[31] Huius certe temporibus, cuius adiuuante Deo facta describimus, fulsit in monasterio Floriacensi loco celebri splendidus mundo Gauzlinus abbas merito, sanctis Deo coniunctus operibus, pollens scientia spiritali simul et humana. Inerant eius cordi Abonis magistri prolati sanctae Scripturae flores boni, de quibus honestissime imbutus ita eructabat omnibus, ut possent delectari in coelestibus. In sanctis eleemosynis ita largissimus, ut ipse positus in fortissimis frigoribus a se uestes pellium abiiciens, pauperes Christi indueret, ut a remuneratore bonorum praemium perciperet, de quo audiret: Nudus fui, et uos operuistis me. Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. Hunc perfectus rex ita suis affixit obtutibus, ut cum prae caeteris diligens suis eum specialiter deuinceceret consiliis, quae ab eo probe probata, semper ea habuit honesta, nunquam tamen iniusta. In honoribus saeculi eum honorans attribuit illi honores non minimos, abbatiam S. Benedicti, quae est caput totius ordinis monastici et episcopatum Bituricensem sancti protomartyris Stephani, principatum tenentis totius Aquitaniae, qui fuit et est honor et decus Franciae. In quibus quae peccauit uera charitas et eleemosyna, quae in eum floruerunt uirtute magna, perpetuae tradent obliuioni actione felicis boni, quod habuit participatione summi boni. [32] In diebus quippe Septuagesimae residens rex illustris Parisius ciuitate misit ad eum abbas humilis ex more pro sacratissimi loci utilitate. Qui missi erant his propriis appellabantur nominibus: Albericus unus sacerdotii gloria decoratus, largifluae charitatis uir; cui adiunctus Dei dono et excellentissimi patris Gauzlini imperio, frater de nomine dictus Helgaudus, quem iste princeps Dei affectu diligebat paterno; tertium secum habentes in obsequio fraternitatis laborantem, Hisembertum nomine, conuersione dignum factum monachum. Dies autem sanctae Quadragesimae Pisciaco celebraturus, iter accelerat nobiscum proficiscentibus eius praeceptis imperialibus, in quo erat rationem redditurus, de quibus eum adieramus. Cum ecce uenientes ad portum Sequanae, qui dicitur Caroliuenna, hoc est piscatoria, quae erat difficultate transmeabilis, iussione eius sancta soli nauiculam intrauimus, ipso aspiciente et considerante quis finis non assumeret, quos ad se uenire alacres et incolumes exspectabat. Affuit nobis miseris huius intercessione regis, qui laudatur, benedicitur et adoratur ubique Deus. Nauigantibus nobis et equos nostros iuxta lintrem frenis trahentibus, contigit unum sonipedem, indomitum et nunquam talia id actum, in mediis fluctibus duos in naui anteriores posuisse pedes; cuius forti rabie nauis periclitabatur, trahens nos iam in profundum. Inclamans rex post Deum altissimum cum suis et uirtutes coelorum, dat uoces immensas ad coelum nostro pro periculo. Pronuntiat grandi uoce frena relinquere, et equos longe a naui arceri. Ad cuius amabilem uocem laxatis frenis, ut iusserat, et equi pedibus de naui eiectis, coepimus ad littus euehi. Ipse quoque sanctum Dionysium sanctumque Benedictum et omnes sanctos Dei in adiutorium nostrum prouocabat, lacrymis perfusus oculis. Cuius precem audiuit is qui est in saecula benedictus Deus. Factum est ut uoluit, et deducta naui ad terram, suscepit nos per Dei gratiam incolumes, qui eramus simul cum eo mirabilem Deum laudantes. Ex quo facto habuit nos Deus omnipotens omni tempore laudatores. Mansimus autem cum ipso Dei uiro illo in loco triduo, delectati dulci eius colloquio, sicut et aspectu iucundo. Cuius, quaesumus, sanctissimam animam suo collocet in regno, qui eam redemit sanguine pretioso! [33] Adhuc in maiori quam ingressi sumus loco placet ponere pedem, ad eius gloriosum festinantes transitum in describendo, quem laudibus ueracissimis et non falsis, apertis et non fictis, Domino nostro audebimus commendare, sancti Spiritus uirtute ut mereatur euadere diem