[2,2,0] VISIO SECUNDA. 1 Deinde uidi splendidissimam lucem et in ipsa sapphirini coloris speciem hominis quae tota suauissimo rutilante igne flagrabat, et illa splendida lux perfudit uniuersum illum rutilantem ignem, et ille rutilans ignis totam illam splendentem lucem, et illa splendidissima lux et rutilans ignis totam hominis speciem, unum lumen una uirtute et potentia existentes. 2 Et iterum audiui uiuentem illam lucem mihi dicentem: Hic est sensus mysteriorum Dei, ut discrete cernatur et intelligatur quae sit plenitudo illa quae sine ortu est et cui nihil deest, quae potentissima uirtute plantauit omnes riuulos fortium. Nam si Dominus uacuus esset propria uirtute, quid tunc esset opus eius? Certe uanum, ideoque in perfecto opere cernitur quis artifex eius sit. 3 Quapropter uides splendidissimam lucem quae sine ortu est, et cui nihil deesse potest; quae designat Patrem, et in ipsa sapphirini coloris specie hominis sine omni macula imperfectionis inuidiae et iniquitatis declarat Filium, ante tempora secundum diuinitatem a Patre genitum, sed post in tempore secundum humanitatem in mundo incarnatum. Quae tota suauissimo rutilante igne flagrat, qui ignis sine tactu ullius aridae et tenebrosae mortalitatis demonstrat Spiritum sanctum de quo idem Unigenitus Dei secundum carnem conceptus et de uirgine temporaliter natus, lumen uerae claritatis mundo infudit. 4 Sed quod illa splendida lux perfundit uniuersum illum rutilantem ignem, et ille rutilans ignis totam illam splendentem lucem ac splendida lux rutilans ignis totam speciem hominis, lumen unum in una uirtute et potestate existentes: hoc est quia Pater qui summa aequitas, sed non sine Filio nec Spiritu sancto est, et Spiritus sanctus qui accensor cordium fidelium, sed non sine Patre et Filio, et Filius qui est plenitudo uirtutis, sed non sine Patre et Spiritu sancto, in maiestate diuinitatis inseparabiles sunt, quoniam Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater et Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis, et hae tres personae Deus unus in una integra diuinitate maiestatis existunt: et unitas Diuinitatis in eisdem tribus personis inseparabilis uigens, quia Diuinitas scindi non potest, sed ipsa absque ulla mutabilitate inuiolabilis semper manet, sed et Pater declaratur per Filium, Filius per ortum creaturarum, et Spiritus sanctus per eumdem Filium incarnatum. Quomodo? 5 Pater est qui ante saecula genuit Filium; Filius, per quem omnia a Patre facta sunt in initio creaturarum, et Spiritus sanctus, qui in specie columbae apparuit in baptismate Filii Dei in fine temporum. Unde nunquam obliuiscatur homo me solum Deum in his tribus personis inuocare; quia eas propterea ostendi homini ut homo tanto strictius in amore meo ardeat, cum propter amorem eius misi proprium Filium in mundum quemadmodum Ioannes dilectus meus protestatur, dicens: In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum Unigenitum misit Deus in mundum ut uiuamus per eum. 6 In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum; sed quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Quid hoc? Quia in hoc quod Deus dilexit nos: alia salus exorta est quam illa quam in proximo ortu habuimus cum haeredes innocentiae et sanctitatis fuimus, quoniam supernus Pater ostendit charitatem suam in periculis nostris quando constituti eramus in poenis: Verbum suum solum inter filios hominum in perfecta sanctitate, mittens per supernam uirtutem in tenebras saeculorum ubi ipsum Verbum omnia bona operatum illos ad uitam per mansuetudinem suam reduxit qui per immunditiam praeuaricationis deiecti erant, nec in sanctitatem quam perdiderant redire ualebant. Quid hoc? Nam per ipsum fontem uitae paterna dilectio amplexionis Dei uenit; quae nos ad uitam educauit, et quae in periculis auxiliatrix nostra fuit quae est profundissima et suauissima charitas, nos ad poenitentiam instruens. Quomodo? Deus magni operis sui atque pretiosissimae suae margaritae, hominis, inquam, quem de limo terrae formauit et cui spiraculum uitae inspirauit, misericorditer recordatus est. Quomodo? Ipse instruxit uitam in poenitentiam cuius efficacia nunquam peribit; quia callidus serpens decepit hominem per superbam inuasionem, sed Deus deiecit illum in poenitentia quae humilitatem ostendit, quam diabolus nesciuit nec fecit; quoniam ad rectam uiam assurgere ignorauit. 