[20,0] INCIPIT LIBER VIGESIMUS. [20,1] CAPUT PRIMUM. Dominus Hernesius Caesariensis archiepiscopus, et Odo de Sancto Amando, regius pincerna, a Constantinopoli redeunt, uxorem futuram regi secum ducentes. Rex in ecclesia Tyrensi coronatur, et uxorem ducit. Interea dominus Hernesius, bonae memoriae, Caesariensis archiepiscopus, Odo quoque de Sancto Amando, tunc regius pincerna, procurata tam prudenter quam fideliter domini regis legatione, pro qua missi fuerant, apud dominum Manuelem imperatorem Constantinopolitanum, impetrato quod petierant post actum biennium, nauigio redeuntes, domini imperatoris Protoseuasto filiam, domino regi uxorem futuram ducentes, apud Tyrum applicant. Quo cognito, dominus rex cum celeritate Tyrum peruenit, conuocatisque ecclesiarum praelatis, et regni principibus, eamdem Mariam, regiae unctionis et consecrationis munus adeptam, ipse quoque habitu regio insignis et auito diademate laureatus, per manum domini patriarchae Amalrici, bonae memoriae, in ecclesia Tyrensi, cum debita magnificentia IV Kal. Septembris uxorem duxit. Hic Ioannes Protoseuasto, cuius filiam, ut diximus, rex duxit, eiusdem domini imperatoris ex fratre natu priore, ortus est nepos. Misit autem dominus imperator cum praedicta nepte sua, uiros illustres et magnificos, imperialis eminentiae familiares, dominum Palaeologum et Manuelem Seuaston, consanguineum suum, cum multis aliis, qui magnifice eam domino regi traderent, et de iniunctis solemnitatibus nihil sinerent praeteriri. Tyrensi autem Ecclesiae praeerat, in qua haec facta sunt, dominus Fredericus, qui ex Acconense Ecclesia ad illam fuerat translatus. Hic, triduo postquam rex in eadem ciuitate coronatus fuerat et nuptias celebrauerat, praesente et rogante domino rege, et aliis multis honestis uiris, archidiaconatum eiusdem Ecclesiae, unde dominus Willelmus ad Acconensem Ecclesiam fuerat uocatus, nobis liberaliter contulit. [20,2] CAPUT II. Per idem tempus, Andronicus quidam nobilis Graecus et potens, domini imperatoris Constantinopolitani consanguineus, de partibus Ciliciae adueniens, cum multa militia, dum dominus rex in Aegypto adhuc detineretur, usque ad eius aduentum apud nos moram fecit nobis consolatoriam; sed more serpentis in gremio, et muris in pera, male remunerauit hospites suos, uerum esse docens, quod a Marone dictum fuerat: "Timeo Danaos et dona ferentes". Cui dominus rex statim post reditum suum urbem dedit Berythensem; ad quam gratia uidendi ciuitatis, dum dominam Theodoram, domini Balduini regis uiduam, quae urbem Acconensem nomine donationis propter nuptias possidebat, nepotis sui filiam, apud quem diu fuerat hospitatus, inuitasset, fraudulenter, ut dicitur, abduxit, et in terram hostium, Damascum prius, deinde in Persidem, fauente Noradino, transuexit. [20,3] CAPUT III. Eodem anno nihil pene memoria dignum in regno accidit, nisi quod circa quadragesimale tempus duae Ecclesiae in regno, susceptis episcopis, ordinatae sunt: quarum altera ab ingressu Latinorum in terram promissionis, Latinum non habuerat pontificem, uidelicet Petracensis, quae ultra Iordanem in finibus Moab sita est, secundae Arabiae metropolis; altera uero, Ebronensis uidelicet, ut dicitur, nunquam; sed tempore Graecorum prioratus fuerat, sicut et Bethlehemitica fuisse dignoscitur Ecclesia. Sed Bethlehemitica ob natiuitatis Dominicae reuerentiam prius meruit, statim post sanctae et Deo amabilis ciuitatis liberationem, tempore domini Balduini regis primi, cathedrali gaudere praerogatiua. Ebronensis quoque intuitu seruorum Dei, quorum memoria in benedictione est, Abraham uidelicet, Isaac et Iacob, eadem tunc dignitate primum meruit insigniri. Praeficitur ergo Petracensi Ecclesiae, et secundae Arabiae metropolitanus efficitur dominus Guerricus, canonicus regularis in templo Domini; Ebronensi uero, dominus Rainaldus, domini Fulcherii piae recordationis patriarchae nepos. Aestate igitur sequente, uir nobilis dominus Stephanus, domini regis Siciliae cancellarius, et Panormitanae electus Ecclesiae, adolescens bonae indolis, et egregius forma, domini Rotoldi comitis de Percio frater, agitantibus eum et aduersus eum conspiratis regionis illius principibus, inuito rege puero, et matre eius reniti non ualente, regno expulsus, cum paucis uix eorum euasit insidias, et ad nos nauigio peruenit; qui non multum postea, ualida correptus aegritudine, mortuus est, et Hierosolymis in templi Domini capitulo honorifice sepultus est. Per idem quoque tempus, dominus Willelmus Neuernensis comes, magnus princeps, nobilis et potens, de regno Francorum, cum honesta militia Hierosolymam uenit, propositum habens, in seruitio Christianitatis contra hostes fidei nostrae, suis expensis militare; sed eius pia et honesta studia, mors immatura, felicibus eius inuidens actibus, miserabiliter praeuenit; nam subito et diuturno languore correptus, post longas corporis molestias, in primo gratissimae iuuentutis flore cum multis omnium suspiriis et gemitu uitam finiuit. [20,4] CAPUT IV. Eadem aestate, comes Alexander de Grauina, et quidam Michael Hydrontinus, domini imperatoris Constantinopolitani familiares et legati, ad dominum regem missi, Tyrum peruenientes, dominum regem, adhibitis quos rex de suis uerbis participes uoluit fieri, secretius conueniunt, uiae causas exponunt, et super his omnibus scripta porrigunt imperialia. Summa autem legationis haec erat: Senserat dominus imperator, quod Aegypti regnum, potens admodum hactenus, et opulentum ualde, in manus peruenerat debilium et effeminatorum; et quod finitimis populis in notitiam uenerat, tam domini quam principum suorum impotentia, infirmitas et insufficientia. Unde quia non uidebatur quod posset diu in statu se continuare praesenti, quin ad gentes alienas eius dominium et moderamen oporteret transire, concepit apud se, quod auxilio domini regis facile posset illud in suam iurisdictionem recipere. Unde super hoc praedictos miserat legatos. Sunt nonnulli qui dicunt, quod super eodem facto prius fuerat a domino rege per nuntios et frequentes epistolas sollicitatus, quod uerisimilius est, ut militaribus copiis, classe quoque et impensis eum iuuaret, certas partes tum regni tum manubiarum sub interpositis conditionibus recepturus. Hac ergo gratia, memorati legati regem adeuntes, firmatis conuentionibus ad placitam utrinque consonantiam, adiunctus sum ego comes de regio mandato, ut regis et regni uniuersi consilium, cum eorum litteris ad dominum imperatorem, properans deferrem; et pactis mediis, quale a me exigeretur, sub certa tamen forma, robur imponerem. Assumptis igitur praefatis domini imperatoris apocrisiariis, qui apud Tripolim, ut eis rex litteris suis signauerat, nostrum praestolabantur aduentum, ad urbem regiam profecti sumus. Detinebatur porro eo temporis articulo imperator in Seruia quae regio montosa et nemoribus obsita, difficiles habens aditus, inter Dalmatiam et Hungariam et Illyricum media iacet, rebellantibus Seruiis et confidentibus de introituum ad se angustiis et de imperuia eorum regione. Habent uetustae traditiones hunc omnem populum, ex deportatis et deputatis exsilio, qui in partibus illis ad secanda marmora et effodienda metalla damnati fuerant, originem habuisse, et inde etiam nomen traxisse seruitutis. Est autem populus incultus, absque disciplina, montium et siluarum habitator, agriculturae ignarus: gregibus et armentis copiosi, lacte, caseo, butyro, carnibus, melle et cera uberius abundantes. Hi magistratus habent, quos suppanos uocant; et domino imperatori aliquando seruiunt; aliquando de montibus et siluiegredientes, omnem circa se regionem, ut sunt audaces et bellicosi uiri, depopulantur. Ob haec ergo intolerabilia uicinis eorum maleficia, ingressus erat ad eos in uirtute multa et innumera manu dominus imperator. Quibus subactis et praecipuo eorum principe mancipato, redeunti domino imperatori, post multiplices uiarum labores, in prouincia Pelagonia, in ciuitate quae uulgo dicitur Butella, occurrimus, iuxta illam antiquam et domini felicissimi et inuictissimi et prudentis Augusti patriam, domini Iustiniani ciuitatem, uidelicet Iustiniam primam, quae uulgo hodie dicitur Acreda; ubi a domino imperatore honorifice suscepti, benigne et imperiali clementia tractati, legationis et uiae causam, formamque pactorum diligenter exposuimus; quae omnia laeta mente suscipiens et gratanter amplectens, quod praeordinatum, fuerat approbauit Praebitis ergo corporaliter hinc inde iuramentis, eius auctoritate interposita, confirmata sunt quae prius per nuntios fuerunt ordinata. Receptis ergo imperialibus litteris, pactorum formam ex integro continentibus et consummata feliciter legatione, munificentissime de more solito dimissi, Kal. Octobr. iter ad reditum arripuimus. [20,5] CAPUT V. Interea statim post exitum nostrum, antequam reuerteremur ad propria, antequam de auxilio domini imperatoris per nostram legationem certus fieret rex, fama publica personuit, ut dicitur, quod Sauar soldanus Aegyptius, frequentes ad Noradinum dirigebat legationes et eius occulte implorabat subsidium, dicens: Quod a pactis quae cum rege pepigerat, uellet recedere; et quod inuitus cum inimico populo, aliquo pacis foedere iungeretur; quod si de eius auxilio certus foret, pacta frangeret, ab eo penitus recedens. Unde rex, ut dicitur, iusta indignatione motus, conuocato regno uniuerso, collectis equitum peditumque copiis, in Aegyptum festinat descendere. Sunt qui dicant, praedicta omnia ficta fuisse, et quod Sauar soldano innocenti, et nihil tale merenti, pacta et conuentionum tenorem bona fide seruanti, contra fas et pium, illatum sit bellum; sed ut factum tam notabile aliquam haberet excusationem, hic color uidetur quaesitus; unde et Dominum, iustum secretorum et conscientiarum arbitrum, omnem nostris conatibus subtraxisse fauorem, asserunt, et praedictis moliminibus, iustitia uacuis, prosperos negasse successus. Causam porro et incentiuum huius mali, ut aiunt, ministrabat Gerbertus, cognomento Assallit, magister domus Hospitalis, quae est Hierosolymis, uir magnanimus et quadam liberalitate donandi profusus; tamen instabilis et mente uagus. Hic omnes eiusdem domus thesauros exponens, insuper et infinitae quantitatis pecuniam mutuam sumens, omnia militibus erogauit, quoscunque inuenire potuit sibi alliciens; unde praedictam domum tanta aeris alieni mole grauauit, quod non erat spes solutum iri. Ipse etiam postmodum desperans, officium suum deserens et administrationi renuntians, in centum millibus aureorum dimisit domum obligatam. Ea tamen consideratione tot et tantas misisse dicitur expensas, quod capta et subiugata Aegypto, Belbeis, quae olim dicta est Pelusium, cum uniuerso territorio suo, iuri eiusdem domus, ex pacto prius cum rege inito, cederet in perpetuum. Fratres autem militiae Templi, eidem se subducentes facto, aut quia eis contra conscientiam suam uidebatur; aut quia magister, aemulae domus, huius rei auctor et princeps uidebatur, uires penitus ministrare, aut regem sequi negauerunt. Durum enim uidebatur eis, amico regno et de nostra fide praesumenti, contra tenorem pactorum et contra iuris religionem, immeritis et fidem seruantibus bellum indicere. [20,6] CAPUT VI. Accinctus igitur et praeliari instructus apparatu, regni uiribus conuocatis, anno regni eius quinto, mense Octobri, descendit in Aegyptum; et transcursa eremo, quae media iacet, quasi itinere dierum decem, Pelusium applicat, quam mox obsidione cingens, infra triduum uiolenter expugnat, expugnatamque ferro aperit, et suos immittit incunctanter. Accidit autem hoc, tertio Nonas Nouembris. Capta