[2,1,0] VISIO PRIMA. 1 Et ego homo litteras non callens more fortium leonum, nec docta ex infusione illorum, sed manens in mollitie, fragilis costa, imbuta mystico spiramine: uidi quasi lucidissimum ignem incomprehensibilem, inexstinguibilem, totum uiuentem, totumque uitam existentem, in se autem flammam aerei coloris habentem, quae leni flatu ardenter flagrabat; et quae idem lucido igni ita inseparabiliter haerebat ut in homine haerent uiscera. 2 Et uidi quod illa flamma fulminans incanduit, et ecce obscurus aer et rotundus multaeque magnitudinis repente exortus est, super quem ipsa flamma quosdam ictus dedit, toties ab eo scintillam educens donec aer ad perfectum deductus est et ita coelum et terra resplenduerunt plena institutione. Deinde etiam eadem flamma in igne et ardore illo extendit se ad paruam glebam limosae terrae iacentem in fundo actis eam calefaciens, ita quod carnem et sanguinem effecit, eamque spirauit ita quod in animam uiuentem effecta est. 3 Quo facto, ille lucidus ignis praebuit per eamdem flammam leni flatu ardenter flagrantem ipsi homini candidissimum florem in flamma pendentem ut ros pendet in gramine, cuius quidem odorem homo naribus sensit, sed gustu oris non libauit, nec manibus attrectauit, hoc modo se auertens atque cadens in densissimas tenebras ex quibus se erigere non ualuit. 4 Tenebrae autem illae in illo aere magis ac magis se dilatando creuerunt. Tunc tres magnae stellae in fulgore suo sibi cohaerentes in tenebris illis apparuerunt, post quas et aliae multae tam paruae quam magnae plurimo splendore fulgentes, ac deinde quaedam maxima stella mira claritate radians et fulgorem suum ad praedictam flammam dirigens. 5 Sed et in terra quidam fulgor uelut aurora apparuit; cui superior flamma mirabiliter infusa est, non tamen a supradicto lucido igne separata et in illo fulgore aurorae maxima uoluntas accensa est. Cumque accensionem uoluntatis huius diligentius considerare uellem, in hac uisione secretum sigillum mihi appositum est, audiuique uocem ex alto mihi dicentem: De hoc mysterio non poteris quidquam amplius uidere, nisi ut tibi propter miraculum credendi conceditur. 6 Vidique de eodem fulgore aurorae splendidissimum hominem egredientem, qui claritatem suam ad praedictas tenebras effudit et ab eis reuerberatus est, et in ruborem sanguinis et in pallorem albedinis conuersus tanta fortitudine tenebras percussit, ut homo ille qui in eis iacebat attractu illo apparens fulgeret, atque ita erectus exiret. 7 Et sic splendidus ille homo qui de aurora egressus est, in tanta claritate apparens ultraquam humana lingua effari possit, in eminentissimam altitudinem innumerabilis gloriae tetendit, ubi in plenitudine omnimodae ubertatis et odoris magnifice radiabat. Et audiui ex praefato uiuente igne uocem mihi dicentem: Tu quae es fragilis terra et in nomine femineo indocta in omni doctrina carnalium magistrorum, scilicet legere litteras secundum intelligentiam litteratorum, sed tantum tacta lumine meo quod tangit te interius cum incendio ut sol ardens, clama et enarra ac scribe haec mysteria mea quae uides et audis in mystica uisione. 8 Noli ergo esse timida, sed dic ea quae intelligis in spiritu quemadmodum ea loquor per te, quatenus illi uerecundia teneantur qui populo meo deberent uiam rectitudinis ostendere, sed ex peruersitate morum suorum recusant aperte iustitiam quam nouerunt dicere, nolentes abstinere a malis desideriis suis quae illis ita adhaerent quasi ipsis dominentur, facientia eos fugere a facie Domini et erubescere loqui ueritatem. 