QVARTA VISIO TERTIAE PARTIS ET DEINDE ultra praedictam turrim praecursus uoluntatis Dei, sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septemtrionem, uidi quasi columnam chalybeii coloris, praefatae lucidae parti muri eiusdem aedificii exterius appositam, ualde terribilem aspectu, tantae que magnitudinis ac altitudinis, ut mensuram eius nullo modo discernere possem. Et eadem columna tres angulos habebat ab imo usque ad summum quasi gladium acutos, quorum primus respiciebat ad orientem, secundus autem ad septemtrionem et tertius ad meridiem, exterius ipsi aedificio aliquantulum coniunctus. Ex angulo autem qui respiciebat ad orientem procedebant rami a radice usque ad cacumen eius; iuxta cuius radicem uidi in primo ramo Abraham sedentem, in secundo uero Moysen et in tertio Iosue, ac deinde reliquos patriarchas et prophetas, ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes secundum tempus quo in hoc saeculo sibimet successerant, qui se omnes conuerterant ad angulum eiusdem columnae qui respiciebat ad septemtrionem, admirantes ea quae in spiritu futura uiderunt in ipsa. Sed inter hos duos angulos, unum scilicet uergentem ad orientem et alterum ad septemtrionem, erat ante facies ipsorum patriarcharum et prophetarum eadem columna ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plena que rugarum, ut de arboris cortice solet germen pullulare. A secundo uero angulo respiciente ad septemtrionem exiuit splendor mirae claritatis se extendentis et reflectentis ad angulum qui respiciebat ad meridiem. Et in eodem splendore in tam magnam latitudinem se diffundente conspexi apostolos, martyres, confessores et uirgines atque alios plurimos sanctos in magno gaudio deambulantes. Tertius uero angulus, qui respiciebat ad meridiem, erat in medio latus et extentus, in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas iaciendas. In cacumine autem eiusdem columnae uidi tantam claritatem luminis ultra quam humana lingua effari possit, in qua apparuit columba, habens in ore suo radium aurei coloris, multo fulgore in eandem columnam radiantem. Cum que illuc aspicerem audiui uocem de caelo magno terrore me redarguentem et dicentem: 'Quod uides diuinum est'. Ex qua uoce ita contremui, ut amplius illuc aspicere non auderem. Vidi etiam tunc intra praedictum aedificium uelut quandam imaginem coram hac eadem columna super pauimentum eiusdem aedificii stantem, et aliquando ipsam columnam, aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrebant inspicientem. Eadem autem imago tanti fulgoris et claritatis erat ut prae nimio splendore qui in ipsa lucebat nec faciem eius nec uestimenta quibus induebatur considerare ualerem, excepto quod tantum ut ceterae uirtutes in forma apparuit hominis. Et circa eam conspexi pulcherrimam multitudinem angelicam formam et alas habentem et in tanta ueneratione stantem, ut et eam timerent ac diligerent. Sed ante faciem eius uidi aliam multitudinem in humana forma et tenebrosa ueste apparentem atque in multa constrictione timoris stantem. Et praedicta imago inspexit homines illos qui de mundo uenientes in eodem aedificio noua ueste induebantur, dicens unicuique eorum: 'Considera indumentum quod induisti, et noli obliuisci creatoris tui qui te creauit'. Cum que haec admirarer, ille qui sedebat in throno iterum mihi dicebat. 1. CVM AVSTERITAS LEGIS DVLCORATA EST INCARNATIONE VERBI DEI VIRTVOSAE VIRTVTES SE OSTENDERVNT. Verbum Dei, per quod omnia facta sunt, ipsum ante tempora ex corde Patris genitum, sed post in fine temporum ut ueteres sancti praedixerant ex Virgine incarnatum, quamuis humanitatem assumeret diuinitatem tamen non deseruit, sed cum Patre et Spiritu sancto unus et uerus Deus exsistens, mundum sua dulcedine dulcoravit ac eum suae claritatis fulgore illustrauit. Quapropter et haec columna, quam ultra praedictam turrim praecursus uoluntatis Dei uides, designat ineffabile mysterium Verbi Dei; quia in uero Verbo, id est in Filio Dei, impleta est omnis iustitia noui et ueteris testamenti, quae fideliter credentibus hominibus enucleata sunt per diuinam inspirationem ad salutem ipsorum, cum idem Filius superni Patris ex suauissima Virgine incarnari dignatus est; quia postquam per praecursum uoluntatis Dei in initio circumcisionis se uirtuosae uirtutes ostenderunt, tunc etiam declaratum est in acuta iustitia mysterium Verbi Dei, insinuatum uidelicet per sonum patriarcharum et prophetarum, qui praedixerunt ipsum Verbum cum omni iustitia manifestandum et cum omnibus administrationibus Deo subiectis atque cum maxima austeritate, quae tetigit incidentem iustitiam Dei nullam iniustitiam dimittentem illaesam, quin abscidat eam in legalibus praeceptis. 