[1,61] Expugnacio Lacebonae. Capitulum LXI. Secundus uero naualis exercitus, Colonia et aliis ciuitatibus Reni conflatus, preterea litore fluminis Wiserae, nauigare ceperunt latissima occeani spacia, quousque uenirent Brittanniam. Quo per aliquot dies resarcita classe, non modica etiam Anglorum et Brittannorum adiecta manu torserunt uela uersus Hyspaniam. Applicueruntque ad Portugalensem nobilissimam Galaciae urbem, adoraturi apud Sanctum Iacobum. Rex igitur Galaciae letior effectus de aduentu peregrinorum rogauit, ut, si propter Deum pugnaturi exissent, fierent sibi auxilio contra Lacebonam, qui fines Christianos inquietabant. Cuius peticioni fauentes abierunt Lacebonam cum magna nauium copia; rex quoque terrestri accedens itinere ualidum adduxit exercitum, et obsessa est ciuitas terra marique. Multum igitur temporis effluxit in obsidione ciuitatis. Ad ultimum capta ciuitate pulsisque barbaris rex Galaciae rogauit peregrinos, ut darent sibi ciuitatem uacuam, diuisa prius inter eos socialiter preda. Factaque est illic Christicolarum Colonia usque in presentem diem. Hoc solum prospere cessit de uniuerso opere, quod peregrinus patrarat exercitus. [1,62] De Nicloto. Capitulum LXII. Tercius signatorum exercitus deuotauerunt se ad gentem Slauorum, Obotritos scilicet atque Luticios nobis confines, ulturi mortes et exterminia, quae intulerunt Christicolis, precipue uero Danis. Huius uero expedicionis capitanei erant Albero Hammemburgensis et uniuersi Saxoniae episcopi, preterea Heinricus dux adolescens, Conradus dux de Saringe, Adelbertus marchio de Saltuidele, Conradus de Within. Audiens igitur Niclotus, quia congregandus esset in breui exercitus ad destruendum eum, conuocauit uniuersam gentem suam et cepit edificare castrum Dubin, ut esset populo refugium in tempore necessitatis. Direxitque nuntios ad comitem Adolfum commonens eum federis, quod pepigerant, simul etiam rogans preberi sibi facultatem colloquendi ei et consilio participandi. Cumque comes rennueret dicens hoc incautum sibi propter offensam principum, ille mandauit ei per nuntios dicens: 'Decreueram quidem esse oculus tuus et auris tua in terra Slauorum, quam incolere cepisti, ne quas patereris molestias Slauorum, qui olim Wagirensium terram possederunt et causantur se priuatos iniuste hereditate patrum suorum. Quare igitur dissimulas amicum tuum in tempore necessitatis? Nonne temptacio probat amicum? Hactenus continui manus Slauorum, ne lederent te, nunc tandem libet retrahere manum et permittere te tibimet, eo quod fastidieris amicum tuum nec recordatus fueris federis et negaueris michi faciem tuam in tempore necessitatis'. Dixeruntque nuntii comitis ad Niclotum: 'Quod dominus noster hac uice non loquitur tibi, impedit ea, quam nosti, necessitas. Habe igitur adhuc gratiam fidei et sponsionis tuae erga dominum nostrum, ut, si uideris contra eum bella Slauorum clam consurgentia, premunias eum'. Et promisit Niclotus. Dixit igitur comes habitatoribus terrae suae: 'Habete cautelam iumentorum et substantiarum uestrarum, ne forte rapiantur a furibus uel a latronibus; de publico uero periculo meum erit prospicere, ne qua improuisi exercitus incursione inuoluamini'. Putabat enim uir sapiens repentinas bellorum iacturas sese consilio conclusisse. Sed res aliter cesserunt. [1,63] Combustio nauium. Capitulum LXIII. Sentiens enim Niclotus irreuocabilem esse iuratae expedicionis profectionem, clam parat naualem exercitum transmissoque freto applicat classem ad ostium Trauenae percussurus omnem Wagirensium prouinciam, priusquam Saxonum exercitus infunderetur suis terminis. Transmisitque uespere nuntium Segeberg, eo quod promisisset comiti premunire eum, sed superuacua legacione; comes quippe defuit, et non erat tempus congregandi exercitum. Illucescente ergo die, qua sanctorum Iohannis et Pauli passio ueneranda celebratur, descendit naualis Slauorum exercitus per ostium Trauenae. Tunc ciues Lubicanae urbis audito murmure exercitus inclamauerunt uiros urbis dicentes: 'Audiuimus uocem clamoris maximi quasi uocem superuenientis multitudinis et ignoramus, quid sit'. Miseruntque ad ciuitatem et ad forum nuntiare eis inminens periculum. Sed populus multa potacione {temulentus} neque strato neque nauibus ammoueri potuit, quo usque hostibus circumuallati naues mercibus onustas iniecto igne perdiderunt. Interfectique sunt illic eo die ad trecentos et eo amplius uiros. Rodolfus sacerdos et monachus, dum fugeret ad castrum, preuentus a barbaris mille uulneribus confossus est. Porro hii qui in castro erant biduo atrocissimam obsidionem pertulerunt. Duae quoque equitum turmae omnem Wagirensium terram peruagantes quicquid in suburbio Segeberg repererunt demoliti sunt. Pagum quoque qui Dargune dicitur et quicquid infra Trauenam a uiris Westfalis, Hollandris ceterisque extraneis populis incultum fuerat flamma uorax absumpsit, feceruntque cedes uirorum fortium, qui forte armis obsistere temptassent, et duxerunt uxores eorum et filios in captiuitatem. Peperceruntque uiris Holzatensibus, qui habitant ultra Trauenam ad occidentalem plagam Segeberg, substiteruntque in agris oppidi Cuzalinae et non adiecerunt ultra progredi. Villas preterea, quae erant in campestribus Zuentineuelde et extenduntur a riuo Sualen usque ad riuum Agrimesou et lacum Plunensem, non deuastauerunt Slaui nec quicquam attigerunt de substantiis hominum illic degentium. Sermo fuit eo tempore omnium ore pertritus quosdam Holzatensium hoc perturbacionis malum conflasse propter odium aduenarum, quos comes late congregauerat ad incolendam terram. Unde etiam communis iacturae soli Holzati extorres inuenti sunt. Sed et Utinensis ciuitas adiuta locorum firmitate saluata est. [1,64] De Gerlaco presbitero. Capitulum LXIIII. Rem dicam posteritatis memoria dignam. Qua Slaui Wagirensium terra ad libitum abusi nouissime uenerunt ad pagum Susle, uastaturi Fresonum coloniam, quae illic erat, quorum numerus ad quadringentos et eo amplius uiros supputatus fuerat. Aduentantibus autem Slauis uix centum reperti sunt in municiuncula, ceteris in patriam reuersis propter ordinandum peculium illic relictum. Succensis ergo quae foris erant uideres his qui in municione erant grauissimam inferri expugnacionis iacturam; tota enim die a tribus milibus Slauorum fortiter inpugnati sunt, illis quidem uictoriam presumentibus ueluti indubiam, his uero supremum spiritum pugnae dilacione redimentibus. Sed cum uiderent Slaui, quia uictoria non cederet eis incruenta, promittunt Fresonibus uitam et membrorum integritatem, si municione progressi dedissent arma. Ceperunt ergo quidam ex obsessis appetere dedicionem ob spem uitae. Quos arguens fortissimus sacerdos: 'Quid est', inquit, 'o uiri, quod agere uultis? Putatis uos dedicione uitam redimere aut barbaris fidem inesse? Fallimini, uiri compatriotae, stulta est haec opinio. An nescitis, quia in omni aduenarum genere apud Slauos nulla gens detestabilior Fresis? Sane fetet eis odor noster. Quare igitur abicitis animas uestras ultro properantes ad interitum? Contestor uos per Dominum, factorem orbis, cui non est difficile saluare in paucis, ut adhuc paululum experiamini uires uestras et conseratis manus cum hostibus. Quam diu enim uallo hoc circundamur, sumus manuum nostrarum et armaturae compotes, uita nobis in spe sita est; inermibus uero preter ignominiosam mortem reliquum nichil est. Gladios igitur uestros, quos ultro sibi expetunt, mergite prius in medullis eorum et estote ultores sanguinis uestri. Hauriant gustum audaciae uestrae nec uictoria redeant incruenta'. Et haec dicens ostendit eis magnanimem spiritum obiectusque