SECVNDA VISIO TERTIAE PARTIS DEINDE VIDI intra ambitum circuli qui protendebatur de eodem sedente in throno quasi montem magnum coniunctum radici illius immensi lapidis, super quem cum nube thronus eiusdem sedentis positus erat, ita quod idem lapis in altitudinem erectus et quod idem mons in latitudinem extensus uidebatur. Et super ipsum montem stabat uelut quoddam aedificium quadrangulum, ad similitudinem urbis quadrangulae factum, aliquantulum que in obliquum positum, ita quod eius angulus unus respiciebat ad orientem et alius ad occidentem, et unus ad septemtrionem et alius ad meridiem. Idem autem aedificium in circuitu suo murum unum duorum generum habebat, quorum genus unum erat quasi splendor lucidus ut lux diei est, et alterum quasi compaginatio lapidum, ad inuicem coniuncta in angulo orientali et in angulo septemtrionali, ita ut illa lucida pars muri protenderetur ab angulo orientali et finiretur in angulo septemtrionali, tota integra et non habens ullum locum interruptum; et ut illa alia scilicet lapidea pars extenderetur ab angulo septemtrionali ad angulum occidentalem et ad angulum meridianum et finiretur in angulo orientali, habens duo loca interrupta inter angulum uidelicet occidentalem et angulum meridianum. Longitudo autem eiusdem aedificii erat centum cubitorum et latitudo eius quinquaginta cubitorum et altitudo ipsius quinque cubitorum, ita ut eius duo parietes in utroque latere ipsius essent unius longitudinis, et alii ipsius duo parietes in fronte et in fine eius unius latitudinis. Sed et idem quattuor parietes ubique in circuitu ipsius aedificii aequalis erant altitudinis, exceptis propugnaculis eius quae aliquantulum eminebant altitudinem ipsius. Latitudo autem inter ipsum aedificium et splendorem ex praedicto circulo se in profundum abyssi extendentem erat in uertice orientalis anguli unius palmi, alibi autem, id est in septemtrionali et in occidentali atque in meridiana parte, tanta undique erat latitudo inter idem aedificium et eundem splendorem, ut eius amplitudinem nullo modo comprehendere possem. Et haec me admirante qui sedebat in throno iterum dixit ad me. 1. QVOD FIDES QVAE IN ANTIQVIS OCCVLTATA FVIT IN MYSTERIO INCARNATO DEI FILIO PROCESSIT IN LVCEM. Fides quae in antiquis sanctis cum opere iustitiae per bonitatem Patris desuper aedificato uelut in pallore apparuit, incarnato Dei Filio aperta manifestatione cum ardentibus operibus ardenter in lucem processit, quando idem Filius Dei caduca non concupiscens ea exemplo suo conculcari et caelestia amari perdocuit, cum priores patres mundum non fugientes nec se ab eo separantes Deum simplici tantum credulitate et humili deuotione colebant; quia nondum ut omnia desererent eis ostensum fuerat. Vnde etiam quod uides intra ambitum circuli qui protenditur de sedente in throno montem magnum coniunctum radici illius immensi lapidis, super quem cum nube thronus eiusdem sedentis positus est, ita quod idem lapis in altitudinem erectus et quod idem mons in latitudinem extensus uidetur: hoc est quod in potente ac forti opere potestatis superni Patris quod potenter operatur stat mons significans fidem, quae magna est in uirtute, palam que surgens in circumcisione Abrahae, et ita proficiens usque in filium eiusdem superni Dei post ruinam serpentis antiqui per Spiritum sanctum inspirata hominibus, quatenus in bonitate Patris fideliter operantes illum credant omnipotentem esse Deum, qui tam magnum hostem superare potuit, ita ut per eandem credulitatem subleuati ad gloriam illam pertingant, de qua idem diabolus ob superbiam suam deiectus est. 2. QVOD FIDES CONIVNCTA EST TIMORI DOMINI ET TIMOR DOMINI FIDEI. Atque idem mons positus est ad radicem praedicti immensi lapidis, mysterium timoris Domini habentis: quia fides coniuncta est stabilitati timoris Domini et timor Domini etiam fortitudini fidei, scilicet cum de Patre missus est Filius nasci ex Virgine, et cum de eodem Filio pullulabat uera fides primum fundamentum boni operis, quam timor Domini profert cum omnibus uirtutibus tangens Deum in altitudine sua, ita ut in sapientia fidelium mentium Deus super omnia regnans fideliter colatur. Quomodo? Quoniam timor Domini secreta caeli uisu circumspectionis acute penetrat, quia ipse initium iustae intentionis est, cum qua etiam beata fides apud Deum in latitudinem perfectionis tenditur, cum in bonis operibus ad sanctitatem dilatatur. 3. QVOD FIDELES PER QVATTVOR PARTES TERRAE SVPER FIDEM BONA OPERA AEDIFICANT. Sed quod super ipsum montem stat aedificium quadrangulum ad similitudinem urbis quadrangulae factum: hoc est quod super fidem bonitas Patris bona opera aedificans, multos fidelium per quattuor angulos terrae colligens trahit ad caelestia, sic munitos in stabilitate uirtutum, ut idem caelestis Pater in sinu suo, quod est in interiori potestate et in mystico consilio suo, eos benigne componat cum quattuor quadris in fide. Quomodo? 