2. QVOD PATRIARCHAE IN MYSTERIO SIGNABANT LEGEM VICINAM ESSE. Sed cubito uno infra angulum qui respicit ad septemtrionem uides columnam stantem: quod est in humano et singulari cursu praecellens uicinitas quae fuit de patriarchis loquentibus acutam iustitiam eiusdem Verbi Dei in significationibus suis usque ad legem quasi in septemtrionali parte diabolo repugnantem. 3. QVOD FORTITVDINI DEI NVLLA SVPERBIA RESISTERE POTEST. Vnde et chalybeii coloris est, praefatae lucidae parti muri eiusdem aedificii exterius apposita: quia inuicta ac insuperabilis est fortitudo Verbi Dei, cui nullus resistere ualet per inanem rebellionem aut per uilem superbiam, ita quod etiam speculatiuae scientiae per munitiones et actiones iustitiae idem antiqui patres quasi exterius coniuncti erant, nondum infixi ignito et perfecto operi se in Filio Dei erigenti, quod ipsi tantum in exteriore sono uerborum suorum praemonstrabant. 4. QVOD IVSTITIA DEI METVENDA EST ET ALTITVDO OMNES CREATVRAS EXCELLIT. Est quoque ualde terribilis aspectu: quoniam iustitia in Verbo Dei metuenda est humanae scientiae in impio iudicio iniustorum iudicum secundum semetipsos solummodo iudicantium. Tantae est etiam magnitudinis ac altitudinis, ut mensuram eius nullo modo discernere possis: quia ipsum Verbum Filius scilicet Dei in magnitudine gloriae suae et in altitudine diuinitatis suae omnes creaturas superexcellit in paterna maiestate, ita ut hoc nullus hominum in putredine carnis ad perfectum possit considerare. 5. QVOD VERBVM DEI TRIA ACVMINA INCIDENTIA HABET ANTIQVAM LEGEM ET NOVAM GRATIAM ET EXPOSITORES DIVINORVM LIBRORVM. Quod autem eadem columna tres angulos habet ab imo usque ad summum quasi gladium acutos: hoc est quod circuiens et uolubilis in gratia fortitudo Verbi Dei, quam uetus testamentum praesignauit in nouo declarandam, manifestauit per Spiritum sanctum tria incidentia acumina, id est antiquam legem et nouam gratiam atque enucleationem fidelium doctorum, in quibus sanctus homo quod iustum est operatur, ab initio uidelicet inceptionis suae ut in imo cum bonum incipit, ita sursum tendens ad perfectum quasi ad summum cum hoc consummat; quia omne quod iustum est fuit et est et permanet in aeternum in acuta deitate quae omnia penetrat, ita quod nulla potestas potest constare in malitia sua, quam uult deuincere suae pietatis gloria. 6. DE INITIALI COGNITIONE DIVINAE LEGIS ET DE OPERATIONE EVANGELII ET EXQVISITA SAPIENTIA PRINCIPALIVM MAGISTRORVM. Et primus angulus respicit ad orientem: qui est primus ortus inceptionis cognoscere Deum in diuina lege ante perfectum diem omnis iustitiae. Secundus autem ad septemtrionem: quoniam post inceptionem bonae et institutae operationis euangelium Filii mei et alia praecepta in me Patre surrexerunt contra partem aquilonis, ubi omnis iniustitia orta est. Tertius uero ad meridiem, exterius ipsi aedificio aliquantulum coniunctus: qui est roboratis operibus iustitiae profunda et exquisita sapientia principalium magistrorum per calorem Spiritus sancti, qui obscura in lege et prophetia aperuerunt et qui in euangeliis ostenderunt germen quod fructuosum fecerunt ad intellegendum, tangentes exteriorem materiam Scripturarum in opere bonitatis Patris et suauiter ruminantes in ea mysticam significationem. 7. QVOD AB INITIO LEGIS TEMPORA PATRIARCHARVM ET PROPHETARVM EXTENDIT DEVS VSQVE AD MANIFESTATIONEM FILII SVI. Quod autem ex angulo qui respicit ad orientem procedunt rami a radice usque ad cacumen eius: hoc est quod in ortu cognitionis Dei per legem iustitiae quasi in angulo orientali apparuerunt rami, tempora scilicet patriarcharum et prophetarum; quia illa acuta columna diuinitatis haec omnia extendit ab initio radicis, id est bonae inceptionis in mentibus electorum suorum, usque ad cacumen eius, quod est usque ad manifestationem Filii hominis qui omnis iustitia est. Vnde etiam iuxta eius radicem uides in primo ramo Abraham sedentem: quia per acutissimam diuinitatem exspirabatur hoc tempus