7 Unde ista saluatio charitatis non est orta a nobis, quia nec nouimus nec ualuimus diligere Deum in saluatione, sed quia ipse Creator et Dominus omnium ita dilexit mundum quod propter saluationem eius misit Filium suum, principem et Saluatorem fidelium, qui uulnera nostra lauit et tersit, unde etiam de illo dulcissima medicina sudauit, ex qua omnia bona saluationis fluunt. 8 Quapropter et tu, o homo, intellige, quia Deum nulla instabilitas mutabilitatis tangit. Nam Pater est Pater, Filius est Filius, Spiritus sanctus est Spiritus sanctus: tres personae in unitate diuinitatis indiuisibiliter uigentes. Quomodo? Tres uires in lapide, et tres in flammam, et tres in uerbo sunt. Quomodo? In lapide est uirtus humoris, uirtus palpabilitatis et ignea uis, sed uirtutem humoris habet ne dissoluatur et comminuatur; palpabilem uero comprehensionem ut habitationem et defensionem exhibeat, igneam autem uirtutem ut confoueatur et consolidetur ad duritiam suam; ipsa autem humida uirtus significat Patrem; qui nunquam arescit aut finitur in sua uirtute, et palpabilis comprehensio designat Filium; qui natus ex uirgine tangi et comprehendi potuit, et uis rutilantis ignis significat Spiritum sanctum; qui est accensor et illuminator cordium fidelium hominum. Quid hoc? 9 Sicut homo qui corpore suo frequenter humidam uirtutem lapidis attrahit, inde infirmando debilitatur; sic et homo qui per instabilitatem cogitationum suarum temere uult Patrem intueri, perit in fide, et ut in palpabili comprehensione lapidis faciunt homines habitationem suam se per eam ab hostibus defendentes; ita et Filius Dei qui est uerus lapis angularis, habitatio est fidelis populi, eum a malignis spiritibus protegens. [2,2,10] Sed et sicut rutilans ignis illuminat tenebrosa, comburens ea super quae incubuerit; sic et Spiritus sanctus fugat infidelitatem, auferens omnem rubiginem iniquitatis. Et quo modo hae tres uires sunt in uno lapide, ita et uera trinitas est in una deitate. 11 Item sicut flamma in uno igne tres uires habet, sic et unus Deus in tribus personis est. Quomodo? Flammam enim in splendida claritate et insito uigore ac igneo ardore consistit, sed splendidam claritatem habet ut luceat, et insitum uigorem ut uigeat, atque igneum ardorem ut comburat. Unde in splendida claritate Patrem considera qui paterna pietate claritatem suam fidelibus suis expandit, et in insito uigore qui splendidae flammae in qua ista flamma uirtutem suam ostendit, Filium intellige; qui ex uirgine corpus assumpsit, in quo Diuinitas mirabilia sua declarauit, ac in igneo ardore Spiritum sanctum perspice, qui mentes credentium suauiter urit. 12 Sed ubi nec splendida claritas, nec insitus uigor, nec igneus ardor est, ibi nec flamma cernitur; sic ubi nec, Pater nec Filius, nec Spiritus sanctus colitur, ibi nec digne ueneratur. Ergo sicut in una flamma hae tres uires cernuntur, sic in unitate diuinitatis tres personae intelligantur. Ita etiam ut tres uires in uerbo notandae sunt; sic et trinitas in unitate diuinitatis consideranda est. Quomodo? In uerbo: sonus, uirtus et flatus est. 13 Sed sonum habet ut audiatur, uirtutem ut intelligatur, flatum ut compleatur. In sono autem nota Patrem, qui inenarrabili potestate omnia propalat. In uirtute, Filium, qui mirabiliter ex Patre genitus est, in flatu uero, Spiritum sanctum, qui ubi uult spirat, et omnia consumantur. Ubi uero sonus non auditur, ibi nec uirtus operatur nec flatus eleuatur; unde nec ibi Verbum intelligitur, sic etiam Pater, Filius et Spiritus sanctus non sunt a se diuisi; sed suum opus unanimiter operantur. 