duorum minorum murorum est cubitorum trium: hoc est quod in subleuatione rectitudinis duarum saecularium conditionum, scilicet maiorum et minorum, tres partes sunt hominum, id est praecellentiores rectores et alii a uinculo seruitutis famulantium liberi atque communis populus, praelatis suis in subiectione substratus. 23. QVOD SPIRITALES MAGISTRI POPVLO IN VNITATE FIDEI PRAEESSE DEBENT. Vnde etiam latitudo inter interiorem arcuatum murum et medium est cubiti unius: quae est amplitudo dignitatis inter superiores personas spiritalis magisterii et inter minora uocabula terrenae seruitutis, in unitate fidei secundum Deum ad corripiendum subditos suos constituta. 24. QVOD POTESTAS SAECVLARIS REGIMINIS ET POPVLVS INVICEM SE TANGANT PVRITATE INNOCENTIAE ET SIMPLICI DEVOTIONE. Atque inter exteriorem et eundem medium est latitudo unius palmi quasi puerilis manus: quia est etiam inter inferiorem potestatem saecularis regiminis et inter subiectionem saecularis ministrationis extensio iustae considerationis, ita ut hae unanimi et simplici deuotione puerilis innocentiae se inuicem tangant in manu coniunctae operationis suae. 25. QVOD IN OPERE DEI SEX VIRTVTES CETERAS PRAEFIGVRABANT. Sed quod intra idem aedificium uides sex imagines ante praedictum arcuatum murum super pauimentum ipsius aedificii stantes: hoc est quod in opere bonitatis Dei sex uirtutes ostenduntur, ceteras uirtutes praefigurantes, ut Deus in sex diebus creaturas suas creauit; ipsae uidelicet uirtutes in figura futurorum ante murum id est ante israeliticum populum diuina lege frenatum et magisterio ac defensione praecursorum suorum circumuallatum apparentes, cum etiam pauimentum terrenarum curarum in eadem constructione summi Patris in hac significatione conculcant, ut christiana militia per ipsas se diabolo opponat. 26. DE STATV ABSTINENTIAE LARGITATIS PIETATIS VERITATIS PACIS BEATITVDINIS DISCRETIONIS SALVATIONIS ANIMARVM ET QVID SIGNIFICET. Quapropter tres stant iuxta se in fronte eiusdem muri prope angulum qui respicit ad septemtrionem: quia sancta Trinitas inseparabilis in uirtute maiestatis suae, in initio ueteris testamenti ab Abraham et a Moyse diabolo oppositis inchoati, per diuersas et secretas figuras designata est. Et tres etiam simul in fine parietis eiusdem secus angulum qui tendit ad occidentem: quoniam eadem Trinitas in unitate diuinitatis regnans in fine eiusdem defluentis legis aperto nomine suo praedicata est, nato in carne Filio Dei ob redemptionem hominis ad occasum tendentis. Quae omnes picturam in arcubus eiusdem muri inspiciunt: quia semper pari deuotionis studio in hominibus magisterium ordinationis Dei per potentiam eius in lege tam noui quam antiqui testamenti designatum attendunt, considerantes qualiter in ipsis perficiatur. Quod autem in ipso fine eiusdem parietis uides aliam imaginem intra idem aedificium super lapidem unum in modum sedis in pauimento positum sedentem: hoc est quod in ipsa repositione ueteris legis antiqui populi et in initio nouae fidei inchoato in uera Trinitate, cum Deus omnes constantes uirtutes in ecclesia instruxit, decenter etiam apparuit uirtus haec in opere summi Patris, operans in eo per hominem usque ad finitionem mundi. Vnde sedet etiam super fortissimam petram, super unicum scilicet Dei Filium, qui sedes et quies est omnium fidelium caduca despicientium et in se pura fide credentium. Et latus dextrum ad murum inclinat: quia in quietis rectitudine et in saluationis parte huic populo, qui sub magisterio dispositione Dei positus est, adhaeret, ita ut et ipsi maiores cum minoribus eam in operibus suis excolant. Faciem uero suam ad columnam uerae Trinitatis uertit: quoniam in omni re intentionem suam ipsi Trinitati acutissimo uisu iustae considerationis intendit, ut sicut perpetua Trinitas in tribus personis inuiolabiliter consideranda est, ita omnes Deum