[2,4,0] VISIO QUARTA. 1 Et deinde uidi uelut magnam et rotundam turrim: totam integrum et candidum lapidem existentem, tresque fenestras in summitate sui habentem, ex quibus tantus fulgor resplenduit, ut etiam tectum turris illius, quod se uelut in cauum erexerat, in claritate fulgoris illius manifestius conspiceretur. Ipsae autem fenestrae pulcherrimis smaragdis circum ornatae erant. 2 Sed et illa turris uelut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis imposita erat, instar turris alicuius quae in muro urbis imponitur; ita quod illa imago prae fortitudine eius nullo modo cadere poterat. Et infantes illos qui uentrem imaginis (ut praedictum est) subierant, uidi multa claritate radiantes; quorum alii in fronte usque ad pedes ipsorum, uelut aureo colore ornati erant; alii uero claritatem tantum habentes, illo colore carebant. Ex ipsis item aliqui purum et lucidum splendorem; alii uero quemdam turbidum et rubeum fulgorem ad orientem uergentem inspiciebant. 3 Sed ex iis qui ipsum purum et lucidum splendorem considerabant, quidam claros oculos et fortes pedes habentes in uentre illius imaginis fortiter incedebant. Alii autem infirmos oculos et debiles pedes habentes, huc et illuc a uento propellebantur. Sed et ipsi baculum manibus tenentes, coram imagine uolitabant, ac eam aliquando sed tamen tepide feriebant. 4 Quidam uero serenos oculos sed imbecilles pedes habentes, ante imaginem illam hac et illac in aere discurrebant. Alii autem infirmos oculos, sed fortes pedes habebant, et tamen coram imagine Iente ambulabant. Sed ex iis qui illum turbidum et rubeum fulgorem inspiciebant, alii in praefata imagine bene ornati alacriter incedebant; alii ex ipsa se rapientes, eam impugnabant, et ordinatas constitutiones eius euertebant, de quibus quidam per fructum poenitentiae ad ipsam humiliter reuertebantur; quidam uero per contemptum in obdurata elatione mortis remanebant. 5 Et iterum audiui uocem de coelo mihi dicentem: Sicut noua sponsa agni post illustrationem inundationum quae orta est in sole iustitiae, qui mundum sua perfusione sanctificauit, in igneo ardore Spiritus sancti decorata et confirmata ad perfectionem decoris sui est; ita etiam fidelis homo qui regenerationem in spiritu et aqua percipit, per unctionem superioris doctoris ornari et stabiliri debet, ut in omnibus membris suis ad effectum beatitudinis conformatus plenitudinem fructus summae iustitiae proferens, decorem sui ornatus perfecte inueniat. 6 Quapropter turris haec, quam uides, designat flagrationem donorum Spiritus sancti quam misit Pater in mundum propter amorem filii sui, incendentem corda discipulorum illius in igneis linguis, unde robustiores redditi sunt in nomine sanctae et uerae Trinitatis. Sed quod ipsi ante aduentum eiusdem ignei Spiritus sancti in habitaculo suo clausi sedebant, clausuram corporis ipsorum ostendebant, per quam timidi ad loquendam iustitiam Dei, et imbecilles ad patiendas poenas aduersariorum erant. 7 Et quia filium meum in carne uiderant, ideo clausis interioribus oculis suis illum in carne diligebant: ita quod tunc non uidebant apertam doctrinam quam postea in mundum effuderunt, cum in Spiritu sancto robustiores effecti sunt. In cuius aduentu ita confirmati sunt, ut nullam poenam abhorrerent, quin strenue tolerarent eam. 8 Haec est enim fortitudo turris huius, per quam Ecclesia ita roborata est, quod nulla insania diabolici furoris superari poterit. Sed quod eam uides magnam et rotundam, totamque integrum et candidum lapidem existentem, hoc est quod immensa est dulcedo Spiritus sancti, et uolubilis in gratia omnes creaturas circuiens; ita quod nulla corruptela in integritate plenitudinis iustitiae eam euacuat; quoniam ipsa torrens iter habens, omnes riuulos sanctitatis in claritate fortitudinis illius emittit, in qua nunquam maculositas ullius sordis inuenta est, quia ipse Spiritus sanctus est ardens et lucens claritas et quae ardentes uirtutes fortiter accendit et nunquam exstinguetur, ac ideo omnes tenebrae ab eo fugantur. 