9 Unde, o pusilla, animo quae interius es docta mystica inspiratione quamuis suppressa sis per uirilem formam propter praeuaricationem Euae; dic tamen igneum opus quod tibi demonstratur certissima uisione. Viuens enim Deus qui cuncta per Verbum suum creauit, per idem Verbum incarnatum miseram humanam creaturam quae se demersat in tenebras, ad fidelem saluationem reduxit. Quid hoc? Nam ille lucidissimus ignis quem uides, designat omnipotentem et uiuentem Deum qui in clarissima serenitate sua nunquam ulla iniquitate offuscatur incomprehensibilis manens, quia nulla diuisione diuidi potest, aut initio aut fine aut ulla scintilla scientiae creaturae suae comprehendi sicuti est et exstinguibilis exsistens, quoniam ipse est illa plenitudo quam nunquam ullus finis tetigit ac totus uiuens, quia nulla omnino res ipsi absconsa est quam nesciat, totusque uita existens, quoniam omne quod uiuit ab ipso uiuere sumit, secundum quod Iob per me inspiratus ostendit, dicens: Quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit? in cuius manu est anima omnis uiuentis et spiritus uniuersae carnis hominis. Quid hoc? Nulla creatura tam hebes est in natura sua quae uicissitudinem plenitudinis suae in illis causis ignoret, in quibus fructuosa consistit. Quomodo? Coelum habet lucem, lux aerem, aer uolatilia et terra nutrit uirentia, uirentia fructum, fructus animalia; quae omnia testantur quod ea posuit fortissima manus, id est maxima potentia Dominatoris cunctorum, qui omnia in possibilitate uirtutis suae ita operatus est quod eis nihil deest in usibus suis, et in omnipotentia eiusdem fabricatoris est motio cunctorum uiuentium et terrestrium, ut pecorum terram in terrenis quaerentium nec rationalitatem spiraculi Dei in se habentium, et excitatio spirituum qui humanam carnem inhabitant, in quibus est rationalitas, discretio et sapientia. Quomodo? Anima circuit in terrenis causis laborans in multis uarietatibus secundum quod carnales mores expostulant. [2,1,10] Spiritus uero erigit se in duobus modis, uidelicet suspirium, gemitum et desiderium ad Deum habens, aut Dominum et regimen et optionem in diuersis rebus quasi in praecepto quaerens, quia discretionem in rationalitate habet. Unde etiam homo similitudinem coeli et terrae in se continet. Quomodo? Ipse habet circulum in quo apparet perspicuitas, spiraculum et rationalitas, uelut in coelo notantur luminaria; habet spiritum per omnem sensum et motum celeriter meantem, ut aer uolatilia etiam humoris receptaculum in quo notatur humiditas, apparet germinatio ac parturitio, sicut in terra uirentia, fructificantia et animalia. Quid hoc? O homo, tu totus es in omni creatura et obliuisceris Creatoris tui; et subiecta tibi creatura obedit ei sicut illi constitutum est, et tu praecepta illius transgrederis. 11 Sed uides quod idem ignis in se flammam aerei coloris habet, quae leni flatu ardenter flagrat et quae eidem lucido igni ita inseparabiliter inest ut in homine sunt uiscera, quod est in aeternitate ante tempora constitutae creaturae infinitum Verbum, quod in ardore charitatis sub decursum labentium temporum mirabiliter sine sorde et grauamine peccati per uirtutem suauitatis Spiritus sancti in aurora beatae uirginitatis erat incarnandum, ita tamen ut sicut ante susceptam carnem indiuisibiliter fuit in Patre, sic etiam post assumptam humanitatem inseparabiliter in eo maneret, quoniam ut homo non est absque uitali tactu in uia praecordiorum, sic a Patre non erat omnino separandum eius uitale Verbum. Et quare dicitur Verbum? 12 Quia ut per locale uerbum quod in terreno puluere hominis transitorium est, prudenter intelliguntur iussa praeceptoris ab iis qui sciunt et praeuident iussionem praecipientis; ita etiam per illocale uerbum quod per inexstinguibilem uitam quae uiuit in aeternitate intransitorium est, uere cognoscitur uis patris a diuersis creaturis mundi ipsum sentientibus et intelligentibus in ortu quo creatae sunt, atque ut per officiale uerbum potestas et honor scitur hominis; sic etiam per diuinum Verbum sanctitas et bonitas resplendet Patris. 13 Quod autem uides quomodo flamma illa fulminans incandet: hoc est quod Verbum Dei uirtutem suam quasi exardescens ostendit, cum per ipsum omnis creatura condita est, et quasi incanduit, cum in aurora et candore uirginitatis incarnatum est, et ex eo stillauerant omnes uirtutes in agnitione Dei: cum homo reuixit in animarum saluatione. 