[1,3,0] VISIO TERTIA. 1 Post haec uidi maximum instrumentum, rotundum et umbrosum secundum similitudinem oui superius arctum et in medio amplum, ac inferius constrictum; in cuius exteriori parte per circuitum lucidus ignis fuit quasi pellem umbrosam sub se habens. Et in igne illo erat globus rutilantis ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum totum ab eo illustraretur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens, quae suo igne eumdem globum ne laberetur continebant, et globus ille se aliquando sursum extulit et plurimus ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius produxit, ac se aliquando deorsum inflexit, multumque frigus ei obuiam uenit: quapropter flammas suas citius subduxit. Sed et de igne illo qui instrumentum circumdederat flatus quidam cum suis turbinibus exiebat, et de pelle illa quae sub eo iacebat alius flatus cum turbinibus suis ebulliebat, qui se in ipso instrumento hac et illac diffundebat. 2 In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris erat quod eum intueri non ualebam, qui totam pellem illam sua fortitudine concutiebant plenus sonituum, tempestatum et acutissimorum lapidum maiorum et minorum. Qui dum sonitum suum eleuaret, ille lucidus ignis, et uenti, et aer commouebantur, ita quod fulgura sonitum ipsum praeuenerunt, quia ignis ille, primum commotionem eiusdem sonitus in se sentiebant. 3 Sed sub eadem pelle purissimus aether erat sub se nullam pellem habens; in quo etiam globum quemdam candentis ignis plurimae magnitudinis cernebam, super se duas faculas sursum apparenter positas habentem ipsumque globum ne modum cursus sui excederet continentes et in eodem aethere multae et clarae spherae ubique positae fuerant; in quas idem globus interdum se aliquantulum euacuans claritatem suam emisit, et ita sub praefatum rubeum igneumque globum recurrens, et ab eo flammas suas restaurans: iterum illas in easdem sphaeras efflauit. 4 Sed et ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus erumpebat; qui se in praefatum instrumentum ubique dilatabat. Sub eodem autem aethere, aquosum aerem uidebam albam pellem sub se habentem qui se hac et illac diffundens, omni instrumento illi humorem dedit. Qui dum se interdum repente congregaret, repentinam pluuiam multo fragore emisit; et dum se leniter diffudit, blandam pluuiam leni motu effudit. Sed et ex eo quidam flatus cum turbinibus suis exiens, per praedictum instrumentum se ubique expandit. Et in medio istorum elementorum quidam arenosus globus plurimae magnitudinis erat: quem eadem elementa ita circumdederant, quod nec hac nec illac dilabi poterat. 5 Sed dum interdum eadem elementa cum praedictis flatibus se inuicem concuterent, eumdem globum sua fortitudine aliquantulum moueri compellebant. Et uidi inter aquilonem et orientem uelut maximum montem, qui uersus aquilonem multas tenebras et uersus orientem multam lucem continebat; ita tamen quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae ad lucem pertingere poterant. Audiuique iterum uocem de coelo mihi dicentem: Deus qui omnia sua uoluntate condidit, ea ad cognitionem et honorem nominis sui creauit, non solum autem ea quae uisibilia et temporalia sunt in ipsis ostendens, sed etiam illa quae inuisibilia et aeterna sunt in eis manifestans. 6 Quod et uisio haec quam cernis demonstrat. Nam hoc maximum instrumentum quod uides rotundum et umbrosum secundum similitudinem oui superius arctum, et in medio amplum ac inferius constrictum, declarat fideliter omnipotentem Deum in maiestate sua incomprehensibilem, et in mysteriis suis inaestimabilem, et spem omnium fidelium existentem, cum primitus homines rudes et simplices in actibus suis essent, postea in ueteri ac noua lege instructiores se mutuo molestant et affligunt, et tandem circa finem mundi multas aerumnas in angustiis suis passuri sunt. 7 In cuius exteriori parte per circuitum lucidus ignis est, quasi pellem umbrosam sub se habens: designat quod Deus illos qui extra ueram fidem sunt ubique per ignem ultionis suae exurit; eos uero qui intra fidem catholicam manent, ubique per ignem consolationis suae purificat; ita diabolicae peruersitatis tenebrositatem prosternens, ut et factum est cum diabolus a Deo creatus se Deo opponere uolens in perditionem deuictus corruit. 