9 Quae tres fenestras in summitate sui habet: ex quibus tantus fulgor resplendet, ut etiam tectum turris illius quod se uelut in cauum erigit in claritate fulgoris illius manifestius conspiciatur, quia ineffabilis Trinitas in effusione donorum excellentiae Spiritus sancti manifestatur; ita quod ex eadem beatissima Trinitate tanta claritas iustitiae per doctrinam apostolorum emanat, ut etiam exinde fortissima uirtus diuinitatis quae incomprehensibilis in altitudine omnipotentiae maiestatis suae existit, homini mortali creaturae apertius innotescat; sed tamen ita quantum fide credentis et fidelis hominis, capi possibile dignoscitur. [2,4,10] Unde ipsae fenestrae pulcherrimis smaragdis circumornatae sunt; quoniam ipsa beatissima Trinitas uirentissimis uirtutibus et aerumnis apostolorum quae nunquam ariditatem tepiditatis fidei sensisse dicitur, ubique in toto mundo apertissime declarata est. Quomodo? Quia notum est quomodo propter fidem ueritatis, rapacissimi lupi eos diuersis pressuris oppresserunt; unde robustiores ad bellum certaminis effecti sunt: ita quod praeliando Ecclesiam acquisierunt, et eam ad aedificationem fidei fortissimis uirtutibus roborauerunt: et multimodis coruscationibus uirtutum ornauerunt. 11 Et quoniam Ecclesia in inspiratione Spiritus sancti per eas ita confirmata est, idcirco et ipsa uult et exposcit ut filii sui ornentur signo Spiritus sancti in hac unctione, ut idem Spiritus sanctus penetrauit corda fidelium in alta misericordia quae ualde mystica est, ita quod in igneis linguis per uoluntatem Dei Patris in mundum uenit. 12 Quapropter et homo baptismate saluationis perfusus confirmandus est unctione excellentis doctoris, sicut et Ecclesia super firmam petram firmata est. 13 Unde eadem turris uelut in medio dorsi praedictae muliebris imaginis imposita est, instar turris quae in muro urbis imponitur, ita quod illa imago prae fortitudine eius nullo modo cadere poterat; quia Spiritus sanctus in maxima fortitudine incarnationis illius qui uerus sponsus Ecclesiae existit, mirabilia sua mirabiliter operatus est, et ecclesiam tam fortem in defensione munitionis suae ostendit; ut illa ob eam fortitudinem qua ab igneo dono eius munita est, nunquam in errore ullius peruersitatis decidere possit; quoniam per supernam protectionem in amore sponsi sui sine macula et sine ruga semper gaudebit; quia et idem unigenitus meus de Spiritu sancto conceptus, nobiliter sine macula ex uirgine natus est; quemadmodum ad Mosem locutus sum: Ecce, inquit, est locutus apud me; stabisque supra petram, cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, et proteget te dextera mea, donec pertranseam, tollamque manum meam, et uidebis posteriora mea. Quid hoc? Prope est miraculum; quod implebitur in uoluntate mea. 14 Sed tu prius pugnabis in duritia legalium praeceptorum, per exteriorem significationem uim eorum ostendens: ubi dulcedinem et leuitatem non inuenies quae in Filio meo aperietur. Et haec duritia legis quam in praecepto meo scribes, tandiu in duritia lapideorum cordium stabit, quousque omnis gloria illa manifestabitur quae mihi a te et ab imitatoribus tuis usque ad manifestationem Filii mei exhibenda est. 15 Cumque hoc adimpletur in lege quam nunc scribis, glorificabor, ponamque te in perforatum lapidem. Quomodo? Ego ponam te in duritia legis cum te in praecepto meo super eam constituo; te uidelicet magistrum huius antiquitatis nominans, quam Filius perforabit: plus eam quam tu in mysticis uerbis exponens, cum eum in opportuno tempore in mundum misero. 