portis cum uno tantum uiro hostium cuneos propulit, percussitque de manu propria ingentem Slauorum numerum. Excusso denique uno oculo et uentrem perfossus nichil remissius egit in pugna, diuinum quoddam robur tam in animo quam in corpore preferens. Nichil itaque melius a notissimis illis filiis Saruiae uel a Machabeis quondam pugnatum est quam a sacerdote Gerlauo uirisque perpaucis in castro Susle, defenderuntque municionem de manu uastatorum. His auditis comes congregauit exercitum, ut pugnaret cum Slauis et eiceret eos de terra sua. Quo rumore comperto Slaui redierunt ad naues et abierunt onusti de captione hominum et de uaria suppellectile, quam predati fuerant in terra Wagirorum. [1,65] De obsidione Dimin. Capitulum LXV. Interim uolat haec fama per uniuersam Saxoniam et Westfaliam, quia Slaui facta eruptione bellum priores adorsi fuerint; et festinauit omnis illa expedicio signo crucis insignita descendere in terram Slauorum et zelare iniquitatem ipsorum. Partitoque exercitu duas munitiones obsederunt, Dubin atque Dimin, et fecerunt contra eas machinas multas. Venit quoque Danorum exercitus et additus est his qui obsederant Dubin, et creuit obsidio. Una igitur dierum considerantes hii qui tenebantur inclusi, quia Danorum exercitus segnius ageret — hii enim domi pugnaces, foris imbelles sunt —, facta subita eruptione percusserunt ex eis multos et posuerunt eos crassitudinem terrae. Quibus etiam subueniri non poterat propter interiacens stagnum. Ob quam rem exercitus ira permotus pertinacius instabant expugnacioni. Dixerunt autem satellites ducis nostri et marchionis Adelberti adinuicem: 'Nonne terra, quam deuastamus, terra nostra est, et populus, quem expugnamus, populus noster est? Quare igitur inuenimur hostes nostrimet et dissipatores uectigalium nostrorum? Nonne iactura haec redundat in dominos nostros?' Ceperunt igitur a die illa facere in exercitu tergiuersaciones et obsidionem multiplicatis induciis alleuiare. Quotiens enim in congressu uincebantur Slaui, retinebatur exercitus, ne fugitantes insequerentur et ne castro potirentur. Ad ultimum nostris iam pertesis conuentio talis facta est, ut Slaui fidem Christianam reciperent et laxarent Danos, quos in captiuitate habuerant. Multi igitur eorum falso baptizati sunt, et de captione hominum relaxauerunt omnes senes et inutiles ceteris retentis, quos seruicio robustior aptauerat etas. Taliter illa grandis expedicio cum modico emolumento soluta est. Statim enim postmodum in deterius coaluerunt; nam neque baptisma seruauerunt nec cohibuerunt manus a depredacione Danorum. [1,66] De fame. Capitulum LXVI. Comes autem noster conuulsas reparans amicicias fecit pacem cum Nicloto et cum ceteris orientalibus Slauis. Nec tamen integre credebat eis, eo quod federa prima uiolassent et percussissent terram suam attricione maxima. Cepitque consolari populum suum, quem uastitas hostilis attriuerat, orans eos, ne casibus aduersis cederent, hoc cognoscentes, quod marcomannos oportet duram habere pacientiam et prodigos esse sanguinis sui. In redimendis quoque captiuis deuotus extitit. Quid dicam de sacerdote Christi Vicelino? In ea calamitate, qua barbaricus furor multos attriuerat, et frumentorum penuria famem parturiuerat, omnibus qui in Faldera et Cuzelina fuerant summopere commendauit, ut pauperum memores essent. Ad quod opus uir Dei Thetmarus fuit incomparabiliter idoneus, dispergens et dans pauperibus minister fidelis et prudens, ubique caritatiuus, ubique largus. In cuius laudem parum est quod loquor. Sane pectus sacerdotis misericordia refertum suauissimo fraglabat odore, iacebantque pro foribus monasterii greges egenorum expectantium elemosinam de manu uiri Dei, adeo ut locus ille ad inopiam redigendus uideretur propter largitatem uiri. Obserabantur igitur a procuratoribus ostia domesticae rei, ne curia subiaceret detrimento. Quid faceret homo Dei? Clamores pauperum ferre non poterat, nec fuit ad manus quod daret. Cepit ergo uir misericors curiosius agere et circuire horrea, explorare callidus aditum, quo etiam secretius reperto egit in modum furantis, dans cotidie pauperibus iuxta oportunitatem. Ferebatur autem a fidissimis nobis, quod isdem diebus exinanita frumentaria penus diuinitus recuperata sit. Prebet huic facto firmitatem opus Helyae necnon Helisei, quorum emulos sicut uirtutis, sic etiam miraculi adhuc superesse non est ambiguum. [1,67] De morte Edeleri. Capitulum LXVII. Modicum igitur temporis effluxit, quo Wagirensi terrae de preterita calamitate respirare concessum est, et ecce noua prelia surrexerunt ab aquilone, quae apponerent dolorem dolori, uulnus uulneri. Occiso enim Herico, cui cognomen erat Emun, remanserunt tria genimina regum, scilicet Suen eiusdem Herici filius, Waldemarus Kanuti filius, Kanutus Magni filius. Qui cum adhuc infantuli essent, consilio Danorum positus est eis tutor quidam Hericus cognomento Spac, qui regnum cum regia sobole tutaretur. Fuitque uir ille pacificus, cum tranquillitate creditum sibi gubernans regnum, nisi quod Slauorum furiis minus obstitit. Nam latrocinia Slauorum eo tempore solito plus inualuerunt. Sentiens autem Hericus appropiare diem mortis suae conuocauit tres adolescentes regios, adhibitoque magnatum consilio Suen destinauit ad regnum, Waldemarum et Kanutum hereditate paterna iussit esse contentos. Ordinatisque taliter rebus defunctus est. Nec mora Kanutus Magni filius rupta tutatoris sui disposicione conatus est arripere regnum mouitque contra Suenonem prelia magna. Porro Waldemarus partes Sueni adiuuabat. Et commota est uniuersa Dania, et uisa sunt magna signa in celo uersus aquilonem, species quasi ignearum facularum et humani cruoris similitudo rutilantis. Nec fefellerunt portenta. Quis enim ignoret strages factas in eo prelio? Certabat igitur uterque regum asciscere sibi comitem nostrum, miseruntque nuntios cum donariis, plura offerentes et ampliora promittentes. Complacuitque comiti ad Kanutum, habitoque colloquio fecit ei hominium. Quod factum zelatus est Suein, assumptaque manu armata transiuit in Wagirensem terram et succendit Aldenburg et demolitus est omnem terram maritimam, et digrediens inde succendit suburbium Segeberg, et quaecumque in circuitu eius erant uorax absumpsit flamma. Huius autem mali fuit auctor Ethelerus quidam de Thetmarsia natus, qui diuiciis Danorum subleuatus omnem fortem de Holzatia sibi sociauerat. Factusque ductor regis uolebat comitem prouincia pellere terramque eius addere regno Danorum. Quod factum cum innotuisset comiti, transiit ad ducem, ut protegeretur ab eo. Nec enim in Holzacia tute consistere poterat, eo quod increuissent homines Etheleri, qui insidiabantur uitae eius. Quicumque uoluisset fieri homo Etheleri, ueniebat, ut acciperet in munere byrrum, clypeum uel equum, atque donis huiusmodi corrupta repleta est terra sediciosis. Precepit igitur dux omni populo Holzatorum et Sturmariorum, ut, sicubi reperti fuissent homines Etheleri, aut renuntiarent hominio aut prouincia secederent. Et factum est ita. Iurauitque omnis populus stare ad mandatum ducis et obaudire comiti suo. Sociatusque est sibi uir Holzatensis in die illa, sediciosis omnibus aut reductis in gratiam aut prouincia pulsis. Misit igitur comes nuntios ad Kanutum suggerens, ut quantocius cum exercitu ueniret oppressurus Suein. Cui etiam ipse occurrit cum quatuor milibus expeditorum prope Sleswich. Fixeruntque castra longis ab inuicem spaciis. Morabatur autem Suein in ciuitate Sleswich cum non minima bellatorum manu. Videns igitur Ethelerus, princeps exercitus Suein, quia duplicata sunt mala, multusque exercitus uenit