8 Et in igne isto est globus rutilantis ignis tantae magnitudinis, ut instrumentum totum ab eo illustretur; qui splendore claritatis suae ostendit quod in Deo Patre est ineffabilis unigenitus eius sol iustitiae fulgorem ardentis charitatis habens, tantaeque gloriae existens, ut omnis creatura a claritate lucis eius illuminetur, super se tres faculas sursum ordinate positas habens, quae suo igne globum ne labatur continent, uidelicet sua administratione trinitatem omnia continentem et demonstrantes quod Filius Dei de coelo ad terras descendens, angelis in coelestibus relictis hominibus etiam qui in anima et corpore subsistunt coelestia manifestauit, qui claritatis eius beneficio ipsum glorificantes: omnem noxium errorem abiiciunt, cum eum uerum Dei Filium de uera uirgine incarnatum magnificauit, postquam ipsis eum angelus praenuntiauit, et postquam homo in anima et corpore uiuens eum fideli gaudio suscepit. 9 Quapropter et idem globus se aliquando sursum eleuat plurimusque ignis ei occurrit, ita quod exinde flammas suas longius producit: significans quia, ubi tempus illud uenit quod Unigenitus Dei pro redemptione et subleuatione humani generis per uoluntatem Patris incarnari debuit, Spiritus sanctus in uirtute Patris superna mysteria in beata Virgine mirabiliter operatus est, ita quod eodem Filio Dei in uirginali pudicitia fecunda uirginitate mirificum fulgorem dante, uirginitas gloriosa effecta est. [1,3,10] Quoniam in nobilissima uirgine, summe desiderabilis incarnatio demonstrata est. Et ita etiam se aliquando deorsum inclinat, multumque frigus ei obuiam uenit; quam ob causam flammas suas citius subducit, declarans quoniam idem Unigenitus Dei ex uirgine natus, et ita ad paupertatem hominum misericorditer inclinatus, plurimis miseriis ipsi occurrentibus multas corporales angustias sustinens, cum se mundo corporaliter ostenderat, de mundo transiens ad patrem rediit discipulis etiam ipsius astantibus, quemadmodum scriptum est: Videntibus illis, eleuatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Quod dicitur: Filiis Ecclesiae in interiori scientia cordis sui Filium Dei suscipientibus: sanctitas corporis eius eleuata est in potentia diuinitatis ipsius et in mystico miraculo nubes secreti mysterii suscepit eum a mortalibus oculis abscondens ipsum flabrisque uentorum ipsi famulantibus. Sed ut uides de igne illo qui idem instrumentum circumdederat flatus quidam cum suis turbinibus exiebat: qui ostendit quoniam ab omnipotente Deo totum mundum sua potestate complente, uera disseminatio iustis sermonibus processit quando ipse uiuus et uerus Deus hominibus in ueritate demonstratus est. 11 Et de pelle illa quae sub eo est alius flatus cum turbinibus suis ebullit, quia etiam de diabolica rabie quae Deum ignorans non timet, pessima fama cum nequissimis locutionibus exit; qui se in ipso instrumento hac et illac diffundunt, quoniam in saeculo diuersis modis utiles et inutiles rumores inter populos se commiscent. In eadem quoque pelle quidam tenebrosus ignis tanti horroris est, quod eum intueri non potes: qui declarat quod in pessimis et in nequissimis insidiis antiqui proditoris, teterrimum homicidium tanti feruoris erumpit quod insaniam illius humanus intellectus discernere non ualet, qui totam pellem illam sua fortitudine concutit; quoniam homicidium omnes diabolicas malignitates suo horrore complectitur, cum in primogenitis ab ira odium ebulliens fratricidium perpetrauit, ignis ille plenus sonituum erat, tempestatum et acutissimorum lapidum maiorum et minorum: quia homicidium plenum auaritia est et ebrietatibus atque saeuissimis nequitiis quae sine misericordia bacchantur tam in magnis homicidiis quam in minoribus uitiis. 