colentes eam in factis suis diligentissime considerent et considerando non relinquant. Sed quod in eodem fine uides alteram imaginem super eundem murum in altiori loco stantem: hoc est quod etiam in translatione umbrae legis antiquae in fide sanctae Trinitatis clarescente uera luce iustitiae haec uirtus in principali magisterio et fideli populo in altius cacumen saluationis caelestis desiderii eleuata est, stans pugnans contra uitia in Filio Dei erecta, quia ab ipso incepit et cum ipso in caelesti Ierusalem post finem saeculi permanebit. Quae etiam ad praedictam columnam uerae Trinitatis uersa est: quoniam per sanctam et ineffabilem Trinitatem confortata reducit animas ad patriam. 27. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. Quod uero in ipsis imaginibus conspicis similitudinem: hoc est quod eaedem uirtutes unanimes sunt in diuersitate donorum Dei. Quapropter indutae sunt etiam ut priores imagines quasi sericis indumentis, quae sunt circa eas ut circa reliquas uirtutes suauissima opera, quae in diuina lege cultores Dei ipsi exhibent, facientes ea in iustitia ueritatis; et candidis calceamentis: quia in ardore earum est etiam candor sequendi exemplum bonorum actuum in hominibus. Sed illa quae a dextris mediae harum trium est, quas in extrema parte eiusdem parietis uides, tota tantae puritatis tantae que claritatis exsistit, ut prae multo splendore nullam eius formam perfecte intueri possis: quoniam uirtus eadem cum salute uerae confortationis per donum sanctae Trinitatis in fine ueteris austeritatis exsurgens, omnis perlucida et pura est, carens cuncta indignatione diabolica, in claritate laeti gaudii unanimitatis hominum, ita ut prae multitudine gloriae et honoris, quam habet in caelestibus, nulla ratione inaestimabilis unanimitas ipsius quasi forma eius ab ullo mortali homine ualeat considerari, nisi quantum Deus reuelare dignatus fuerit. Et illa quae super murum stat nigris calceamentis calceata est: quia tam in altiore dignitate quam in minore ante incarnationem Filii mei mortis signum et uestigium fuit in hominibus. Sed quod omnes sine palliis sunt: hoc est quod pariter terrenos cultus et exteriorem textum legalis institutionis abiecerunt, intrinsecus ueram iustitiam inspicientes, praeter mediam illarum trium quae in prima parte eiusdem muri stabant, quae pallio induitur: quoniam ipsa sub defensione Dei in initio praeceptae austeritatis desudans circumdata est comprehensione amoris Dei, in qua caelestem thesaurum abscondit abiecto desiderio carnalium. Et duae earundem trium superiorum, quae ad dexteram scilicet et ad sinistram mediae imaginis stant, et duae trium inferiorum, media uidelicet et quae ad sinistram eius est, non habent muliebria uelamina in capitibus suis, nudis tantum albis crinibus stantes: quia lex et prophetia per uirtutem supernae maiestatis emanantes et uitam ac mortem sua fortitudine ostendentes, cum duobus praeceptis geminae dilectionis per eandem diuinam potentiam subsequentibus atque constantiam intimae circumspectionis habentibus in contrariis et gaudium suauitatis in diuinis, fideliter solutae sunt ab omni subiectione ullius doloris seu laquei mortis, in capite in Christo uidelicet Filio meo, nuda tamen coma fulgentes in candore uirginitatis, quia diuinitas uirgineam naturam in Virgine Maria ualde dilexit. Sed quod media trium priorum et illa quae super lapidem iuxta murum sedet sunt uelato capite candida uelatura capitis, ut mos est mulierum: hoc est quod ipsae in auxilio supernae altitudinis et in stabilitate conseruationis beatae quietis blande et dulciter ligatae sunt forti ligatura subiectionis, Deum caput omnium fidelium in albedine piae deuotionis uenerando, ut maritus ab uxore sincera caritate debet honorari. Et eadem media trium superiorum et quae ad dextram eius stat uestitae sunt tunicis candidis: quia per eandem uirtutem diuinae maiestatis in suauissima beatitudine emanant lucidissima et candidissima opera earum in hominibus, stabilita sub lege Domini cui coniunctae sunt. Sed quod etiam uides dissimilitudinem in eis: hoc est quod diuersas uires habent in Deo, concorditer ipsum tamen colentes. 