4. DE QVATTVOR QVADRIS. Ego scilicet Altissimus ordinaui in opere meo primum quadrum hominum, uidelicet Adam, cuius genus ipso reposito per magnum schisma debilitans processit usque ad secundum quadrum, id est ad Noe, ubi diluuium factum est, ubi et mysteria Filii mei in arca praemonstraui. Sed in eodem quadro qui est Noe per admonitionem meam manifestaui illam lucidam partem muri praedicti aedificii; quia ibi in diluuio suffocans peccatores innui hominibus ut mortem fugerent et uitam appeterent, sic eis palam aperiens speculatiuam scientiam duarum optionis causarum. Quid est hoc? Homo uiret et uiget in uiuente uita quae anima est, per quam speculatur et cognoscit duas semitas, uidelicet bonum et malum; quoniam homo tangitur hac alterutra parte, ita quod manens in corpore bonum siue malum cum anima et corpore operatur, quod ipse incipit per optionem animi sui, uoluntatem suam ita complens in opere. Et sic in Noe ostensa est per admonitionem meam speculatiua scientia duarum optionis causarum, scilicet acutissima consideratione malum spernere et bonum diligere, quae ita cum emissione circumcisionis tendit in praecursu uoluntatis Dei usque ad tertium quadrum, ubi Abraham et Moyses coniuncti sunt in circumcisione et lege; quae circumcisio et lex ita procedebat usque ad quartum quadrum sanctae Trinitatis, ubi uetus testamentum in Filio Dei finitum est cum exteriori significatione, unde etiam surrexit interius germen per eundem Filium Dei in ecclesia, qui natus et passus pro salute hominum resurgens etiam et rediens ad Patrem, angulum illum qui in casu Adae absconsus et attenuatus erat, restaurauit in saluationem per animas hominum. 5. QVOD OPORTET HOMINEM HVMILITER INCEDERE ET INSIDIAS DIABOLI SAPIENTER FVGERE. Quod autem idem aedificium aliquantulum est in obliquum positum: hoc est quod homo qui opus Dei est non potest prae fragilitate sua incedere firmiter sine peccato et audacter sine timore fragilis carnis diabolum superando, sed eum oportet illum humiliter deuitare et insidias eius sapienter fugere ne peccet, atque se fideliter coniungere bonis operibus et sic constare in Filio Dei, qui quasi in angulo sedens lapis angularis est, ita etiam opus electum coniungens in homine. 6. DE QVATTVOR ANGVLIS AEDIFICII QVID SIGNIFICENT. Sed quod angulus unus respicit ad orientem et alius ad occidentem, et unus ad septemtrionem et alius ad meridiem: hoc est quod Filius Dei natus est ex Virgine et passus in carne ut in ortu iustitiae homo restauraretur ad uitam, cui omnis iustitia apposita est, quod est angulus orientalis; inde surgente saluatione animarum, ut Deus compleuit in eodem Filio suo omnem iustitiam, quae ab Abel usque in ipsum Filium Dei praefigurata est, in quo finita est constitutio carnalis obseruationis ueteris testamenti, ita ueniente salute fidelium hominum per fidem, quam idem Filius Dei attulit missus a Patre in mundum in fine temporum, quod est angulus occidentalis. Contra diabolum quoque in Abraham et in Moyse eleuauit se iustitia, qui in ea praemonstrabant promissam gratiam, per quam homo saluatus est, quem diabolus decepit occidendo eum ut latro in lapsu Adae, quod est angulus septemtrionalis, unde et miserabilis ac mortalis casus, qui factus est in humano genere, postea per supernam gratiam nobiliter et eleganter restauratus est pleno fructu in ardente opere Dei et hominis, quod est angulus meridianus. 7. ITEM ALITER DE EISDEM ANGVLIS. Angulus etiam meridianus est quod primus homo Adam a Deo creatus est. Sed quod ab eodem angulo speculatiua scientia duarum optionis causarum non incipit fulgere: hoc est quod ab ipso Adam genus suum incompositum erat, non colens Deum in scientia sua officiali seruitute legis, sed tantum propriam uoluntatem suam adimplens cum summo malo, ita ut nec in recta scientia Dei nec in uera beatitudine esset fulgens, immo in morte iacens; sed absconsum erat tantum in corde Patris quid cum homine facere uellet. Angulus etiam in oriente designat Noe, ubi se iustitia ostendere incepit, et ibi etiam aperte manifestata est praemonstrata speculatiua scientia ostendens omnem sanctitatem quae postea in Filio Dei perficienda erat. Et quia unaquaeque iustitia in Filio Dei qui est uerus oriens erat incipiens, ideo est hoc aedificium primum appellandum ad orientem in honore sanctitatis, quae primum etiam in Noe ueraciter declarata est. Angulus quoque in septemtrione est Abraham et Moyses, qui aduersus Satanan cum operante opere praedictam speculatiuam scientiam cooperiebant, quasi eam circumaedificarent cum pretiosis lapidibus et cum desuper aurato opere perspicuae iustitiae Dei, quod erat circumcisio et lex; quia iustitia ante circumcisionem et legem quasi nuda erat absque opere. Et quartus angulus occidentalis praefigurat etiam ueram Trinitatem quae palam manifestata est in baptismo saluatoris, qui erexit plenam et sanctam ciuitatem Ierusalem cum omni opere suo recurrens ad caelum in saluatione animarum. 