16 Et ideo proteget te fortitudo ipsius; quia ipse acutiora uerba quam tu afferet, et clausuram in legalibus praeceptis aperiet; donec ad me redeat. Quid hoc? Ipse tandiu salutaria uerba mundo corporaliter dabit, donec in carne sua quam de uirgine sumet, mortem corporaliter subeat. Tunc et ego tollam manum meam; quia super sidera eum ad me leuabo, omnia mysteria eius per Spiritum sanctum denudans; et sic uidebis incarnationem eius, ut cum homo a dorso cernitur et non ante perspicitur, quoniam eum incarnatum senties, sed diuinitatem illius nom capies, quia filii tui magis eum uidebunt cum ad me redierit, quam eum intellexerint cum apud eos uisibiliter conuersatus fuerit. 17 Et quod uides infantes illos qui uentrem imaginis (ut praedictum est), subierant multa claritate radiantes: hoc est quod ii qui in innocentia munditiae puri cordis per fontem regenerationis matrem, scilicet Ecclesiam, ut tibi praemonstratum est, adepti sunt: filii lucis propter ablutionem peccatorum suorum existunt. Quorum alii a fronte usque ad pedes uelut aureo colore ornati sunt; quia ab initio bonorum operum usque ad finem sanctitatis per fulgentissima dona sancti Spiritus in unctione uerae credulitatis per manum pontificis in chrismate decorantur. Quomodo? 18 Ut pretiosis lapidibus aurum decoratur cui imponuntur, ita et chrismate per manum superioris doctoris fideliter baptizatus in unctione baptismatis ornatus ostenditur; quemadmodum scriptum est: Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron; et cunctus populus incedebat contra uiam oliuae quae respiciebat ad desertum. Quid hoc? 19 Filius uirginis qui dominatur uniuerso mundo, ut terrenus rex reliquo populo transgressus est torrentes aquas sacrosancti lauacri: quod in admonitione Spiritus sancti forti desiderio uiam salutis demonstrat. Quid hoc? Ipse reliquit mortem transiens ad uitam, cum in regeneratione Spiritus et aquae, id est in magno ornamento urbis coelestis Hierusalem, quae nunquam deficit summam beatitudinem annuntiauit. [2,4,20] Unde omnis populus qui in illum credebat, incessit per inspirationem Spiritus sancti per uiam illam quae absconsa erat in unctione olei, respicientis ad praeuaricationem Adae quae deserta erat pulchritudine haereditatis iustitiae Dei, et ad hoc spectantis ut Adae posteritas ad salutem redire uellet; quia uulneratum peccatum primi hominis necesse habuit ut per sacerdotale officium inungeretur, quod filio uirginis necesse non erat; quoniam ipse totus in sanctitate conceptus est non uulnerato nec corrupto matris suae utero, sed in integritatis honore perseuerante. 21 Nam quod per uulnera suggestionis diaboli maceratum et confusum est, hoc per unctionem olei impinguandum et ornandum est; ita quod edax liuor abstergatur quem carnis concupiscentia operatur. 