28. SPECIALITER DE ABSTINENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Propter quod imago quae stat in medio trium superiorum praefigurat abstinentiam: quoniam ipsa in primo certamine est quasi ciuitas et firmamentum atque ornamentum sibi adhaerentium uirtutum, continens se a peccato in grauitate morum, ita quod perscrutatrix et recusatrix est cunctorum puerilium in malis, nullam petulantiam habens in se, sed apparens quasi mater in medio earum uirtutum quae Trinitatis gloriam in initio datae legis antiqui populi designant. Et habet in capite suo in modum coronae circulum crocei coloris, dextra parte insculptum: 'Semper accende': quia ipsa per summum caput coronata est croceo radio splendidissimi solis scilicet Filii Dei, in cuius claritate tota comprehensa est, nullum appetens nisi illum qui etiam in dextra parte saluationis animae semper eam accendit. Vnde, ut uides, a dextra eiusdem imaginis columba aduolat, ore suo spirans in eandem scripturam: quoniam in dextra caelestis prosperitatis adest donum uerae simplicitatis uidelicet sancti Spiritus, in abstinentia quaeque bona per supernam inspirationem in saluatione animarum accendentis, ut etiam eadem uirtus demonstrat in supradictis uerbis suae admonitionis. 29. SPECIALITER DE LARGITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Alia uero imago quae est a dextris eius significat largitatem, puerilis simplicitatis exsistentem, nec omnino astutiam aut duritiam aduersus dolores hominum habentem, cum qua abstinentia se semper aufert ab omni asperitate in dextris bonorum operum, sic tendens ad Deum; quia largitas initium operationis eius est, cum primum abstinentia opus suum aggreditur. Quae habet in pectore suo quasi leonem tamquam speculum lucidum: qui est in corde illius Filius meus Christus Iesus, leo fortissimus, ueluti in speculo piae et splendidae dilectionis conclusus. Quod autem a collo suo gestat uelut serpentem pallidi coloris in torta flexura uirgulae ad pectus etiam ipsius dependentem: hoc est quod quasi collo fortissima scilicet patientia idem Filius meus prudentissimus in pallore angustiatae carnis sustinuit flexuram poenarum cum exaltatione crucis, medicamento uidelicet omnium uulnerum, quod largitas per caelestem amorem pectori suo imprimit, illud frequenter inspiciens in mentibus hominum, sicut etiam in praedictis uerbis exhortationis suae fatetur. 30. SPECIALITER DE PIETATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Tertia autem imago quae a sinistris eius est declarat pietatem, nullo modo habentem odium aut inuidiam ad ullam felicitatem hominis, sed semper gaudentem et amplectentem prosperitatem omnium hominum, cuius uiriditate et largitatis unctione abstinentia sinistrae parti diabolicae sufflationis resistit; quoniam pietas est plenum opus abstinentiae in signifera pugna, per quam semper uictrix exsistit. Vnde etiam tunica simili hyacintho rubri coloris induitur: quia splendidissimo opere, sub quo pulcherrima sustentatione sanguineae contrarietates latent, omnes scilicet iniurias pati post passionem Filii mei per ipsius exemplum, circumdata est. Quod uero ad pectus ipsius apparet angelus ex utroque latere suo alam unam habens: hoc est ut homo in cogitatione sua semper angelicum ordinem imitetur, unamquamque Dei ordinationem diligendo, cum ex utraque parte sui tam prosperarum quam contrariarum rerum in singulis et geminis alis, uidelicet in uno Deo per geminam uirtutem non elatus supra modum in bonis, nec omnino prostratus in malis, se eleuat ad uolandum, quod est Deum in puritate cordis aspicere, sic