ad obsidendum eos, abiit ad Kanutum in dolo, dataque pecunia principibus exercitus seduxit adolescentiam Kanuti, ut rediret in terram suam inscio comite Adolfo et dimitteret exercitum, unumquemque in locum suum. Prefixis quoque induciis spopondit se sine bello pacem Danis redditurum. His ad libitum peractis rediit Ethelerus Sleswich, mane pugnaturus cum comite et percussurus eum repente. Eo uespere quidam familiarium comitis erat Sleswich, qui sentiens ea quae clam parabantur transiit cum festinacione lacum et ueniens in castra dixit ad comitem: 'Deceptus es, o comes, deceptus atque pessundatus es. Kanutus enim et exercitus eius, in quorum auxilio tu uenisti, reuersi sunt in terram suam, et tu solus hic iaces. Ecce uenturus est Ethelerus diluculo pugnare tecum'. Comes igitur supra quam credi potest admirans inposturam dixit ad suos: 'Quoniam quidem in medio miricae consistimus, et equi nostri afficiuntur inedia, bonum est nos hinc transire locumque querere castris oportunum'. Sensit igitur exercitus animum comitis sinistra legacione concussum. Moueruntque castra de loco qui dicitur Cuningis-Ho uerteruntque iter uersus Egderam. Tanta autem festinantia preterlapsi sunt, ut ueniente comite ad Egderam de IIIIor milibus expeditorum uix quadringenti cum eo reperti fuerint. Quos comes adhortans ait: 'Licet fratres et amicos nostros huius ignaros rei fugauerit cassus timor, michi tamen utile uidetur nos hic consistere propter custodiam terrae nostrae, quousque directis nuntiis certius agnoscamus, quid actitent hostes nostri'. Statimque misit nuntios, qui ueritatem perferrent. Quibus apud Sleswich comprehensis et in uincula coniectis dixit Ethelerus ad regem dominum suum: 'Iam nunc festinandum est et eundum cum exercitu, quia facile est, ut tradatur comes iste desolatus in manus nostras; quo percusso transibimus in terram eius et abutemur ea prout libuerit'. Et abierunt cum manu forti. Comes igitur irritatus, quia nuntii iuxta placitum non redissent, alios misit nuntios, qui uisis hostibus cum celeritate nuntiauerunt comiti. Ille, licet intus morderetur suorum paucitate, elegit tamen uirtutis intuitu confligere, dixitque ad socios: 'En tempus est, o socii, quo comperiendum sit, ubi sit uir audax et uirtutis continens, qui ruinas pronus excipere uelit. Sepius quidem michi a nostratibus obiectum est cum insultacione, quasi muliebre cor et fugax habuerim, qui bellorum iacturas plus lingua quam manu propulerim. Et hoc quidem non inprudens egi, quociens bella sine sanguine caueri poterant. Nunc autem, quia inmanius periculum indiget opera manuum, uideri iam fas est, si femineus, ut dicitis, michi insit animus. Quin pocius uidebitis dante Deo michi cor inesse uirile. Animequior autem ero, si uestra concors mecum fuerit uoluntas, si in defensionem patriae mecum coniurata manu steteritis. Hoc enim loco presidium pugnae flagitat et uerecundia fugae et certissimum patriae excidium'. Haec cum perorasset comes, gratulati sunt socii grandique iuramento se obligauerunt, ut starent firmiter pro salute suimet et patriae. Precepit igitur comes effringi pontem et posuit custodiam in locis, quibus permeabilis erat fluuius. Venit autem nuntius, qui diceret hostes transduci prope uillam quae dicitur Scullebi. Facta igitur oratione ad Deum comes festinauit pugnare cum his qui transducti fuerant, priusquam uniuersus transiret exercitus. Statimque, ubi congressi sunt, comes equo deiectus est, et fuerunt ei presidio duo milites, qui subleuatum equo restituerunt. Et fuit pugna uehemens et uictoria utrimque ambigua, quousque unus partium comitis proclamauit, ut poplites equorum, quos hostes insidebant, fortiter cederentur. Factumque est, ut cadentibus equis sessores quoque loricati collaberentur, gladiisque nostratum protriti sunt. Et cecidit Ethelerus, ceteri nobiles aut occisi sunt aut capti. Quod uidens rex ex altera ripa fluminis et qui cum eo erant peciit fugam et reuersus est Sleswich. Sed et comes reuersus est clarus uictoria, habens captiuos insignes, quorum pecunia debitis suis aliquantisper alleuiatus est. Habuitque de cetero precipuam terrae suae diligentiam. Quociens enim motionis aliquid insonuit aut de Danis aut de Slauis, statim collocauit exercitum in locis oportunis, uidelicet Trauenemunde siue ad Egderam. Fueruntque parentes mandato eius plebes Holzatorum, Sturmariorum atque Marcomannorum. Vocantur autem usitato more Marcomanni gentes undecumque collectae, quae marcam incolunt. Sunt autem in terra Slauorum marcae quam plures, quarum non infima nostra Wagirensis est prouincia, habens uiros fortes et exercitatos preliis tam Danorum quam Slauorum. Super hos omnes functus est comes honore comeciae. Fecitque iusticiam populo suo, compacans dissidentia et oppressos liberans de manu potentiorum. Clero fuit adprime beniuolus, quem nec in facto nec in uerbo passus est a quoquam iniuriari. Multum uero laboris adhibuit in edomandis rebellibus Holzatorum; gens enim libera et ceruicosa, gens agrestis et indomita detrectabat ferre iugum pacis. Sed uicit eos altior sensus uiri, et philosophatus est in eis. Multis enim precantacionibus allexit eos, quousque duceret sub lorum illos, inquam, onagros in domitos. Viderit qui uoluerit faciem gentis huius inmutatam, eos scilicet qui soliti quondam fuerant seuum caput abdere laruis et depredandis tendere decipulas, furari quae rapere non poterant, uiderit, inquam, eos conuertisse mores et reuocasse gressus ad iter pacis. Nonne haec est mutatio dexterae excelsi? Post haec reconciliatus est comes Suein regi Danorum. Ille enim crebris prosperatus uictoriis Kanutum eiecit de terra et ad Saxones propulsum exulare coegit penes nominatissimum Hartwigum archiepiscopum, qui clarissimo genere natus magna pollebat hereditate. [1,68] De duce Heinrico. Capitulum LXVIII. In diebus illis dux noster adolescens domnam Clementiam, filiam Conradi ducis de Cerigge, duxit uxorem cepitque dominari in uniuersa terra Slauorum, succrescens sensim et inualescens. Quociens enim offendissent eum Slaui, admouit eis martiam manum, dederuntque ei pro uita simul et patria quicquid exigere uoluisset. In uariis autem expedicionibus, quas adhuc adolescens in Slauiam profectus exercuit, nulla de Christianitate fuit mentio, sed tantum de pecunia. Adhuc enim inmolabant demoniis et non Deo et agebant piraticas incursaciones in terram Danorum. [1,69] De Hartwigo archiepiscopo. Capitulum LXIX. Videns igitur domnus Hartwigus Hammemburgensis archiepiscopus, quia pax erat in Slauia, proposuit reedificare sedes episcopales, quas barbaricus furor olim destruxerat in Slauia, scilicet Aldenburgensem, Racisburgensem, Mikilinburgensem. E quibus Aldenburgensem Magnus Otto primus instituerat, subiciens ei Polabos et Obotritos a terminis Holzatorum usque ad flumen Penem et ciuitatem Dimin. Posuitque in Aldenburg primum pontificem Marconem. Post hunc secundus erat Ecwardus, tercius Wago, quartus Ezike, quintus Folchardus, sextus Reinbertus, septimus Benno, octauus Meinnerus, nonus Abelinus, decimus Ezo. Huius temporibus surrexit in Hammemburgensi ecclesia magnus Adelbertus, qui de peregrinis episcopis, quos in mensa sua habebat, Iohannem statuit episcopum in Mikilinburg, Aristonem Racesburg, atque in hunc modum Aldenburgensis sedes in tres diuisa est episcopatus. Postquam igitur permittente Deo propter peccata hominum Christianitas adnullata est in Slauia, uacauerunt hae sedes annis octoginta IIIIor usque in tempora Hartwici archiepiscopi. Qui propter generis nobilitatem duplici principatu clarus magno studio enisus est pro recuperandis suffraganeis episcopis