14 Unde sicut hae tres res in uerbo uno sunt, ita etiam superna Trinitas in superna unitate est; itaque sicut in lapide nec est nec operatur humida uirtus sine palpabili comprehensione et sine ignea uirtute, nec palpabilis comprehensio sine humida uirtute et igneo rutilantis ignis uigore, nec rutilantis ignis uigor sine humida uirtute et palpabili comprehensione, et ut in flamma non est, nec operatur splendida claritas sine insito uigore et igneo ardore, nec insitus uigor sine splendida claritate et igneo ardore, nec igneus ardor sine splendida claritate et insito uigore, et sicut in uerbo non est nec operatur sonus sine uirtute et flatu, nec uirtus sine sono et flatu, nec flatus sine sono et uirtute, sed indiuisibiliter in opere suo sibi haerentia sunt; ita etiam hae tres personae supernae Trinitatis in maiestate diuinitatis inseparabiliter uigent neque a se diuiduntur. 15 Sic Deum unum in tribus personis, o homo, intellige. Sed tu in stultitia mentis tuae putas Deum tam impotentem esse ut non sit ei possibile in tribus personis uere subsistere, sed tantum in una posse consistere: cum neque uocem uideas sine tribus consistere. Quid hoc? Deus certe est in tribus personis uerus et unus Deus primus et nouissimus. 16 Sed Pater non est sine Filio, nec Filius sine Patre, nec Pater nec Filius sine Spiritu sancto, nec Spiritus sanctus sine ipsis; quoniam hae tres personae inseparabiles in unitate diuinitatis sunt. Quomodo uerbum resonat ex ore hominis; sed non os sine uerbo, nec uerbum sine uita. Et ubi manet uerbum? In homine. Unde exit? De homine. Quomodo? Viuente homine. 17 Sic est Filius in Patre quem Pater pro salute hominum in terram sedentium in tenebris misit, de Spiritu sancto in Virgine conceptum. Qui Filius ut est unigenitus in diuinitate, ita est unigenitus in uirginitate, et sicut est unicus Patris, ita est et unicus matris, quia ut Pater illum unum ante tempora genuit, sic et uirgo mater illum unum solum genuit in tempore, quoniam uirgo mansit post partum. 18 Unde, o homo, intellige in his tribus personis Deum tuum qui te creauit in fortitudine diuinitatis suae, et qui te redemit a perditione. Noli ergo obliuisci Creatoris tui, sicut et Salomon tibi suadet, cum dicit: Memento Creatoris tui in diebus iuuentutis tuae antequam ueniat tempus afflictionis tuae, et appropinquent anni, de quibus dicas: Non mihi placent. Quid hoc? Intellectuali sensu tuo recordare illius qui te condidit uelut cum in diebus stultae confidentiae tuae putas tibi possibile esse ut secundum desiderium tuum ascendas in altum, te praecipitans in profundum, at in prosperitate stans in extremas aerumnas cadens. Nam uita quae in te est semper nititur ut perficiatur usque ad tempus illud dum perfecta appareat. Quomodo? Infans a primo ortu suo usque ad perfectam staturam ascendit, et deinde in perfecta aetate manet, relinquens petulantiam morum stultae adolescentiae tantum cum magnis curis sollicite prouidens quid sibi in rebus suis agendum sit, quod tunc nequaquam fecit cum stulta adolescentia inconstantia feruebat. 19 Sic fidelis homo faciat, infantiam morum relinquat; et ad culmen uirtutum conscendat in fortitudine earum perseuerans, extollentiam cupiditatis suae deserens quae in amentia uitiorum pullulat et in angustia sollicitudinem meditetur quid sibi utile sit postquam infantiam morum puerilium declinauit. Unde, o homo, sic amplectere Deum tuum in fortitudine uigoris tui priusquam ueniat homo purgationis operum tuorum, cum omnia manifestabuntur, neque quidquam occultum relinquetur ubi ueniunt tempora quae in duratione sua non deficient. [2,2,20] De quibus humano sensu tuo, ne murmurans, dicas: Non mihi placent, neque intelligo utrum in prosperitate aut in aerumna illa sint, quia humana mens semper in hoc dubia est; nam et dum bona operatur anxietatem habet utrum Deo placeant an non. Et dum mala perpetrat, de salute remissionis formidat. Sed qui uigilantibus oculis uidet et attentis auribus audit, hic mysticis uerbis meis quae de me uiuente emanant osculum amplexionis praebeat.