8. QVOD HOMINIBVS A DEO PATRE DATVR MVNITIO ET DEFENSIO AD BENE OPERANDVM ET CIRCVMSPECTI SINT QVIA CINEREA CARO SVNT. Sed quod ipsum aedificium in circuitu suo murum unum duorum generum habet, quorum genus unum est quasi splendor lucidus ut lux diei, et alterum quasi compaginatio lapidum, ad inuicem coniuncta in angulo orientali et in angulo septemtrionali: hoc est quod per bonitatem Patris hominibus ex omni parte data est quasi securitas una, id est munitio et defensio in bonis operibus, quatenus ipsis circumdati et confortati carnales concupiscentias deserant et ad unum Deum qui munimentum eorum est fugiant. Qui murus in duobus est generibus: quia uelut unum genus muri est speculatiua scientia duarum optionis causarum, quoniam eandem scientiam in acutissima et certissima exquisitione speculationis animi sui homo habet, ut sit circumspectus in omnibus causis suis; et etiam uelut aliud genus muri est cinerea caro hominis, quia a Deo creatus est homo, operans factum opus in operatione. 9. DE SPECVLATIVA SCIENTIA. Et haec speculatiua scientia lucet in splendore lucis diei, quoniam per eam homines actus suos uident et considerant, quod splendidus radius est humanae mentis se caute circumspicientis; quia in homine apparet haec praeclara scientia ut candida nubes, perambulans mentes populorum in celeritate, sicut et nubes defluit in aere, lucens que ut lux diei, quoniam ipsa candida declaratur propter splendidissimum opus quod Deus benigne operatur in hominibus, scilicet ut cum ipsi deuitant malum, perficiant bonum quod in eis quasi lux diei lucet. In ipsa quoque scientia procedit unumquodque opus in homine. Quomodo? Homo habet duas uias. Quomodo? Ipse est sciens bonum atque malum cum sensibilitate. Qui dum transit de malo operando bonum imitatur Deum, faciens bonum in ipso qui iustus est, nolens iniustitiam. Sed dum operatur malum, implicatur per contractorem diabolum in peccatis, cum non uult se continere nisi sentiat illum in uinculo malorum operum; quoniam diabolus quaerit iniquitatem fugiens sanctitatem. Si autem homo abstrahit se a malo et operatur bonum, tunc suscipit eum summa bonitas; quia se ipsum propter amorem Dei superauit, qui Filium suum tradidit pro eo in mortem crucis. Vnde etiam scientia haec est speculatiua, quia ipsa est quasi speculum hoc modo, quoniam ut homo aspicit faciem suam in speculo, utrum sit in ea pulchritudo an maculositas, sic inspicit ipse in scientia bonum et malum in facto opere quod considerat intra se; quia haec consideratio est in rationali sensu, quem Deus spirauit in hominem, cum in faciem eius spirauit spiraculum uitae in anima. Nam uiuere pecorum deficit, quia rationale non est; anima autem hominis numquam deficit, quia in aeternum uiuet, quoniam rationalis est. Vnde etiam homo sentit in consideratione boni et mali quod opus sit contrarium uel electum, per gratiam Dei formatus et inspiratus rationali sensu in ortu creationis suae, illa gratia eum iterum restaurante in electione baptismi et saluatione animae noui testimonii, ut dicit Paulus amantissimus meus de eadem electione gratiae. 10. VERBA PAVLI. Reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt. Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Hoc tale est. Reliquiae quas laqueus mortis non comprehendit, ne se declinent post exemplum diaboli, illae saluae factae sunt cum aperta saluatione, dum Deus misit Filium suum incarnari, quod est electio gratiae pro salute manifestata hominum. Quomodo? Gratia Dei constituit hominem, sed ille lapsus est in prauis operibus. Tunc ostensa est electio gratiae in electo uase, cum ex Virgine Filius Dei natus est, in quo non erat licitum fieri ullum lapsum. Nam si quispiam homo sibi facit aliquam utilem rem quae ipsi ab alio abstrahitur, tunc eligit sibi aliam utiliorem quam ei nullus demat et in qua ipse pleniter abundet. Sic fecit gratia Dei. Ipsa formauit Adam primum hominem, quem diabolus abstraxit ab innocentia operis. Sed eadem gratia fecit postea plenitudinem bonorum operum per Filium Dei in saluatione animarum. Si autem gratia Dei fecit saluationem, tunc saluatio non est facta ex merito operum hominum. Quomodo? Iustitia operis defecit in Adam, ita quod homo numquam rediret in saluationem per merita operum suorum, nisi recuperaretur per eandem gratiam in iustissimo Filio Dei per opera ipsius, scilicet quod oboediens factus est Patri suo; et nisi