quod primitus ortum est in eodem Abraham, cum quieta mente reliquit patriam suam oboediens Deo; in secundo uero Moysen: quoniam deinde plantatio surrexit inspiratione Dei in initio datae legis per eundem Moysen in praesignificatione Filii Altissimi; et in tertio Iosue: quia ipse postmodum habuit spiritum hunc a Deo, ut consuetudinem legis Dei confirmaret robustiorem in praecepto diuino. Ac deinde uides reliquos patriarchas et prophetas, ita sursum singulos in singulis ramis ordinate sedentes secundum tempus quo in hoc saeculo sibimet successerant: quoniam in unoquoque tempore subsequentium patriarcharum et prophetarum exspirauit Deus sursum ad altitudinem praeceptorum suorum uniuscuiusque singulare germen, cum ipsi in diebus suis disposite et ordinate in ostensa sibi iustitia quiescebant, diuinae maiestati fideliter subiecti, ut in temporibus suis uenientes erant. 8. QVOD PATRIARCHAE ET PROPHETAE EVANGELICAM DOCTRINAM VENERANTES DE INCARNATIONE FILII DEI ADMIRATI SVNT. Et hi omnes conuertunt se ad angulum eiusdem columnae qui respicit ad septemtrionem admirantes ea quae in spiritu futura uident in ipsa: quia omnes admoniti spiritu per Spiritum sanctum se uerterunt et uiderunt ad euangelicam doctrinam fortitudinis Filii Dei diabolo repugnantis, de incarnatione eius loquentes, et admirantes quod ipse ueniens ex corde Patris et de utero Virginis in magnis mirabilibus se ostendit in suo opere et sequentium se, qui ipsum in noua gratia mirabiliter imitantes caduca conculcabant et ad aeternorum gaudia fortiter anhelabant. 9. QVOD VERBVM DEI PER TYPVM PRAEFIGVRATIONIS LATVIT IN ANIMABVS ANTIQVORVM A PRIMO ELECTO VSQVE AD VLTIMVM. Sed quod inter hos duos angulos, unum scilicet uergentem ad orientem et alterum ad septemtrionem, est ante faciem ipsorum patriarcharum et prophetarum eadem columna ab imo usque ad summum quasi tornatilis et rotunda, plena que rugarum, ut de arboris cortice solet germen pullulare: hoc est quod inter binas summitates, uidelicet inter manifestatam cognitionem meam et subsequentem doctrinam Filii mei, latuit per typum praefigurationis in animabus antiquorum patrum in legibus meis commorantium unicum Verbum, quod est Filius meus a primo electo usque ad ultimum sanctum in mystica tornatura circumornatus; quia ipse omnia instrumenta sua bene composuit ac limauit, scilicet per uolubilem gratiam omnibus se pium manifestans, ut praefigurabatur in rugis circumcisionis, quae fuit umbra futurorum in appositis significationibus per austeritatem legis in se habentis rectissimum germen latens summae et sanctissimae incarnationis. 10. QVOD DOCTRINA FILII EGREDITVR A PATRE ET REVERTITVR AD PATREM DIFFVNDENS SE IN FRVCTVM BENEDICTIONIS SIC PERVENIENS AD ECCLESIAE DOCTORES. Quod uero a secundo angulo respiciente ad septemtrionem exit splendor mirae claritatis se extendentis et reflectentis ad angulum qui respicit ad meridiem: hoc est quod ab altero nouo scilicet testamento diabolo opposito exeunt uerba Filii mei quae egrediuntur de me et reuertuntur ad me; quia emicante sole in carne, qui idem Filius meus est, fulget lumen sancti euangelii in praedicatione eius, ab ipso et a discipulis eius se diffundens in fructum benedictionis et se retorquens in fontem saluationis, sic perueniens usque ad rectores uidelicet ad profundos scrutatores uerborum ueteris et noui testamenti, ostendentes quod sapientia erecta est in ipso sole mundum illustrante, qui in suo latere ualde ardet uelut meridies in electis suis. 11. QVOD PRAEDICANTE CHRISTO FACTI SVNT APOSTOLI MARTYRES ET ALII ELECTI. Et in eodem splendore in tam magnam latitudinem se diffundente conspicis apostolos, martyres, confessores et uirgines atque alios plurimos sanctos in magno gaudio deambulantes: quia in perspicuo lumine, dum Filius meus fuit praedicans et dilatans lumen ueritatis, facti sunt apostoli annuntiatores ueri luminis, et martyres robusti milites sanguinem suum fideliter fundentes, et confessores officiales post Filium meum, ac uirgines supernum germen sequentes, atque alii electi mei laetantes in fonte laetitiae et in fonte salutis, dum Spiritus sanctus eos perfundit, ita ut sint flagrantes et manantes de uirtute in uirtutem. 