uniuersae Daciae, Norwegiae, Suediae, quos Hammemburgensi ecclesiae quondam pertinuisse commemorat antiquitas. Sed cum obsequiis et uariis largicionibus nil profecisset apud papam et cesarem, ne omnino careret suffraganeis, aggressus est iam pridem abolitos episcopatus Slauiae suscitare. Accitum igitur uenerabilem sacerdotem Vicelinum Aldenburgensi sedi consecrauit episcopum, cum iam esset etate prouectus et mansisset in terra Holzatorum triginta annis. Porro in Mikilinburg ordinauit domnum Emmehardum, et consecrati sunt ambo in Rosseuelde missique in terram egestatis et famis, ubi erat sedes Sathanae et habitacio omnis spiritus inmundi. Factaque sunt haec inconsulto duce et comite nostro. Unde accidit, ut amicicia, quae erat inter domnum Vicelinum et comitem, deinceps turbata sit; nam antea eum ut patrem uenerabatur. Tulitque decimas omnes anni illius, quae pontifici nouo prouenire poterant, non dimisit ex eis paruas reliquias. Tunc abiit episcopus ad ducem rogaturus ueniam et susceptus est ab eo cum honore et reuerentia. Et ait dux ad eum: 'Dignum quidem fuit, o episcope, ut uos nec salutarem nec reciperem, eo quod nomen istud me inconsulto susceperitis. Ego enim huius rei moderator esse debueram, maxime in {hac} terra, quam patres mei fauente Deo in clipeo et gladio suo obtinuerunt et michi possidendam hereditauerunt. Sed quia sanctitas uestra dudum michi comperta est, progenitores quoque nostri uos ab inicio fidelem probauerunt, decreui iam noxae huius obliuisci promocionique uestrae pleno fauore concurrere, scilicet ea condicione, si inuestituram episcopalem de manu mea recipere uolueritis. Hoc enim pacto res uestrae processum habere poterunt'. Et uisum est episcopo uerbum istud durum, eo quod esset preter consuetudinem. Episcopos enim inuestire solius imperatoriae maiestatis est. Quidam igitur fidelium ducis, Heinricus de Witha, uir potens et militaris et amicus episcopi, dixit ad eum: 'Facite quod uobis utile est et appropinquate domino nostro et facite uoluntatem eius, ut edificentur ecclesiae in Slauia et dirigatur cultus domus Dei in manibus uestris. Alioquin frustrabitur labor uester, eo quod nec cesar nec archiepiscopus possit iuuare causam uestram domino meo obnitente; Deus enim dedit ei uniuersam terram hanc. Quid autem grande requirit a uobis dominus meus, quod uobis aut illicitum sit aut uerecundum? Quin potius res facilis est et conducens fructum magnum, ut dominus meus accipiat uirgulam et det in manum uestram pro signo inuestiturae, sitisque de cetero familiaris ducis, habentes honorem inter gentes, ad quas ingrediemini conuertendas'. Rogauit igitur episcopus preberi sibi inducias, ut deliberaret super uerbo hoc. Dimissusque pacifice uenit Bardewich, ubi mortali tactus egritudine per dies aliquot moratus est. Illic enim incidit paralysin, in qua usque ad extremum uitae suae laborare uisus est. Sedata uero aliquantulum egritudine perductus est Falderam in uehiculo, multumque temporis effluxit, quo eum infirmitas ecclesiastico labori subtraxerat. Etatis enim mole grauior morbus accesserat. Ubi autem ei uires Deus prestitit, abiit Bremam consulturus archiepiscopum et clerum super uerbo hoc, quod imposuerat ei dux. Qui omnes una eademque sententia refragari ceperunt dicentes: 'Scimus quidem, o uenerabilis pontifex, sanctitati uestrae optime cognitum esse, quid uobis super uerbo hoc expediat. Sed quia uenistis participari consilio nostri, breuiter respondemus quod sentimus. Primum igitur in hoc negocio pensari decet, qualiter inuestiturae pontificum imperatoriae tantum dignitati permissae sint, quae sola excellens et post Deum in filiis hominum preminens; hunc honorem non sine fenore multiplici conquisierunt. Neque imperatores dignissimi leuitate usi sunt, ut episcoporum domini uocarentur, sed compensauerunt noxam hanc amplissimis regni diuiciis, quibus ecclesia copiosius aucta, decentius honestata iam non uile reputet se ad modicum cessisse subiectioni nec erubescat uni inclinari, per quem possit in multos dominari. Ubi enim dux uel marchio, ubi in regno principatus, quantum libet magnus, qui pontificibus manus non offerat, recusatus oportune inportune se non ingerat? Certatim currunt, ut homines fiant ecclesiae et participes fiant beneficiorum eius. Vos igitur honorem hunc pessundabitis et infringetis iura magnis auctoritatibus edita? Dabitisne duci huic manus uestras, ut hoc exemplo incipiant esse principum serui, qui fuerant principum domini? Non decet etatem uestram, honestatis decore maturam, ut per uos incipiant abusiones fieri in domo Domini. Longe fiat a uobis uerbum istud. Quod si furor principis erga uos effrenatius egerit, nonne satius est ferre iacturam bonorum quam honoris? Auferant, si uelint, decimas, obcludant uobis introitum, si placet, parrochiae uestrae, tolerabilis erit ista molestia. Habetis certe Falderensem domum, in qua tuta interim stacione consistere possitis et prestolari cum silentio salutare Dei'. His et huiusmodi uerbis auerterunt eum, ne uoluntatem ducis adimpleret. Parturiuit sane persuasio haec nouellae plantacioni multiplex impedimentum. Quociens enim pontifex noster ducem adiit interpellaturus pro negociis ecclesiae, ille se paratum esse respondit ad omnia, quae poposcisset utilitas, si primum sibi debitus honor exhibitus fuisset, alioquin frustra contra impetum fluminis iri. Pontifex autem humilis facile inclinatus fuisset, ut propter lucrum ecclesiae duci secularis honoris cupido morem gessisset, si archiepiscopus et ceteri Bremensium non obstitissent. Nam et ipsi uaniglorii atque diuiciis adultae ecclesiae saturi honori suo hoc in facto derogari putabant nec magnopere fructum, sed numerum suffraganearum sedium curabant. Quod uel in hoc maxime patuit, quia in possessionibus Falderensis ecclesiae archiepiscopus multas episcopo nostro fecit iniurias, demens et conuellens aliqua nec tutum permanere sinens in stacione, quam ipse ei deputauerat. Videres igitur uirum antea magni nominis, possessorem libertatis et compotem suimet, post acceptum episcopale nomen quasi innodatum uinculis quibusdam et supplicem omnium. Homo enim pacis suae, in quo sperauit, auertit eum a uia consilii et pacis, ne scilicet applicaretur his, per quos ecclesiae fructificatio pullulare posset. Fecit igitur quod status ille temporis permisit, uisitauit ecclesias parrochiae suae ministrans plebibus monita salutis, prebens eis pro iure officii sui spiritalia, cum ipse tamen non meteret eorum temporalia. Siquidem comes decimarum iura tollebat. Dedicatum est igitur eo tempore oratorium Cuzelinae, quae alio nomine Hogerestorp dicitur. Sed et ecclesia Bernhouede tunc dedicata est. Venit quoque ad nouam ciuitatem quae Lubeke dicitur confortare manentes illic et dedicauit ibi altare domino Deo. Inde progrediens uisitauit Aldenburg, ubi sedes quondam episcopalis fuerat, et receptus est a barbaris habitatoribus terrae illius, quorum deus erat Proue. Porro nomen flaminis, qui preerat supersticioni eorum, erat Mike. Sed et princeps terrae uocabatur Rochel, qui fuerat de semine Crutonis, ydolatra et pirata maximus. Cepit igitur pontifex Dei proponere barbaris uiam ueritatis, quae Christus est, adhortans eos, ut relictis ydolis suis festinarent ad lauacrum regeneracionis. Pauci autem Slauorum applicuerunt se fidei, eo quod languor fortissimus esset, et necdum inclinata essent corda principum ad edomanda corda rebellium. Dedit autem episcopus pecuniam cesoribus lignorum ad impensas sanctuarii, et ceptum est opus fabricae prope uallum urbis antiquae, quo omnis terra die dominica propter mercatum conuenire solebat. [1,70] De