etiam homo mundaretur per baptismum quod idem Filius Dei tradidit hominibus cum bono opere, quod opus gratia Dei operatur cum homine et homo idem opus cum illa. Ideo que est gratia Dei cum hoc opere, et hoc opus ortum est de gratia. Quod si saluatio esset ex merito hominum et rectum opus hominis esset proprium a se ipso, ita quod gratia Dei opus illud non accenderet, tunc gratia non esset gratia. Quomodo? Tunc esset homo a se ipso et non a Deo, et nulla creatura referret grates Deo, et gratia Dei nihil esset. Nunc autem gratia Dei constituit hominem rationalitate subnixum, ut iustitiam operetur in scientia boni et mali, quatenus de scientia ista appetat bonum, abiciens malum, et ut sic cognoscat uitam et mortem, per hoc eligens in qua parte remanere desideret, ut Salomon dicit in intellectu sapientiae. 11. VERBA SALOMONIS. Apposui tibi aquam et ignem, ad quod uolueris porrige manum tuam. Hoc tale est. Deus apponit in prima suscitatione animae uim magnam et acutam, uidelicet prouidentiam malorum et bonorum, quae sunt aqua et ignis. Sed sicut aqua semper inundat et celat in se multa mortifera animalia, plurima que inutilia, ita est etiam homo inundans in malis factis suis, celans ea ne diuulgetur. Et ut etiam ignis urit non perferens intra se ullam indignationem incombustam, et ut faber puriora facit monilia sua ablata rubigine, sic etiam bonum facit hominem purum, euellens ab eo rubiginem nequitiae. Nam aqua et ignis dissentiunt, suffocantes et necantes se inuicem. Sic etiam facit homo. In malo necat bonum et in bono necat malum, atque in utroque semper occultat intra se silenter sua desideria, hac et illac uersans ea. 12. DE OPTIONE DVARVM CAVSARVM. Et in ipsa commotione desideriorum habet optionem uoluntatis illius causae quam desiderat, et ad hanc uertit se cum uoluntate operis quasi manum ad hoc porrigendo, scilicet bonum opus perficiens adiuuante Deo per gratiam, et malum peragens insidiante diabolo per suggestionem artium suarum, ipso homine haec inspiciente in scientia rationalitatis. Nam in eadem scientia inspicit bonum et malum, et inde oritur in ipso desiderium optionis de duabus causis, boni uidelicet et mali secundum uoluntatem ipsius. Quid est hoc? Optio est quod homo uidet in desiderio animi sui quasi in speculo res aliquas, dicens intra se: 'Vtinam possem illud uel illud facere!' ad quod nondum accedit per opus, sed habet illud in scientia sua positus quasi in capite duarum uiarum, quod est scientiam habens duarum causarum, id est boni et mali, et ita secundum desiderium suum tendit tandem ad opus illud sursum siue deorsum. 13. QVOD RECTAE INSTITVTIONES SVRREXERVNT IN ABRAHAM ET IN MOYSE. Et alterum genus muri, quod uides, quasi compaginationem lapidum ostendens genus humanum designat etiam rectas institutiones, quae surrexerunt in mentibus hominum, ut in Abraham et in Moyse ac in ceteris qui praecedens germen erant legis Dei, cum omnibus appendiciis iustitiae Dei in lege usque in nouissimum tempus. Quomodo? Scilicet quod opus Dei est in homine et per hominem, ita quod Deus misit Filium suum propter saluationem hominum in fine legis sine peccato, et operantem in humano corpore atque ponentem fundamentum fidei super semetipsum, hoc modo quod portauit genus humanum cum primo homine eiecto de paradiso propter praeuaricationem iustitiae, faciens omne hoc mirabile in homine per legem suam, ubi comprehendit christianam cohortem, quae haec aedificatio est in bonitate Patris, quod homo ponendus est in caelesti Ierusalem. 14. QVOD SPECVLATIVA SCIENTIA COEPIT IN NOE APPARERE REGNANTE TAMEN INIQVITATE VSQVE AD ABRAHAM ET MOYSEN SINE INTERRVPTIONE. Vnde et ipsa genera in unum coadunata sunt in parte orientis et septemtrionis: quoniam in speculatiua scientia et in humano opere est communis finitio iniustitiae, in qua genus humanum erat in obliuione Dei implicatum, quae se erexit primum ab Adam cum insana iniustitia ante diluuium, ita quod ipsa depressa est cum communi plebe propter magnam iniquitatem in diluuio aquarum, ubi eadem speculatiua scientia apparere incepit per inspirationem meam cum scientia boni in Noe ut in angulo orientali, sicut praedictum est. Sed quamuis se in Noe admonitio Dei erexerit, tamen ceruix et appetitus mali in recordatione ipsius processit ouanter ad aquilonem, ita quod iniquitas schismatis contra Deum non est conculcata usque ad Abraham, in quo suffocata est ut in angulo septemtrionali, cum in eo orta est acutissima acies iustitiae Dei. Quod uero illa lucida pars muri protenditur ab angulo orientali et finitur in angulo septemtrionali tota integra et non habens ullum locum interruptum: hoc est quod speculatiua scientia in munitione mentium hominum ab angulo orientali, id est a diebus Noe incepit