sursum tendendo et non ad terram se deiciendo. Quapropter etiam ala dextra ad dextrum umerum eiusdem imaginis extenditur: quoniam prosperitas hominis in dextra saluationis animarum ad auxilium pietatis porrigitur, cum Filius meus hominem reportauit ad patriam; Et ala sinistra tendit ad sinistrum umerum illius: quia in sinistra contrarietatis diabolicarum insidiarum fidelis homo uolatilem pennam, per quam abiciat opera tenebrarum, sursum extendit ad refugium eiusdem Filii mei, per quem fortis contra omnem aduersitatem exsistit, imitans uitam iustorum, ut etiam uirtus haec in dictis suis declarat, quomodo supra ostensum est. 31. SPECIALITER DE VERITATE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago quoque quae est media trium inferiorum praetendit ueritatem: quia post abstinentiam et illi cohaerentes uirtutes surgit ueritas in omnibus causis suis cum sibi astantibus imaginibus ueluti turris et tutamen earum exsistens, uidelicet forte praesidium designans, quasi in medio uirtutum sanctam Trinitatem in occasu iudaicae consuetudinis et in ortu uerae fidei praefigurantium. Super cuius dextrum umerum candidissima columba stat, spirans ore suo in dextram aurem illius: quod est in superiori parte dextrae scilicet beati reditus per incarnationem Filii Dei ad uitam apparens admirabilis uirtus Spiritus sancti, qui spirauit tactu suo in dextrum auditum, id est in corda credulorum hominum, ut intellegant quid Deus in sua diuina potentia sit. Quod autem in pectore ipsius monstruosum et informe caput hominis apparet: hoc est quod Deus in cordibus electorum suorum miserias et persecutiones principum esse permittit, sicut et Filius eius pati uoluit de principibus sacerdotum. Et quoniam Deus est in corde fidelis hominis, ideo debet et ipse homo pro Dei amore patienter sufferre persecutionem; atque quia mors in casu diaboli erecta est, idcirco oportet et fidelem hominem aduersus diabolicas nequitias multa certamina in diuersis aerumnis sustinere, quae saepe ipsius corpori laboriosae et contrariae sunt; quoniam homini adhaeret quod idem antiquus serpens semper persequitur. Quid est hoc? Carnis concupiscentia, cui ille malignus hostis in insidiis positus insidiatur. Quod uero iacent sub pedibus eius quasi species hominum conculcatorum et contritorum ab ipsa: hoc est quod sub uestigiis ueritatis omnes diabolicae falsitates, quae in operibus hominum fiunt, ad nihilum deducuntur, ipsa amorem habente aedificationis ecclesiae, cum omnes uirtutes manifeste apparent et probantur in ueritate, quae ante tempora saeculorum in corde Patris latens fuit inuisibilis, sed in fine temporum uisibilis apparens in uera carne Filii Dei. Vnde etiam in manibus suis habet chartam expansam et ex una parte uidelicet uersus caelum septem lineis inscriptam: quia in omnibus operibus ueritatis est textura expansa per gratiam Dei christiano populo constitutae legis, et ex parte caelestium desideriorum aperto cultu tenenda et ex parte carnalium cupiditatum metuenda, ostendens in se septem dona Spiritus sancti, uidelicet inexpugnabile firmamentum contra diabolicas mortis insidias. Et illam legere uis, sed non potes: quoniam quamuis homo multum desideret scire mysteria et occulta in donis Dei, tamen non est ei possibile, dum est grauatus mortali corpore, intellegere aut capere, quid Deus in mirabilibus suis fieri uelit; sed ipse homo amplectatur et comprehendat ea in ueritate, fideliter sequendo praecepta Dei, sicut etiam haec eadem uirtus in praedictis uerbis suis ostendit. 