12 Qui dum sonitum suum eleuat ille lucidus ignis et uenti et aer commouentur; quoniam, dum homicidium in cupiditate effusionis sanguinis stridet superna iudicia, celeres rumores, et ubique ad ruinam homicidae extentae praeparationis in ultione recti iudicii suscitantur: ita quod fulgura sonitum ipsum praeueniunt, quia ignis ille primum commotionem eiusdem sonitus in se sentit. 13 Nam seueritas diuini examinis scelus illud superando opprimit, cum diuina maiestas, antequam fremitus illius insamae publice manifestetur eo oculo cui omnia nuda sunt aperte praeuideat. 14 Sed sub illa pelle purissimus aether est sub se nullam pellem habens; quoniam sub insidiis antiqui proditoris serenissima fides lucet, in qua nulla incertitudo infidelitatis latet, a seipsa non fundata, sed in Christo sustentata, in quo etiam quemdam globum candentis ignis plurimae magnitudinis uides qui uere designat iunctam Ecclesiam, in fide candorem innocentis claritatis plurimique honoris ut tibi demonstrent praetendentem, et super se duas faculas sursum clare positas habentem ipsumque globum ne modum cursus sui excedat continentes, quod sua significatione sunt ostendentes; quod Ecclesiam de supernis aedita duo Testamenta uidelicet ueteris et nouae auctoritatis, ad diuina praecepta coelestium secretorum trahunt; quia ipsa eamdem ne in uarietatem morum se praecipitanter extendat continent, et quia et uetus et noua testificatio beatitudinem supernae haereditatis ipsi ostendunt. 15 Quapropter etiam in eodem aethere multae et clarae spherae ubique positae sunt in quas idem globus interdum se aliquantulum euacuans claritatem suam emittit; quoniam in puritate fidei plurima et splendida opera pietatis ubique apparent, in quibus Ecclesia certo quodam tempore conculcationem aliquantulum sustinuit, et decor mirabilium suorum aliquantulum euanuit, cum ipsa uelut in moerore iacens, claritatem tamen priorum operum in perfectis hominibus admirabatur; et ita sub praefatum rubeum, igneumque globum recurrens et ab eo flammas suas restaurans: iterum illas in easdem sphaeras efflauit, quoniam ipsa in contritione posita sub protectionem Unigeniti Dei properans, et ab eo sufferentias diuinae confortationis accipit amorem supernorum in beatis operibus declarans. 16 Unde et ab ipso aethere quidam flatus cum suis turbinibus erumpit, qui se in praefatum instrumentum ubique dilatat; quia ab unitate fidei ualidissima fama cum ueris et perfectis assertionibus in auxilium hominum emanans; fines totius orbis multa celeritate percussit. Sub eodem autem aethere aquosum aerem uides albam pellem sub se habentem, qui se hac et illac diffundens omni instrumento illi humorem praestat; quoniam sub fide quae tam in antiquis tam in nouis patribus erat, baptismus in Ecclesia ad salutem credentium (ut tibi uerissime manifestatur) in innocentia beatissimae stabilitatis fundatus se diuina inspiratione ubique dilatans uniuerso orbi irrigationem salutis in credentibus attulit. 17 Qui dum se interdum repente congregat, repentinam pluuiam multo frigore emittit; et dum se leniter diffundit, blandam pluuiam leni motu dat, quia, dum baptismus aliquando per assertores ueritatis in uelocitate praedicationis et in profunditate mentis ipsorum multiplicabatur, celeri copia uerborum in inundatione praedicationis eorum, attonitis hominibus manifestabatur, interdum etiam baptismus suaui temperamento praedicatione dilatatus, suaui irrigatione cum discretionis adiutorio populis attractis propalabatur. 