apparere, cum prius ante Noe studebat iniquitas hoc adimplere quod perpetrare posset in irrisione Dei, hominibus uidelicet magis concupiscentias suas sequentibus quam culturam Dei amantibus; quia primum genus hominum ab Adam, ubi speculatiua scientia absconsa erat, deglutiuit diabolus in omni uoluntate sua usque ad Noe, in quo eadem scientia aperte ostensa est, ut praedictum est, cum tamen adhuc confidebat diabolus quod esset habiturus omne genus humanum in suo praecepto, iniquitate ita procedente usque ad angulum septemtrionalem, hoc est ad Abraham et Moysen; quoniam ante eos in speculatiua scientia erat iniquitas quasi integra in sua nequitia et nondum interrupta aut contrita per constitutam iustitiam legis Dei; quia necdum circumcisio aut lex data fuerat, in quibus tamen patribus idem diabolus incepit confundi, cum prius quasi confidenter in mundo regnaret, sicut dicit Paulus meum lucidum uas electionis. 15. VERBA PAVLI AD EANDEM REM. Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen etiam in eos qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma futuri. Hoc tale est. Mors regnauit nullo contra eam militante cum superante bello de Adam usque ad Moysen. Quomodo? Quia austeritas et cultura legis ante Moysen data non erat, excepto quod circumcisio in Abraham iussione Dei facta ipsam leniter praemonstrauerat; sed mortis uitium processit de errore in errorem ut sibi placuit. Tunc surrexit in uoluntate Dei fortis miles Moyses et praeparauit fortia arma iustitiae, in quibus mors in suo cultu destructa est per instrumenta legis; quia lex abscondit in se omnem saluationem animarum cum praesignificatione Filii Dei; quia etiam mors dominabatur in innocentibus, qui prae simplicitate moderationis suae nesciebant in actibus suis opus praeuaricationis Adae in nationibus, qui est forma futuri. Quomodo? Adam fuit iustus et innocens creatus ab omni conceptione et inceptione peccati a Deo; et sic etiam Filius Dei natus est ex Virgine Maria ueniens absque ulla macula peccati. 16. QVOD RECTVM OPVS OSTENSVM EST IN ABRAHAM ET IN MOYSE PERSPICVA IVSTITIA IN INCARNATIONE FILII DEI ARDENS OPVS PER BAPTISMVM IN ECCLESIA DVRANS IN FINEM MVNDI. Sed ut uides quod illa lapidea pars muri extenditur ab angulo septemtrionali ad angulum occidentalem et ad angulum meridianum et finitur in angulo orientali: hoc est quod recta opera hominum, cum quibus in Deo muniti sunt, processerunt quasi de angulo septemtrionali, id est de circumcisione Abrahae cum lege Moysi et cum appendiciis iustitiae eorum in hominibus usque ad angulum occidentalem, ubi surrexit perspicua iustitia in incarnatione Filii Dei, abinde ultra extensa usque ad angulum meridianum, ubi ardens opus per baptismum et per reliquam iustitiam electae et nouae sponsae eiusdem Filii Dei ad restaurandum Adam in saluationem accensum est, iterum inde ultra prolongata terminum que ponens in primo angulo orientali, ita reuertendo ad summum Patrem. Quomodo? Idem summus Pater erat in suo mysterio unamquamque iustitiam ordinans quomodo redire deberet primi hominis casus in saluationem animarum reuertendo ad Deum. Quomodo? Quia homo ceciderat, ideo surrexi in misericordia et misi Filium meum in restaurationem saluationis animarum, sicut seruus meus psalmista Dauid ostendit dicens. 17. VERBA DAVID AD EANDEM REM. Sed in lege Domini uoluntas eius, et in lege eius meditabitur die ac nocte. Hoc tale est. In lege iustitiae quam Vnigenitus Dei natus ex Virgine demonstrauit mundo, qui cum Patre et Spiritu sancto unus Deus exsistens omni dominatur saeculo, ita quod ipse Filius Patris incarnatus et homo uisibilis uisus Dominus est eleuatus in carne super omnem creaturam, fuit uoluntas Patris in saluatione. Quomodo? Quia idem Filius Dei ante mundum a Patre genitus, postea in mundo natus ex Matre in fine temporum, necdum incarnatus manens in Patre inuisibilis, ut uoluntas inuisibilis est in homine antequam exeat in opus, uisibilis deinde apparuit in carne pro salute hominum. Ita cum eodem Filio suo meditatur omnipotens Pater omnem iustitiam contra primum casum Adae. Vbi? In dilectione eiusdem Filii, qui ante tempora in diuinitatis gloria manens in Patre, mirabiliter postea sub statuto tempore mundi incarnatus est, ut etiam eum Pater in mundum misit de corde suo summum sacerdotem super omnem iustitiam. Vnde et legem iustitiae idem Filius collegit, ut eam accepit de Patre facta lege Christianorum. Sed in eadem lege, quam Pater in Filio suo constituere atque facere uoluit, meditatur in die. Quomodo? Scilicet in die qui ipse est, dum nulla obscuritas iniquitatis erat in ulla creatura, priusquam constitueret ullam creaturam saeculorum, meditatus est istam legem Filii sui. Et etiam in nocte. Quomodo? Quia in facta creatura dum se incepit erigere malum, quod est quasi obscuritas noctis in angelo et in homine, meditatur etiam Pater ita usque in nouissimum diem, in quem pertingunt opera sua quae ineffabiliter operatur, ostendens et aperiens legem Filii sui, cum in ipso perficit omnia bona quae in homine perfici debent. 