12. DIFFVSO EVANGELIO EXTENSA EST IN HOMINIBVS SAPIENTIA DIVINAE SCRIPTVRAE QVAE IN INITIO MINORIS STVDII ERAT ET IN FINE DEBILIS REFRIGESCENTE CARITATE MVLTORVM. Sed quod tertius angulus, qui respicit ad meridiem, est in medio latus et extentus, in imo autem et in summitate aliquantulum gracilior et constrictus secundum modum arcus qui extenditur ad sagittas iaciendas: hoc est diffuso euangelio ardens in feruore Spiritus sancti illa sapientia sanctorum quam in profunditate quaerebant, ut per eam reperirent typicum germen profunditatis, scilicet quid eis esset intellegendum in uerbo Dei, ipsa in medietate uidelicet lata, quia confortata et roborata fide in populo christiano quasi in medio erat latus sensus exiens de animabus sanctorum doctorum, qui profundam asperitatem Scripturarum scrutantes protulerunt eam in scientiam multorum qui ab eis discebant, ita quod dilatabant sensum suum in extensione sapientiae et scientiae diuinae Scripturae, quae in initio quasi in imo ecclesiasticae institutionis erat adhuc gracilioris et minoris studii; quia populi eam nondum amplectebantur tali amore ut postmodum fecerunt, cum etiam in fine saeculi ut in summitate eius refrigescent studia multorum, ita quod eis diuina scientia non est amabilis in amore operis, sed abscondunt sibimetipsis conscientiam suam quasi eis non sit imitandum bonum in opere, illud tantum exterius ut in somno cognoscentes. 13. QVOD HOMO IN PRINCIPIO BONI OPERIS DEBET ESSE TIMIDVS IN MEDIO FORTIS ET CONSTANS IN VLTIMO HVMILIS. Et ideo est iste angulus in medio sui latissimus in asperitate: quoniam aspera opera cultus Dei denudata ab obumbratione ueteris testamenti, erant a constrictiore initio suo se protendentes quasi ad medium sui, quod sunt fortissimae uirtutes in altiori studio, cum populus uelocior fuit contra iniquitatem, diabolum scilicet uulnerare in uerbis quae Dei sunt, et eicere atque conculcare omnia uitia eius cum magna austeritate iustitiae Dei, ipse tamen sic tandem descendens in obliuione sui et constrictior exsistens in feruore Spiritus sancti circa finem mundi, ita uidelicet tensus ut cum neruo lignum extenditur ad bellum; quia in anima et corpore se homo debet erigere contra uitia, ex utraque parte sui constrictior et in medio largior stans pro hoc ut in primo et in ultimo opere suo circumspectus sit magno timore et humilitate, et in medio fortis ac constans emittere iacula bonorum operum per donum Spiritus sancti aduersus insidias diaboli. Nam in inceptione boni est homo gracilioris uirtutis, in opere autem operationis suae cum bonum operatur est robustioris fortitudinis, quoniam Spiritus sanctus eum pertransiuit infusione sua, in qua tamen operante uirtute frequens esse non potest; unde iterum constrictioris erit uirtutis quasi in fine operis per fragilitatem carnis suae. Sic semper extendi debet arcus se prohibentis contra uitia diabolica. 14. QVOD MYSTERIA FILII DEI IN PROFVNDISSIMO SECRETO PATRIS IN VETERI ET IN NOVO TESTAMENTO EDITA GRATIA SPIRITVS SANCTI DECLARATA SVNT QVOD CINEREO HOMINI NONNISI IN VMBRATIONE OSTENDITVR. Quod autem in cacumine eiusdem columnae uides tantam claritatem luminis ultra quam humana lingua effari possit: hoc est quod caelestis Pater in altissimo et in profundissimo secreto suo edidit mysteria Filii sui, qui in eodem Patre suo floret clarissima coruscatione, in qua prolata est omnis iustitia, et in legali propositione et in nouo testamento, quod est maxima claritas lucentis sapientiae, ita ut non sit possibile ulli cinereo homini hoc aliquo sermone proferre, dum est in putredine carnis. Et in eadem claritate apparens columba habens in ore suo radium aurei coloris, multo fulgore in eandem columnam radiantem: est in coruscatione luminis Filii Dei in corde Patris fulgentis igneus Spiritus sanctus, per quem declarata sunt mysteria ipsius Altissimi Filii, ex summa altitudine uenientis pro redemptione populi ab antiquo serpente seducti. Vnde et idem Spiritus sanctus exspirans omnia legalia praecepta et noua testimonia (dans uidelicet legem claritatis mysterii sui ante incarnationem Domini atque in eadem claritate uirtutem suam ostendens in incarnatione eiusdem Filii Dei) habet in profundissima exspiratione sua aureum splendorem, scilicet eximiam et excellentissimam illuminationem unctionis suae, multa et magna perfusione mystica secreta ipsius Vnigeniti Dei antiquis praeconibus, ut praedictum est, aperiens, qui eundem Dei Filium typice ostendebant et ualde mirabantur ineffabiliter exeuntem a Patre et mirabiliter surgentem in aurora perpetuae Virginis, fortiter etiam exurens textum ueteris testamenti et euangelii in spiritale germen, in quo omnis iustitia erecta est. Ideo que propter immensam uim diuinitatis non est tibi possibile intueri diuinam claritatem, quae a nullo mortali homine poterit uideri nisi ut eam ostendo in obumbratione cui uolo. Quapropter et tu caue ne praesumas temere intendere quod diuinum est, sicut etiam tremor qui te apprehendit tibi demonstrat. 