igitur ciuitate, ciuibus eius ex parte maxima gladio peremptis, non parcitur aetati, aut sexui; et qui mortem quocunque casu inueniebantur declinasse, iacturam libertatis, quae honestis uiris omni genere mortis suspectior est, incurrentes, miserae seruituti subiugabantur. Capti sunt inter caeteros eiusdem conditionis Mahazam, filius soldani et quidam eius nepos, qui urbi praeerant, exercitus illic congregati curam habentes. Effracta igitur ciuitate, irruentibus passim et sine delectu cuneis, penitiores domiciliorum penetrant aditus, reserant penetralia, et eos qui mortem delitescendo effugisse uidebantur, compeditos educentes, ignominiose ad necem protrahunt, quos aetatis integrae, et armorum potentes reperiunt, gladiis transuerberant: uix senibus parcitur et pueris, et secundae sorti non plenius indulgetur. Facta sunt desiderabilia eorum, hostium praeda; et quaeque speciosa in sortem, dum sibi diuidunt spolia. His igitur rumoribus Sauar mente consternatus, quid faciat ignorat, deliberat prout temporis et rerum in arcto positarum patiebatur angustia, an regem muneribus tentet expugnare, et indignationem eius data emolliat pecunia, an finitimos superstitionis suae principes, ad sui auxilium precibus pretioque sollicitet. Tandem placet, utrumque maturata prouisione tentare. Missa ergo legatione ad Noradinum, implorat subsidium et impetrat imploratum; uocato enim Siracono, cuius saepius fecimus mentionem, partem exercitus, et nobilium suorum partem non modicam cum satrapis qui partem sollicitudinis portarent, tradit; sumptisque alimentis ad iter necessariis, et camelis ad deuehenda onera sufficientibus, eos in Aegyptum dirigit. [20,7] CAPUT VII. Rex interim euersa Pelusio, cum uniuersis agminibus uersus Cahere cohortes dirigit, sed lento nimis gradu, uix unius iter diei decem diebus conficiens; tandemque ante urbem castrametatus, machinas parat, crates erigit, et caetera ad tales usus profutura disponit. Videntur quae foris struuntur promittere impetus proxime futuros, et obsessis incutere formidinem, et quamdam mortis imaginem intentare. Qui autem facti illius arcana norunt, huius morae causam fuisse asserunt, quod soldanus interea aduenientis exercitus terrore concussus, prolixiores deliberandi haberet inducias, et pro amouendo exercitu pecuniam pacisceretur: tota enim illuc properabat regis intentio, ut a soldano pecuniam emungeret; malebat enim pretio redemptus abire, quam urbes illas, sicut de Pelusio contigerat, popularibus ad rapinam exponere, sicut manifestius infra dicetur. Soldanus uero interea per suos et regis familiares omnem praetentat aditum, omnem explorat subintrandi uiam; tandem regis animum pecuniarum cupidum, promissionibus eneruat, infinitam spondet pecuniam, quam uix uniuersum regnum, corrasis undique copiis persoluere posset. Promittit enim, ut aiunt, aureorum uigesies centena millia, ut redditis sibi filio ac nepote, amotisque expeditionibus, rediret ad propria. Hoc autem, ut postea patuit, non eo moliebatur intuitu, ut promissorum summam spes esset aliquando solutum iri; sed ne subito incursu accedens ad Cahere, imparatum immunitumque reperiens, repentinis irruptionibus expugnaret, quod procul dubio, ut constanter asserunt qui interfuerunt, si citatis itineribus capta Pelusio, deiectis adhuc et stupidis a recenti clade et insperata tantae urbis calamitate, Aegyptiorum animis, illuc noster peruenisset exercitus, accidisset. Verisimile enim uidetur, quod uiri molles et effeminati, deliciis a multo retro tempore dediti, rerum militarium expertes, adhuc fumante uicinae urbis incendio, et innumero suorum interitu consternati, sibi timentes quod aliis uidebant accidisse, nec inde animos uel uires habuisse resistendi. [20,8] CAPUT VIII. Dum haec circa Cahere aguntur, ecce nostra quam rex de nostris finibus exiens maturare praecepit classis, per mare uentis usa prosperis, applicuisse dicitur, per illius fluminis ostium, quod uulgo dicitur Carabes, ingressa. Ciuitatem antiquissimam supra illam fluminis ripam, Tapnim nomine, sitam, uiolenter occupant; quae statim nostris in direptionem data est et praedam. Dum ergo nostri per fluminis alueum ad regem festinare contendunt, Aegyptii nauibus suis alueum fluminis obsidentes, transitum negabant. Misit ergo rex Henfredum de Torono constabularium suum, ut illuc cum lecta ueniens militia, alteram saltem fluminis ripam, ut eis ex illa liber fieret transitus, uiolenter occuparet; quod satis expedite factum esset, nisi quod interim rumor de aduentu Siraconi consilium mutari compulit. Mandatum est ergo eis, ut ad mare descendentes, reditum maturarent ad propria; quod et factum est: unam tamen galeam imprudenter amiserunt. [20,9] CAPUT IX. At soldanus et sui interea moliri non cessant, quomodo regem a se repellant, dolisque peragunt, quod uirtuti sentiunt deesse et fraudis commercio redimunt uirium defectus. Promissa igitur pecunia, inducias pro solutione postulant; allegant quantitatem multam nimis esse, nec in uno loco posse totam reperiri; tempus auctius indulgendum, ut pactis pareatur; datis tamen in continenti centum millibus, filium recipit et nepotem soldanus: pro summa reliqua duos nepotulos suos adhuc impuberes, obsides exhibet. Rex uero obsidione soluta, quasi per milliare recedens, circa hortum Balsami castra componit; ubi per dies octo, crebris sed inutilibus soldani legationibus usus, tandem ad eum locum qui cognominatur Syriacus, transfert exercitus. Soldanus interim frequentibus nuntiis uniuersum regnum sollicitat, quidquid armorum ubique est congerit, undecunque auxilia conuocat, alimenta inducit, infirma urbis circuit et consolidat, omnem resistendi uiam percurrit; ad pugnam pro ceruicibus, pro libertate, pro uxoribus et liberis, sermonibus suasoriis inuitat; casum proximae ciuitatis lamentabilem ante oculos ponit: captiuitatis acerbitatem, dominorum iugum importabile, seruitutis extremam omnium conditionem exponit. [20,10] CAPUT X. Erat in eodem domini regis exercitu uir quidam secundum carnem nobilis, sed moribus degener, neque Deum timens, neque ad hominem habens reuerentiam, Milo uidelicet de Planci, homo inuerecundus, clamosus, detractor, seditiosus. Hic immoderatam domini regis cognoscens auaritiam, uolens potius ei morem gerere quam salutaribus eum monere consiliis, consilium dederat ab initio, et obstinate seduloque persuadebat, ut ad hoc potissimum daret operam, ut regno in praedicta quantitate mulctato, cum calipha et soldano tentaret componere, quam Cahere et Babyloniam uiolenter effringere; non quia, ut dicitur, posse fieri desperaret, sed ut elusis militibus, et caeteris qui ad praedam manus et animos intenderant, uniuersum tanti laboris emolumentum, in regis fiscum uideretur introducere. Expugnatis enim uiolenter urbibus, longe uberiores solent exercitus de spoliis reportare fructus, quam ubi regibus et principibus sub quodam foederis nexu, certis conditionibus, ipsis tantum dominis utilibus, mancipantur. Ibi enim, utpote in tanto tumultu et depopulatione confusa, quod cuique quocunque casu occurrit, iure belli occupanti conceditur, et uictoris auget peculium; ibi uero solis regibus tractantur utilia; et quae sic accedunt, fisci iuribus uindicantur. Et licet regibus et sublimioribus potestatibus accedens incrementum, in subditorum uideatur redundare diuitias, et omnium opulentiam cumulare, tamen auidius quaeruntur, quae familiares ditant lares et domesticis inseruntur rationibus. His itaque altercationibus dissidebant: pars maxima, diripi cuncta, et ferro decerni petebat; rex autem cum suis partem amplectebatur oppositam; praeualuit tamen sententia posterior, et regiae satisfactum est uoluntati. Locatis igitur nostris in uico praenominato, qui a Cahere quinque aut sex distat milliaribus, pene continuus et pro cuiusque erat interpretum et nuntiorum discursus. Dum igitur quasi succedentes sibi ad regem dirigit legationes, et quam sedulus sit in colligenda pecunia significat, orat etiam ne moram causetur, sed patienter exspectet; monet etiam et consulit, ne propius accedendo, calipham uel populum de contracto pacis foedere plenius confidentem deterreat: subito futurum, ut censu tradito, felicibus auspiciis redire ualeat. Dumque huiusmodi, quasi delusoriis praestigiis, nostros deludit apparatus, et recta persuadentium consilia, et salubriores monitus potiora suggerentium euacuat; ecce rumor insonuit, quod Siraconus adueniens, innumeram Turcorum secum trahebat multitudinem; quo comperto, solutis castris, compositisque sarcinis, rex Pelusium redit. Ubi sumptis ad iter uictualibus, relictis qui ciuitatem tuerentur, tam equitum quam peditum copiis, VIII Kal. Ianuarias, Siracono in solitudinem obuiam exit; cumque iam aliquantulum esset in eremo processum, significatur regi per exploratores locorum gnaros, et quibus erat fides habenda, quod cum suis legionibus Siraconus iam transierat. Hic iam opus erat nouo consilio. Nam duplicatis hostium uiribus, non erat tutum diuturniorem moram facere. Mora enim enorme secum trahebat periculum; nam neque cum eis sane tutum uidebatur conserere; nec soldanus de caetero pactorum finibus stare uolebat; nec nos eum ad legem placidorum obseruandam compellere poteramus. Ad hoc enim de industria, et studiose dilatoriis ambagibus uidebatur rem protraxisse, ut sic Turcis superuenientibus exire compelleremur. Redeunt igitur nostri Pelusium, ibique recepta parte exercitus, quae ad urbis illius tuitionem relicta fuerat, altera post Kal. Ianuarias die, ordinatis agminibus, redeundi in Syriam iter arripiunt. [20,11] CAPUT XI. Porro Siraconus uidens temporum opportunitatem uotis suis consonare, et rege abscedente iam non esse quidpiam, quod eius desideriis praestet impedimentum, quod prius mente conceperat, mandat effectui. Castra igitur locat ante Cahere; et quasi pacificus esset eius introitus, patienter per aliquot dies sustinet, tanquam uir prudentissimus, nihil spirans asperum, nihil praetendens amarum, uersutia, qua plurimum callebat, celans propositum. Egrediebatur ad eum Sauar soldanus in castra quotidie, cum multa gloria et maximo comitatu; et impenso quotidianae uisitationis officio et deuotae salutationis affatu, datis etiam muneribus, reuertebatur. Iamque prosperi ingressus et regressus assiduitas securitatem uidebatur polliceri; et quod heri et nudiustertius cum reuerentia fuerat susceptus, consuetudinem inducebat fidentiorem. Securum igitur et nimis de Turcorum fide praesumentem sceleris minister praeuenit; occulte suis praecipit, quod dum die sequenti, summo mane, quasi deambulaturus ad aquas egreditur, ea hora qua soldanus uisitationis consuetudinem fecerat, uenientem confoderent. Sauar uero, diei parte solita, ut consuetae uisitationis et debitae salutationis dependat alloquium, egreditur ad castra; cui occurrentes mortis eius ministri, exsecutioni mancipant quod fuerat imperatum. Deiectum enim ad terram, capite minuunt, gladiis obtruncant. Quod uidentes eius filii, citatis equis in Cahere se recipiunt, ante calipham consternati, et genibus prouoluti pro uita supplicant. Quibus ille dicitur respondisse, ea conditione de uita sperandum, si nihil occulte cum Turcis molirentur: qui pactorum formam statim uiolantes, clam per internuntios coeperunt cum Siracono de pace tractare; quod audiens calipha, utrumque iussit gladio interire. Sic ergo rege absente, Sauar de medio sublato, Siraconus uotis satisfacit suis; regnum occupat; et ingressus ad calipham, reuerentiam impendit debitam. Ipse quoque uersa uice plurimum honoratus, dignitate et officio soldanatus insignitur; et gladii recipiens