18. QVOD MEMBRA CHRISTI CONSTANT ADHVC IMPERFECTA IN ELECTIS SVIS ET ECCLESIA CARET ADHVC FVTVRA PERFECTIONE QVAM HABITVRA EST. Sed quod uides quod praefata lapidea pars praedicti muri habet duo loca interrupta inter angulum uidelicet occidentalem et angulum meridianum: hoc est quod opus humani generis in munitione defensionis suae duobus modis adhuc imperfectum est, cum membra incarnati Filii Dei constant adhuc quasi imperfecta in electis suis, quod est primus interruptus locus uelut ab occidente, quoniam idem Filius Dei missus est in mundum in fine temporum; et cum deinde ecclesia est similiter adhuc quasi imperfecta in omnibus uirtutibus suis, ut consistere et aedificari debet in caelesti Ierusalem, quod est alter interruptus locus uelut ad meridiem, cum eadem ecclesia perficietur in caelestibus. 19. QVOMODO DENARIVS NVMERVS ATTENVATVS PER ADAM SVRREXIT IN FILIO DEI IN DENARIVM ET DENARIVS IN MILLENARIVM. Quod autem longitudo ipsius aedificii est centum cubitorum: hoc est quod denarius numerus attenuatus erat in praeuaricante homine et recuperatus est in Filio meo per multiplicem denarium centenarii numeri multiplicium uirtutum in saluatione animarum, de quo denario per centenarium deinde ascendit millenarius numerus perfectus in omnibus uirtutibus, ut pleniter euacuentur mille artes diaboli, cum quibus seducit omnem cohortem amabilium ouium omnipotentis Dei. Quid est hoc? Ego omnipotens constitui in initio ardentia et uiuentia lumina, quae lucerent in splendoribus suis; sed quaedam perstiterunt in amore meo, quaedam autem ceciderunt despiciendo me creatorem suum. Sed non decuit me creatorem ut institutionem meam uacuam et irritam dimitterem. Quomodo? Angelica scilicet creatura superbientis agminis hoc bonum, quod creator suus ipsi dedit ad cognitionem suam illud semetipsi deputauit in fallacem gloriam se posse similem esse creatori suo; unde cecidit in mortem. Tunc praeuidit Deus quia quod in eodem perdito agmine cecidit fortius restaurandum esset in alio. Quomodo? Quia creauit hominem de limo terrae uiuentem in anima et corpore, ut ad gloriam illam pertingeret, de qua praeuaricator diabolus cum suis imitatoribus eiectus est; quoniam homo ualde carus est Deo secundum quod eum etiam fecit ad imaginem et similitudinem suam, ita ut in perfectione sanctitatis operaretur omnes uirtutes, sicut et Deus condidit omnes creaturas, et ut etiam impleret operando in humillima oboeditione et in opere uirtutum subministrationem laudis gloriosorum angelicorum ordinum, quatenus in hoc beatitudinis culmine adornaret laudem eorundem supernorum spirituum qui assidua deuotione sunt laudantes Deum, atque ut in eadem beatitudine sua hoc adimpleret quod perditus angelus in praesumptione sua ruens euacuauit. Ideo que est homo plenus denarius numerus, qui haec omnia per uirtutem Dei perficit. Sed denarius numerus multiplicat centenarium in hac propositione; quia homo diabolica seductione corruens a Deo tandem diuina miseratione et inspiratione admonitus strenue incepit Deum agnoscere cum lege et prophetia ueteris testamenti, et deinde acutius cum sanctitate ac omnibus instrumentis uirtuosae constantiae ecclesiae. Sic que incepit homo operari omnes uirtutes de Abel, ita eas perficiendo usque ad nouissimum iustum, quod est centenarius numerus longitudinis huius aedificii, quod Deus in mystica figura demonstrat hominibus, ne desperent prolapsi in iniquitatibus suis, sed ut surgentes ab eis fortiter laborent in opere Dei; quia et unusquisque cadens in peccatis, cum se erigit ab eis, fortior erit quam prius esset, sicut et Deus maiores et fortiores uirtutes restituit in homine, Filium suum mittens in mundum ad erigendum collapsum genus humanum, quam prius homo operaretur. Vnde et homo fortius operatur in anima et corpore quam si esset sine corporali grauedine, quoniam rixatur in semetipso in multis periculis, perficiens fortissima bella et uictoriosus exsistens cum Domino Deo suo, fideliter militans ei, sic ipsum cognoscens in militia sua, corpus suum scilicet castigando; quia angelus carens grauedine terreni corporis est tantum miles caelestis harmoniae lucidus et purus, perseuerans in uisione Dei; homo uero grauatus corporali putredine est fortissimus et gloriosissimus sanctissimus que miles cum restaurato opere, quod operatur propter Deum in anima et corpore, ita per centenarium numerum praesentis laboris pertingens ad millenarium futurae retributionis, uidelicet cum in nouissimo die plenam mercedem accipiens sine fine in anima et corpore gaudebit in caelesti habitatione. Sic ergo denarius attenuatus numerus recuperatus est per Filium meum, qui natus ex Virgine et passus in cruce hominem reduxit ad caelestia, ut idem Filius meus dicit in euangelio. 