15. DE SCIENTIA DEI ET STATV EIVS ET QVID SIGNIFICET. Sed quod uides intra praedictum aedificium uelut quandam imaginem coram hac columna super pauimentum eiusdem aedificii stantem: hoc est quod intra opus Dei Patris se uirtus haec ostendit declarans mysterium Verbi Dei; quia ipsa aperuit omnem iustitiam in ciuitate Omnipotentis in populo scilicet ueteris et noui testamenti; super pauimentum, id est super cuncta terrena in opere eiusdem pii Patris stans, quoniam omnia terrestria sicut et caelestia in eius sunt prouidentia. Quod autem aliquando ipsam columnam, aliquando etiam homines illos qui in ipso aedificio discurrunt inspicit: hoc est quod et secretum suum quod protulit uis diuinitatis in Verbo Dei considerat, et etiam homines qui in bonitate Patris operantur, perspiciens qui se tangant uel non tangant in opere; quia nouit qualitatem uniuscuiusque secundum studium eius. Eadem autem imago declarat scientiam Dei; quia illa praeuidet omnes homines et omnia quae in caelo et in terra sunt, tanti fulgoris et claritatis exsistens ut prae nimio splendore qui in ipsa lucet nec faciem eius nec uestimenta quibus induitur considerare ualeas: quoniam ipsa terribilis est in terrore ut fulgur minantis, et lenis in bonitate ut splendor solis, ita quod in terrore et in lenitate sua incomprehensibilis est hominibus per terribilem fulgorem diuinitatis quasi per faciem eius et per claritatem quam habet in semetipsa quasi uestimenta decoris sui, quomodo etiam nec sol considerari potest in ardente facie sua nec in decoro uestitu radiorum suorum. Ipsa enim est apud omnia et in omnibus ac tantae pulchritudinis in secreto suo, ut a nullo homine sciri possit quanta suauitate toleret homines et quomodo parcat eis imperspicabili misericordia, quousque durissimus lapis amplius perforari non possit in imperforabili duritia sua, qui est durus et incorrigibilis homo qui nullatenus uult declinare a malo suo. Sed tamen ut ceterae uirtutes in forma apparet hominis: quia Deus in uirtute bonitatis suae fecit hominem rationalitate et scientia ac intellectu profundissime adornatum, quatenus se intima dilectione diligens et maxima deuotione colens spernat figmenta daemoniorum, illum praecipue amans qui sibi tantum et talem dedit honorem. 16. QVOD ANGELI CIRCA EAM SVNT ET CVR ALATI SINT. Quod uero circa eandem imaginem conspicis pulcherrimam multitudinem angelicam formam et alas habentem et in tanta ueneratione stantem ut et eam timeant ac diligant: hoc est quod ubique scientiam Dei beati et excellentes spiritus in angelica ministratione per inexplicabilem et purissimam laudem colunt, quod tam digne non potest homo adimplere, cum adhuc in mortali cinere est, ipsi Deum amplectentes in ardore suo, quia lux uiuens sunt; et alati, non quod alas habeant ut alia uolatilis creatura, sed quod flagrant in sphaeris suis per uirtutem Dei quasi pennati sint. Vnde uenerantur me Deum uerum persistentes in recto timore et in uera subiectione, scientes iudicia mea atque ardentes in amore meo, quia faciem meam semper aspiciunt, nihil aliud desiderantes nec uolentes nisi quod uident placere perspicacibus oculis meis. 17. DE HIS QVI DICVNTVR COMPVLSAE OVES. Sed quod ante faciem eius uides aliam multitudinem in humana forma et tenebrosa ueste apparentem atque in multa constrictione timoris stantem: haec sunt in scientia Dei homines exsistentes. Quomodo? Homo est in conspectu Dei in magno honore, quem praeuidet ad se pertinere, illo abiecto qui magis in perditione contendit perdurare quam in Deo esse. Sed homines isti quos uides in hac multitudine dicuntur compulsae oues, humanam speciem habentes propter opera hominum, et umbrosum uestitum quod est dubitatio in operibus peccatorum, in districtione tamen timoris metuentes iudicium Dei. Ideo autem compulsae oues