potestatem, Aegyptum sibi uindicat uniuersam. O caeca hominum cupiditas, et omni crimine maior! O nefanda cupidae mentis et insatiabilis animi rabies! Ecce, a quam quieto et tranquillo penitus statu, in quam turbulentum et anxietatibus plenum nos deiecit immoderatus habendi ardor? Aegypti copiae, opulentiarum immensitas nostris usibus famulabantur; ex ea parte nostrum regnum tuta habebat latera; non erat quem ab Austro formidaremus. Mare uolentibus adire uias praestabat pacatiores; nostri quoque negotiationis et commerciorum gratia, sine formidine, bonis conditionibus in Aegypti fines poterant introire. Ipsi quoque uersa uice peregrinas inferentes diuitias, commercia nostris incognita secum trahentes, utilitati simul et honori nobis erant, dum ad nos ingrediuntur. Praeterea census annui immensa praestatio, tam fisco regio, quam domesticis singulorum peculiis uires praestabat, inferebat incrementum. At nunc e conuerso, cuncta calculum sunt sortita deteriorem; mutatus est color optimus, et uersa est in luctum cithara nostra. Quocunque me uertam, suspectas inuenio partes. Mare pacatos negat aditus, omnis uicina per circuitum regio hostibus paret, et in nostram se accingunt perniciem regna contermina. Haec omnia hominis unius inuexit cupiditas, et auaritia uitiorum radix nostra obnubilauit data diuinitus serena. Sed ad historiam redeamus. [20,12] CAPUT XII. Mortuo soldano et filiis eius, quibus contra pietatis formam, necis indebitae causas praebuimus, Siraconus uoti compos obtinuit principatum; uerum hoc successu non diu est laetatus; nam uix anno potitus imperio, rebus humanis exemptus est: cui successit Salahadinus fratris eius Negemedini filius, uir acris ingenii, armis strenuus et supra modum liberalis. Hic primis auspiciis sui principatus ad calipham dominum suum, ut solitam illi exhiberet reuerentiam, ingressus, claua quam gestabat in manibus, dicitur eum ad terram prostratum occidisse, omnemque eius gladio transuerberasse progeniem, ut ad nullum superiorem habens respectum, ipse sibi et calipha et soldanus esset: timebat enim, ne ad se ingredientem aliquando, quia iam Turci populo inuisi habebantur, iugulari praeciperet. Praeuenit ergo eum, et sibi more domini nihil tale uerenti mortem intulit, quam eidem ille, ut dicitur, parabat intentare. Mortuo igitur calipha, regiam gazam et thesauros et cuncta illius domus desiderabilia, pro libero diripiens arbitrio, cuncta liberaliter nimis, militibus erogauit, ita ut intra paucos dies euacuatis uestiariis, ipse mutuam sumens pecuniam, graui pondere se obligaret aeris alieni. Non defuerunt tamen, ut dicitur, qui de filiis caliphae occulte quosdam eriperent, ea intentione, ut, reddita Aegyptiis aliquando regni administratione, non deesset qui praedecessoribus suis, nominis, dignitatis et sanguinis haeres existeret. [20,13] CAPUT XIII. Domino rege in regnum reuerso, nil memoria dignum prima illius anni parte gestum est, nisi quod defuncto Raynero, bonae memoriae Liddensi episcopo, Bernardus abbas ecclesiae montis Thabor, in eadem ecclesia inthronizatus est. Vere tamen sequente, quod erat sexti anni domini Amalrici initium, uidentes regni prudentiores, quod in subiugata Turcis Aegypto, plurimum nobis decesserat, et multo deterior facta erat nostra conditio: nam uiolentissimus hostis noster, Noradinus per mare poterat, classe numerosa ex Aegypto proficiscente, regnum nostrum arctare non modicum, et quamlibet ex maritimis urbibus utroque uallare exercitu; et quod formidabilius erat, peregrinis ad nos transitum impedire aut negare penitus; consulunt opus esse, ut de praelatis ecclesiarum uiri uenerabiles, prudentes et eloquentia praediti, ad Occidentis principes dirigerentur, qui doceant et diligenter insinuent regni pressuras importabiles; et populi Christiani afflictionem, et casus asperos fratribus imminentes. Electi sunt ergo de communi consilio in opus ministerii huius dominus patriarcha, dominus Ernesius Caesariensis archiepiscopus, dominus Willelmus Acconensis episcopus; sumptisque tam domini regis quam uniuersorum episcoporum litteris, ad dominum Fredericum Romanorum imperatorem, ad dominum Ludouicum Francorum regem, ad dominum Henricum regem Anglorum, ad dominum Willelmum Siciliae regem; ad comites quoque, nobiles et inclytos Philippum Flandrensem, Henricum Trecensem, Theobaldum Carnotensem, et ad reliquos Occidentalium partium principes, nauem conscendunt. Sed subito sequenti nocte oborta tempestate maxima, naue quassata, fractis remigiis, malis depositis, plurimum turbati, post triduum, uix euadentes naufragium, reuersi sunt. Successit eis in eadem legatione dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, multa precum domini regis et principum deuictus instantia, ducens secum dominum Ioannem Paneadensem episcopum, eiusdem ecclesiae suffraganeum; qui melioribus auspiciis nauem ingressi, feliciter ad optatum portum nauigauerunt; parum tamen in negotio quod eis iniunctum fuerat, proficientes. Nam praedictus episcopus, postquam in Franciam peruenit, statim apud Parisios ultimum clausit diem; dominus uero archiepiscopus completo biennio, omnino uacuus reuersus est. [20,14] CAPUT XIV. Transcursa illa aestate, absque factis memorabilibus, circa prima autumni sequentis initia, fidei memor, et pacta memoriter tenens, quae cum domino rege per nostram mediationem et per interpositum studium dominus imperator firmauerat, classem dirigit promissam, in eo facto plurimum commendabilis; nam imperiali magnificentia placidorum legem plenius interpretatus, promissum uberiore cumulauit solutione. Erant sane in praefato exercitu naues longae, rostratae, geminis remorum instructae ordinibus, bellicis usibus habiliores, quae uulgo galeae dicuntur, centum quinquaginta. Item his maiores ad deportandos equos deputatae, ostia habentes in puppibus, ad inducendos educendosque eos patentia, pontibus etiam quibus ad ingressum et exitum, tam hominum quam equorum, procurabatur commoditas, communitae, sexaginta. Item harum maximae, quae dromones dicuntur, alimentis uarii generis armisque multiplicibus, machinis quoque et tormentis bellicis usque ad summum refertae, decem aut duodecim. Misit autem cum classe de suis principibus Megalducas consanguineum suum, quem uniuersis praefecit, et quemdam alium Mauresium nomine, sibi ualde familiarem, de cuius experientia (sicut postea plenius patuit) plurimum confidebat; nam eumdem postmodum uniuerso suo praefecit imperio. Comitem quoque Alexandrum de Conuersana, nobilem de Apulia uirum; quem ob insignem fidem, et multam erga se deuotionem, dominus imperator charum habebat et acceptum. His curam sui committens exercitus, in nostrum dirigit Orientem; qui prospera usi nauigatione, circa finem Septembris portum ingrediuntur Tyrensem: inde Accon profecti, inter fluuium et portum placida statione componunt. [20,15] CAPUT XV. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1169, a liberatione uero urbis sexagesimo octauo, regni uero domini Amalrici anno sexto, Idibus Octobris: compositis regni negotiis, relicta etiam militia, quae in regis absentia ab insidiis et incursionibus Noradini, quem circa partes Damascenas commorantem reliquerat, regnum tueretur; congregatus est uniuersus exercitus tam Latinorum quam Graecorum apud Ascalonam, classe iam a portu Acconensi per dies aliquot egressa, et iter contra fines Aegyptios agente *. Septimo igitur decimo Kal. Septembris, ab urbe praedicta egredientes, per mansiones competentes, ubi aquarum non deesset commoditas, et ne peditum phalanges supra uires grauarentur, itineribus moderatis, Pharamiam urbem antiquissimam, nona demum die perueniunt. Mediam autem hanc uiam, maritimam oram sequi uolentibus, fortuitus quidam casus nuper reddiderat productiorem. Euictis namque uerbere assueto et pene continuo assultu quibusdam arenarum aggeribus, qui medii inter planiora quaedam loca et fretum uicinum interponebantur, mare uiolenter fractis obicibus, uiam sibi euicerat, et liberum sibi introitum ad illam ulteriorem uindicauerat planitiem; quo licentia influens liberiore, stagnum effecerat ore quidem angusto, sed intus campos obtinens patentiores. Ubi ab illa die marinis influxionibus tanta solet piscium includi multitudo, ut non solum finitimis, uerum etiam remotis urbibus uberiores et inauditas piscium praestet commoditates. Occupatis igitur salo restagnante locis mari uicinioribus, uolentibus secus aequorea transire littora et in Aegyptum descendere, obiectum est dispendium, quod stagnum circumire, et milliaribus decem, uel eo amplius digredi, antequam ad littus iterum redeatur, quadam necessitate compellat. Haec autem gratia miraculi, et de nouo factae irruptionis interseruimus; et quod pars solitudinis prius obnoxia solis ardoribus, nunc subiecta fluctibus, et natantium facta familiaris, nauigiis patens, piscatorum implet retia, et praeter solitum facta fecundior, fructus reddit prius incognitos. Pharamia uero, unde supra fecimus mentionem, ciuitas deserta, olim multo frequentata habitatore, iuxta primum Nili ostium, quo marinis excipitur fluctibus, sita est, quod uulgo Carabes dicitur, eremo iuncta, inter fluuium, mare et solitudinem posita; distat tamen ab ostio fluminis milliaribus tribus: ad quam nostri peruenientes, classem nostram reperiunt aduenisse. Ubi aptatis nauibus cum remige necessario, uniuersus in ulteriorem ripam deportatur exercitus. Relinquentes igitur a laeua Tapnim, eximiam olim metropolim, nunc autem paruissimi ad instar redactam oppidi, inter loca palustria et maris littus uiam carpentes mediam, quasi milliaribus uiginti, duobus diebus Damiatam perueniunt. [20,16] CAPUT XVI. Est autem Damiata inter Aegypti metropoles antiqua et nobilis plurimum, secus ripam Nili sita citeriorem, ubi secundo ostio praedictus fluuius mare ingreditur, inter fluminis alueum et mare, situ ualde commodo posita; a mari tamen, quasi milliario distans; ad quam VI Kal. Nouembris noster perueniens exercitus, inter urbem et mare castrametati sunt, classem exspectantes, quae maris inclementia et uentorum aduersis flatibus detinebatur; quae post triduum, pacata maris unda et uentis usa secundis alueum amnis ingressa, inter ciuitatem et mare, secus ripam, placita se statione locauit. Porro in ulteriore fluminis ripa erat turris singulariter erecta, armatis sufficienter ad sui praesidium munita. Ab hac usque ad ciuitatem catena protendebatur ferrea, quae nostris maximum dabat impedimentum, ita ut ad superiora nullus omnino pateret transitus. Ad eos uero de superioribus, a Babylonia et Cahere, libere et absque impedimento, poterant naues quaelibet introire. Classe igitur composita, nostri quoque pomoeria quae inter castra et urbem media iacebant, transeuntes, urbi uiciniora figunt tentoria, unde liber ad moenia erat discursus. Ubi dum per triduum assultus differunt, experimento discunt quam uerum sit: Nocuit differre paratis. Aduenientes enim de superioribus Aegypti partibus Turcorum infinitae multitudines, et armatis naues onustae, nostris uidentibus, nec impedire ualentibus, urbem prius pene uacuam, replebant. Et quam primo accessu uix primos impetus sustinere posse iudicauerant, nunc non nisi machinis et tormentis bellicis expugnandam asserunt. Eliguntur ergo artifices, et pro uotis subiecta materia, sumptu numerosiore et labore maximo erigitur castellum mirae altitudinis, septem habens solia, unde ciuitas tota uideri poterat. Construuntur et aliae uarii generis machinae quaedam, quibus magnis molaribus caedantur moenia; quaedam, quibus quasi caueis occultis, fossores muros urbis suffodiant, et subterraneis