20. VERBA EVANGELII DE EADEM RE. Quae mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lucernam et euertit domum et quaerit diligenter, donec inueniat? Et cum inuenerit, conuocat amicas et uicinas dicens: Congratulamini mihi, quia inueni drachmam quam perdideram. Hoc tale est. Sancta diuinitas habuit drachmas decem, id est in electis angelis et in homine decem ordines supernarum distinctionum; sed drachmam unam perdidit, cum homo magis diabolicam seductionem quam diuinum praeceptum secutus in mortem cecidit. Vnde ipsa accendens ardentem lucernam, scilicet Christum uerum Deum et uerum hominem, splendidissimum que solem iustitiae, euertit per eum domum, id est iudaicum populum, et intra legem quaesiuit diligenter omnem significationem quae fuit in saluatione, in qua constituit nouam sanctificationem, et sic inuenit drachmam suam, hominem uidelicet quem perdiderat. Tunc conuocauit amicas, id est saeculares iustitias, et uicinas, id est spiritales uirtutes, dicens: Congratulamini mihi laudabiliter et gaudenter, et aedificate caelestem Ierusalem uiuentibus lapidibus, quia hominem inueni, qui perierat deceptione diaboli. 21. QVOD IN QVINQVE VVLNERIBVS CHRISTI PECCATA HOMINVM DELENTVR. Sed sicut uides quod latitudo huius aedificii est quinquaginta cubitorum: hoc est quod omnis latitudo uitiorum hominum, qui in opere Dei aedificare debuerunt, magis tamen concupiscentias suas sequentium quam opus Dei colentium, in diffusis quinque uulneribus Filii mei, quae in cruce passus est, misericorditer abstergitur et remittitur, ita quod uulnera manuum eius opera manuum inoboedientiae Adae et Euae deleuerunt, et quod uulnera pedum eius liberauerunt itinera humani exilii, et quod uulnus lateris eius, de quo orta est ecclesia, deleuit culpam Euae et Adae; quoniam de latere Adae Eua creata est. Vnde et idem Filius meus in ligno fixus est ut hoc aboleretur quod per lignum praeuaricatio facta fuit; atque aceto et felle potatus ut gustus pomi diminueretur. 22. QVOD HOMO QVINQVE SENSIBVS SPIRITV SANCTO SIBI INSPIRATIS DISCERNIT BONVM ET MALVM. Et altitudo eius est quinque cubitorum: quae est excellentia diuinarum scientiarum in Scripturis quae propter opus Dei sunt in quinque sensibus qui sunt in homine, quos exspirauit Spiritus sanctus ad utilitatem hominum; quia homo cum quinque sensibus suis respicit ad altitudinem diuinitatis discernens unumquodque bonum scilicet et malum. 23. QVOD HOMO ANIMA ET CORPORE LABORET DEVITARE MALVM ET FACERE BONVM IN PROSPERIS ET IN ADVERSIS. Vnde et eius duo parietes in utroque latere ipsius sunt unius longitudinis: quoniam in aedificio bonitatis Dei quasi in duobus parietibus animae et corporis utriusque lateris, prosperi scilicet et aduersi, hominem constantissime oportet laborare. Quomodo? Vt deuitet malum et operetur bonum. Quomodo? Quia profunda et incomprehensibilis diuina potestas instituit hominem, ut totis uiribus suis et toto sensu suo colat Deum aequali deuotione in longitudine intellegibilis rationalitatis; quoniam dignum est ut creator omnium ante omnia et super omnia dignissime colatur Deus. 24. QVOD HVMANA MENS DEBET HABERE SAPIENTIAM ET DISCRETIONEM AD COGNOSCENDVM DEVM. Quapropter et alii ipsius duo parietes in fronte et in fine eius unius sunt latitudinis: quoniam in opere Dei sapientia et discretio sunt uelut duo parietes, uidelicet sapientia quasi in superiori et discretio quasi in inferiori parte quas Deus aspirat aequo et iusto dono suo in magnitudinem latitudinis humanae mentis ad cognoscendum se. 25. QVOD HOMO EX QVATTVOR ELEMENTIS CONSTANS FIDEM CATHOLICAM AEQVALI DEVOTIONE COLAT. Sed quod idem quattuor parietes ubique in circuitu ipsius aedificii aequalis sunt altitudinis exceptis propugnaculis eius, quae aliquantulum eminent altitudinem ipsius: hoc est quod homo in quattuor elementis positus ubique fidem catholicam per bonitatem Patris aequali deuotione et cultura in alto habebit, Filium cum Patre et Spiritu sancto uidelicet colens, qui omnia opera sua operatur in ipsis. Quomodo? Omne opus scilicet quod Filius Dei operatus est et operatur, hoc perficit per bonitatem Patris in Spiritu sancto. Quid est hoc? Quoniam secundum uoluntatem Patris erat Filius redimens hominem per incarnationem suam, quod est magna bonitas; quia Pater sic ordinauit ut Filius eius nasceretur ex Virgine de Spiritu sancto conceptus, humanitatem assumens propter amorem hominis, ut eum reduceret in restaurationem uitae, quatenus homo cum Deo partem