14 Sed et obscurus aer et rotundus multaeque magnitudinis repente exortus est, qui est instrumentum eorum in obscuritate imperfectionis, scilicet nondum illustratum plenitudine creaturarum, et rotundum est, quia sub incomprehensibili potentia Dei est, diuinitate nusquam absente, ipsum tamen in maxima potestate Dei surgens quasi in ictu oculi in superna uoluntate eleuatum, super quod ipsa flamma uelut faber quosdam ictus dedit toties ab eo scintillam educens, donec idem aer ad perfectum deductus est, quia coelum et terra resplenduerunt plena institutione, quando ille qui excellit uniuersam creaturam supernum Verbum in creatione creaturarum seruitutem tenentium uirtutem fortitudinis suae ostendit ab instrumento suo, diuersas species creaturarum lucentes in mirabili ortu conditionis eorum educens, ut faber formas suas ex aere competenter excudit, usque dum eaedem creaturae in pulchritudine plenitudinis suae effulserunt; sursum et deorsum decorem et stabilimentum perfectae creationis suae habentes, quia superiora resplenduerunt ab inferioribus, et inferiora a superioribus. 15 Quod autem deinde eadem flamma in igne et ardore illo se extendit ad paruam glebam limosae terrae, iacentem in fundo aeris: hoc est quod, creatis aliis creaturis, Verbum Dei in forti uoluntate Patris et in amore supernae suauitatis Spiritus sancti inspexit fragilem materiam mollis et tenerae fragilitatis humanitatis omnium tam malorum quam bonorum procreandorum hominum in imo insensibilitatis et ponderositatis suae detentam, et nec dum efficaci et uitali flatu excitatam, eam fouens et calefaciens carnem et sanguinem efficit in uirtute calorem ei infundens, quoniam terra est carnalis materia hominis nutriens eum fructu suo, sicut mater lacte filios suos, eamque aspirauit Deus ita quod homo in animam uiuentem effecta est, quia ipsam per supernam uirtutem excitauit atque in anima et corpore discernentem hominem mirabiliter ex ea eduxit. 16 Quo facto, ille lucidus ignis praebuit per illam flammam leni flatu ardenter flagrantem, ipsi homini candidissimum florem in flamma illa pendentem ut ros pendet in gramine, quoniam creato Adam Pater qui lucidissima lux est, dedit per Verbum suum in Spiritu sancto ipsi Adae dulce praeceptum clarissimae obedientiae adhaerentis ipsi Verbo in multo imbre fructuosae uirtutis, quia per ipsum Verbum suauissimus humor sanctitatis a Patre in Spiritu sancto stillauit faciens maximum et plurimum fructum sicut purus humor super gramen descendens illud ad multum germen fecundat. Cuius quidem odorem homo naribus sensit, sed gustu oris non libauit, nec moribus attrectauit, quoniam ipse praeceptum legis cum intelligentia sapientiae quasi naribus attraxit, sed uim illius intimae perfectionis in os per fecte non intromisit nec opere manuum in plenitudine beatitudinis adimpleuit, hoc modo se auertens atque cadens in densissimas tenebras ex quibus se erigere non ualuit, quia diuino praecepto suggerente diabolo terga dedit in barathrum mortis corruens, quia Deum non in fide nec in opere exquisiuit. 17 Unde ad ueram cognitionem eius peccatis grauatus surgere non potuit, donec ille uenit qui Patri suo pleniter sine peccato obediuit. Sed tenebrae illae in illo acre magis ac magis se dilatando creuerunt: potestas mortis in mundo semper in latitudine uitiorum sumpsit incrementum scientia hominis se mouente in diuersitatem multiplicium uitiorum et fetentium peccatorum per errorem emergentium. 18 Quod autem tres magnae stellae in fulgore suo sibi cohaerentes in illis tenebris apparuerunt, post quas aliae multae tam paruae quam magnae plurimo splendore fulgentes: haec sunt in figuratione supernae Trinitatis magna luminaria, uidelicet Abraham, Isaac et Iacob tam fideli opere quam carnis coniunctione se mutuo complectentes mundique tenebras annuntiationibus suis repercutientes, et eos subsequentes alii quamplurimi prophetae maiores et minores in magnis et admirandis miraculis radiantes. 