18 Quapropter et ex eo quidam status cum turbinibus suis exiens, per praedictum instrumentum se ubique diffundit; quoniam ab inundatione baptismatis salutem credentibus afferentis uerissima fama cum uerbis fortissimorum sermonum egrediens omnem mundum manifestatione beatitudinis suae perfudit, ut iam in populis infidelitatem deserentibus et fidem catholicam appetentibus: aperte declaratur. Et in medio istorum elementorum, quidam arenosus globus plurimae magnitudinis est, quem elementa ita circumdant quod nec hac nec illac dilabi potest: qui manifeste ostendit in fortitudine creaturarum Dei, hominem profundae considerationis degentem de limo terrae mirabili modo multa gloria factum, et uirtute creaturarum ita circumdatum quod ab eis nullo modo separari ualet; quia elementa mundi ad seruitutem hominis creata ipsi famulatum exhibent, dum homo uelut in medio eorum sedens ipsis diuina dispositione praesidet, ut etiam per me inspiratus Dauid dicit: Gloria et honore coronasti eum, et constituisti eum super opera manuum tuarum. Quod dicitur: O tu Deus qui omnia mirabiliter fecisti, aurea et purpurea corona intellectus et dignissimo indumento uisibilis speciei coronasti hominem; ita ponens eum quasi principem super altitudinem perfectorum operum tuorum, quae in creaturis tuis iuste et bene disposuisti. 19 Tu enim prae aliis creaturis tuis magnas et mirandas dignitates homini indidisti. Sed, ut uides, dum interdum elementa illa cum praedictis flatibus se inuicem concutiunt, ipsum globum sua fortitudine aliquantulum moueri compellunt; quia, dum congruo tempore, creaturae Dei cum fama miraculorum creatoris sibi inuicem congrediuntur, ita quod miraculum miraculo magno tonitruo uerborum inuoluitur, homo illorum miraculorum magnitudine perculsus concussionem mentis et corporis sui sentit, dum in mirabilibus illis attonitus imbecillitatem fragilitatis suae considerat. [1,3,20] Et uides inter aquilonem et orientem uelut maximum montem, qui uersus aquilonem multas tenebras et uersus orientem multam lucem habet, quoniam inter diabolicam impietatem et diuinam bonitatem magnus casus hominis apparet per pessimam maligni deceptionem in reprobis multas miserias damnationis et per optabilem salutem in electis plurimam felicitatem redemptionis tenens, ita tamen quod nec lux illa ad tenebras, nec tenebrae illae ad lucem pertingere possunt; quia opera lucis operibus tenebrarum se non interserunt, nec opera tenebrarum ad opera lucis ascendunt, quamuis diabolus ea frequenter per malos homines offuscare laboret, quemadmodum euenit in paganis, in haereticis, et in pseudoprophetis, et in iis quos isti sua fallaci deceptione post se trahere conantur. Quomodo? Quia uolunt ea scire, quae ipsis scienda non sunt; illum imitantes, qui se altissimo similem esse uoluit. 21 Et quoniam illum subsequuntur; ideo et ille mendacium quasi ueritatem eis secundum uoluntatem ipsorum demonstrat, unde mecum non sunt: nec ego cum illis, quia uias meas non ambulant, sed extraneas semitas amant, inquirentes quid eis stulta creatura de futuris causis fallaciter ostendat, et hoc ita uolunt scire secundum quod illud peruerse exquirunt me contemnentes, et sanctos meos abiicientes; qui sincero corde me diligunt. 22 Sed huiusmodi homines qui peruersa arte tam pertinaciter me tentant, ita quod creaturam illam quae ad seruitutem ipsorum facta est perscrutantur, sciscitantes ut rem illam quam scire uolunt eis secundum uoluntatem ipsorum ostendat: nunquid possunt in scrutatione suae artis elongare uel abbreuiare tempus uitae quod eis a creatore suo constitutum est? Certe hoc nec diem nec horam facere praeualent. Aut nunquid possunt praedestinationem Dei auertere? Nullo modo, o miseri, nonne permitto creaturas uobis passiones uestras interdum demonstrare, quae signa tunc ideo habent, quia me Deum timent, uelut seruus facultatem Domini sui aliquando ostendit, et ut bos et asinus ac caetera animalia uoluntatem dominorum suorum manifestant, cum eam in seruitute sua fideliter adimplent. 