ultionis extremae, insignitus signaculo Trinitatis sanctae. Sed quia adhuc quaedam de eius mira operatione, quae sunt uerae humilitati sociata, nos scripsimus et quae multis prosunt et proderunt ad salutem, restat ut, his manifestatis, non teneat nos otiosos eius sanctissimus obitus, qui dono Dei exstitit laudabilis et gloriosus. Habens desiderium mori saeculo et uiuere Christo Deo, Rex strenuissimus eum, cui est omne quod est et cui attribuimus omne quod scribimus, desiderans uidere, uoluit terris habere socium, quem non potest capere coelum. Proficiscente eo quadam Quadragesima ad sanctos, Dei seruitio sibi coniunctos, adit, orat, honorat, aures eorum precibus humillimis et salutaribus pulsat ut cum ipsis et sanctis omnibus inueniri posset in Dei laudibus dignus. Laborabat in hoc carnis et spiritus fortitudine, ut euinceret Dei uirtute. Intrans fines Bituricum suscipit eum sanctus protomartyr Stephanus cum sancto Maiolo meritis praecipuo, sancta Maria, cum celebri Iuliano martyre summo, iterum ipsa piissima uirginum uirgo Maria, cum sancto Egidio confessore magno. Inclytus uero Saturninus cum forti Vincentio, dignus Antoninus cum Fidi martyre, sanctus Domini Giraldus ipsum iam reuertentem ad propria sancto iterum reddit incolumem Stephano glorioso, cum quo terris laetum deducens diem Palmarum, properat Aurelianis, ibi in Pascha percepturus Auctorem nostrae salutis. Quo itinere, multa ab eo fuerunt dona sanctis data, a pauperibus uero eius manus nunquam fuit uacua. Nam ipsa terra multos habens infirmos et praecipue leprosos, hos uir Dei non abhorruit, quia in Scripturis sanctis legit Domiminum Christum multoties in speciem leprosorum hospitio susceptum. Ad hos auida mente properans et intrans, manu propria dabat denariorum summam et ore proprio figens eorum manibus oscula, in omnibus Deum collaudabat, memor uerborum Domini dicentis: "Memento quia puluis es et in puluerem reuerteris". Caeteris autem mittebat deuote pro Dei omnipotentis amore, qui operatur magna ubi est. Tantam quippe gratiam in medendis corporibus perfecto uiro contulit diuina uirtus ut, sua piissima manu infirmis locum tangens uulneris et illis imprimens signum sanctae crucis, omnem auferret ab eis dolorem infirmitatis. Charitatis integrae non immemor seruus Dei considerabat pretiosa Martyrii monachi facta, qui proprio leprosum astringens uestimento illumque suo leuans humero, dum ei seruitutis officia dare uoluit, repente ad aethera rediit et ei ascendens dixit Christus, qui in specie leprosi fuerat susceptus: « Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. » Habeat hic, de quo loquimur, praestante Deo, partem cum sancto Martyrio, qui istis et aliis bonis operibus festinabat se sociari Christo Deo. [34] In aedificationibus uero ecclesiarum Dei hic temporali simul et spiritali oleo inunctus rex, sanctae benedictionis dono suam potentiam et uoluntatem adimplere desiderans et ad aeternae beatitudinis palmam consequendam anhelans, inter alia cogitare coepit et post cogitata ad effectum perducere, sancti Dei, cuius sublimitatis, cuius meriti quaue essent honorandi et extollendi laude, de quibus nulla ei cunctis temporibus loquendi laudandiue fuit satietas. Enimuero apparebit in his quae subter sunt adnexa, descripta et superioribus iuncta, quia omnia semper fuerunt ei curae, scilicet quae sunt pudica, quae sunt casta, quae sunt sancta, et quae habet uirgo uere mater Ecclesia sancta. Attamen nunquam fuit illi Deus obliuiosus. [35] In ipsa autem ciuitate Aurelianis aedificauit monasterium in honore sancti Aniani, ut diximus; item, aliud in honore sanctae Mariae matris Domini nostri Iesu Christi et S. Hilarii confessoris summi. Sanctae itidem Mariae genitricis Dei, cognomento Fabricatae. Fecit inibi et monasterium sancti Vincentii martyris Christi; monasterium S. Pauli apostoli, in Cantogilo uilla; monasterium S. Medardi, in Vitriaco castro; monasterium