comite Adolfo. Capitulum. LXX. In diebus illis congregauit dux exercitum, ut abiret in Bawariam et requireret ducatum, quem uitricus suus Heinricus, frater Conradi regis, occupauerat. Venit igitur ad eum dominus noster episcopus Lunenburg rogans, ut semper solebat, pro episcopatus sui promotione. Cui dux: 'Faciam', inquit, 'quod hortamini, si ad nos respectum habere uolueritis'. Ad quem episcopus: 'Paratus sum', ait, 'propter eum, qui se humiliauit propter nos, me ipsum in proprietatem dare alicui de clientibus uestris, nedum uobis, cui Deus ampliorem inter principes contulit magnificentiam tam generis quam potentiae' . Et his dictis fecit quod necessitas imperarat et suscepit episcopatum per uirgam de manu ducis. Animequior autem factus dux ait: 'Quia uidemus uos obedientes esse uoluntati nostrae, oportet et nos sanctitati uestrae condignam gerere reuerentiam et peticioni de cetero proniores adesse. Sed quia nunc in procinctu sumus itineris, et ordinacio uestrae causae prolixius tempus requirit, damus interim uobis uillam Buzoe, quam petistis, cum sua pertinentia Dulzaniza, ut edificetis uobis domum in medio terrae uestrae et prestolari possitis reditum nostrum. Tunc enim propicio Deo disponendis rebus uestris propensius instabimus'. Rogauitque comitem Adolfum, ut huic donacioni preberet assensum. Cui respondit comes: 'Ex quo dominus meus flexus est ad pietatem, decet nos uoluntati eius concurrere et pro posse nostro ei suffragari. Possessionem igitur, quam dominus meus permisit episcopo, et ego permitto. Insuper cedo de medietate decimarum, ut cedant in usus episcopi, non ex debito, sed ex gratia uestri, eo quod res episcopales necdum ordinatae sint'. Commisit igitur dux custodiam terrae Slauorum atque Nordalbingorum comiti nostro compositisque rebus in Saxonia profectus est cum milicia, ut reciperet ducatum Bawariae. Porro ductrix, domna Clementia, remansit Lunenburg, fuitque comes clarissimus in domo ducis et officiosus in obsequio ductricis paterque consilii. Quam ob rem uenerabantur eum principes Slauorum, maxime uero reges Danorum, qui laborantes intestino bello certabant eum preuenire muneribus. Kanutus enim, qui profugus exulabat apud archiepiscopum, conflato de Saxonia conducticio exercitu reuersus est in Daniam, et additi sunt ei omnes pene, qui habitabant Iuthlandiae. Hoc audito Suein contraxit maritimas copias transmissoque mari uenit ad ciuitatem Wiberge, et commiserunt reges prelium, et fusae sunt copiae Saxonum et ad internicionem deletae. Kanutus fuga lapsus uenit in Saxoniam. Post modicum tempus rursum uenit in Daniam et receptus est a Fresonibus, qui habitabant Iuthlandiae, uenitque Suein et pugnauit cum eo debellatumque ad Saxones fugere compulit. Cui crebro per fines Holzatorum itineranti comes noster beneficus extitit prebens conductum et cetera humanitatis officia. Regnauitque Suein in Dania cum maxima tyrannide, maximis semper uictoriis fortunatus. Slauorum furiis minus obstitit preliis irretitus domesticis. Fertur tamen eos in Selande strage maxima tempore quodam peruasisse. [1,71] De Nicloto. Capitulum LXXI. In diebus autem, quibus dux aberat, uenit Niclotus princeps terrae Obotritorum ad domnam Clementiam ductricem Luneburg et conquestus est in facie eius et amicorum ducis, quia Kycini et Circipani paulatim rebellare ceperint et obniti tributis iuxta morem persoluendis. Et destinatus est comes Adolfus et populus Holzatorum et Sturmariorum, ut adiuuarent Niclotum et coercerent rebellionem contumacium. Abiitque comes cum duobus milibus et amplius electorum, Niclotus quoque contraxit exercitum de Obotritis, et abierunt pariter in terram Kycinorum et Circipanorum et peruagati sunt terram hostilem omnia uastantes igne et gladio. Fanum quoque celeberrimum cum ydolis et omni superstitione demoliti sunt. Videntes autem indigenae, quia non essent eis uires resistendi, redemerunt se inmensa pecunia, defectum quoque uectigalium integrauerunt cum cumulo. Tunc Niclotus delectatus uictoria gratias comiti retulit amplissimas reuertentemque prosecutus est ad extremitatem finium suorum, cautissimam exercitui adhibens diligentiam. Ab eo die firmatae sunt amiciciae inter comitem et Niclotum. Habueruntque frequentius colloquium Lubeke siue Trauenemunde pro commodis utriusque terrae. Fuitque pax in terra Wagirorum, accepitque per gratiam Dei nouella plantacio sensim incrementum. Forum quoque Lubicense crescebat in singulos dies, et augebantur naues institorum eius. Domnusque Vicelinus episcopus incolere cepit insulam quae dicitur Bozoe et habitauit sub fago, quousque extruerent casas, in quibus consistere possent. Cepit autem illic ecclesiam edificare in nomine Domini et in commemoracionem beati Petri apostolorum principis. Porro utensilia domus et quae sufficerent curandis aratris prouidit episcopus de Cuzelina et de Faldera. Inicia uero episcopatus erant in magna teneritudine, eo quod comes alias optimus episcopo soli fuerit mediocriter bonus. [1,72] De Conrado rege. Capitulum LXXII. Cum haec igitur in prouincia Slauorum gererentur, dux noster morabatur in Sueuia intentans uitrico suo bellum, sed non ualens. Ille {enim} adiuuabatur a rege fratre, iniustum esse perhibente quemquam principum duos habere ducatus. Audiens igitur Adelbertus marchio et alii quam plures principum ducem nostrum minime prosperari et ueluti inter hostes conclusum, miserunt ad regem, ut quantocius cum exercitu ueniret in Saxoniam obsessurus Brunswich et obpressurus amicos eius. Posuit ergo rex custodiam per omnem Sueuiam, ne forte dux elaberetur, ipse uero abiit Goslariam accepturus Brunswich et omnia castra ducis. Instabat autem sacra natiuitas Domini. Intelligens igitur dux consilium regis in malum et intercisum sibi digressum Sueuiae fecit denuntiari omnibus amicis suis, tam liberis quam ministerialibus, ut conuenirent ad urbem quandam acturi cum eo diem sollempnem. Fecitque uerbum hoc diffamari et personari in auribus uulgi. Assumptisque tribus fidissimis uiris uespere quodam mutauit uestem et elapsus de castro nocturnum aggressus est iter et transiens medias hostium insidias quinto demum die apparuit Bruniswich, et amici eius antea merore confecti insperatam resumpsere fiduciam. Castra uero regis approximabant Bruniswich, constituta in loco qui dicitur Heninge. Venit igitur nuntius, qui diceret regi comparuisse ducem Bruniswich, quo certius recognito dissimulabat progredi. Reuersusque est Goslariam, et adnullata sunt ea quae fuerant regis molimine suscepta. Et defendit se dux de circumuentione principum, qui insidiabantur animae eius, et obtinuit ducatum Saxoniae, succrescens et inualescens in singulos dies. Porro ducatum Bawariae requirere non poterat omni tempore quo Conradus rex superuixit. Quo non longe postea defuncto successit in regnum Fredericus fratruelis eius. Conradus enim rex plures habuit fratres, quorum primi erant Heinricus dux Bawariae et Fredericus dux Sueuiae, cuius filius equiuocus positus est in regnum. Anno igitur incarnati uerbi M'C' quinquagesimo primo regnauit Fredericus huius nominis primus rex, et eleuatum est solium eius super solium regum, qui fuerant ante eum diebus multis. Inualuitque sapientia et fortitudine super omnes inhabitantes terram. Mater eius fuit amita ducis nostri. [1,73] Transitus Tetmari prepositi. Capitulum LXXIII. Circa tempus dierum illorum occisus est Heremannus comes in castro Winzeburg, uir potens et magnarum pecuniarum, et ortae sunt contentiones inter ducem nostrum et marchionem Adelbertum propter castra et facultates eius. Propter hos compacandos denuntiauit rex curiam apud Marcipolim