23 O stulti, cum me obliuioni traditis, nec ad me respicientes, nec me adorantes, sed aspicientes ad subiectam uobis creaturam quid ipsa portentet et ostendat, tunc pertinaciter me abiicitis infirmam creaturam pro Creatore uestro colentes. Quapropter et ego tibi dico: o homo, cur creaturam illam colis quae te nec consolari nec tibi auxiliari potest, et quae tibi nullam prosperitatem in felicitate confert? uelut mathematici mortis instructores et in incredulitate gentilium sequaces temere affirmare solent: stellas hominibus uitam tribuere et omnes actus uestros disponere. O miseri, quis stellas fecit? Sed stellae interdum ex permissione mea cum quibusdam signis hominibus declarantur, ut etiam Filius meus in Euangelio ostendit, ubi ait: Erunt signa in sole, et luna, et stellis. Quod dicitur: In lumine horum luminum hominibus ministratur, et circuitu ipsorum tempora temporum ostenduntur. 24 Unde etiam in nouissimis temporibus lamentabilia et periculosa tempora permissione mea in ipsis demonstrabuntur, ita quod radius solis, et splendor lunae, et claritas stellarum aliquando subtrahetur, ut corda hominum ex hoc concutiantur. Sic et per stellam ex uoluntate mea incarnatio filii mei ostensa est. Homo autem propriam stellam quae uitam ipsius disponat non habet, uelut stultus et errans populus asserere conatur, sed omnes stellae omni populo in seruitute communes sunt. 25 Sed quod stella illa caeteris stellis praeclarior effulsit: hoc est quia Unigenitus meus prae aliis hominibus uirginali partu sine peccato natus est. Ipsa autem nullum aliud iuuamen filio meo attulit, nisi quod solam incarnationem eius populo fideliter nuntiauit, quoniam omnes stellae et creaturae me timentes, iussionem meam tantum perficiunt, nec ullius rei in ulla creatura significationem ullam habent. 26 Nam cum mihi placuerit, creaturae iussionem meam ostendunt, uelut cum faber nummum faciens in eo sibi placentem formam celat; tunc nummus formam sibi impositam declarat, illius rei nullam de se potestatem habens, non enim nouit quando faber aliam formam illi imponere uelit, quoniam nec longum, nec breue tempus suae formae discernit. Quid est hoc? 27 O homo, si lapis coram te iaceret in quo aliqua signa passionum tuarum diligenter eum intuens coniectares: tunc secundum fallacem existimationem tuam aut de infelicitate tua contristatus aut de prosperitate tua elatus in deceptione diceres: Ah! moriar, uel euah! uiuam, aut heu! quanta infelicitas; seu euah! quanta prosperitas mea est? Et quid tunc lapis ille tibi conferret? 28 Num quidquam tibi auferret aut daret? Sed nec tibi obesse uel prodesse ualeret. Sic etiam nec stellae, nec ignis, nec aues, nec alia huiusmodi creatura in signis scrutationis suae quidquam te laedere uel iuuare possunt. Quod si in creaturam hanc quae ad seruitutem tuam facta est confidis abiiciens me, tunc et ego iusto iudicio meo ex oculis meis te proiicio, felicitatem regni mei tibi auferens. 29 Nam ego nolo ut stellas, aut ignem, aut uolatilia, seu alias tales creaturas de futuris causis scruteris, quoniam, si illas pertinaciter inspexeris, oculi tui mihi molesti sunt, et te uelut perditum angelum deiicio, qui ueritatem deseruit et seipsum in damnationem praecipitauit. O homo, cum stellae et caeterae creaturae factae sunt, ubi fuisti? Nunquid de institutione earum consilium dedisti? Sed praesumptio huiusmodi sciscitationis orta est in primo schismate: uidelicet cum homines Deum ita obliuioni dedissent, quod gens et gens diuersas creaturas superbe inspexit, et de futuris causis uaria signa in eis quaesiuit. [1,3,30] Et sic etiam error ille in Baal exortus est: quod scilicet homines creaturam Dei pro Deo decepti colebant, ad quod eos etiam diabolica irrisio excitauit, quia post creaturam magis quam post Creatorem suum respexerunt: hoc scire cupientes quod scire non debuerunt. Unde etiam peiora his apparuerunt: cum homines per diabolum magica arte insanire coeperunt, ita quod diabolum uident et audiunt; ipse eis fallaciter loquens et ostendens, quod uelut creaturam unam inspiciant et alia existat. 