19 Deinde uero apparens quaedam maxima stella mira claritate micans et fulgorem suum ad praedictam flammam dirigens, illa est praecipuus propheta Ioannes scilicet Baptista fidelissimo et clarissimo opere in magnalibus coruscans, et in eis uerum Verbum, id est Dei Filium demonstrans, quia iniquitati non cessit, sed eam in operibus iustitiae strenue et fortiter calcauit. [2,1,20] Sed quod in terra illa fulgor uelut aurora apparet, cui superior flamma mirabiliter infusa est: non tamen a supradicto lucido igne separata: hoc est quod Deus in loco generabilium rerum magnum splendorem rutilantis luminis plantauit, in illum Verbum suum perfecta uoluntate mittens non tamen ab eo separatum, sed dedit ipsum, copiosum fructum, atque eduxit ipsum, magnum fontem ex quo omne fidele guttur bibens ultra siti non arescit. Unde et in illo fulgore aurorae maxima uoluntas accensa est, quia in claritate rubentis serenitatis uirtus magni et antiqui consilii cognita est, ita quod omnes praemissae legiones et coelestium spirituum acies hoc in lucidissima felicitate admiratae sunt. Sed tu, o homo, dum eminentiam consilii huius humano more plenius scire desideras, claustrum occultationis tibi opponitur, quoniam secreta Dei non debes plus scrutari quam propter amorem fideliter credentium diuinae maiestati placet manifestari. 21 Quod autem uides de fulgore aurorae splendidissimum hominem egredientem, qui claritatem suam ad tenebras effudit et ab eis reuerberatur, qui in ruborem sanguinis et in pallorem albedinis conuersus tanta fortitudine tenebras illas repercussit, ut homo ille qui in eis iacebat ipso attactu apparens fulgeret atque ita erectus exiret: hoc designat Dei Verbum in candore intemeratae uirginitatis inuiolabiliter incarnatum, et sine dolore natum, nec tamen a Patre separatum. Quomodo? Cum Filius Dei natus est in mundo ex matre: apparuit in coelo in Patre, unde et angeli mox contremuerunt et exsultantes mellifluas laudes concinuerunt. 22 Qui Filius Dei sine macula peccati in saeculo conuersatus lucidissimam beatitudinis et saluationis doctrinam in tenebras infidelitatis emisit, sed ab incredulo populo abiectus, atque ad passionem ductus roseum sanguinem suum fudit et caliginem mortis corporaliter gustauit. Ex quo diabolum superans ex inferno electos suos qui in eo detenti et prostrati fuerant liberauit, atque eos tactu redemptionis suae ad haereditatem ipsorum quam in Adam perdiderant misericorditer reduxit. 23 Qui dum in haereditatem suam peruenerunt, excitata sunt tympana et citharae omnisque musicorum concentus innumerabili decore, quia homo qui in perditione iacuerat, iam in beatitudine erectus mortem superna uirtute liberatus euaserat, ut per seruum meum Osee locutus sum: Colligata est iniquitas Ephraim, absconditum peccatum eius: dolores parturientis uenient ei, ipse filius non sapiens. 24 Nunc enim non stabit in contritione filiorum. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne. Quid hoc? In efficacia ligaturae alligata est peruersitas nequitiae diaboli ut a zelo furoris Dei non mereatur solui, quia nunquam illum recta cogitantem uidit, sic neque eum aspiciunt qui Deum fideliter timent. 25 Nam se semper eleuat contra Deum, se Deum esse dicens, semper errans contra Deum, et propter ipsum nomini Christiano contradicens. Et ideo malitia ipsius ita profundata est ut nulla medicina reparationis peccatum eius quod in contemptibilissima superbia impie commisit, in saluatione dignum sit, unde et ipse erit in perduratione doloris sicut parturiens in afflictione desperationis quae diffidit quod in apertione uteri sui uiuere non possit. 26 Nam haec infelicitas semper super eum manebit quod a beatitudine eiectus est, quia filiorum sapientia fugit ab eo qui ad se non reuertitur, sicut filius prodigus ad se reuersus de iniquitate sua ad patrem suum rediit. Quapropter nunquam confidet in contritione illa qua filii saluationis in superni filii morte mortem saeuissimae iniquitatis conterunt, quam ipse callidus serpens ebullire fecit cum primo homini dolositatem quam homo nesciebat suggessit. 