meatibus suffossos compellant ad ruinam. Fabrefactis interim machinis, et per itinera complanata secus murum collocatis, qui in castello erant, urbanos sagittis, saxis pugillaribus et armis qualia furor et loci angustia ministrabat, urgebant cum instantia; qui uero sub iaculatoriis tormentis, missis molaribus, certatim moenia, et iuncta moenibus domicilia deiicere adoriuntur. Hoc uidentes oppidani, ut arte artem deludant, et nostris moliminibus eadem subtilitate obuient, e regione nostri castellum educunt in sublime; armatos imponunt, qui nostris renitantur a pari, et eis aequipollenti conatu respondeant: tormenta nihilominus tormentis obiiciunt; et ad nostra confringenda argumentis quibus possunt, tota sollicitudine se suspendunt. Fiunt ad sui tuitionem solertes, et ingenium a necessitate uires sumit. Quique prius arbitrabantur se ad hoc non sufficere, necessitatis pressi articulo, uias inueniunt prius incognitas, et ad propriae salutis tutelam fiunt ex obtusis subtiliores. Ibi erat experimento cognoscere, quam uerum sit illud prouerbialiter dictum: "Miserisque uenit solertia rebus". Nostri uero cum instare acrius debuissent, timide gelideque coeperunt cuncta ministrare; erant qui fraudi, erant et qui incuriae et negligentiae imputarent. Ibi profecto patuit statim, nostros aut minus experientiae habuisse, aut a solita defecisse prudentia, aut exercitus moderatores malitiose uersatos; cum castellum quod erectum fuerat, per loca cliuosa et pene inuia muris applicari iusserunt. Nam cum essent in eadem parte ciuitatis moenia in multis locis humiliora et infirma nimis et loca multa assultibus et expugnationi facilius peruia, castellum erexerunt in ea parte ciuitatis, quae firmior et magis munita habebatur, et ubi cum tanta difficultate moenibus est applicatum, quanta alibi nusquam occurrisset; nec ibi ciuibus quidquam inferebat molestiae, aut eorum aedificiis, sed soli basilicae sanctae Dei Genitricis, quae iuxta muros sita est. Illud sane nihil habet ambigui, qui de malitia, more processerit, quod primo nostrorum aduentu dilata est urbis impugnatio; nam uacuam reperientes eam, dum non nisi domesticos haberet suos, uiros imbelles, effeminatos, praeliorum ignaros, si pro debito animosius institissent, primis congressionibus eam occupassent uiolenter. Concessae namque feriae tantum uirium obsessis intulerunt, tantaque medio tempore uirorum fortium et egregie armatorum accessit numerositas, ut non solum intra moenia, sed etiam in campestribus nostrorum impetus possent sustinere. [20,17] CAPUT XVII. Accessit praeterea miserabile quiddam, quod omnis illa quae in classe uenerat Graecorum multitudo tanta coepit alimentorum inopia laborare, ut omnino panis eis omnibus deficeret, nec ciborum quidpiam apud eos inueniretur. Caedebatur ad usus uarios silua palmarum castris contermina; deiectisque ad terram certatim arboribus, in summo earum, unde rami habent originem, Graeci fame laborantes, quaerebant multo studio quamdam teneritudinem, unde ramis humor uiualis ministratur, esui quodammodo habilem; unde suam, licet misere, consolabantur esuriem. Quaerendi uictus artem fames auxerat; et uentris appetitus rugientis, solertiam induxerat ampliorem. Hoc sane per dies aliquot edulio uitam misere protrahentes, famem laborabant depellere. Quibusdam tamen, qui non penitus erant alimonia destituti, auellanae, passae et siccae castaneae contra famis importunitatem solatia ministrabant. Nostris autem panis, et uarii generis alimentorum non deerat sufficientia; sed cogitantes de crastino, sacculis parcebant, timentes ne si ipsi cibos non habentibus incaute diuiderent, aliquando et ipsis deficeret; iterum et de mora incerti, tempus prolixius habebant suspectum. Praeterea tanta imbrium abundantia, tanta pluuiarum intemperies per idem tempus incubuit, ut neque tuguriis pauperiores, nec papilionibus diuites arte qualibet arcere possent stillicidia, imo nimborum redundantiam. Vallo igitur cingentes tentoria, ut illuc pluuiarum deflueret impetus, uix in tuto se poterant collocare. Accidit quoque per eosdem dies grande nimis infortunium. Nam cum galeas, et caeteras diuersi generis naues, a mari eductas, in fluminis alueum introduxissent, et iuxta ciuitatem tuta, ut uidebatur, statione ordinassent; uidentes oppidani quod uentus a superioribus descenderet, et quasi Nili fluenta sequeretur aliquantulum uehementior, quod conceperant, in opus trahere nituntur. Accipientes enim mediae quantitatis cymbam, lignis aridis, pice et liquamine, et omnibus his quae solent ignibus incentiuum ministrare, eam usque ad summum eius replentes, ignem subiiciunt; et accensam, in classem nostram, flumine eam gratis deferente, dirigunt; nec deerat austri flatus, qui suppositis ignibus ministrabat irritamentum, sumpta occasione ex subiecta materia. Descendens igitur incensa nauicula in classem, reperiensque eam quasi contiguam, transire non ualens, haesit inter rates; praebitoque quod gestabat incendio, sex ex rostratis nauibus, quas galeas uocant, usque in fauillas exussit: uniuersamque classem ignis inualescens penitus occupasset, nisi domini regis sollicitudo, qui comperto incendio, nudis adhuc pedibus, equum uelociter conscendens, nautas ad resistendum ignibus, manu multisque clamoribus excitasset. Diuidentes itaque eas ab inuicem, late uagantis incendii furorem, declinauerunt. Si quae uero uicini odore incendii conflagrare coeperant, ignis fomitem, uel in fauilla, uel alio modo secum trahentes, beneficio fluminis et uicinarum aspergine aquarum, remedium consequebantur. Fiebant praeterea, sed diebus interpolatis, in urbem assultus, in quibus, secundum hoc quod bellorum dubius solet esse euentus, nunc nostri, nunc hostes deteriorem calculum reportabant; frequentius tamen nostri pugnandi occasionem ministrabant. Nam hostes raro, nisi lacessiti, ad congressum prouocabant; nonnunquam tamen per adulterinam portam, quae Graecorum respiciebat castra, in eos irruptiones subitas faciebant oppidani, nescimus qua fiducia adducti; aut quod nostris eos audieerant naturaliter inualidiores, aut quia fame periclitantes, ad sustinendos impetus minus reputabant idoneos. Eorum tamen magistratus Megaducas, et alii uiriliter et satis strenue, quoties opus erat, in acie decertabant. Unde eorum exemplo inferiores animati, plerumque etiam praeter solitum, et instabant acrius, et animosius resistebant. Augebantur porro ciuibus, tam per terras quam nauigio, turbae militares, ut iam de caetero nostris, magis essent formidini qui infra moenia tenebantur, quam molestiae aliquid pati, qui dicebantur obsessi. Murmur ergo iam serpebat in populo, et erat omnium pene una sententia, nostros operam inutiliter consumere: irata Diuinitate se hoc opus coepisse; tutius esse redire ad propria, quam in Aegypto fame tabescere, uel hostium gladiis deputari. Mediantibus ergo nostris, et de satrapis Turcorum nonnullis, et maxime quodam eorum principe, fideliter operam dante, Ieuelino uidelicet, consonantibus in id ipsum Graecis, occultis quibusdam conditionibus foedus initur; mox uoce praeconia pax indicitur. [20,18] CAPUT XVIII. Egrediuntur ergo tam de ciuibus, quam de his qui in eorum subsidium uenerant, ad nostrorum castra, pro libero arbitrio; nostris quoque uolentibus urbem introire, liber introitus et egressus sine difficultate patebat. Hic tandem mutuorum data est facultas commerciorum, et quod cuique libitum erat emere uel permutare, facta est licentia. Sic ergo quasi per triduum nostri communi cum hostibus usi rerum uenalium foro, ad iter se accingunt. Depositis igitur machinis et igne succensis, qui terrestri uenerant itinere, dominum regem secuti, eadem qua uenerant uia in Syriam reuertentes maturatis gressibus, XII Kal. Ianuarias Ascalonam peruenerunt. Dominus uero rex, gratia uicinae festiuitatis, Accon properans, in uigilia Natiuitatis Dominicae, eamdem attigit ciuitatem. Qui autem nauigio uenerant, omine sinistro et infaustis auibus naues conscendunt; nam statim in primo obeundi itineris initio, exorta subito ualidissima tempestate, fretorum experti insuperabilem malitiam, confractis nauibus et collisis ad littora, omnes pene passi sunt naufragium. Sic itaque de tanta classe, quae ad nos descenderat, tam de maioribus, quam de minoribus, paucae naues reseruatae sunt incolumes, quae ad redeundum ex se ipsis praestarent habilitatem. Infecto igitur negotio, omni tamen diligentia, qua compleri debebat, a nuntiis domini imperatoris impensa, et debita sollicitudine procurandis negotiis exhibita, domum redeunt, deiecti animo, fati aduersitate consternati; timentes ne sibi, praeter meritum, imperialis excellentia sinistrum imputaret euentum; et quod casus attulerat ineuitabilis, ira succensus eorum dominus, indebite eorum ascriberet aut malitiae, aut neglectui. Meminimus tamen, post reditum nostrum, tam a domino rege, quam a quibusdam regni principibus, sollicite et diligenter quaesisse, quaenam causa fuerit quod tantus exercitus, tantorum principum studio procuratus, ita in proposito defecerit. Nam nos eo anno, familiaribus tracti negotiis, et domini archiepiscopi nostri declinantes indignationem immeritam, ad Ecclesiam nos contuleramus Romanam; reuersi autem, praedictae quaestionis solutionem quaerentes, uariis multorum relationibus de rei ueritate cupiebamus edoceri; nam longe a spe nostra dicebatur accidisse; qua sollicitudine nostra nos trahente, haec omnia scripto mandare iam conceperamus. Inuenimus Graecos etiam in praedicto negotio, non sine lata culpa fuisse. Nam cum pecuniam ad alendum tantum exercitum sufficientem, se missurum firmissime promisisset dominus imperator, in ea parte inuentus est sermo eius minus soliditatis habuisse. Ex quo enim in Aegyptum descenderant eius archontes, ubi etiam aliis indigentibus, de imperiali magnificentia subuenire debuissent, coeperunt ipsi primitus indigere et mutuam quaerere pecuniam, unde suis legionibus tam ad uictum quam ad stipendia prouiderent; et nemo illis dabat. [20,19] CAPUT XIX. Aestate uero sequente, anno uidelicet domini Amalrici septimo, mense Iunio, tantus tamque uehemens circa partes Orientales terraemotus factus est, quantus qualisque memoria saeculi praesentis hominum, nunquam legitur accidisse. Hic uniuersi Orientalis tractus urbes antiquissimas et munitissimas, funditus diruens, habitatores earum ruina inuoluens, aedificiorum casu contriuit, ut ad exiguam redigeret paucitatem. Non erat usque ad extremum terrae locus quem familiaris iactura, dolor domesticus non angeret: ubique luctus, ubique funebria tractabantur. Inter quas et prouinciarum nostrarum, Syriae et Phoenicis urbes quam maximas, et serie saeculorum antiquitate nobiles, solotenus deiecit. In Coelesyria, multarum prouinciarum metropolim, olimque multorum moderatricem regnorum, Antiochiam, cum populo in ea commorante, strauit funditus; moenia, et in eorum circuitu turres ualidissimas, incomparabilis soliditatis opera, ecclesias, et quaelibet aedificia tanto subuertit impetu, quod usque hodie multis laboribus et sumptibus immensis, continua sollicitudine et indefesso studio uix possunt saltem ad statum mediocrem reparari. Ceciderunt in eadem prouincia urbes egregiae de maritimis quidem, Gabulum et Laodicia; de mediterraneis uero, licet ab hostibus detinerentur, Nerea, quae alio nomine dicitur Halapia, Caesara, Hamum, Emissa et aliae multae; municipiorum autem non erat numerus. In Phoenicia autem, Tripolis, ciuitas nobilis et populosa, III Kal. Iulii, tanto terraemotus impetu, circa primam diei horam, subito concussa est, ut uix uni de omnibus, qui infra eius ambitum