31 Tacendum autem quomodo per diabolum primi seductores edocti sint, ita et eum uident et audiunt qui cum hoc modo quaerunt, sed ipsi de hac nequitia sua ualde reprehensibiles sunt; cum me Deum suum hoc modo negant et antiquum seductorem sequuntur. O homo, ego in sanguine Filii mei te quaesiui non cum malitia et iniquitate, sed cum magna aequitate; attamen tu me uerum Deum deseris et illum qui mendax est sequeris. 32 Ego sum iustitia et ueritas; et ideo admoneo te in fide, et exhortor in amore, ac reduco te in poenitentia, ut, quamuis sanguinolentus sis in pollutionibus peccatorum; tamen exsurgas de casu ruinae tuae. Quod si me contempseris, parabolam huius similitudinis in te senties. 33 Quidam Dominus multos seruos sub se habens unicuique eorum, suorum plurima arma bellica dedit, dicens eis: Estote probi et fortes, tarditatem et socordiam abiicientes. Sed dum quoddam iter cum eo agerent serui illi, quemdam illusorem et extraneae artis pessimum adinuentorem secus uiam uiderunt, unde et quidam ex eis decepti dixerunt, hominis huius artes discere uolumus. 34 Et arma quae habebant abiicientes, ad illum cucurrerunt. Quibus alii dicebant: Quid facitis? hunc illusorem sequentes, et Dominum uestrum ad iracundiam prouocantes? Et illi responderunt: Quid hoc domino nostro oberit? Et dominus eorum ait illis: O serui nequam, cur arma quae uobis dederam abiecistis? Et cur charius est uobis hanc uanitatem amare, quam mihi domino uestro cuius naturales serui estis inseruire? Ite ergo post illusorem illum, ut cupitis, quia mihi amplius seruire non ualebitis, et uidete quid uobis fallacia eius proderit; et abiecit eos abs se. 35 Quod dicitur: Dominus ille est Deus omnipotens, omnes populos sub potestate sua regens, qui omnem hominem ratione et intellectu armauit: mandans ei ut strenuus et uigilans in instrumentis uirtutum sit, prauitatem et negligentiam a se excutiens. Sed dum homines uiam ueritatis arripiunt in diuinis mandatis pergere disponentes: ipsis multae tentationes occurrunt, ita quod diabolum totius orbis seductorem et multiplicium uictorum nequissimum artificem, non in uia ueritatis sed in deceptione in insidiis positum attendunt. Unde et quidam eorum iniustitiae magis quam rectitudinis amatores per diabolum seducti: plus student antiqui seductoris uitia imitari quam uirtutes Dei amplecti. 36 Et intellectum quem ad diuina mandata conuertere deberent; ad uitia terrenae iniquitatis retorquentes diabolo se submittunt. Quibus directores eorum uelut consodales et conserui per sacras Scripturas saepe numero occurrentes facta eorum improperant, et cur diabolica figmenta sequentes diuinam ultionem in se inducant, illis increpant. 37 Sed illi admonitiones eorum saepissime deridentes se in paucis peccare et Deum suum minime offendere per superbiam suam affirmant. Unde cum in obduratione illa perseuerant, diuinam sententiam accipiunt, quoniam ipsis seruis iniquitatis obiiciebatur cur intellectum desuper sibi datum suffocauerint, et cur magis deceptiones antiqui seductoris susceperint quam Creatorem suum cui strenue famulari debuerant contempserunt, ita ipsi a Deo contempti diabolicis illusionibus secundum opera sua (quia Deo seruire noluerunt) deputantur, ubi considerare coguntur: quid nequissima seductio ipsis profuerit, quoniam hoc modo abiecti damnationem incurrunt, quod diuina praecepta postponentes plus diabolum quam Deum sequi contenderunt. Nolo enim ut me homines contemnant, qui me in fide scire debent, quoniam, si me abiecerint et creaturam sibi subiectam