22 Alii uero, ut uides, claritatem tantum habentes aureo illo colore carebant; quoniam ipsi in baptismate ablutionis tantum mundati, unctionem superioris sui sacerdotis in chrismate non sunt adepti, quod signum ardentis Spiritus sancti est. Quid hoc? Unctio confirmandi per donum sancti Spiritus in episcopali officio specialiter fulget: quod populo fideli post regenerationem Spiritus et aquae exercendum est, cum credulus homo confirmandus est supra firmam petram. Quomodo? Filius meus baptisma in corpore suo suscepit: ipsum hoc pacto in carne sua sanctificans; in qua non est diuisus; quia ipse solus uirginis uiuus Filius est, ac ideo filius hominis dictus, quoniam illa uirgo eum non concepit ex utero, sed ex integritate uirginitatis suae peperit illum. 23 Qui post passionis miseriam et resurrectionis gloriam in eadem carne coelum penetrauit ad me rediens, ac deinde Spiritus sanctus in igneo ardore mundum illustrauit, confirmans omnem iustitiam in cordibus discipulorum illius, cum eis aperuit quod antea absconsum erat. Quomodo? Sic Spiritus sanctus corda illorum accondit, ut sol, cum sub nube incipit apparere, ardentem calorem suum ostendit in sua praeclara luce. Quid hoc? Amor Filii mei in mentibus eorum latenter ardebat; et ita calor Spiritus sancti eos penetrans fortissimum solem doctrinae illorum ostendebat, quoniam hoc est testimonium illud quod Spiritus sanctus Ecclesiae declarauit; ita quod mors, iustitiae Dei resistere non ualet. 24 Unde uos, o filii ueritatis, audite et intelligite confirmationem Spiritus sancti; quam ipse in suaui unctione magisterii sui qui est magister omnium unctionum uobis benigne offert. Et ideo haec unctio in honore eiusdem Spiritus sancti per superiorem sacerdotem tantum exercenda est; quia omnis ecclesiasticus ordo in Spiritu sancto institutus est; et propterea haec unctio Spiritus sancti est. 25 Quapropter et homo ille qui mysterium regenerationis ad uitam suscepit; si hoc modo non est unctus, tunc nec ornatum ecclesiasticae plenitudinis percepit, secundum quod ecclesia per flagrantem Spiritum sanctum ornata ostendit, ut supra monstratum est. Sed et quemadmodum Ecclesia in donis sancti Spiritus perficitur; sic et fidelis homo confirmandus est in unctione principalis doctoris, qui in honore Spiritus sancti formidandus magister est, quoniam idem Spiritus sanctus calore suo certissimam doctrinam Christiano populo ardenter profert et accendit. Unde qui in hac unctione sancti Spiritus sic uncto adhaeserunt, in saeculari procreatione, illi non coniungantur; quia in Spiritu sancto ei copulati sunt. Quid hoc? Fides portat hominem ad hanc unctionem: et ideo qui illum tunc in manibus tenet fidem designat, quae carnalia non quaerit, sed semper ad spiritualia tendit. 26 Nam oculus meus uidet hominem, ut in operibus suis uenturus est ad me. 27 Quod si tu, o homo, post baptismum me dimittis et ad diabolum reuerteris, inde iusto iudicio condemnaberis; quoniam magnum donum intellectus tibi dedi, et quia misericordiam meam in fonte baptismatis tibi ostendi. Omnes enim qui misericordiam meam in baptismo quaerunt, eam benigne inueniunt propter Filium meum in mundum uenientem et multos labores in corpore suo sustinentem, et propterea, o homo, pugnas animae et corporis tui patienter debes tolerare, et propter Filium meum suscipiam te, et nemo repellendus est a lauacro baptismi qui illud in nomine meo fideliter sequitur, quia in quocunque tempore me homo quaerit, illum feruenter suscipio. 28 Quod si postea illius opera praua erunt, ipsa eum iudicant ad mortem. Ideo, o homo, in regeneratione Saluatoris inundare, atque in unctione sanctitatis inungere: mortemque fuge, et uitam imitare. Nam et mater fidelium quae Ecclesia est, ut filii sui mortem effugiant, et uitam inueniant, fideliter in ipsis exorat. Quomodo? Ipsa gemebundam uocem in filiis suis habet; quae adeo in ipsa posita est, usque dum plenitudo filiorum eius in tabernaculum supernae ciuitatis ingrediatur. 