32. SPECIALITER DE PACE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Altera autem imago quae ad dextram eius est designat pacem, supernum signum et angelicum consortium habentem: quia in plena uiriditate ueritatis germinat, quoniam eadem ueritas circumdata est eximiis et supernis donis in dextra parte saluationis animarum, habens pacem per Filium Dei. Quomodo? Vt scriptum est in angelico carmine, ubi dicitur: Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bonae uoluntatis. Hoc tale est. In altissimo Deo fulget homo et Deus in homine, quia Filius Dei mirabiliter incarnatus est, ideo que laudabilis et gloriosus est in caelo Deus ab omni creatura sua. Vnde etiam in terra sit pax saluationis illis hominibus qui uoluntatem Patris cum deuotione et fide suscipiunt; quia etiam pax bonae uoluntatis est uoluntas totius bonitatis Patris, quae Filius eius est, qui est Deus et homo. Et quomodo est ipse pax? Ipse est pax hominum defendens eos ab insidiis antiqui serpentis, qui primus praeuaricator exstitit, qui lumen uitae perdidit, deiectus in tenebras; quod lumen pax uera, id est uerus Dei Filius, attulit hominibus, ita quod ipsi facti sunt participes regni Dei in beato loco quem perdidit diabolus. Et, ut uides, praedicta uirtus faciem habet angelicam: quoniam ipsa fugit ab omni malo, in intentione sancta quasi in facie sua Deum aspiciens cum angelico desiderio. Vnde etiam ex utroque latere suo uolatilem alam unam habet: quoniam in utraque parte tranquillae scilicet et turbidae ostensionis sursum ad Deum tendit, non faciens terrorem nec amaritudinem, sed semper in prosperitate placida exsistens, unum Deum in unanimitate duarum alarum comprehendit; quia nulla tempestate instabilitatis nec in bono nec in malo euersa tantum in tranquillitate persistit. Et in specie hominis ut ceterae uirtutes apparet: quia per Filium Dei mirifice claruit, cum etiam omnes uirtutes per illam in hominibus probantur, ita quod nullo modo contentionem aut rixam quaerit, sed semper lenitatem, sic se diabolicae pugnae opponens, ut etiam supra in uerbis locutionis eius manifestatur. 33. SPECIALITER DE BEATITVDINE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed tertia imago quae stat ad sinistram eius indicat beatitudinem, aeternam uitam appetentem, per cuius fidelitatem et intimam lenitatem ueritas a sinistris omni fallaciae serpentinae persuasionis hominem decipientis ipsi consentientem contradicit; quia beatitudo est inuicta securitas uerae claritatis, in qua ipsa infelicitatem mortis non timet. Propter quod etiam induitur tunica alba uiridi colore distincta: quoniam circumdata est fidelibus operibus in caelesti desiderio albescentibus atque multimodis donis in uiriditate Spiritus sancti uirentibus decoratis. Quod autem habet in manibus suis modicum uasculum pallidi splendoris: hoc est quod in opere suo demonstrat qualiter in paruo retentaculo, id est in contrito secreto cordis sui, homo Deum per fidem apprehendat, in pallore tamen fragilitatis humanae carnis; quia fides etiam in ipsa mortali uita pure colenda est, ubi miseria homines non deserit. Vnde etiam multam lucem ut fulgur ex se reddit, ita quod eadem lux in faciem et circa collum ipsius imaginis luceat: quoniam cognitio aeterni luminis et in timore et in dilectione Dei diffunditur, uidelicet tendens de interiori corde hominis usque ad faciem, id est usque ad inceptionem recti operis, in bono exemplo intentionem suam manifestantis, et circa collum, quod est postea ubique prudenter fortitudinem comprehendentis in completo opere, cum illud in homine ante Deum praeclarius sole fulget per beatitudinem, sicut etiam in praedicta manifestatione eiusdem uirtutis declaratur. 