inspexerint, antiquum seductorem in hoc imitantes; tunc et ego permitto ut eis et cum creatura et cum diabolo secundum concupiscentiam cordis sui fiat, quatenus ita experiantur quid ipsis prosit creatura quam adorauerunt, uel quid eis diabolus conferat quem secuti sunt. 38 Et, o stulti homines, cur creaturam de tempore uitae uestrae inquiritis? Nullus enim uestrum potest tempus uitae suae aut scire, aut illud deuitare, aut illud transilire quod per me sibi constitutum est uiuere, quia, o homo, cum salus tua tam in saecularibus quam in spiritualibus completa fuerit, praesens saeculum mutabis, et ad illud quod terminum non inueniet transibis. 39 Nam cum homo tantae fortitudinis est quod prae aliis ardentius in me ardet, ita quod in conscientia terrenae fecis fetentium peccatorum non torpens insidias antiqui serpentis deuitet; huius spiritum a corpore suo non excutio antequam dulces fructus suos in suauissimo odore ad bonum finem perducat, illum autem quem tantae fragilitatis considero, quod tener debilis est in graui dolore sui corporis, et in attractione pessimi insidiatoris iugum meum ferre; de hoc saeculo substraho antequam in tempore marcescentis animi sui incipiat arescere, omnia enim scio. [1,3,40] Volo autem humano generi omnem iustitiam ad suam cautelam dare, ita ut nullus hominum se possit excusare, cum homines moneo et hortor iustitiam facere, quando ipsis iudicium mortis incutio uelut iam sint morituri, cum adhuc diutius uicturi sunt: hoc facio quoniam nemo nisi secundum fructum quem in homine uideo et secundum uoluntatem meam qua ei uiuere concedo, aliud tempus habere uel sibi disponere poterit, quemadmodum etiam Iob per me testatur, cum dicit: Constituisti terminos eius qui praeteriri non poterunt. Quod dicitur: Tu qui super omnes es, et omnia antequam fiant praeuides: etiam in secreto maiestatis tuae constituisti terminos humanae uitae, ita quod nec scientia, nec prudentia, nec astutia ullius rei praeteriri poterunt in ulla aetate seu in infantia, seu in iuuentute, seu in senectute hominum, nisi secundum prouidentiam secretorum tuorum, qui homines ad gloriam nominis tui fieri uoluisti. 41 Ego enim, o homo, ante constitutionem mundi noui te; sed tamen dies tuos in operibus tuis uolo considerare et fructum eorum discernere, et quaeque opera tua diligenter et acutissime examinare. Quemcunque autem subito de temporali uita subtraho, huius uitae utilitas completa est, ita ut si uita ipsius longius protraheretur nullam ubertatem bonorum fructuum amplius afferret, sed uelut teporem carneae fidei habens, tantum quasi uacuo sono uerborum fumum emitteret nec intimo tactu cordis sui me tangeret. Unde ipsi inducias huius uitae non tribuo, sed antequam in teporem huiusmodi infertilitatis cadat, cum ab hoc saeculo subduco. 42 Sed ad te sermo meus, o homo. Cur me contemnis? Nonne prophetas meos ad te misi, et Filium meum pro salute tua in lignum crucis dedi, et apostolos meos ut tibi uiam ueritatis per Euangelium ostenderent ad te destinaui? Unde non potes te excusare quin omnia bona habeas per me. Et cur nunc postponis me? Sed errorem huius peruersitatis, scilicet quod signa actuum tuorum in stellis aut in igne, aut in auibus seu in alia huiusmodi creatura quaeris: amplius nolo tolerare, quoniam omnes qui errorem hunc diabolica uisione primum adinuenerunt: Deum contemnentes, praecepta illius omnino abiecerunt, quapropter et ipsi contempti sunt. 43 Ego autem super omnem creaturam in claritate diuinitatis meae fulgeo: ita quod miracula mea in sanctis meis tibi manifesta sunt quare ulterius nolo ut amplius hunc errorem auguriandi exerceas, sed ut in me aspicias. O stulte, considera quis sum ego; considera quia ego sum summum bonum. Unde omnia bona tibi tribuo cum diligenter quaesieris me. Et quem credis me esse? Deus sum super omnia et in omnibus. 