ciuitatem Saxoniae mandauitque principibus sollempniter adesse. Missa quoque legacione reges Danorum tumultuantes euocauit, ut decerneret inter eos mediante iusticia. Tunc Kanutus, quem tercio Dania pulsum supradictum est, uenit ad ducem nostrum rogans, ut eius conductu et auxilio in curia potiri mereretur. Porro archiepiscopus conduxit Suein regem, habens inter multos religiosos et honestos uiros domnum Vicelinum episcopum in comitatu suo. Et habita est curia illa celebris apud Marcipolim, ubi principes Danorum confederati sunt, Suein coronato in regem, ceteris eidem, hominio subactis. Dissensio autem, quae erat inter ducem et marchionem, sedari non poterat, eo quod principes elati regis adhuc recentis monita paruipenderent. Persuasit igitur archiepiscopus Vicelino episcopo, ut inuestituram de manu regis perciperet, non fructum ecclesiae, sed odium ducis intentans. At ille non consensit, ratus iram ducis implacabiliter accendi; in hac enim terra sola ducis auctoritas attenditur. Soluta est curia, Vicelinus episcopus reuersus est in parrochiam suam. Inuenitque sanctissimum uirum Thetmarum presenti uitae subtractum. Quod nimirum episcopo maximam intulit mesticiam. Ille enim dulcissimus uir, omnium semper deuocione complectendus, neminem suo tempore uisus est habuisse comparem. Ut enim de uita eius quiddam breuiter summatimque perstringam, ante conceptum matri sancte reuelatus ab ipsis cunabulis mancipatus est altaris ministerio commendatusque bono magistro discipulus optimus perseuerauit in disciplina usque ad uiriles annos, discipulus in Brema, socius in Francia, sustinuit iugum magistri cum patientia iuxta illud Iheremiae: Bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua. Post reditum {a Francia} abeunte domno Vicelino in Slauiam ueluti sublato pedagogo relictus est sibimet. Qualis igitur apud Bremam in regendis scolis, qualis in decania fuerit, dixerint Bremenses. Hoc commemorasse sat est, quia post digressum eius lumen ecclesiae illius sublatum Brema clamabat. Translatus igitur in Falderam ob desiderium melioris uitae magnum gaudium attulit suae presentiae domno Vicelino. Sed et omnibus, quos angulus ille horroris et uastae solitudinis continebat, noua quaedam facies orta est de aduentu tanti hospitis. Post aliquot annos dilatante Deo fines ecclesiae, missus est Cuzelinam, quae et Hogerestorp, et incolis nouae habitacionis magno solacio fuit. Captiuis enim et despoliatis tanta pietate concurrebat, ut dandi magnitudo uires domus illius adhuc tenerae excedere uideretur. Inter orandum enim siue legendum aures eius semper uigilabant ad ostium suspensae, quando ueniret egenus pulsans et petens. Reuerebatur eum comes Adolfus, eo quod redargueret culpas eius nec parceret delinquenti. Duriciam enim cordis eius, quam exhibuit episcopo, uenerabilis iste sacerdos adhibitis emplastris emollire sategit, sed omne medicamentum altior morbus euicit. Audito tamen eo multa faciebat, sciens eum uirum iustum et sanctum. Expletis igitur, postquam in hac terra mansit, annis decem infirmitate correptus est, absente scilicet episcopo et apud Marcipolim posito. Cum autem fratres lecto egrotantis appliciti spem recuperandae salutis instaurarent, ille cum magna recusacione aiebat: 'Nolite, fratres dilecti, presentis uitae dilacionem michi repromittere, nolite spiritum meum de peregrinacionis fatigio ad patriam tendentem huiuscemodi uerbis affligere. Ecce decem anni sunt, ex quo uitam meam sub professionis huius titulo protrahi rogaui, et exauditus sum, nunc tandem laborum requies oranda est; et confido de solita pietate Dei, quia nec hac peticione frustrabor'. Augebantur igitur torsiones uitalium, nec tamen in defectu corporis uigor interioris hominis emarcuit. Completum est in eo illud Salemonis: Fortis est ut mors dilectio, flumina et uenti non potuerunt extinguere eam. In moriente uiuebat caritas, quae in exhausto corpore integrabat affectum, prebentem fratribus solatium de merore, consilium in rebus ambiguis, morum edificacionem, imprimentem cordibus amicorum nouissima quaedam ualedictionis uestigia, nunquam abolenda. Sed nec inmemor dilectissimi patris sui Vicelini orabat perintime uias eius a Deo dirigi, per hunc sibi uiam salutis et spem regni patefactam multociens congratulans. Venerunt igitur ad egrotum fraterna sollicitudine prior Falderensis ecclesiae Eppo et Bruno sacerdos et post uisitacionem exhibuerunt ei sacrae unctionis officium. Quo uenerabiliter percepto, participacione nichilominus uiuifici corporis Domini communitus, perseuerabat in gratiarum actione. Nocte igitur, qua uigilia pentecosten obuenerat, hoc est XVI. Kal. Iunii, peruigil in oratione, precibus inuitauit angelos, suffragia sanctorum interpellauit omnium, iamque recedente anima mouebatur adhuc lingua in oratione et confessione laudis. O dignissimum sacerdotem, o gratissimam Deo animam! Felicem dixerim in cursu, sed feliciorem in peruentione, qui breuissimi laboris compendio apud Deum gloriam meruit sempiternam, apud homines sanctae recordacionis affectum. [1,74] De sepultura eiusdem. Capitulum LXXIIII. Cuius uenerabilis sacerdotis transitum longe ante predicere solebat Luthbertus frater, qui miliciam huius seculi seruitute Dei commutans cum famulo Dei Thetmaro pauperum qui erant in hospitali curam gessit. Hic tempore quodam uisitans Falderam uultum pretendit plus solito subtristem atque lacrimis suffusum. Interrogatus causas mesticiae respondit merito se tristari, qui patris amantissimi presentia destituendus esset in breui. Fatetur nichilominus de his non somniantem, sed uigilantem diuinitus se instructum. Nec longe post prophetantis uerbum uelox sacerdotis obitus subsecutus est. Fratres quoque, quos intimus uiri affectus flere coegit, reuertentes ad cor hauserunt spem et resumpserunt spiritum consolacionis, memores oraculi. Ubi igitur in Faldera nuntiatum est de obitu eius, statim miserunt nuntios ad transferendum corpus, eo quod ipse discedens hoc intentius orauisset. Quod tamen uenerabilibus fratribus Theoderico, Ludolfo, Luthberto et ceteris qui illic degebant nullatenus persuaderi potuit, dicentes omnes se malle mori quam tanto pignore priuari, quod Wagirensi ecclesiae nouiter ceptae futurum esset et honori et solacio. Confluentibus igitur de Segeberge et de uicinis oppidis fidelium populis corpus sanctum terrae commendatum est cum multa pauperum lamentacione de sua destitucione conquerentium. Magnificetur igitur Deus in sanctis suis, qui uirum hunc perfecit sibi dignum sacerdotem, consummatum uocatione felici. Vobis quoque, o patres Lubicanae rei publicae, salus abundantior erit a Domino, si uirum talem digne excolueritis, statuentes eum in fronte eorum, qui diruta ecclesiae uestrae in noua culmina surgere fecerunt. [1,75] De infirmitate Vicelini episcopi. Capitulum LXXV. Post decessum preclari sacerdotis Thietmari Vicelinus episcopus reuersus est de curia Marcipolitana, frustrato labore propter sterilitatem principum. Domnus enim archiepiscopus et dux, in quibus summa rerum in hac terra consistebat, prepedientibus simul odio et inuidia nullos Deo placitos fructus facere poterant. Certabat uterque, cuius esset terra, uel cuius esset potestas statuendi episcopos, cauerantque diligentissime, ne quilibet eorum cederet alteri. Sed nec comes Adolfus, licet in multis probatus, rebus episcopalibus animum plene accommodauerat. Accesserat his malis episcopo nostro amplior tristicia de obitu domni Thietmari, quo adhuc superstite tolerabilius uidebatur omne quod urgebat. Afficiebatur igitur tedio spiritus in singulos dies, quesiuit consolantem se et non inuenit. Transactis