S. Leodegarii, in silua Aquilina; monasterium sanctae Mariae in Miliduno castro cum alia ecclesia; monasterium S. Petri et S. Reguli, in ciuitate Siluanectensi; monasterium sanctae Mariae in Stampensi castro; item in ipso castro, ecclesiam unam, in palatio; in ciuitate Parisius, ecclesiam in honore S. Nicolai pontificis in palatio; monasterium S. Germani Antissiodorensis, S. Michaelis ecclesiam, in silua cognominata Bieria; item monasterium S. Germani Parisiacensis cum ecclesia S. Vincentii, in silua cognominata Ledia; in uilla, quae dicitur Gomedus, ecclesiam in honore S. Aniani; item in uilla Faida, ecclesiam in honore S. Aniani; monasterium sanctae Mariae, in Pisciaco; monasterium S. Cassiani in Augustiduno. Pro his omnibus et aliis innumerabilibus quae per Domini uirtutem operatus est bonis, oremus singuli, oremus omnes et dicamus: « Deus, qui inter sanctissimos reges famulum tuum Robertum regali fecisti dignitate uigere, praesta, quaesumus, ut quorum uicem ad horam gerebat in terris, intercedente gloriosa Dei genitrice Maria cum omnibus sanctis, eorum quoque perpetuo consortio laetetur in coelis. Per eumdem Dominum nostrum. » [36] Ante suum sane sanctissimum obitum, qui tertio decimo Kalendis Augusti exstitit, die passionis apostolorum sanctorum Petri et Pauli, sol ad similitudinem quartae lunae subtractis radiis fuscatus apparuit in toto mundo, hora diei sexta pallescens super homines. Quorum uisus ita obnubilauit ut nullus alium recognosceret, donec quoddam recognoscendi transiret spatium. Quid autem portenderit, in proximo patuit, cum nil nobis miserius aluit quam de sua morte dolorem intolerabilem reliquerit. A die enim S. Petri ad sui sanctissimi transitus diem uiginti et unus dies supputantur. In quibus diebus sancta Dauid canens meditabatur legem Domini die ac nocte, ut procul dubio ei concordari queat illud quod de sanctissimo Patre Benedicto specialiter dictum est: "Psalmicen assiduus nunquam dabat otia plectro, Sacra canens obiit psalmicen asiduus". [37] Cognouerat autem hic miles beatus tunc Dei seruis pacem esse liberam, quietem tranquillam, quando de huius mundi turbinibus abstracti ad sedem et securitatem aeterni portus intrarent et absorpta morte ad immortalitatem uenirent. Festinabat enim supra nominatis uirtutibus de praesenti tristitia ad laetitiam uenire perennem. Dicebat illi perfectum esse gaudium, qui elaboraret ut uidere posset Christum Deum. Exire ipse de hoc saeculo paratus, Dominum Iesum suae salutis atque utilitatis magistrum semper inuocabat. Ad uidendam regis aeterni insuperabilem potentiam angelos, archangelos et omnes Dei sanctos in auxilium suum uenire uoce, signis, indesinenter orabat, muniens se semper in fronte et oculis, naribus et labiis, gutture et auribus per signum sanctae crucis, memoria Dominicae incarnationis, natiuitatis, passionis, resurrectionis et ascensionis et gratiae Spiritus sancti. Habuit hoc ex more in uita, cui nunquam defuit uoluntate aqua benedicta. His uero aliisque refertus bonis uirtutibus, sexagenarius, ut credimus, opperiebat mortem intrepidus. Et inualescente ualidae febris languore, petiit uiaticum salutare et salubre uiuifici corporis et sanguinis Domini nostri Iesu Christi. Sumpto eo et, paruo interuallo facto, ad Regem regum et Dominum dominorum demigrans, felix feliciter felicia promeruit regna. Obdormiuit autem, ut diximus, in Domino decimo tertio Kal. Augusti, lucescente aurora diei tertiae Sabbati, Miliduno castro; et Parisius deportatus apud S. Dionysium iuxta patrem suum sepelitur ante altare sanctae Trinitatis. Fuerat ibi ingens luctus, intolerabilis dolor, dum monachorum ingemiscens turba pro absentia tanti Patris, clericorum innumerabilis multitudo aerumnas suas ab ipso sancto pie releuatas dolens, uiduarum et orphanorum infinitus numerus, beneficia ab eo percepta deplorans, dabat uoces ad coelum immensas. Una pro certo omnium