44 Sed tu uis me haberi uelut rusticum; qui dominum suum timet. Quomodo? Tu uis ut uoluntatem tuam faciam, cum tu praecepta mea contemnas. Non autem sic Deus est. Quid hoc? Ipse enim nec opinionem initii, nec timorem finis habet. Coeli in laudibus meis sonant me inspicientes, et secundum iustitiam illam qua per me positi sunt mihi obedientes. 45 Sol etiam, luna et stellae in nubibus coeli secundum tenorem suum apparent: necnon flabra uentorum et pluuiae in aere ut eis constitutum est currunt, et haec omnia Creatori suo secundum iussionem ipsius obediunt. Tu autem, o homo, praecepta mea non imples, sed uoluntatem tuam sequeris: uelut iustitia legis tibi nec posita nec ostensa sit. 46 In tanta enim contumacia es, quamuis cinis sis, quod tibi non sufficit iustitia legis meae quae arata et culta est in sanguine Filii mei et bene trita in sanctis meis tam Veteris quam Noui Testamenti. 47 Sed in magna stultitia uis me apprehendere, cum mihi hoc modo insultas, dicens: Si Deo placet ut iustus et bonus sim, quare non facit me rectum? tu ita me capere uolens ac si petulans hoedus ceruum uelit capere, qui fortissimis cornibus cerui ualide retruditur et perforatur. Sic et ego eum mecum petulanter in moribus tuis ludere uis in praeceptis legis meae quasi cornibus, meis iusto iudicio meo te comminuo. 48 Haec enim sunt tubae in aures tuas resonantes; sed tu illas non sequeris, sed post lupum curris quem te putas ita domasse ut te laedere non possit. Sed famelicus lupus deuorat te, dicens: Ouis ista secus uiam errauit nec pastorem suum sequi uoluit, sed post me cucurrit, quare illam deglutire uolo, quia me elegit et pastorem suum deseruit. 49 O homo, Deus iustus est: et ideo omnia quae in coelo et in terra fecit, iusta ordinatione disposuit. Ego enim sum magnus medicus omnium languorum: faciens uelut medicus qui languidum uidet, qui medelam ardenter desiderat. Quid hoc! Si languor paruus est, cum facile curat; si uero grauis est, languido dicit. Ego argentum et aurum a te exigo. [1,3,50] Quod si illa mihi dederis, te iuuabo. Sic et ego, o homo, facio. Minora peccata in gemitu, et lacrymis, ac in bona uoluntate hominum abstergo; in grauioribus autem culpis mando, o homo, age poenitentiam et morum correctionem, et ostendam tibi misericordiam meam et uitam aeternam tibi dabo. Et stellas et alias creaturas de causis tibi occurrentibus ne inspicias, nec diabolum adores, nec eum inuoces, nec quidquam ab eo perquiras, quoniam, si plus uolueris scire quam te oporteat nosse, ab antiquo seductore decipieris, quia, cum primus homo plus quaesiuit quam quaerere deberet; ab illo deceptus est et in perditione iuit. 51 Sed tamen diabolus nesciuit hominis redemptionem, ubi Filius Dei mortem occidit, et infernum confregit, diabolus enim in initio per mulierem deuicit hominem; sed Deus in fine temporum per mulierem contriuit diabolum, quae Filium Dei genuit, qui diabolica opera mirabiliter ad nihilum duxit, quemadmodum Ioannes dilectus meus testatur, dicens: In hoc apparuit Filius Dei, ut dissoluat opera diaboli. Quid hoc? 52 Propter salutem et saluationem hominum apparuit maxima claritas, scilicet Filius Dei, paupertatem humani corporis induens; sed uelut ardens stella in umbrosis nubibus fulgens, ita positus in torculari, ubi uinum sine sorde fermenti, exprimendum erat, quoniam ipse lapis angularis super torcular cecidit; et tale uinum expressit quod maximum odorem suauitatis dedit. 53 Ipse enim absque inundatione polluti sanguinis in humano genere clarus homo effulgens, pede militiae suae os antiqui serpentis conculcauit: dissoluens a iecore iniquitatis illius omnia iacula, quae et furore et libidine plena erant, eum omnino contemptibilem reddidit. Unde quicunque scientiam in Spiritu sancto et pennas in fide habet; iste admonitionem meam non transgrediatur, sed eam in gustu animae suae amplectendo percipiat.