autem, postquam de curia uenerat, paucis diebus uenit Buzoe, quo domum et ecclesiam edificare ceperat, et plebibus illic aggregatis prebuit uerbum salutis. Iam enim circumiacentia oppida incolebantur paulatim a Christicolis, sed cum grandi pauore propter insidias latronum. Castrum enim Plunense necdum reedificatum fuerat. Consummans igitur pontifex sacra misteria et offerens nouissimum Deo sacrificium pronus adorauit in terra coram altari Domini, rogans fortissimum Deum, ut cultus ipsius propagaretur tam in eo loco quam in uniuersa latitudine Slauiae. Multociens autem hominibus transmigracionis inter exhortatoria uerba presagiebat cultum domus Dei sublimem in breui futurum in Slauia, et ne deficerent animis, habentes duram patientiam ob spem meliorum. Valedicens igitur sacerdoti uenerabili Brunoni et ceteris quos loco eidem prefecerat et confortans manus eorum in Domino reuersus est Falderam, ubi infra septem dies correptus est uirga Dei et adeo paralisi dissolutus est, ut manus eius et pes, totum denique latus dextrum exaruerint, quodque omnibus miserabilius fuit, priuatus est officio linguae. Conturbati sunt hoc spectaculo omnes qui uiderant, uirum scilicet incomparabilis facundiae, doctorem magnum, exuberantem uerbo sacrae exhortationis et ueritatis defensione, subito lingua membrisque destitutum et per omnia factum inutilem. Quam dissonae igitur fuerint populorum sententiae, quam temeraria multorum nomine tenus iudicia religiosorum, piget reminisci, nedum uerbis prosequi. Dicebant, quia Deus dereliquit eum, nec intendebant scripturae dicenti: Beatus qui corripitur a Domino. Dolebant autem irremediabili afflictione omnes qui erant in Faldera et Cuzelina, maxime uero hii qui in has terras primi cum eo uenerant et consenuerant cum eo sub pondere diei et estus. Adhibebatur autem egroto medicorum opera, inefficax tamen, prouidente scilicet diuinitate meliora de eo et uiciniora saluti. Dissolui enim et esse cum Christo multo melius. Duobus igitur annis et dimidio uersatus est in lecto egritudinis, nec sedere nec iacere contentus. Curabatur autem propensius fratrum diligentia prebentium ei necessaria corporis et ad ecclesiam eum deferentium. Nunquam enim missarum sollempniis uel communioni sacrae abesse uoluit, nisi forte infirmitas grauior obstitisset. Tantis Deum gemitibus et interno cordis clamore compellabat, ut aspicientes uix a fletu temperauerint. Gubernabat eo tempore domum prior eiusdem loci, uenerabilis Eppo, uir magni in Christo meriti. Porro Cuzelinam et ecclesias quae in Wagira erant regebat domnus Ludolfus, ille, inquam, qui olim in Lubeke multos propter ewangelium Christi labores pertulerat. Huic preposituram Cuzelinae, dum adhuc sanus esset, episcopus commendauerat. [1,76] LXXVI. Una igitur dierum allocutus est dux comitem dicens: 'Perlatum est ad nos iam pridem, quod ciuitas nostra Bardewich magnam diminucionem ciuium patiatur propter Lubicense forum, eo quod mercatores omnes eo commigrent. Idem conqueruntur hii qui sunt Luneburg, quod sulcia nostra deuorata sit propter sulciam, quam cepistis habere Thodeslo. Rogamus igitur, ut detis nobis medietatem ciuitatis uestrae Lubike et sulciae, possimusque tolerabilius ferre desolacionem ciuitatis nostrae. Alioquin precipiemus, ne fiant mercaciones de cetero in Lubike. Non enim ferendum est nobis, ut propter aliena commoda desolari paciamur hereditatem patrum nostrorum'. Sed cum rennueret comes reputans incautam sibi huiuscemodi conuentionem, mandauit dux, ne de cetero haberetur forum Lubike, nec esset facultas emendi siue uendendi, nisi ea tantum quae ad cibum pertinent. Et iussit mercimonia transferri Bardewich ad subleuandam ciuitatem suam. Sed et fontes salis qui erant Thodeslo ipso tempore obturari fecit. Et factum est uerbum istud comiti nostro et terrae Wagirensi in offensionem et profectuum impedimentum. [1,77] De Euermodo episcopo. Capitulum LXXVII. Nec hoc pretermittendum uidetur, quod dilatante Deo fines ecclesiae ordinatus est Racisburg episcopus domnus Euermodus, prepositus de Magdeburg, deditque ei comes Polaborum Heinricus insulam ad inhabitandum prope castrum. Preterea trecentos mansos resignauit duci dandos in dotem episcopii. Porro decimas terrae recognouit episcopo, quarum tamen medietatem recepit in beneficio, et factus est homo episcopi, exceptis trecentis mansis, qui cum omni integritate tam redituum quam decimarum sunt episcopi. Interfuit his rebus agendis domnus Ludolfus, prepositus de Cuzelina, et dixit ad comitem presente comite nostro Adolfo: 'Quoniam comes terrae Polaborum benefacere cepit erga pontificem suum, decet, ut noster comes non faciat minorem partem suam. Ampliora enim de ipso presumenda sunt, utpote de homine litterato, habente scientiam rerum Deo placentium'. Tunc comes noster secutus factum comitis Polaborum remisit de beneficio suo trecentos mansos, qui oblati sunt per manus ducis in dotem Aldenburgensis episcopatus. [1,78] Transitus Vicelini. Capitulum LXXVIII. Post haec abiit dux noster in Italiam cum rege pro corona imperiali. Quo absente Vicelinus episcopus ingrauescente morbo diem clausit extremum. Obiit autem II' Idus Decembris, anno uidelicet incarnati uerbi M°C°LIIII°. Sedit autem in episcopatu annis quinque, ebdomadibus nouem. Corpus eius tumulatum est in Falderensi ecclesia, presente scilicet domno Racisburgensi episcopo et officium consummante. Agebatur igitur intensius memoria boni patris tam in Faldera quam in Cuzelina, fuitque prefixum curatoribus, quid singulis diebus dari deberet in elemosina pro remedio animae eius. Fuit autem in Cuzelina sacerdos quidam Volchardus nomine, minister mensae, quique primus ad Falderam cum domno Vicelino uenerat, industrius in actionibus extrinsecis. Hic ergo elemosinas pro boni pastoris anima constitutas dare neglexit, parcus in rebus supra quam necesse esset. Apparuit igitur uenerabilis pontifex mulieri cuidam consistenti in pago Segeberg circumamictus cultu sacerdotali dixitque ad eam: 'Vade et dic Volchardo sacerdoti, quia impie agit circa me subtrahens ea quae pro remedio animae meae fratrum michi deuocio subputauit'. Cui mulier: 'Quis', inquit, 'domine, uitam uobis atque linguam donauit? Nonne fama latius percrebruit uos multis diebus uel annis lingua priuatum, postremo etiam morte defunctum? Unde igitur haec?' Quam ille blando uultu consolans: 'Ita est', ait, 'ut loqueris, sed haec melius nunc instaurata recepi. Nuntia igitur memorato sacerdoti, ut celerius suppleat quod subtraxit, quin etiam hoc adiunges, ut nouem officia expleat post me'. Et his dictis recessit. Ubi igitur nuntiata sunt haec sacerdoti, abiit Falderam consulere super uerbo hoc. Interrogatus autem confessus est culpam iuxta sermonem uiri Dei promisitque meliorationem. Porro de nouem officiis post eum a sacerdote complendis, nobis diuersa commentantibus, ueritas incognita fuit, sed rei euentus uerbum, quod latebat, citius aperuit. Idem enim presbiter nouem post episcopum ebdomadibus uixit, declaratumque est septimanas officiis presignatas. [1,79] Qualiter Vicelinus cecam illuminauit. Capitulum LXXVIIII. Sed et hoc commemorare deuocio persuadet, quod uir clarissimus Eppo, pontifici pro uitae reuerentia ualde familiaris existens, inconsolabiliter lugebat pro defuncti patris absentia. Quod cum multis diebus ageret, sepe dictus pontifex uirgini cuidam castae et simplici in sompnis astitit dicens: 'Dic fratri nostro Epponi, quatinus cesset flere, quia bene sum et fletibus eius condoleo; ecce enim lacrimas eius in uestibus meis porto'. Dixerat haec, et ostendit ei uestem niuei candoris totam lacrimis