reperti sunt, salutis uia pateret. Facta est tota ciuitas quasi agger lapidum, et oppressorum ciuium tumulus, et sepulcrum publicum. Sed et Tyri, quae est eiusdem prouinciae metropolis famosissima, terraemotus uiolenter, absque tamen ciuium periculo, turres quasdam robustissimas deiecit. Inueniebantur, tam apud nos quam apud hostes, oppida semiruta, et insidiis et hostium uiribus late patentia. Sed dum quisque districti iudicis iram sibi metuit, alium molestare pertimescit. Sufficit cuique dolor suus, et dum quemlibet cura fatigat domestica, alii differt inferre molestias. Facta est, sed breuis, pax, hominum studio procurata; et foedus compositum, diuinorum iudiciorum timore conscriptum; et dum indignationem peccatis suis debitam exspectat quisque desuper, ab iis quae solent hostiliter inferri, manum reuocat et impetus moderatur. Nec ad horam, ut plerumque solet, fuit ista irae Dei reuelatio; sed tribus aut quatuor mensibus, uel etiam eo amplius, ter aut quater uel plerumque saepius, uel in die uel in nocte, sentiebatur motus ille tam formidabilis. Omnis motus iam suspectus erat, et nusquam tuta inueniebatur quies. Sed et dormientis animus plerumque, quod uigilans timuerat, perhorrescens, in subitum saltum, rupta quiete, corpus agitari compellebat. Superiores tamen nostrae prouinciae, Palestinae uidelicet, horum omnium, Domino protegente, fuerunt expertes malorum. [20,20] CAPUT XX. Eodem anno, mense Decembri, anno uidelicet domini Amalrici septimo, frequens fama circumuolat, et crebris nuntiis diuulgabatur, quod Salahadinus conuocatis ex uniuersa Aegypto, et finibus Damascenorum militaribus copiis, ampliatoque ex plebeis et secundae classis hominibus militum numero, regnum nostrum depopulaturus, ad partes Palaestinas moliebatur accedere. Quo audito, dominus rex sub omni celeritate in fines ascendit Ascalonitanas. Ubi fida suorum relatione, pro certo cognouit, quod praedictus magnus et potentissimus princeps cum exercitu copioso ualde, et solito ampliore, castrum, cui nomen Darum, per biduum obsederat; tantamque illo biduo, obsessis nulla data requie, intulerat molestiam, tantis tamque frequentibus sagittarum immissionibus eos, qui in praesidio erant, lacessiuerat, ut omnibus, pene sauciis, pauci pro loci defensione arma possent corripere. Muro etiam suffosso et effracto uiolentius, partem municipii iam occupauerat, oppidanis in arcem, quae munitior uidebatur, de necessitate se recipientibus: eius quoque turris in partem inferiorem, effracto et incenso ostio, uiolenter irruperant, militibus, qui intus erant, eius partes superiores, adhuc tuentibus: ita domino regi nuntiabatur; et uere sic erat. Erat autem eidem praesidio dux et custos datus, uir nobilis et in armis strenuus, religiosus ac timens Deum, dominus Ansellus de Pass; cuius si forte praesentiam illa die praedictum castrum non habuisset, procul omni dubio in manus hostium deuenisset. Quo comperto, rex, tactus dolore cordis intrinsecus et succensus ira, quantum angustia temporis et hostium uicinitas patiebantur, conuocatis undecunque tam equitum quam peditum suffragiis, urbe Ascalona egressus, octaua decima die mensis praedicti, Gazam contendit. Adfuit ibi cum eo dominus patriarcha, cum uenerabili et pretioso uiuificae crucis ligno. Adfuerunt et uiri uenerabiles, dominus Radulphus Bethlehemita episcopus et regni cancellarius: item dominus Bernardus Liddensis episcopus, et de regni principibus pauci admodum. Recensitoque suorum numero, uix inueniunt equites ducentos quinquaginta, de peditibus uero ad duo millia. Illam ergo noctem in praedicto loco prae sollicitudinis et curarum pondere insomnem trahentes, assumptis sibi fratribus Templi, qui illuc pro tuitione loci conuenerant, circa ortum solis urbe unanimiter egrediuntur, iter suum ad praedictum castrum dirigentes. Est autem, ut credimus, praedictum castrum in Idumaea (ipsa est Edom) situm, trans torrentem illum qui dicitur Aegypti, qui etiam terminus est Palaestinae et praedictae regionis. Hoc ipsum idem dominus Amalricus paucis ante annis, in loco aliquantulum eminente fundauerat, occasione uetustorum aedificiorum, quorum ibi aliqua adhuc supererant uestigia. Traditur autem a senioribus illarum partium incolis, quod priscis temporibus ibi fuerat monasterium, Graecorum unde et adhuc nomen tenet, Darum; quod interpretatur domus Graecorum. Fundauerat autem, ut praediximus, dominus rex illic castrum modicae quantitatis, uix tantum spatium intra se continens, quantum est iactus lapidis, formae quadrae, quatuor turres habens angulares, quarum una grossior et munitior erat aliis: sed tamen absque uallo erat et sine antemurali. Distat autem a mari quasi stadiis quinque, a Gaza uero milliaribus quatuor. Conuenerant autem aliqui ex locis finitimis agrorum cultores, et negotiationibus quidam operam dantes; aedificauerant ibi suburbium et ecclesiam non longe a praesidio, facti illius loci habitatores. Erat enim locus commodus, et ubi tenuiores homines facilius proficerent quam in urbibus. Condiderat autem rex ea intentione praedictum municipium, ut et fines suos dilataret, et suburbanorum adiacentium, quae nostri casalia dicunt, et annuos redditus, et de transeuntibus statutas consuetudines plenius et facilius sibi posset habere. [20,21] CAPUT XXI. Egressus ergo Gaza noster exercitus, et in edito quodam loco, qui in ipso itinere erat, constitutus, castra uidet hostium; et prae nimia multitudine territi, coeperunt se solito arctius comprimere, ita ut prae turbae densitate uix possent incedere. Illi statim in nostros irruentes, tentabant, si unquam eos possent ab inuicem separare; sed nostri, propitia Diuinitate, solidius inter se conglobati, et hostium sustinebant impetus, et iter maturatis gressibus conficiebant. Tandem uentum est ad locum destinatum, ibique defixis tentoriis, stetit uniuersus exercitus; dominoque patriarcha in arce locato, reliqui omnes extra et iuxta suburbium castrametati sunt. Erat autem hora diei, quasi sexta. Habitis ergo illa die singularibus conflictibus et per turmas nonnullis, nostri et audacter institerunt, et restiterunt uiriliter. Nocte autem accedente, Salahadinus, ordinatis agminibus, uersus Gazam suos dirigit exercitus; nocteque illa secus torrentem quieuerunt: facto mane, ante Gazam constituti, urbi coeperunt approximare. Fuit autem Gaza urbs antiquissima, Philisthiim metropolis egregia, cuius in historiis tam ecclesiasticis quam saecularibus, multa fit mentio; cuius etiam hodie, uetustae nobilitatis, in nobilibus aedificiis, multa exstant argumenta. Iacuit autem multis temporibus deserta, ita ut nec uno incoleretur habitatore, quousque dominus Balduinus, illustris memoriae Hierosolymorum rex quartus, ante captam Ascalonam, collectis regni uiribus et publicis sumptibus, castrum in quadam parte ciuitatis munitum satis, aedificauit, constructumque statim fratribus militiae Templi donauit, iure perpetuo possidendum. Castrum ergo totum collem, supra quem ciuitas fundata fuerat, ut praediximus, non potuit occupare; sed conuenientes quidam ad loci illius habitationem, ut tutius ibi morarentur, reliquam partem collis, portis et muro, sed humili et infirmo, tentauerant munire. Audito ergo hostium aduentu, loci illius habitatores, cum uxoribus et paruulis, decreuerant in praesidium introire; erant enim homines inermes, agrorum cultores, talibus inassueti; reliquam uero ciuitatis partem, tanquam immunitam hostibus exponere. Sed Milo de Planci, quidam de regni magnatibus, sed uir nequam, uolens quasi populum animare, introire penitus prohibebat, et ad tuendam urbis partem inualidiorem hortabatur. Erant porro ibi iuuenes expediti et ad arma prompti, sexaginta quinque, de partibus Hierosolymitanis, de uico qui dicitur Macomeria. Hi ad exercitum properantes, casu nocte illa in eamdem urbem deuenerant; qui dum de mandato praedicti Milonis, secus portam exterioris ciuitatis, pro libertate et patria strenue decertant, et hostibus uiam ferro aperire uolentibus fortiter resistunt, hostes ex alia parte in ciuitatem irruentes, inter praesidium et dictam portam, adhuc introitum hostibus negantes, reperiunt; irruentesque a tergo, incautos uallant undique, et iam resistere non ualentes, gladiis obtruncant. Sed tamen multis ex eis peremptis, uulneratisque pluribus, cruentam de eis uictoriam retulerunt. Volentes autem loci habitatores iterum in praesidium introire, receptis iam hostibus infra moenia, et eos passim et sine delectu neci tradentibus, non est permissum; nec ulla alia salutis occurrebat uia. Irruentes igitur Turci ubi ciuitatem occupauerunt, nec aetati parcunt, nec sexui; et uagientes saxis allidentes, iram uix poterant satiare. Qui autem in praesidio erant, hostes a turribus et muris lapidum iactu et crebra telorum immissione longius arcentes, castrum, propitio Domino, seruauerunt incolume. Sic ergo occupata ciuitate, ciuibus interemptis, quasi palmam tenentes, uersus Darum reuertuntur; dumque proficiscuntur, inueniunt de peditibus nostris quasi quinquaginta, qui ad exercitum nostrum incaute properabant. Hos satis uiriliter se tuentes et resistentes fortiter gladiis enecant et interficiunt uniuersos. [20,22] CAPUT XXII. Compositis igitur agminibus, et in aciem prout rei militaris exigit disciplina, digestis, quadraginta duas instruunt cohortes, quarum uiginti duas littus iubent sequi marinum, ut inter Darum et mare proficiscantur; reliquas autem iter mediterraneum tenere praecipiunt, quousque castro praeterito, omnes in unum corpus iterum se recipiant. Videntes ergo nostri, hostes instructis redire ordinibus, ad conflictum se praeparant; et licet pauci sunt, confidunt tamen de Domini clementia; inuocatoque de supernis auxilio, accinguntur ad praelium, Domino ministrante uires et animorum constantiam, nihil putantes certius, quam eos ad hoc redire, ut cum nostris congrediantur: at illi longe aliud habentes propositum, nec ad dextram nec ad laeuam declinantes, in Aegyptum redire festinabant. Quod postquam domino regi per certos constitit nuntios, quod iter arripuerant non redituri, relictis qui castrum semirutum reaedificent, reaedificatum muniant amplius, et munitum fideliter custodiant, Ascalonam cum suis, Domino ducente, iterum reuersus est. Dicebatur ab iis qui frequentius in regno expeditiones uiderant, quod nulla aetate tantam Turcorum multitudinem collectam audierant; reputabaturque hostium numerus, in quibus nonnisi equites erant, ad millia quadraginta. [20,23] CAPUT XXIII. Per idem tempus, IV Kal. Ianuarias, in Anglia apud Cantuariam, nobilem et eximiam eiusdem prouinciae metropolim, celebrata est passio beatissimi et gloriosissimi martyris Thomae, eiusdem ciuitatis archiepiscopi. Hic fuit natione Londoniensis, et sub bonae memoriae Theobaldo Cantuariensis ciuitatis antistite, meruit in archidiaconum eiusdem ecclesiae promoueri. Unde ab Henrico secundo, eiusdem prouinciae rege, in partem regiae sollicitudinis uocatus, factus est eius cancellarius, et uniuersi regni fidelis et prudens, et maximus procurator. Tandem, suffragantibus meritis, et post praedicti beati patris obitum, ad Cantuariensem, ordinante Domino, uocatus ecclesiam, dum pro ecclesiae suae iustitia uiriliter et constantissime contra tyrannicas decertat impietates, eumdem regem persecutorem fugiens, exsilium compulsus est subire, quod in Francia, septennio continuo, mirabili et praedicanda tulit patientia. A quo dum pacem promissam exspectat, rediens, impiorum gladiis, intra eamdem ecclesiam, cui auctore Domino praesidebat, contumeliis affectus, pro persecutoribus orans, capite caesus, proprio sanguine laureatus, felici commercio, martyrio coronatus est; per quem pius et misericors Dominus, in saepedicta ecclesia et uniuersa prouincia, tot et tanta diebus pene singulis operari dignatur miracula, ut apostolorum uideantur innouata tempora [20,24] CAPUT XXIV. Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici septimus, uidens saepedictus rex, quantis molestiis regnum quotidie fatigabatur, et quod hostium incessanter augebatur numerus, uirtus suscipiebat incrementum, in immensum quoque facultates eorum multiplicabantur et diuitiae; regni nostri autem prouidi principes et discreti iam penitus defecerant, et in eorum loco soboles succrescebat perniciosa, quae locum tantorum uirorum inutiliter occupabat, et bona paterna in usus dilapidabat detestabiles: unde regnum in tantam deuenerat debilitatem, quantam cognoscere poterant, etiam qui sensus habebant minus exercitatos: conuocat uniuersos regni principes, ibique eis praesentibus, regni necessitates aperit, expetit ab eis consilium: quomodo his malis, ne regnum depereat, possit obuiari. At illi ex praesente, deliberatione habita, quasi ex sententia unanimiter responderunt: Regnum peccatis nostris exigentibus, in hunc deuenisse articulum, quod neque ad impugnandum aduersarios, neque ad sustinendos eorum impetus sufficiebat. Opus esse dicunt, ut, implorato Occidentalium principum auxilio, tentet his malis resistere; aliam autem salutis uiam asserunt se omnino inuenire non posse. Visum est demum, et id de communi consilio placuit, ut electas honestas personas ad sollicitandos, et de regni anxietatibus edocendos, dominum papam, et illustres dominos Romanorum imperatorem, Francorum, Anglorum, Siciliae et Hispaniarum reges, et inclytos duces et comites dirigant, qui ab eis contra imminentia pericula auxilium implorent. Decretum est etiam, ut domino quoque imperatori Constantinopolitano, quia nobis uicinior, et caeteris longe opulentior, facilius optata nobis posset ministrare suffragia, regni status anceps et periculosus significetur. Addunt etiam, ut talis ad eum persona dirigatur, quae prudentia, facundia et auctoritate tanti principis animum ad nostra sciat et possit inclinare desideria. Dumque super hoc, quis ad tantam legationem implendam idoneus esset, deliberaretur, rex habito cum paucis et familiaribus consilio, propositum pandit et coram omnibus mentis reuelat conceptum, dicens: Istud per neminem posse fieri, nisi per eum; adiecit etiam: Se paratum esse pro regni necessitatibus subleuandis, et labores, et quaelibet subire pericula. Hi cum stupidi et admiratione pleni maiores regni dicerent: Durum est nimis, ut absque regis praesentia, regnum quasi desolatum inueniatur; respondit: Regat Dominus regnum suum, cuius minister ego sum; apud me fixum est ut uadam; non est qui ab hoc proposito me possit reuocare. Assumpto ergo domino Willelmo Acconense episcopo, et de regni magnatibus, Guarmundo Tyberiadense, et Ioanne de Arsur, Gerardo de Pugi marescalco, Roardo Hierosolymitano castellano, Reinuardo de Nephins (nam Philippum Neapolitanum, qui iam militiae Templi deposuerat magistratum, per terras praemiserat), cum maximo comitatu, qualis regiam decebat maiestatem, VI Idus Martii iter aggreditur in galeis decem. Unde propitio Domino, prospera usus nauigatione, fauces Abydenas et ostia Bosphori, quod uulgari appellatione Brachium Sancti Georgii dicitur, feliciter ingressus est. Audiens ergo dominus imperator, uir magnificentissimus, prouidus et discretus, et per omnia commendabilis, quod tantus princeps, et tam famosi et Deo amabilis regni moderator, imperium suum praeter solitum ingrederetur, primum uehementer admirans, quaenam tanti laboris et insueti itineris causa posset esse; deinde gloriae suae considerans incrementum, honoris amplitudinem, gratiae coelestis donum incomparabile, quod sibi gratis uideretur oblatum diuinitus, quod nulli praedecessorum suorum legitur accidisse, uidelicet quod rex Hierosolymorum, locorum uenerabilium Dominicae passionis et resurrectionis defensor et aduocatus ad se ueniat, plurimum exhilaratur, et aduenientem eum multiplici disponit honore praeuenire. Accersitoque Ioanne Protoseuasto nepote suo, et inter sacri palatii principes eminentissimo, cuius filiam idem dominus rex uxorem habebat, ei dirigit in occursum, ut, iuxta pristinam et inuiolabilem imperii disciplinam et incomparabilem magnificentiam, in urbibus et locis ad quae perueniret, eum faceret haberi honestissime; et instrueret tanquam filium, ut de introitu eius in urbem regiam domini imperatoris nuntios exspectaret. Tunc idem magnificus princeps cum honesto comitatu domino regi occurrens, usque Caliopolim peruenit, quae est ciuitas in littore Bosphori sita, a faucibus non multum distans Abydenis. Inde quoniam uentus ad urbem regiam uolentibus properare, non multum erat idoneus, descendens de galeis usque Heracleam, quae in eodem maris est sita littore, cum suo familiari comitatu eques peruenit, ubi et classem suam, quae recepta aura secundiore, prosperis usa flatibus, eius iter praeuenerat, in portu reperit. Unde iterum classem conscendens, uento prosequente fauorabili, Constantinopolim usque peruenit. [20,25] CAPUT XXV. Est autem in ipsa urbe super littus maris, ad orientem prospiciens, imperiale palatium, quod Constantinianum appellatur; introitum habens ad mare, miro et magnifico tabulatu; gradus habens marmoreos, usque in idipsum mare; leones habens et columnas, fastu erectas regio, ex eadem materia. Hinc soli Augusto solet introitus patere ad superiora palatii; sed domino regi honoris intuitu praecipui, praeter communes regulas aliquid indultum est, ut ea parte ingredi permitteretur. Ibi uero occurrentibus ei magni sacri palatii principibus, cum maximo curialium numero, in summa honorificentia receptus est: unde per angiportus et mirae uarietatis diuersoria, multis tam suorum quam palatinorum stipatus ordinibus, usque ad supereminentem regiam, ubi dominus imperator cum suis illustribus residebat, deductus est. Dependebant ante consistorium uelaria pretiosae materiae et operis non inferioris, imo quibus illud Nasonis merito posset aptari: "Materiam superabat opus". Extra quas maiores principes domino regi occurrentes, introduxerunt eum intra praedicta uelaria. Hoc autem dicitur factum esse, conseruandae imperialis gloriae causa et pro reconcilianda sibi domini regis gratia; nam in coetu procerum suorum, solis astantibus inclytis, dicitur ei familiariter assurrexisse: quod si praesente generali curia factum fuisset, nimis uisus esset dominus imperator suae derogasse maiestati. Ingresso ergo domino rege, contractis subito uelariis, his qui extra uela fuerant relictis, apparuit dominus imperator throno sedens aureo, imperiali uestitus schemate; et iuxta eum dominus rex throno sedens honesto, humiliore tamen. Hic nostris principibus et pacis osculum et debitae salutationis cum multa humanitate dependens affatum, de salute domini regis et principum suorum quaerens diligentius, uerbo et uultu significat cum multa mentis hilaritate eorum aduentum suscepisse. Praeceperat autem dominus imperator domesticis suis et sacri palatii sui procuratoribus, quaedam mirae excellentiae diuersoria infra palatii ambitum, domino regi suisque familiaribus aptari; suis autem principibus singulis singula, honesta multum in urbe, non tamen longe a se, hospitia praeparari. Sumpta igitur licentia a facie domini imperatoris, dominum regem secuti, recesserunt ad tempus; statutaque hora, qua ad eum redeant, dominus rex principes suos iubet ad propria descendere hospitia. Singulis ergo diebus, horis ad hoc specialiter deputatis, tum cum domino imperatore, tum secum de negotiis pro quibus uenerant, sollicitos habentes tractatus, omnimodam dabant operam, quomodo consummata tanti laboris et itineris causa, cum fine optato redire possent ad propria. Habitis ergo frequenter cum domino imperatore tum seorsum, tum in coetu illustrium suorum familiaribus colloquiis, uiae causam aperit, regni necessitates edocet, immortalitatem famae, quam dominus imperator in subiugando sibi Aegypti regno comparare posset, diligentius exponit; facilitatem quoque obtinendi propositi euidentibus astruit argumentis. Quibus persuasus, aurem benignam dominus imperator eius assertionibus accommodat, et desideriis plenum et optatum pollicetur effectum. Interim munerum immensitate, iuxta imperialem magnificentiam tam dominum regem, quam eius principes honorat multipliciter; frequentibus uisitationibus de eorum statu et incolumitate sollicitum se ostendit. Interiores etiam palatii partes, penetralia non nisi domesticis suis peruia, lares quoque secretioribus usibus dedicatos, basilicas uulgaribus inaccessas, thesauros et uniuersorum desiderabilium repositiones auitas, eis tanquam familiaribus suis praecipit reserari. Sanctorum etiam reliquias, dispensationis quoque Domini nostri Iesu Christi pretiosissima argumenta, crucem uidelicet, et clauos, lanceam, spongiam, arundinem, coronam spineam, sindonem, sandalia, exponi iubet: non est arcanum, non est mysticum a temporibus beatorum augustorum Constantini, Theodosii, Iustiniani, in abditis sacri cubiculi repositum, quod eis non reueletur familiariter. Interdum etiam feriis intermissis, dominum regem cum suis ad recreationes et ludorum nouitates quae utriusque non dedeceant honestatem, aliquoties inuitat; ubi et musicorum genera instrumentorum uaria, et cantus admirandae suauitatis, consonantiis distinctos artificialibus; choreas quoque uirginum et histrionum gesticulationes admiratione dignas, seruata tamen morum disciplina, praecipit exhiberi. Sed et spectacula quoque publica, quae nos ludos theatrales, uel Circenses consueuimus appellare, urbanis, domini regis gratia, cum multis sumptibus et solita magnificentia praecipit exhiberi. [20,26] CAPUT XXVI. Facta autem per dies aliquot in palatio Constantiniano mora, causa inducendae uarietatis, quae maxime solet releuare fastidium, ad palatium nouum, quod Blachernas dicitur, se et dominum regem transtulit: ubi etiam plenis humanitatis legibus infra palatium suum honestis conclauibus deputatis, in ipsis penetralibus patrum suorum, eum per dies aliquot benigne habuit. Sed et suis nihilominus, non longe ab eodem palatio, honesta simul et commoda fecit hospitia praeparari. Ubi etiam, sicut et prius, impensas non solum necessarias et uoluptuarias supereffluentes, uestiaritae, et hi quibus id officii deputatum erat, magnifice et superabundanter non cessabant ministrare. Sed et urbem totam, tum interius, tum exterius, simul et ecclesias et monasteria, quorum pene infinitus est numerus, columnas etiam tropaeorum argumenta, arcus quoque triumphales, ducentibus eum magnis proceribus et locorum gnaris, dominus rex peragrauit, et singulorum rationem et causam inquirens a uiris antiquissimis et prudentibus, plenius edoctus est. Descendit etiam per eosdem dies idem dominus rex per Bosphorum, usque ad ostia maris Pontici, unde est introitus et initium huius influxionis, quae Bosphorus dicitur, in mare Mediterraneum. Circuibat itaque loca incognita, tanquam uir curiosus et causas rerum scire desiderans: quibus ad plenum cognitis, in urbem rediens, iterum ad familiares domini imperatoris recurrit affatus, negotiis quae uiae causam praebuerant, finem cupiens optatum imponere. Habitis ergo feriis competentibus, tractatis necessariis, completo feliciter et pro uotis negotio, pactis hinc inde ad placitam utrinque consonantiam redactis, et scripto traditis utriusque bulla signato, sumpta licentia, et uniuersorum gratia prosequente, ad iter se