nominantur, quoniam multis modis compello eos ut ad uitam perueniant, per sanguinem Filii mei ereptos a morte. Vnde et compulsae oues sunt homines illi qui per multas tribulationes et aerumnas contra uoluntatem suam compelluntur a me ut relinquant iniquitatem, quam per uoluntatem propriae carnis et per florem iuuentutis suae tamdiu libentissime adimplerent quamdiu saeculo adhaererent, sic uolentes permanere in ardore libidinis usquedum eos desereret ignis carnis per frigus aetatis suae, quos tamen omnes diuersis modis constringo secundum quod in eis uideo, ut cessent a peccatis suis. 18. QVOD DEVS QVOSDAM LENIORE QVOSDAM FORTIORE FLAGELLO QVOSDAM MAXIMA AERVMNA MENTIS ET CORPORIS CONSTRINGIT. Nam quosdam eorum in quibus saeculum tam forti desiderio non ardet, non constringo fortiori flagello, sed leniori; quia non uideo in eis tantam amaritudinem quantam in aliis, quoniam cum sentiunt correptionem meam, mox relinquunt in festinatione uoluntatem suam et ueniunt ad me pompis saecularibus renuntiantes. Quosdam autem fortiori uerbere corripio, quoniam tam ardentes et tam magnanimes sunt in peccatis ex uitio carnis suae, ut nisi fortiter per me coartarentur non essent apti regno meo. Scientia mea praeuidet et cognoscit eos ac constringit illos secundum superfluitatem corporis ipsorum. Et iterum quosdam in maxima et fortissima aerumna ac miseria mentis et corporis eorum supero, quia tam rebelles tam que superflui in opere carnalis uoluptatis sunt, ut si non constringerentur grauissima calamitate, non cessarent a criminibus per petulantiam suae carnis; quia dum essent in prosperitate suae uoluntatis se non conuerterent ad Deum; quoniam unde unus per pusillanimitatem mentis suae omnino cadit in desperationem, inde alius ioculatur per magnanimitatem superbiae, atque per quod iste omnino conculcatur in desperatione, per hoc ille uix constringitur in plenitudine animi sui. Hoc modo coerceo pertinentes ad me, cum mihi repugnant in operibus suis, ut quia eos noui, saltem per calamitates tam corporis quam spiritus quas patiuntur ad me peruenire compellantur, quatenus saluentur, ut etiam Pharao israeliticam plebem a terra sua perterritus tandem discedere compulit, sicut scriptum est. 19. EXEMPLVM DE PHARAONE ET MOYSE ET AARON AD EANDEM REM. Vocatis que Pharao Moyse et Aaron nocte ait: 'Surgite, egredimini a populo meo et uos et filii Israel. Ite, immolate Domino, sicut dicitis. Oues uestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi'. Hoc tale est. Onerosa et grauissima crimina quae adhaerent huic saeculo in multis aerumnis ac miseriis grauant supra modum multos homines, illis in cordibus suis dicentibus: 'Heu heu, quo fugiemus?' Et tunc eaedem aerumnae rixando illos expellunt a se, ita quod etiam ipsi homines festinant ab eis recedere, quia in semetipsis arescunt in corpore suo de grauedine flagelli manus Dei, non ualentes cum gaudio uiuere in uoluptate saeculi, quoniam Deus requirit eos, quod est uocatio iustorum per diuersas calamitates in tenebrosis operibus noctis peccatorum. Vnde Pharao uitia scilicet diabolica uocant in clamore aerumnarum et miseriarum Moysen, id est homines illos quos Deus constringit fortissimis doloribus siue spiritalibus siue corporalibus, et Aaron, eos uidelicet quos coercet leuioribus aduersitatibus in nocturno tempore malorum operum conuocatos, ipsis uitiis in oppressione uoluptatis hominum dicentibus: 'Surgite de carnali consuetudine uestra, et egredimini de ueteri habitatione quam nobis cum habuistis, separantes uos a communi populo quem possidemus, cum nos colit, et subtrahentes uos a saecularibus negotiis quibus libenter adhaeremus, uos scilicet qui exterriti estis in nobis, cum in captura nostra fuistis, et filii Dei uobis cum, qui uident ipsum in agnitione eius. Ite itaque aliam uiam relinquentes nos et offerte uosmetipsos Deo in inexpugnabilibus causis quibus nos superastis, ut dicitis in desideriis uestris. Lenitatem quoque uestram in ouili mansuetudine cum qua uobis durum est nobis cum laborare, quia uultis alium dolorem sustinere sequendo agnum, et uictoriosissima arma in armentorum fortitudine, cum quibus nos superastis et quibus nos resistere non possumus, assumite in nouitate mentis uestrae, quam modo habere uultis, et separamini a nobis ut dudum uoluistis cum nos acriter impugnastis, et euntes ad patriam pro qua doletis in animo uestro, comprehendite aliam uitam quae uos ducit a nobis, atque benedicite in laude Dei pugnam illam in qua abscessistis a saecularibus causis et negotiis'. 