27 Sed quia filii Saluatoris uenenum funestissimum suggestionis contemnunt et ad salutem suam respiciunt, de seruitute idolorum liberabo eos, de seruitute, inquam, idolorum quae fallaciam in potestate perditionis habent et in quibus infideles honorem Creatoris sui commutant, se in laqueum diaboli inuoluentes et opera sua secundum uoluntatem illius perficientes. 28 Et ideo animas illorum qui me colunt, animas scilicet sanctorum et iustorum ab infernali poena redimam, quoniam nullus hominum poterit erui a uinculis diaboli in quibus durissima morte propter praeuaricationem praeceptorum Dei uinctus est, nisi in redemptione illius qui electos suos proprio sanguine redempturus est. 29 Ubi ad internecionem te, o mors, interficiam, quia in quo te uiuere putas, hoc tibi extraham, ita quod inutile cadauer uocaberis, quoniam in fortissimis uiribus tuis prostrata iacebis, sicut et corpus quod ab anima deseritur omnino ad interitum prosternitur. Nam fons aquae uiuae te suffocabit, cum felices animae per nouum hominem qui uenenosae deceptionis insons erit misericorditer in superna beatitudine rapientur. Unde etiam ad confusionem tuam ero morsus tuus, inferne, cum potestas mea in magna uirtute tibi spolia illa detrahet quae fraudulenter rapuisti; ita ut et tu, o mors, iuste despoliata, nunquam deinceps plena in diuitiis tuis appareas, sed uulneribus confossa et in foeditate prostrata iacens, confusionem tuam in perpetuum reportes. [2,1,30] Sed ut uides illo lucente homine qui de aurora egressus est in tanta claritate apparente ultra quam humana lingua effari possit, demonstratur quod augustissimum corpus Filii Dei ex speciosissima Virgine natum et per triduum in sepulcro reconditum, ad insinuandum quod tres personae sunt in una diuinitate, paterna claritas infulsit, atque ita Spiritum recepit, et in fulgentissima immortalitate resurrexit quam nullus hominum cogitatione aut uerbo explicare poterit. 31 Quem et Pater nudatis uulneribus, coelestibus choris ostendit, dicens: Hic est Filius meus dilectus, quem misi ut moreretur pro populo: Ob quam rem supra humanum intellectum innumerabile gaudium in ipsis innouatum est quia caeca obliuio qua Deus nesciebatur sic depressa est ut rationalitas hominis quae suadente diabolo prostrata iacebat, ad agnitionem Dei eleuata sit, quoniam per summam beatitudinem homini uia ueritatis ostensa est, in qua de morte ad uitam reductus est. 32 Sed secundum hoc ut filii Israel ex Aegypto liberati per quadraginta annos desertum transeuntes, in terram lac et mel fluentem peruenerunt, ita Filius Dei a morte resurgens per quadraginta dies discipulis suis cum beatis feminis quae post ipsum suspirabant et magno desiderio uidere desiderabant, se benigne ostendit, ad eas in fide confirmandas, ne dubitarent, dicentes: Nos non uidimus Dominum: ideo credere non possumus quod ipse sit nostra salus, sed frequenter manifestauit se illis, ad corroborandos ipsos ne caderent. 33 Quod uero in eminentissimam altitudinem innumerabilis gloriae tetendit ubi in plenitudine omnimodae ubertatis et odoris mirifice radiat: hoc est quod idem Filius Dei ascendit ad Patrem cui una cum Filio et Spiritu sancto eminentissima et praecellentissima altitudo inenarrabilis gaudii et laetitiae est, ubi idem Filius in abundantia praefulgentissimae sanctitatis et beatitudinis fidelibus suis gloriose apparet; qui ipsum puro et simplici corde uerum Deum et hominem esse credunt. 34 Nam etiam tunc noua sponsa eiusdem agni illi praesentata est in diuersis ornamentis quibus ornanda est in omni genere uirtutum fortissimi certaminis totius fidelis populi; qui contra callidum serpentem pugnaturi sunt. Sed qui uigilantibus oculis uidet, et attentis auribus audit, hic mysticis uerbis meis quae de me uiuente emanant, osculum praebeat amplexionis.