accingit. Ibi tunc primum in dominum regem et suos imperialis quasi prodiga, sed plane commendabilis, claruit munificentia; nam immensa domino regi conferens auri pondera, holosericorumque multitudinem, simul et peregrinarum eximia dona diuitiarum, suos etiam usque ad puerorum nouissimum donis ingentibus cumulauit. Sic et Protoseuasto in omnes, tanquam uir inclytus, suam effudit liberalitatem. Sed et reliqui principes eodem zelo accensi, certatim se mutuo munificentia uincere cupientes, munera domino regi offerunt; quibus et materiae dignitas, et operis elegantia, et fauor non deerat in utroque. Composita ergo classe, negotio feliciter consummato, descendens in Bosphorum, qui Europae Asiaeque terminus esse dignoscitur, ducentis ab urbe milliaribus per illud fretum nauigans, inter Seston et Abydon urbes famosissimas, Leandri Heroque domicilia, mare ingreditur Mediterraneum; inde secundis actus flatibus, XVII Kal. Iulii, ad urbem applicat Sidonensem. [20,27] CAPUT XXVII. Ingressus itaque in regnum, audiens quod Noradinus in finibus Paneadensibus cum exercitu copioso resideret, timens ne in regnum irruptiones inde moliretur, sollicitudinem contra hoc, quantam expedire uidebatur, obiiciens, in Galilaeam descendit; et conuocatis regni principibus, iuxta fontem illum celeberrimum, qui inter Nazareth et Sephorim est, castramentatus est, ut quasi in centro regni constitutus, commodius inde ad quaslibet regni partes, si uocaret necessitas, se transferret. Illuc enim tam ipse quam sui praedecessores conuocare exercitus eodem intuitu consueuerant. Eisdem diebus dominus Fredericus Tyrensis archiepiscopus, praedecessor noster, missus ad hoc, ut a principibus Occidentalibus nobis consilium et auxilium imploraret, completo biennio, spe frustratus, nihil obtinens eorum quae nostro nomine petierat, uacuus rediit. Comitem tamen Stephanum, uirum quidem carne nobilem, moribus uero non ita, domini Theobaldi senioris Blesensium, Carnotensium, Trecensium comitis filium, praemiserat, quem dominus rex per eumdem archiepiscopum ad hoc, ut ei filiam suam uxorem daret, euocauerat; qui in regnum perueniens, et super eodem uerbo a domino rege benigne commonitus, oblatas et prius placitas renuit conuentiones; et turpiter et immunde in regno conuersatus per menses aliquot, per terras redire disposuit. Cumque Antiochiam peruenisset, et inde in Ciliciam, ut per terram soldani Iconiensis, impetrato prius eius ducatu, Constantinopolim properaret, contigit quod iuxta Mamistram urbem Ciliciae in insidiis, quae ei praetenderat Milo Armeniorum princeps potentissimus, frater Toros, casu incidit. Et irruentibus in eum qui latebant in insidiis, uniuersa quae secum asportabat pretiosa et desiderabilia multum, praedae datus, amisit; uixque a praedonibus, equum uilem quo deferretur, multa obtinuit precum instantia. Inde cum paucis multo labore Constantinopolim, uniuersorum Orientalium eum odio prosequente, ignominiosus peruenit. Eodem anno, comes quoque Stephanus aequiuocus eius, sed morum honestate longe dissimilis, uir modestus, et plane commendabilis, filius comitis Willelmi de Sauna, et dux Burgundiae Henricus iunior, superioris Stephani ex sorore nepos, in regnum orationis gratia et deuotionis intuitu ingressi, et moram modicam facientes, per imperatorem Constantinopolitanum ad propria reuersi sunt, ab eo suscepti honorifice et cum multis muneribus dimissi. Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici octauus, dominus Willelmus bonae memoriae, Acconensis episcopus, ab urbe Constantinopolitana, a domino rege in Italiam directus, peragratis eius partibus, et omni uia ad obtinendum, quod petebat, prudenter fideliterque praetentata, dum in redeundo ad propria remenso itinere ad dominum imperatorem ex condicto rediturus, apud Adrianopolim secundae Thraciae claram metropolim peruenisset, casu sinistro mortem immeritus subiit inauditam. Nam dum hora meridiana, longo fatigatus itinere, post sumptum cibum membra sopori concessisset, quidam Robertus de comitatu eius, quem ipse ad sacerdotium prouexerat et inter familiares receperat, in eodem in quo dominus episcopus conclaui iacens, iam de longa aegritudine, qua plurimum laborauerat, conualescens, furia inuectus, dominum episcopum dormientem, arrepto gladio, pluribus inflictis uulneribus, lethaliter confodit. Quem cum sui qui exterius erant clamantem audirent, et prae mortis angustia gemitus edentem et suspiria intelligerent, uolentes irruere, ut laboranti ferrent opem domino, ostio ab intus firmiter obserato ingredi non potuerunt. Tandem, effracto uiolenter ostio, dominum semianimem et adhuc circa praecordia modicum spiritus habentem, repererunt. Volentes igitur praedictum maleficum uinculis mancipare, et homicidarum lege ad poenas rapere debitas, uoce et manu prohibuit, orans et petens, ut pro remedio animae suae ei plenior fieret indulgentia; nec ad mortem ei praesens factum imputaretur, postulans enixius, ultimum Domino tradidit spiritum III Kal. Iulii. Huius autem tanti maleficii causam hactenus non potuimus certam deprehendere. Quidam enim dicunt, praedictum Robertum, tanti sceleris perpetratorem, longa aegritudine laborasse, et in conualescentia positum, phrenesis raptum uiolentia, in tam piaculare flagitium descendisse nescienter. Alii dicunt, odio cuiusdam cubicularii eius, qui de domini episcopi nimis praesumens gratia, tam eum quam reliquos male dicebatur tractare, tam immane scelus perpetrasse. Eodem anno quidam Ioscius eiusdem ecclesiae canonicus et subdiaconus, IX Kal. Decembris, in eadem ecclesia substitutus est. [20,28] CAPUT XXVIII. Per idem tempus, defuncto magnifico et nobili uiro, de quo frequenter fecimus mentionem, Armeniorum principe maximo domino Toros, quidam frater eius Melier nomine, uir nequissimus, ut fratris haereditatem sibi posset uindicare, accessit ad Noradinum, petens ab eo, et cum omni instantia postulans, ut militares ei concederet copias, quibus fratris haereditatem uiolenter sibi posset occupare; eius autem fratre defuncto, quidam Thomas, communis ex utriusque sorore nepos, uocantibus eum regionis principibus, omnem auunculi principatum tranquille possidebat. Erat autem uir Latinus, sed minus habens industriae, nec multum prudens eis qui se uocauerant liberalem et conformem se exhibere. Interpositis itaque conditionibus, quales Noradino uidebantur posse placere, obtinuit, ut partem militiae suae non modicam ei concederet; cuius fretus auxilio, praeter morem patrum suorum, in paternam et auitam haereditatem primus infideles introduxit. Ingressus itaque uiolenter in terram patris, nepotem expulit, et sibi regionem uindicauit uniuersam; statimque potestatem consecutus, quidquid fratres militiae Templi in partibus habebant Ciliciae, licet eorum frater aliquando fuisset, primis auspiciis sui principatus funditus abstulit, tanto foedere deinceps Noradino et Turcis coniunctus, quanto uix inter se solent fratres conuenire. Factus ergo tanquam infidelis, lege Domini neglecta, Christianis quanta poterat, inferebat dispendia, captosque casu siue in praelio, siue in expugnatis municipiis, uinculis mancipatos, in terras hostium inferebat uenales. Princeps ergo Antiochenus et de regione illius maiores, uidentes quolibet hostium proteruius praedictum nequam hominem in Christianos desaeuire, arma contra eum corripiunt, licet exemplum sit periculosum, fideles contra eos qui eadem professione censentur, arma corripere, instarque belli ciuilis uideatur habere; mala tamen confratribus illata, non audent dissimulare; sed bellum inferunt et hostem publicum denuntiant. Interea dominus rex audiens, quod in partibus illis exortum erat scandalum, partes suas in his quae ad pacem sunt, interponere cupiens, cum familiari comitatu ad partes descendit Antiochenas; inde domesticos nuntios ad praedictum immanissimum et a Deo destitutum Melier dirigit, petens ab eo et obnixe postulans quatenus cum eo in loco sibi beneplacito, die competente ad colloquium descenderet. Quod uerbum cum ille quasi gratanter uideretur accepisse, corde tamen longe erat ab eo. Cumque ter uel quater dominus rex id ipsum per nuntios tentasset efficere, in fine tamen malitiosi hominis deceptus uersutiis, in ea parte non profecit. Tandem, collectis de uniuersa prouincia militaribus copiis, in terram eius omnis illarum partium Christianus descendit exercitus; ubi in campestribus Ciliciae (nam conscendere in montes durum erat, et difficile) regionem obambulant, fruges incendunt, municipia contendunt expugnare, ecce nuntius uerbi sinistri baiulus ad dominum regem accedit, significans, quod et uerum erat, quod Noradinus secundae Arabiae metropolim Petram, quae alio nomine Crac appellatur, obsederat. Quo audito, dominus rex anxius plurimum, cum suo familiari comitatu, sumpta a domino principe licentia, cum omni celeritate reuertitur; sed, antequam in regnum se reciperet, principes regionis prudenter et strenue regni robur collegerant uniuersum; domino quoque Radulpho episcopo Bethlehemita crucem Dominicam deportante, domino Henfredo constabulario exercitus curam committunt. Dumque impigre et sine dilatione ad locum properant destinatum, ecce nuntius proficiscentibus occurrit, dicens (sicut et uerum erat) Noradinum salua urbe, obsidione soluta, ad propria reuersum. Adueniens ergo rex in regnum, praeter spem, uotis tamen consonam, inuenit tranquillitatem. [20,29] CAPUT XXIX. Anno sequenti, Salahadinus cum ingentibus copiis et infinito equitatu circa initium autumni, in regiones nostras introitum parat, ex omni Aegypto copias educens innumerabiles; transcursaque solitudine, ad eum locum peruenerat, qui dicitur Cannetum Turcorum. Rex autem eius aduentum praesentiens, exercitus suos collegerat; et assumpto sibi domino patriarcha, cum uiuifico et uenerabili Dominicae crucis ligno, circa Bersabee castra locauerat, ut de uicino aduenientibus hostibus commodius posset occurrere. Distabat autem locus, ubi ille cum suis expeditionibus dicebatur esse, a castris regiis uix milliaribus sexdecim; nondum tamen apud dominum regem pro constanti habebatur, quod ad illum peruenisset locum. Verumtamen erat, quod aquarum commoditatem secutus, ibi castrametatus erat. Habita igitur deliberatione cum principibus suis, quasi de industria eius occursum declinarent, diuersas studiose ingrediuntur uias. Expeditiones igitur, et omnem populum uersus Ascalonam dirigunt, eius occursum uerbo quaerentes, quem in proximo positum declinauerant studiose. Deinde Darum uenientes, indeque ad locum supra nominatum reducentes exercitum, inutiliter impensas et operam consumpserunt. Ille enim Idumaeae campestria secutus, in Syriam Sobal cum suis cohortibus ascendens, castrum, quod uniuersae regionis caput est, et singulare praesidium, obsidet; et quantum loci patitur opportunitas, studiis impugnat ardentibus. Erat autem municipium in colle situm edito, turribus, muris et antemuralibus egregie munitum; eratque ei suburbium extra praesidium situm in decliuo collis, in loco tamen adeo sublimi et arduo, ita ut neque assultus, neque arcuum uel machinarum formidarent ictus; erantque loci illius habitatores fideles uniuersi; quo amplior eis fides haberi poterat. Praeterea armis et uictu, et uiris, pro captu loci sufficientibus, diligenter satis erat instructum. Ubi cum per dies aliquot inutiliter consumpsisset operam, uidens quod non proficeret, indicto suis reditu, uiam solitudinis ingressus, in Aegyptum reuersus est. [20,30] CAPUT XXX. Sequenti anno, qui erat regni domini Amalrici decimus, uidens idem Salahadinus quod anno praecedente contra nostros non multum