34. SPECIALITER DE DISCRETIONE ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Imago uero quae in fine muri super lapidem sedet praetendit discretionem: quia ipsa in consummatione antiquae obseruationis in Christo requiescens pleniter apparuit, sollertissima exsistens cribratrix omnium rerum, tenens scilicet quod tenendum est, et abscidens quod abscidendum est, ut triticum a lolio separatur. Et induta est tunica subnigra: quoniam circumdata est mortificatione carnis, abiciens leuitatem totius uanitatis. Quod autem in dextro umero habet modicam crucem imposita imagine Iesu Christi: hoc est quod eadem uirtus radicem posuit in dextra parte potentiae fortitudinis Dei, cum Deus omnipotens Filium suum misit mirabiliter incarnari et humiliter pati, cuius dilectioni coniuncta est discretio; quoniam ab ipso manifestata est, ut per eam omnis iustitia discernatur. Et ut Deus est dispensator conuenientis staturae hominis, ita est discretio imitatrix illius in officio suo, opera sua uidelicet adimplens in dispensatore crucifixo Filio Dei, cum ipsa in utraque dignitate est, diuinitatis scilicet et humanitatis. Quae hac et illac uersatur: quia in comprehensione latitudinis per significationem sanctae crucis circuitum inter bonos et malos habet. Quod uero quasi ex nubibus effulget in pectus eius quidam splendor mirae claritatis: hoc est quod de misericordia Dei quasi de nube clarissima accensio diuinae pietatis aspiratur in mentes hominum, discretionem in eis faciens eos que illuminans. Vnde etiam a se in multos radios diuisus est ut splendor solis a se diuiditur, cum per parua et multa foramina alicuius rei fulget: quoniam Spiritus sanctus in superna uirtute diuersos radios donorum suorum diuidens hominibus, eos scilicet lucidiores sole, ineffabiliter discretos in humilibus cauernis, id est in perspicacibus uisibus animarum fidelium suorum diffundit, illustrans sensus et mentes eorum, ita ut acutissime in quibusque causis intellegant quid eis apte in Deo faciendum sit. Sed quod in dextra manu modicum lignum in modum flabelli habet: hoc est quod discretio in dextra parte saluationis animarum opus suum per donum Spiritus sancti in hominibus quasi in ligno fragilis carnis semper considerat, hoc signum tamen in se habentis, ut a se per diuinum auxilium diuersas muscas diabolicarum uidelicet persuasionum abigat, ne per eas in diuersas uanitates dispergatur. Propter quod etiam ex eius summitate tres ramusculi miro modo cum flore pullulant, ut fideles homines super omnia et in omnibus sanctam Trinitatem in mirabilibus suis semper florentem fideliter credant in unitate diuinitatis gloriosissime regnantem, non temere in semetipsis caelestia secreta examinantes, sed sicut Deus omnia opera sua in diuersis creaturis suis iuste et discrete disponit, sic etiam ipsi homines per uim discretionis cuncta facta sua bene et recte dispensent. Quod autem habet in gremio suo minutissimos lapillos omnium gemmarum quos multa sollicitudine et diligentia considerat ueluti mercator res suas diligenter considerare solet: hoc est quod ipsa in sinu mentium hominum omne quod aptum et conueniens est in minutissimis consiliis et artibus eorum continet quasi in gemmis uirtutum, unamquamque iustitiam a Deo constitutam cauta et diligenti examinatione perquirens, ut congrue et iuste in omnibus rebus procedat in cordibus hominum propter mercedem operis acutissime consideratis, ubi est remuneratio in Deo, ut etiam in uerbis suis, quomodo praemonstratum est, propalat. 35. SPECIALITER DE SALVATIONE ANIMARVM ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Illa autem imago quae in eodem fine stat super murum significat saluationem animarum: quoniam ipsa in occasu ueteris duritiae effulsit in culmine auctoritatis nouae gratiae, ita quod quasi fundamentum eius exsistat discretio, cum qua et super quam apparet eadem saluatio animarum, orta in Filio Dei, cum natus est ex Virgine pro salute hominum. Et nudum caput et nigros ac crispos crines habet: quia nuda est a seruitute subiectionis, liberae scilicet dignitatis manens, quoniam Filio Dei aperte adhaeret, a quo etiam clementer suscitata est; nigredinem tamen patiens capillorum: quoniam in iudaica plebe offuscata apparebat non habente ueram claritatem, sed multiplicem diuersitatem quasi crispam comam diuersarum obseruationum. Habet quoque faciem obscuram: quoniam ante incarnationem Filii Dei in umbra mortis non uisa est retinere felicitatem aeternae salutis. Vnde etiam induta est uaria tunica plurimo colore intexta: quoniam in ueteri populo multis modis circumdabatur uarietate operum, immixta diuersitate multorum uitiorum. Sed quod uides quomodo eandem tunicam et calceamenta sua exuit stans nuda: hoc est quod in passione Filii mei morte abstersa, cum etiam post aduentum Spiritus sancti sonus et uerba apostolorum emissa sunt in mundum, excitata est saluatio animarum, ita quod ipsa spernens mala opera et abiciens contraria uestigia, exuta est fortiter denudata diabolica magistratione, intra semetipsam sic dicens: 'O tu turpissime diabole, numquam relinqueres me, si non redempta essem in sanguine agni. Nam in lacu inferni uoluisti retinere me, sed nunc gratia Dei liberata sum'. Et sic crines ac facies eius resplendent in pulchritudinem albedinis et nouitatis ut iam nati infantis: quia post incarnationem Filii mei creuit multus populus in figura crinium illius, bene illuminatus in interiori facie animae, adhaerens uerae et splendidae iustitiae, ita quod exquirebat felicitatem aeternam, confidens in albedine uitae et in liberatione fidelium membrorum Christo capiti suo adhaerentium per nouam regenerationem et per ueram infantiae innocentiam saluari in uita caelesti. Atque per totum corpus suum effulget, ut purus et lucidus splendor elucet in claritate: quoniam ipsa quasi per omnia membra sua, per fidelem scilicet populum sibi per Filium meum subiectum, facta est pura in columbina simplicitate et clara in lucidissima pulchritudine iustitiae Dei. Quod autem uides in pectore eius splendidissimam crucem cum imagine Christi Iesu, super arbusculam inter duos flores lilii et rosae stantem positam, qui se sursum ad eandem crucem aliquantulum recuruant: hoc est quod eadem uirtus facta est credentium populorum forte praecordium in passione Iesu saluatoris, qui martyrio suo in uestigiis boni et recti exempli sui arborem mortis et perditionis Adae depressit atque contriuit, aduersus quam etiam duo testamenta scilicet uetus in candore et nouum in rubore illi repugnantia per dispositionem Dei procedebant, se in altitudine spiritalis intellectus ad passionem eiusdem pii et nobilissimi redemptoris atque ad omnem iustitiam eius a perditione mortis reflectentia. Vnde uides etiam quod exutam tunicam atque calceamenta sua fortiter excutit, ita quod puluis multus ab eis excutiatur: quia saluatio animarum ostendit in nouis et iustis operibus hominum abstractam tunicam prioris consuetudinis et omnium uitiorum ueterum delictorum atque abiectum malum exemplum transgressionis Adae, fortissima examinatione ea discutiens atque contemnens et puluerem uanae gloriae aliorum que peccatorum a se proiciens, sicut etiam superius in prolocutione sua de semetipsa confitetur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. QVOD INEFFABILIS TRINITAS IN FINE TEMPORVM DECLARATA SIMPLICI ET HVMILI CORDE A FIDELIBVS CREDENDA ET COLENDA EST NE QVIS PLVS INVESTIGANS QVAM OPORTET QVIA COMPREHENDI NON POTEST IN DETERIVS CADAT. 2. QVOD IN SANGVINE CHRISTI MVNDVS SALVATVS EST ET CVLTVS SANCTAE TRINITATIS MANIFESTISSIME DECLARATVS EST IPSA TAMEN NVLLIVS INTELLECTVI PATET. 3. QVOD INEFFABILIS TRINITAS OMNI CREATVRAE APERTISSIME IMPERIO ET POTESTATE APPARET EXCEPTIS INCREDVLIS CORDIBVS CVNCTA TAMEN VELVT INCIDENS GLADIVS PENETRAT. 4. QVI IN CHRISTIANO POPVLO CATHOLICAE FIDEI IN ARIDITATE INFIDELITATIS ADVERSANTVR HOS DIVINITAS IN CONFVSIONEM SVCCIDIT. 5. QVOD DIVINITAS IACTANTIAM IVDAICI POPVLI DEICIT. 6. QVOD DIABOLICVM SCHISMA GENTILIS POPVLI A DEO ABSCISVM VADIT IN PERDITIONEM. 7. PARABOLA AD EANDEM REM. 8. VERBA IOHANNIS AD EANDEM REM. 9. DE DIFFERENTIA ET VNITATE TRIVM PERSONARVM. 10. DE TRIBVS SIMILITVDINIBVS AD TRINITATEM. 11. VERBA DE LIBRO REGVM AD EANDEM REM.