20. DE MODIS CASTIGATIONVM ET DEI CONSOLATIONVM VIAS HOMINVM INSPICIENTIS. Ego quoque omnipotens Deus ut praedictas oues compello transire ad me, sic etiam columnas meas, id est fortiores caelestes heredes, in fundamento castigationis meae consolido secundum nequitiam implicationis peccati in inuasione praeuaricationis Adae qua impugnantur, quia stare non possent si eos gratia mea non confirmarem. Quorum quidem alios quos tam grande pondus non grauat uitiorum leuiore castigatione castigo; quoniam si eos acriore uerbere constringerem, omnino deficiente spiritu suo caderent in desperationem, quia afflatu maioris turbinis diabolicae suggestionis non catenantur. Alios autem grauiore mole in uarietate saeuissimorum morum et in superfluitate concupiscentiarum ex pugna diabolica oneratos habeo in duritia constrictionis grauissimorum dolorum, ut non exeant a foedere meo cui assistunt, me toto desiderio uolentes apprehendere atque praecepta mea obseruare; quia si istos ut priores leniter castigarem ipsas correptiones meas pro nihilo ducerent, quoniam grauissimo certamine antiqui serpentis impugnantur. Sunt etiam quidam exules caelestis patriae quos nescio, quia me omnino relinquunt auiditate mentis suae se ipsos rapaci rabie seducentes, nec me quaerentes nec scire uolentes, sed in semetipsis suffocantes bonum desiderium, ita quod non postulant a me ullum auxilium, auare tantum epulantes in propriis rebus suis ut eos delectat in carnalibus desideriis. Quorum alii ex his operantur in superfluitate ac in delectatione carnis quidquid uolunt, non tamen exsistentes nimii in odio et in inuidia, sed uolutantur in blandis uoluptatibus habentes delicias et suauitatem carnis suae, quibus dimitto fruges terrae in prosperitate, ut non deficiant in paupertate, quia tamen creati sunt per me et quia etiam populum meum non absorbent per malitiam suam, atque idcirco dabitur eis secundum desideria ipsorum. Alii uero sunt tantae ferocitatis in nimietate amaritudinis fellis et odii ac inuidiae, reddentes malum pro malo, nec uolentes sufferre ullam iniuriam sibi allatam, ita ut si haberent honorem et diuitias saeculi, caelestes uirtutes dirumperent in hominibus ne colerentur in eis; unde ipsis abstraho fruges atque diuitias in magnis miseriis eos deiciens, quatenus se non possint ad tantum malum erigere quantum est in uoluntate ipsorum; quia diabolica opera perpetrarent si facultatem ad hoc haberent. Sic obsisto uiis hominum bonorum scilicet et malorum recta mensura, ponderans assensus eorum secundum quod oculus meus uidet cupiditates ipsorum, sicut etiam sapientia testatur per Salomonem dicens. 21. VERBA SAPIENTIAE SALOMONIS. Omnes uiae hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus. Hoc tale est. Omnia itinera quae spirat uiuens animus hominum in praesentia scientiae suae in hoc quod homo habet circuitionem intellectus utilitatis scilicet fructuositatis atque imbecillitatis inutilitatis, haec sunt aperta conspectui omnipotentis Dei. Sic per omnia uidet Deus, et non omnino quidquam absconditur aspectui diuinitatis ipsius, cum scit omnia, sic uidelicet aspiciens uniuersa ut unamquamque causam recte dispenset. Quomodo? Ipse est enim spirituum ponderator, mulcens eos in suauitate blandimentorum et tranquillitatum, castigans que eos in tribulatione dolorum et miseriarum, ut excutiantur ad rectam mensuram quam contra eum nec currendo nec fugiendo transcendere ualent, nisi quantum ipse probat iuxta merita eorum; quoniam ponderatio ipsorum est quod in excussione retributionis eorum siue in hoc saeculo siue in futuro ostenditur quomodo Deum coluerunt. Vnde etiam ipsi spiritus iuste ponderantur, ita scilicet ut rationalitas hominis non plus eleuetur in superiora nec plus deprimatur in inferiora quam iusto iudicio suo recompensat Deus; quoniam sic ipse resistit illi, quod nulla anima est tantae potestatis in superfluitate ullius rei ut possit Deo repugnare, quia ipse cuncta rectissime diiudicat, obsistens eis iustitia sua cui resistere non ualent, ut plus possint quam sit permissionis ipsius. Nam ut plumbum iuste ponderat pecuniam, sic Deus aequa libra bonis