uox: « Rex magne, Deus bone, ut quid nos interficis, cum nobis Patrem bonum abstrahis, et tibi adiungis? » Pugnis enim pectora percutientes ibant et reuertebantur ad sancti tumulum, repetentes iam dicti sermonis uersiculum, adiicientes ut misereretur ei Deus in bonum precibus omnium sanctorum in saeculum sempiternum. In cuius morte, heu! proh dolor! ingeminatis uocibus acclamatum est: « Rotberto imperante et regente, securi uiximus, neminem timuimus. Patri pio, patri senatus, patri omnium bonorum, felix anima et salus, felix ad superna ascensus, felix cum Christo rege regum per saecula cohabitatio. » [38] Huius igitur mirabilis regis portio in coelesti regno fuit Dominus Deus. Etenim narranda est. Fastigio regni erectus in sublimi, hic humillimus uir Dei abiecit a se iactantiam inhonestae mentis, quae sunt honorum sublimia, mundi gloriam et in coelis suum collocans thesaurum, propter hoc huius portio factus est Deus. Magnus apud Deum eius thesaurus, egregius sanctarum diuitiarum cumulus, cubile requietionis sanctae perpetuum, cuius est Deus propitiatio qui fuit totius mundi liberatio. Inter alia unum quiddam doloris nobis hoc affert quod talis ac tantus uir sine titulo ornati lapidis, sine nomine, sine litteris iacet, cuius in toto terrarum orbe gloria et memoria in benedictione est. Proinde omni saeculo profuit et proderit huius serenissimi regis ratio, cui indesinenter adhaesit ecclesiasticus et sibi semper amabilis monasticus ordo. Hunc Christus Deus bonum omnibus dederat patrem. Attamen libet adnotare paucis in fine huius Operis innumerosam huius mirabilis bonitatem regis. Sermocinans quis cum eo non est laetificatus gaudio magno? Pacem quis desiderans in eius conspectu non abhorruit iram? Vultus sui praesentiam aspiciens quis non est oblitus dolos? Orationibus eius quis monachorum non habuit requiem et non est amatus, dilectus et ueneratus? Eius sanctissima admonitione quis clericorum non fuit amator castimoniae? Ipsius amicabilia uerba quibus non fuerunt medicamina? Aspectus eius quibus non profuit insipientibus, ut uirga? Oculos eius humiles quis aspiciens non est meditatus coelestia? Pauper et esuriens quis non satiatus ab eius recessit mensa? Mortuus quis suo termino non eius uestitus est uestimento? Hebes quis non est ab eo factus sapiens? Viduae et pauperes, ad exemplum bonae Dorcadis, non ab eo datas ostenderunt uestes? Omnis miserorum multitudo, non eum patrem et nutricium inclamauit? Incidens quis in peccatum, non huius sanctae consolationis habuit auxilium? Dormitans quis prae taedio non est euigilatus a somno? Laudans quis Deum hunc non habuit in exemplum? Eleemosynam quis facere desiderans hunc non accipit imitatorem, quasi alium Ioannem? Ioannem dico Alexandrinum patriarcham qui pro eius immensa, quae fuit super miseros et pauperes misericordia, misericors dici et esse meruit sua in uita simul et in omni terra. Enimuero non fuit ei similis post sanctum Dauid de cunctis regibus terrae in sanctis uirtutibus, humilitate, misericordia, pietate et charitate, quae super omnes est et sine qua nemo uidebit Deum, quia semper adhaesit Domino et non recessit a mandatis eius corde perfecto. Caetera, quae sunt de saeculi militiis, hostibus deuictis, honoribus uirtute et ingenio acquisitis, historiographis scribenda relinquimus. Qui si fuerint et ea scriptitauerint, inuenient in eis patrem et filios bellis inclytos et insigni gloria gloriosos. Iam nunc monachorum, clericorum, uiduarum, orphanorum et omnium pauperum Christi ex parte habeas perpetuum uale, noster praecordialis amor Rotberte, et profer preces pro seruo propitiabili Christo Deo, cui complacuisti laudabili uita et seruitio et per sanctarum uirtutum merita promeruisti coelestia regna. Annuat hoc Deus omnipotens qui iustificat impios, et uiuificat mortuos, et sanctissimis regibus ornat coelos, cuius regnum et imperium permanet in saecula saeculorum.