29 Et hanc uocem idcirco habet; ut me qui sum ante aeuum admoneat semper uidere et intueri, quod unigenitus meus incarnatus est, quatenus propter amorem illius filiis suis parcam; quos ipsa in regeneratione spiritus et aquae suscepit; quia coeleste regnum non possunt intrare nisi in saluatione. Unde sic resonat: Timete Patrem, amate Filium, et ardete in Spiritu sancto. Quomodo? Hic sonus de me Patre per Filium meum in sancto Spiritu ei datus est; qui est uox in ipsa resonans quasi tuba in ciuitate. Et alio modo non loquitur; nisi sic in filiis suis. [2,4,30] Quapropter et ita fortissimus Deus admonetur per Filium suum ut parcat peccatis hominum, quae propter poenitentiam sine perditione toleranda sunt, quia ipse Filius Dei humanitatem sine peccato assumpsit. Qui non debuit indui polluta carne quae de semine peccati concepta est; quoniam Deus iustus est, et quia splendor coelestis regni non tangitur ulla macula sordis. 31 Et quomodo esse posset ut homo qui immensa foeditate maculatus est supernum regnum intraret, nisi per Filium meum sine sorde incarnatum? qui peccatores suscipit in poenitentia purgatos. Et quis posset hoc facere nisi Deus? Unde et Ecclesia ad filios suos conuertitur, et eos materna dilectione fouet. 32 Sed quod uides quod ex praedictis infantibus alii quemdam purum et lucidum splendorem, alii uero quemdam turbidum et rubeum fulgorem ad orientem uergentem inspiciunt: hoc est quod ex filiis Ecclesiae quos ipsa innocentia corruptionis suae per uirtutem Dei procreat, quidam puritatem spiritualis uitae in serenissima uirtute fulgentem, terrena scilicet conculcantes, propter amorem ueri solis attendunt: quidam autem carnales facultates quas multa diuersitas uitiorum perturbat habentes, et tamen in recta fide fideliter ardentes, etiam propter supernam retributionem ad aeterna suspirant. Et ex iis qui ipsum purum et lucidum splendorem considerant quidam claros oculos et fortes pedes habent, ac in uentre imaginis potenter incedunt, quia hi cum coelestia sectantur in mandata Dei uisum iustae considerationis et incessum bonae consummationis ponunt; ita scilicet in intima amplexione maternae dilectionis ambulantes quod nec in caducis nec in aeternis deuotionem suae intentionis muniunt. 33 Alii autem infirmos oculos et debiles pedes habent; quoniam nec claram intentionem nec fortem exhibitionem ad opus perfectionis tenent, unde et huc et illuc a uento proiiciuntur, quia in diuersitatem morum per uarias tentationes elationis funduntur. Sed et ipsi baculum in manibus suis tenent, et coram imagine uolitant ac eam aliquando sed tamen tepide ferunt; quoniam contumacem fiduciam in operibus suis ponentes, Ecclesiae Dei falso rumore se ostendunt, ac eam interdum sed tamen insipienter per saecularem prudentiam notant, quia cum per fictam simulationem sapientes apparent in conspectu hominum; stulti apud Deum per inanem gloriam efficiuntur. 34 Quidam uero serenos oculos sed imbecilles pedes habentes, ante illam imaginem hac et illac in aere uagantur; quia cum ipsis diuina praecepta per intuitum considerationis nota sint, in pede tamen completionis claudicantes, sic sponsae Christi per discursum propriae instabilitatis demonstrantur, ut in umbra sapientiam quaerentes, eamque in potestate sua se habere putantes antequam eos in mente ipsorum contingat et ullam uim illius obtineant. Alii autem infirmos oculos sed fortes pedes habent, et tamen coram eadem imagine debiliter ambulant; quoniam ipsi debilem intentionem ad opus bonum tenent, cum fortiter in operibus iustitiae incedere deberent; sed in ecclesiasticis institutionibus simpliciter non currunt, quia magis ad terrena quam ad coelestia mentem figunt; et ideo apud Deum stulti sunt, quoniam per saecularem prudentiam comprehendere uolunt quod assequi non possunt. 