infusam. Quid dicam de illo nobis notissimo, cuius supprimo nomen? ita enim placuit, eo quod adhuc superstes sit et habitet in Faldera uelitque latere. Hic post mortem pontificis necdum expletis triginta diebus audiuit eum in uisione dicentem repositam sibi requiem cum famosissimo illo Bernardo Clareuallensi. Cui cum diceret: 'Utinam uos essetis in requie!' ille respondit: 'Sum Dei gratia, et uos quidem credidistis me mortuum; ego autem uiuo et semper postea uixi'. Grata profecto nec onerosa fiet deuoto lectori unius adhuc rei descriptio, quam in laudem Dei et commendacionem pontificis nostri gestam multorum probat noticia. Erat in Falderensi parrochia in uilla quae dicitur Horgene matrona quaedam Adelburgis nomine, pontifici propter uitae simplicitatem admodum familiaris. Hanc postmodum luminibus orbam uenerabilis pater consolari frequentius assueuit, adhortans eam uirgam paternae correptionis pacienter sustinere nec deficere in tribulacionibus, oculos scilicet ei in celo repositos esse repromittens. Post transitum igitur pontificis uix annus emensus est, uiditque mulier illa in uisione nocturna assistentem eum sibi et de statu salutis ipsius sollicite percunctantem. Cui illa: 'Quae', inquit, 'michi salus, quae in tenebris sum et lumen non uideo? Ubi, queso, domine, consolaciones tuae, quibus oculos meos in celo repositos dicebas? Ego autem protrahor in hac miseria, et cecitas inueterata perdurat'. 'Noli', ait, 'diffidere de gratia Dei nostri'. Statimque pretendens dexteram signum uenerabile crucis oculis eius impressit, adhibens benedictionem. Mane igitur facto euigilans femina sensit ex operacione Dei cum tenebris noctis pulsas tenebras cecitatis. Tunc exiliens e stratu mulier prona cecidit in terram, exclamans in gratiarum actione, et dedignata ducem proprios direxit gressus ad ecclesiam, pulchrum de illuminacione sua prebens spectaculum omnibus notis et amicis. Fecitque postmodum de manu propria uelum ad operiendum sepulchrum pontificis in testificacionem et monimentum illuminacionis suae. Multa quidem et alia fecit Deus per uirum hunc laudabilia dignaque relatu, quae non sunt scripta in libro hoc. Faldera, igitur, pontificis magni letetur honore, Virtutes animo contegat, ossa solo. Vos quoque, qui residetis in architriclinio ecclesiae Lubikanae, excipite uirum hunc, uirum, inquam, quem mera narracione uobis propino, ideo utique mera, quia uera. Neque enim hunc dissimulare penitus ualebitis, qui primus in ciuitate uestra noua erexit lapidem in titulum, fundens oleum desuper. [1,80] De Geroldo Aldenburgensi episcopo. Capitulum LXXX. Post transitum Vicelini episcopi fratres de Faldera recesserunt a subiectione Aldenburgensis episcopatus ob laboris fastidium et elegerunt sibi prepositum domnum Epponem, uirum sanctum. Porro episcopalis electio domino duci reseruata est. Fuit autem eo tempore sacerdos quidam Geroldus nomine, Sueuia natus, parentibus non infimis, capellanus ducis, scientia diuinarum scripturarum adeo imbutus, ut neminem in Saxonia uideretur habere parem, in corpore pusillo magnanimus, magister scolae in Bruneswich et canonicus urbis eiusdem, familiaris principi propter continentiam uitae. Preter munditiam enim cordis Deo cognitam castissimus habebatur in corpore. Propositum igitur habens habitum assumendi monachicum in loco qui dicitur Ridegeshuse sub obedientia abbatis Conradi, ad quem sibi fuerat germanus sanguis et amor, herebat autem in curia ducis corpore magis quam animo. Ubi ergo fama uulgauit Vicelinum episcopum obisse, domina ductrix allocuta est Geroldum sacerdotem: 'Si tibi propositum est seruiendi Deo sub austeritate uitae, assumito tibi laborem utilem et lucrosum et perge in Slauiam et sta in opere, in quo fuit Vicelinus episcopus. Hoc enim faciens et tibi et aliis proderis. Omne bonum si in commune deductum fuerit, maius bonum est'. Accersiuit igitur domina per litteras Ludolfum prepositum de Cuzelina commendatumque sacerdotem transmisit cum eo in Wagirensem terram eligendum in episcopum. Accessitque peticioni principis cleri plebisque concors electio. Aberat tunc forte episcopus, qui consecraret electum. Ille enim duci ab inicio inuisus tunc uero amplius insidiabatur calcaneo eius, eo quod dux occupatus esset expedicione Italica, et communita sunt aduersus eum castra episcopi Stadhen, Vorden, Horeborg, Friburg. In diebus illis orientalis Saxoniae principes et aliqui de Bawaria conspiracionis, ut dicebatur, gratia condixere colloquium, euocatusque archiepiscopus occurrit eis in saltu Boemico. Quo postea reditum maturante uetitus est a ducensibus redire in parrochiam suam, exclususque mansit toto pene anno in orientali Saxonia. Surgens igitur noster electus abiit post eum in Saxoniam quesitumque reperit apud Marcipolim, Aldenburgensem episcopatum in alteram personam demutare parantem. Enimuero prepositum quendam in partibus illis bene erga se meritum hoc honore remunerare decreuerat, magna quaedam, sed superuacua de diuiciis huius episcopatus iactitans. Audito igitur aduentu domni Geroldi perturbatus est animo cepitque uelle irritare electionem, pretendens inmaturam ecclesiam et personis adhuc quasi uacuam sine sui permissione nec eligere nec discernere quicquam posse. At nostri obtendere ceperunt ratum esse opus electionis, quam perfecisset postulacio principis, concordia cleri, aptitudo personae. Tunc archiepiscopus: 'Non est', inquit, 'huius temporis uel loci talium explanacio, expediet hanc causam, cum rediero, Bremense capitulum'. Videns igitur electus archiepiscopum aduersantem sibi remisit Ludolfum prepositum et eos qui cum ipso uenerant in Wagiram, ipse uero succinctus abiit in Sueuiam designaturus duci per nuntium suum de statu suo. Cui dux remandauit, ut celerius ueniret in Longobardiam, ueluti processurus cum ipso Romam. Quo mandatis parente in exeundo Sueuia incursatus est a latronibus, amissoque uiatico de gladio grauiter uulneratus in frontem est. Nec his prepeditus uir estuantis animi profectus est itinere cepto, perueniensque Terdonam, ubi erant castra regis, benigne susceptus est a duce et amicis eius. Porro rex et uniuersi principes expugnabant Terdonam, et obsessa est ciuitas diebus multis. Ad ultimum capta ciuitate fecit deponi muros eius et adequari solo. Inde proficiscente exercitu fecit dux episcopum nostrum comitari secum in Italiam, ut offerret eum domno papae. Miserunt igitur Romani legatos ad regem in castra, qui dicerent ei paratum esse senatum et uniuersos ciues Urbis ad excipiendum eum cum triumphalibus pompis, siquidem imperatorio more sese exhibuisset. Quo percunctante modum, quo sese exhibere deberet, illi aierunt: 'Regem propter imperiale fastigium Romam uenientem decet uenire more suo, hoc est in curru aureo, purpuratum, agentem pre curribus suis tyrannos bello subactos et diuicias gentium. Preterea oportet eum honorare Urbem, quae caput est orbis et mater imperii, et dare senatui quae edictis prefixa sunt, uidelicet quindecim milium libras argenti, ut per hoc suscitentur animi senatus ad beniuolentiam et exhibeant ei honorem triumphalem, et quem electio principum regni creauit regem, auctoritas senatus perficiat cesarem'. Tunc rex subridens: 'Grata', inquit, promissio, sed cara emptio. Magna requiritis, o uiri Romani, de exinanita camera nostra. Puto autem, quia occasiones queritis aduersum nos imponendo non imponenda. Consultius uero agetis, si his omissis amicitiae pocius nostrae quam armorum ceperitis experimentum'. At illi pertinacius instabant, dicentes iura ciuitatis nullatenus irritanda, sed gerendum morem senatui, alioquin aduentanti claustra Urbis obicienda.