profecerat, uolens praeteritos redimere defectus, congregata ex uniuersis Aegypti finibus infinita militia et ingentibus copiis, in regnum iterum introire disponit. Et ingressus solitudinem, ut magis occultus accedat, tantoque maiorem nocendi inueniat habilitatem, eamdem regionem, in quam anno proxime praeterito ascenderat cum suis exercitibus, mense Iulio, ingressus est. Rex autem, eius aduentu praecognito, uniuersae regni militiae robur secum trahens, illi usque in solitudinem occurrit; ubi cum ei nuntiatum esset, quod in Syriam Sobal, sicut anno praedicto, declinasset, timens eum illuc sequi, ne forte regem audiens post se uenientem, ex opposita parte regnum depopulaturus ingrederetur, ascendit in montem et locum sibi deligens ad stationem congruum, secessit in Carmelum. Est autem hic Carmelus non ille mons, qui in maritimis situs est, Eliae familiaris; sed uiculus quidam, ubi olim stulti Nabal domicilium legitur fuisse. Hunc ergo locum sibi prudenter delegit, propter aquarum commoditatem; erat enim ibi uetus et ingentis magnitudinis piscina, quae ad usum uniuersi exercitus aquarum ministrabat copias. Sed et uicinus erat ei regioni quae est trans Iordanem, locus praedictus, ita ut sola uallis Illustris, in qua mare iacet Mortuum, media utramque disterminet regionem. Facilius ergo et crebrius erat nostris, de factis hostium audire noua, et eorum statum cognoscere. Interea Salahadinus, dum rex propter praedictam causam ad praedictas partes dubitat accedere, quidquid extra praesidia reperit, tradens incendiis, arbusta succidens et uineas, suburbana confringens, in regionem totam pro arbitrio desaeuit. Tandem pro uotis tyrannide potitus, in Aegyptum circa finem Septembris reuersus est. Per idem tempus, dominus Raimundus iunior, Raimundi senioris filius, comes Tripolitanus, octauo anno captiuitatis suae, quibus in mendicitate et ferro apud hostes detentus fuerat, datis pro se aureorum millibus octoginta, pristinae se restituit libertati, ad auitum rediens comitatum; quem dominus rex benigne suscepit redeuntem; et terram suam, quam medio conseruauerat tempore, sine difficultate restituit. Insuper etiam, ut ad persoluendum redemptionis suae pretium esset idoneus, regia liberalitate in eum plurima contulit. Sed et principes suos et Ecclesiarum praelatos, exemplo sui itidem facere, cum effectu persuasit. [20,31] CAPUT XXXI. Accidit eisdem diebus apud nos res periculosa nimis, et detestabilis, regno et Ecclesiae, usque in presens tempus, et fortasse in perpetuum lugenda. Quod ut plenius innotescat, sumendum est altius narrationis exordium. In prouincia Tyrensi, quae Phoenicis dicitur, circa episcopatum Antaradensem, est quidam populus, castella decem habens cum suburbanis suis; estque numerus eorum, ut saepius audiuimus, quasi ad sexaginta millia, uel amplior. Hi non haereditaria successione, sed meritorum praerogatiua magistrum solent sibi praeficere et eligere praeceptorem, quem spretis aliis dignitatem nominibus, Senem uocant; cui tantae subiectionis et obedientiae uinculo solent obligari, ut nihil sit tam durum, tam difficile tamque periculosum, quod ad magistri imperium, animis ardentibus non aggrediantur implere. Nam inter caetera, si quos habent principes odiosos aut genti suae suspectos, data uni de suis, uel pluribus, sica, non considerato rei exitu, utrum euadere possit, illuc contendit, cui mandatum est; et tam diu pro complendo anxius imperio, circuit et laborat, quousque casu iniunctum peragat officium, praeceptoris mandato satisfaciens. Hos tam nostri quam Sarraceni (nescimus unde deducto nomine) Assissinos uocant. Hi etiam annis quadringentis Sarracenorum legem et eorum traditiones tanto zelo coluerunt, ut respectu eorum omnes alii quasi praeuaricatores iudicarentur, ipsi autem legem uiderentur implere. Contigit autem diebus nostris, quod magistrum sibi praefecerunt uirum facundissimum, subtilem, et acris ualde ingenii. Hic, praeter morem maiorum suorum, coepit habere penes se Euangeliorum libros et codicem apostolicum; quibus continuato incumbens studio, miraculorum Christi et praeceptorum seriem, sed et Apostoli doctrinam, multo labore, aliquantisper assecutus erat. Inde conferens Christi et suorum suauem et honestam doctrinam, cum iis quae miser et seductor Mahemet complicibus suis et deceptis ab eo tradiderat, coepit sordere quidquid cum lacte biberat, et praedicti seductoris immunditias abominare. Eodem quoque modo populum suum erudiens, ab obseruantia illius superstitionis cessare fecit, oratoria quibus antea usi fuerant deiiciens, eorum ieiunia soluens, uinum et suillas carnes suis indulgens. Tandem ad interiora legis Dei uolens procedere, uirum prudentem, in consiliis prouidum, eloquentem et magistri sui doctrinam redolentem, nomine Boaldelle, ad dominum regem dirigit, uerba secreta deferentem; quorum praecipuus et maximus erat articulus, quod si fratres militiae Templi, qui castella regioni eorum habebant contermina, duo millia aureorum, quae singulis annis de hominibus eorum quasi pro tributo solebant assumere, eis uellent remittere, et fraternam deinceps obseruare charitatem, ipsi ad fidem Christi et baptisma conuolarent. [20,32] CAPUT XXXII. Rex autem, eorum legationem laeto animo et gratanter suscipiens, petitioni eorum sicut uir discretissimus erat, plenius annuens, aureorum duo millia, quorum ipsi annuam praestationem relaxari postulabant, de suis propriis redditibus, praedictis fratribus refundere, ut dicitur, paratus erat; nuntiumque quem apud se pro uerborum consummatione diu detinuerat, ad proprium magistrum, dato sibi duce itineris, et proprii custode corporis, ut oblatum uerbum penitus absolueretur, remisit. Qui dum cum itineris consorte et dato duce Tripolim pertransisset, fines suos ingressurus in proximo, subito de fratribus supradictis, ex improuiso strictis gladiis irruentes, hominem de regio ducatu, et nostrae gentis fidei sinceritate praesumentem, incautum et nihil uerentem tale, laesae maiestatis crimen incurrentes, occiderunt. Quod audiens rex, prae facti atrocitate, ira et quasi insania succensus uehementer, conuocatis regni principibus, in iniuriam suam quidquid acciderat, asserens redundare, instrui quaerit, quid eum oporteat facere. Tandemque de communi principum consilio, consulitur, uerbum quod acciderat non esse negligendum; nam in eo et auctoritas regia uidebatur deperire; et Christiani nominis fides et constantia immeritam contrahere infamiam, et Orientalis Ecclesia, Deo placitum, et iam paratum incrementum amittere. Mittuntur ergo de communi consilio nobiles quidam, Seiher de Mamedune et Godescalcus de Turholt, ad hoc specialiter selecti, qui a magistro praedictorum fratrum, Odone de Sancto Amando, exigant, ut tanti excessus et tam piacularis flagitii, regi et regno uniuerso satisfactionem exhibeant. Dicebatur autem quidam frater eorum, Galterus uidelicet de Maisnilio, uir nequam et monoculus, cuius spiritus in naribus eius, omnino penes se nihil discretionis habens, de conscientia tamen fratrum, hoc fecisse. Unde, ut dicitur, ei praeter debitum parcendo, domino regi per nuntios significauit, fratri qui hoc commiserat, se poenitentiam iniunxisse, et ita cum iniuncta poenitentia, ad dominum papam se eum directurum; inhibere autem ex parte domini papae, ne in praedictum fratrem manus quis auderet iniicere uiolentas. Adiecit etiam et alia a spiritu superbiae, quo ipse plurimum abundabat, dictata, quae praesenti narrationi non multum necessarium est interserere. Rex autem pro eodem negotio apud Sidonem constitutus, eumdem magistrum cum multis ex fratribus eius, et eodem malefactore reperit; habitoque consilio, cum iis qui eius uiam illuc comitabantur, praedictum maiestatis reum, de domo eorum uiolenter educi fecit, et Tyrum in uinculis traductum, carceri fecit mancipari. Tandem huius uerbi occasione paulo minus uniuersum regnum habuit ruinam irreparabilem sustinere. Rex tamen et apud Assissinorum magistrum, cuius tam sinistro casu legatus deperierat, de sua allegans innocentia, immunis apparuit; et cum praedictis fratribus, temperato satis usus moderamine, usque ad obitus diem rem dimisit indiscussam. Dicitur tamen, quod si de suprema illa conualuisset aegritudine, cum regibus et principibus orbis terrarum, quaestionem illam proposuerat per honestissimos nuntios diligentius pertractare. Vere autem proxime subsecuto, uenerabilis frater dominus Radulphus felicis memoriae Bethlehemita episcopus et regius cancellarius, uir liberalis et benignus admodum, diem fatalem ingressus est, in capitulo ecclesiae suae honorifice sepultus; post cuius obitum, dum in eadem ecclesia de pastore substituendo tractatus haberetur, uotis dissonis deciderunt in quaestiones difficiles, quae domini Balduini, successoris domini Amalrici et filii eius, uix terminatae sunt anno secundo; quae praedictam ecclesiam ad multa traxerunt dispendia. [20,33] CAPUT XXXIII. Eodem quoque tempore, uix unius mensis elapso spatio, Noradinus maximus nominis et fidei Christianae persecutor, princeps tamen iustus, uafer et prouidus, et secundum gentis suae traditiones religiosus, regni eius anno uicesimo nono, mense Maio defunctus est. Huius defectum rex audiens, confestim sine dilatione uniuersas conuocans regni uires, urbem obsidet Paneadensem. Quod audiens praedicti uxor principis, uires transcendens femineas, missa legatione ad dominum regem, ut ab obsidione discedat, eique pacem concedat temporalem, certam pecuniae in multa quantitate summam promittit; quam rex, ut ampliorem extorqueret, prima fronte uisus est respuisse, obsidionem nihilominus continuans. Cumque ibi per dies quasi quindecim, uigili opera et studio diligenti obsessos impugnasset, et tam machinis quam modis aliis, multiplices eis molestias intulisset, uidens eos ad resistendum, singulis diebus animosiores, et plenius cognoscens quod non proficeret, et praedictae nobilis matronae legati pro pace impetranda instarent uehementius, suscepta pacta pecunia et uiginti captiuis equitibus de nostro populo libertati restitutis, animo maiora concipiens, soluta obsidione reuersus est, apud familiares conquerens, quod non satis sanus esset, nec in bona corporis habitudine. Inde dimissis expeditionibus, cum familiari comitatu Tiberiadem peruenit, ubi dysenteria coepit periculosissime laborare. Inde morbum metuens, per Nazareth et Neapolim, eques tamen, nec ita prorsus inualidus, Hierosolymam ingressus est. Ubi ingrauescente ualetudine, febre etiam coepit uehementissime laborare, cessante physicorum artificio, dysenteria. Cumque per dies aliquot ea febre supra uires affligeretur, praecepit ad se accersiri medicos Graecos, Syros et illarum nationum homines, petens instantissime ab eis, ut aliqua decoctiuncula aluum eius soluerent; quod cum ab eis impetrare non posset, fecit ad se consequenter uocari Latinos, a quibus id ipsum exigens, adiiciens etiam, ut sibi omnis rei imputaretur euentus; dederunt ergo ei decoctiunculam unam, qua sumpta, sine difficultate assellauit aliquoties, ita ut sibi uideretur quod ei esset melius; antequam tamen corpus medicinae uiolentia exhaustum, sumpto cibo posset reficere, febre solita recurrente, in fata concessit. Mortuus est autem anno ab Incarnatione Domini 1173, V Idus Iulii; regni uero duodecimo, mense quinto; aetatis uero tricesimo octauo. Sepultus est autem inter praedecessores suos, secus fratrem, in eadem linea, ante locum Caluariae; uir prudens et discretus, et ad regni gubernacula prorsus idoneus; cuius precibus et instantia, gesta tam praedecessorum suorum, quam sua, scripto mandare proposuimus praesenti.