35 Sed ex iis quae illum turbidum et rubeum fulgorem inspiciunt, alii in praefata imagine bene ornati fortiter incedunt; quia ista quamuis terrena possideant, tamen in uisceribus Ecclesiae ornatum laborum suorum portantes, in diuina lege pedem rectitudinis ponere non dedignantur, cum mandatis Dei obedientes peregrinos suscipiunt, nudos uestiunt, et esurientes alunt. 36 O quam felices isti sunt, quoniam hoc modo Deum suscipiunt, unde et ipse habitat cum illis. Alii autem ex ipsa imagine se rapientes eam impugnant, et constitutas ordinationes eius opprimunt; quoniam hi, materna uiscera et dulcia nutrimenta Ecclesiae deserentes, illam uariis erroribus fatigant, et ideo constitutas leges eius diuersis oppressionibus dilaniant; de quibus quidam per fructum primae ad ipsam humiliter reuertuntur; quia quod grauiter deliquerunt, digne poenitendo propter restaurationem uitae grauiter in se puniunt: quidam uero per contemptum obdurationis in elatione mortis remanent, quoniam ipsi uitam negligentes, obdurato corde propter contumacem et impoenitentem uecordiam iudicium mortis suscipiunt, ut in mystica uisione sua Ezechiel dicit: Rex lugebit, et princeps induetur moerore, et manus populi terrae conturbabuntur. 37 Secundum uiam eorum faciam eis, et secundum iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus. Quid hoc? Anima in qua regalis rationalitas est, cum delectationem peccati adesse sentit; quia malum nouit, tunc lugubrem assensum assumit. Quomodo? Quia illi rationalitas, sapientia et scientia a Deo inspirata est; et ideo quamuis corpori consentiat, tamen indignum habet malum, sentiens hoc non esse bonum. 38 Unde cum diuersis criminibus per operantem carnem polluitur; alta suspiria trahens, anhelat ad Deum. Cumque criminosum opus ibi cum spiritu superbiae impletum fuerit: tunc corpus uelut ignominiosus princeps induetur confusione, principatum suum in munditiis uidelicet exercens; quoniam ut homo dolet cum uilibus uestimentis operitur; ita etiam moeret, cum infamiae rumor ad confusionem sui ab ipso procedit. Quapropter et praua opera illorum hominum qui in malis actibus suis ad terram prostrati sunt a coelestibus praeceptis; conturbabuntur, quia uestimenta salutis, id est beatitudinem cum Deo non habent; quoniam quibus haec felicitas deest, hos maligna conturbatio possidebit. 39 Et ideo secundum uiam iniquitatis cui semper assistunt, scilicet peccati uiam colentes, nec ullam iustitiam cum a Spiritu sancto mouentur in itinere cordis sui ponentes; sic faciam eis, nullam scilicet misericordiam eis impendens, quia cum scientiam boni non intelligunt, non timent me; sed cum rabie peruersitatis me Creatorem omnium fastidiunt, facientes quaecunque uolunt. [2,4,40] Unde et secundum iudicia eorum quae sunt opera illa quae in desideriis suis perpetrant, iudicabo eos: nulla praemia felicitatis eis reddens, sed poenas in perditione eis opponens; quoniam nullum honorem mihi exhibent: et in hoc scient quod nullus eos inde liberare poterit praeter me qui Dominus omnium sum. Sed qui uigilantibus oculis uidet, et attentis auribus audit: his mysticis uerbis meis osculum amplexionis praebeat, quae de me uiuente emanant.