et malis tale obstaculum opponit, quod nullo modo possunt effugere aequissimam normam iudicii eius, isti pro meritis suis gloriam et gaudium uitae, hi uero poenam et maerorem mortis recipientes secundum quod Deus acutissime praeuidet in eis. 22. QVARE SCIENTIA DEI INSPICIAT HOMINES NOVA VESTE INDVTOS. Quod autem praedicta imago inspicit homines illos qui de mundo uenientes in eodem aedificio noua ueste induuntur: hoc est quod scientia Dei nouit eos qui perfidiam infidelitatis suae relinquentes in potestate operis Dei pro uita aeterna nouum hominem in baptismo induunt, monens illos ne reuertantur retro incedentes ad diabolum, uel si in hoc deuiauerint ut redeant ad Deum creatorem suum, secundum quod dicit unicuique eorum in uerbis admonitionis suae, ut supra dictum est. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. DE FORMA ZELI DEI ET QVID OPERETVR. 2. QVOD DEVS PECCATA HOMINVM DILIGENTER EXAMINAT AVT PVNIENDO IN CORPORE HOMINIS AVT IN POENA FVTVRI SAECVLI AVT IPSE HOMO PVRGABIT PER PAENITENTIAM IN ANIMA ET CORPORE. 3. VERBA IOB DE EADEM RE. 4. QVI CVM TIMORE PECCANT MERENTVR GRATIA DEI RESVRGERE PER PAENITENTIAM IN PVRGATIONE QVAM SI HIC PLENIVS NON INVENIVNT IN FVTVRO INVENIVNT AD VITAM. 5. QVOMODO IN RATIONALITATE HOMINIS BONVM RESPONDEAT MALO ET MALVM BONO. 6. QVOD HOMO HABET IN SE DVAS VOCATIONES VNA VOCATVR AD VITAM ET ALTERA AD MORTEM. 7. VERBA PSALMISTAE DE EODEM. 8. QVOD MIRABILIA ET ADMIRANDA IVDICIA ZELI DEI IN VETERI TESTAMENTO VISA SVNT VT DEVS TIMEATVR. 9. QVOD DEVS A RECTITVDINE IVDICII NEC FALLACIBVS NEC ADVLATORIIS SERMONIBVS MOVETVR. 10. QVOD SVPERNA VLTIO NON EXCEDIT ACTVS HOMINVM GRAVIVS VINDICANDO. 11. VERBA DAVID AD EANDEM REM. 12. QVOD OCVLI DOMINI VIDENT VNAMQVAMQVE INIVSTITIAM PVNIENDO EAM ITA VT QVAMVIS HVMANVS SENSVS IVDICIA DEI PERSCRVTARI NON POSSIT TAMEN CRIMINA HOMINVM NON NEGLEGVNTVR INDISCVSSA. 13. QVOD ZELVS DOMINI IVSTE DIIVDICANS OPERA HOMINVM TERRIBILIS EST OMNI CREATVRAE. 14. QVOD VIRTVS SANCTAE TRINITATIS IN MVLTA SVAVITATE ET RECTA VLTIONE SIBI SVBICIT MENTES HOMINVM SECVNDVM DIVERSITATEM INTENTIONIS IPSORVM. 15. QVOD ZELVS DEI PRIMO VICIT DIABOLVM IN CHRISTO DEINDE IN ELECTIS FVGAVIT TERTIO IN FILIO PERDITIONIS OMNINO CONTERET TIMENTIBVS PARCENS REBELLES CASTIGANS. 16. QVOD INDVRATI IVSTITIAM DEI DESPICIENTES ET ADMONITIONEM DEI ET EXHORTATIONEM HOMINIS NON RECIPIENTES IN PERDITIONEM ABICIVNTVR. 17. QVOD ELEMENTA CONQVERVNTVR DE DVRITIA IMPAENITENTIVM ET SVPER EOS IN VINDICTAM INDVCVNTVR. 18. QVOD DEVS SVPER RABIDOS ET PRAESVMPTVOSE ET SCIENTER PECCANTES VINDICTAM CAIN ET PHARAONIS ET ILLORVM QVI IDOLVM IN HOREB ADORAVERVNT ET QVI INITIATI SVNT BEELPHEGOR INDVCIT. 19. DE IVSTITIA DEI ORTA IN ABEL CVLTA IN ALIIS ELECTIS SVAVI IN FILIO DEI HANC TRANSGRESSAM VLCISCITVR ZELVS DEI QVI TVNC ERAT ET NVNC EST ET PERMANEBIT. 20. QVI CANINO MORE ABOMINATVR ECCLESIAM ET DEDICATIONEM ECCLESIAE ET RES AD ECCLESIAS PERTINENTES DESTRVIT ZELO DEI DEICITVR. 21. QVOD IN FACTO IACOB PRAEFIGVRABATVR DEDICATIO ECCLESIAE. 22. VBICVMQVE CORPVS CHRISTI IMMOLANDVM EST DEBET ESSE LAPIS SIGNATVS ETIAM SI IBI EX ALIQVA IMPOSSIBILITATE TEMPLVM ESSE NON POTERIT. 23. QVOD TEMPLVM DEBET HABERE CAVSAM CONSTITVTIONIS SVAE QVAE ADHAERET SIBI DE LABORE POPVLI. 24. QVOMODO ET QVA CAVSA IACOB DECIMAS OMNIS SVBSTANTIAE SVAE DEDERIT. 25. QVI ECCLESIAS DESTRVVNT DEDICATIONES SANGVINE HOMICIDII VEL FORNICATIONE POLLVVNT ET QVI SIGNATVM LAPIDEM IN SACRIFICIO NON HABENT ET QVI DECIMAS VEL RES TEMPLI DIRIPIVNT O VAE ILLIS O VAE MISERIS ILLIS. 26. QVI RES ECCLESIAE CANIBVS ET PORCIS ID EST PRAVIS HOMINIBVS DIVIDVNT HOS VEL SEMEN EORVM DE SVMMO GRADV VSQVE AD INFIMVM ZELVS DEI PROICIET. 27. QVOMODO DEVS VLTIONE SVA CAEDIT CREDVLOS ET INCREDVLOS. 28. QVI PVTANT SE SAPIENTES ET POTESTATEM SVAM PER INIVSTA IVDICIA ELEVANT QVAM MISERABILITER HOS ZELVS DEI EXVRIT. 29. QVOD IN ZELO DEI NON EST CLAMOR MINANTIS VOCIS SED IMMOBILIS ET FIRMA POTESTAS IVSTI IVDICII. 30. QVOD SCIENTIA IN HOMINE EST QVASI SPECVLVM IN QVO LATET DESIDERIVM BONI VEL MALI. 31. QVOMODO EX METV PROCEDIT TIMOR ET DE TIMORE TREMOR ET QVOMODO HOMO PER HAEC TRIA DEBET OPERARI QVOD IVSTVM EST. 32. DE PRIMA RADICE ID EST DISCRETIONE HOMINIS ET DE IGNEA SVPERADDITA GRATIA IN CHRISTO. 33. QVOD NEMO IN EXCVSATIONE PECCATI SVI DEBET MVSSITARE CONTRA CREATOREM SVVM.