haberet cum qua intraret in saluationem per ipsum in recta et catholica fide, in qua Pater et Filius et Spiritus sanctus cognosci debet unus et uerus Deus. 26. QVOD FIDELIS HOMO ASCENDAT DE VIRTVTE IN VIRTVTEM. Sed et ibi sunt propugnacula praestantioris altitudinis. Quomodo? Quia cum homo respicit in culmen bonae mentis, tunc aedificat altitudinem fidelium murorum in uirtutibus operis Dei ascendens super intellegibilem fidem, Deum uidelicet sciens esse in potentia diuinitatis suae, super quam fidem deinde construit altiorem staturam uirtutum praestantissimorum propugnaculorum. Quomodo? Nam aedificat altiores uirtutes, sibi non sufficiens ut solummodo fidem habeat in Deum, sed ascendit uirentem palmam, quod est de uirtute in uirtutem, cum quibus exaltata et decorata est rectissima fides quasi ciuitas cum propugnaculis. 27. QVOD FILIVS DEI MISSVS EST IN MVNDVM SECVNDVM TEMPVS PRAEORDINATVM A PATRE VT PERFICERET VOLVNTATEM PATRIS IN REDEMPTIONEM HOMINIS. Quod uero latitudo inter ipsum aedificium et splendorem ex praedicto circulo se in profundum abyssi extendentem est in uertice orientalis anguli unius palmi: hoc est quod amplitudo supernorum secretorum est inter opus Filii Dei, quod demonstrauit quasi aedificium, conuersatus sine peccato corporaliter in saeculo, scilicet faciens uirtutes multas in bonitate Patris, et inter potestatem eiusdem Patris quasi splendorem in maxima uirtute sua se in inferiora et in superiora extendentem, cum Filium suum misit in mundum, in capite scilicet anguli qui respicit ad orientem, hoc est in iustitia quae primum praesignata est in Noe, per admonitionem Spiritus sancti praefigurantem perfectam illam iustitiam quae declarata est in incarnatione Filii Dei, ita quod in his secretis erat quasi spatium unius staturae, ut extenta manus est a pollice usque ad alios digitos; quod est ordinatum tempus in paternis uisceribus, quomodo Vnigenitum suum mittere uoluit in manu fortissima, ut ipse ita circuiret cum omnibus articulis digitorum, qui sunt omnia opera eius in Spiritu sancto, quatenus perficeret uoluntatem Patris sui, passus in cruce propter miseram ac contemptibilem inoboedientiam, quam diabolus primo homini insufflauit in sua suggestione, cum propter hoc ad redimendum ipsum hominem misericordia Dei se declinauit ad terram per humanitatem eiusdem Filii Dei in incomprehensibili altitudine diuinitatis. 28. QVOD SVPERBIAM MALI VEL FINEM EIVS IN OPERANTE CREATVRA AVT INITIVM AVT FINEM SVPERNAE IVSTITIAE IVSTAM QVE DISTRIBVTIONEM VOLVNTATIS DEI NVLLVS HOMINVM PERSCRVTARI POTEST. Sed quod alibi, id est in septemtrionali et in occidentali atque in meridiana parte, tanta undique est latitudo inter idem aedificium et eundem splendorem, ut eius amplitudinem nullo modo comprehendere possis: hoc est quod nullus hominum mortali corpore grauatus poterit scire elationem mali in uisceribus aquilonaris diaboli, nec finitionem eius in operante creatura in occasu cadentis hominis, nec initium aut finem ardentis meridiei, quod est supernae iustitiae; nec considerare quomodo haec dilatata et discreta sint inter opus et potestatem scientiae meae in omnibus populis, scilicet aut in electis aut in reprobis qui omnes positi sunt in aequissimam perscrutationem, ita quod acutissima et diligentissima districtione examinabuntur in praeceptis meis, cum tamen ipsi omnes perspicue debent confidere quod eos pasco in omnibus necessitatibus suis; quia haec omnia in secretis meis ita occultata sunt quod amplitudinem profunditatis eorum nec sensus aut intellectus hominis ullo modo comprehendere uel intellegere ualeat, nisi quantum permissione mea conceditur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet, hic in ardente amore speculi mei ad uerba haec anhelet et ea in conscientia animi sui conscribat. 1. QVOD DIVINAE VIRTVTES SVB LEGE PVLLVLANTES IN NOVA LEGE PLVRIMVM FRVCTVM AFFERVNT. 2. QVOD VOLVNTATE DEI VIRTVTES OPERANTVR IN HOMINIBVS. 3. DE STATV AMORIS CAELESTIS DISCIPLINAE VERECVNDIAE MISERICORDIAE VICTORIAE ET QVID SIGNIFICET. 4. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 5. SPECIALITER DE AMORE CAELESTI ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 6. SPECIALITER DE DISCIPLINA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 7. SPECIALITER DE VERECVNDIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 8. SPECIALITER DE MISERICORDIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 9. SPECIALITER DE VICTORIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 10. DE STATV PATIENTIAE ET GEMITVS ET QVID SIGNIFICET. 11. DE HABITV EARVNDEM ET QVID SIGNIFICET. 12. SPECIALITER DE PATIENTIA ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET. 13. SPECIALITER DE GEMITV ET HABITV EIVS ET QVID SIGNIFICET.