[18,0] INCIPIT LIBER OCTAVUS DECIMUS. [18,1] CAPUT PRIMUM. Interea Rainaldus de Castellione, qui domini Raimundi, principis Antiocheni uiduam duxerat, de quo facto superius diximus, uidens quia domino patriarchae factum non multum placuerat ab initio, et adhuc in eodem perseuerabat, suspectas eius omnes habebat uias. Ille autem tanquam uir et ditissimus et potens, et supremae auctoritatis, libere satis, tam de eius persona, quam de eius actibus, tum in secreto, tum in publico saepius loquebatur. Erant autem nonnulli, sicut in talibus frequenter solet contingere, qui huiusmodi uerba, odiorum fomitem quarentes, reportabant: unde motus in indignationem et iram inexorabilem princeps, domino patriarchae uiolentas iniecit manus; et ausu diabolico captum, in castellum quod ciuitati Antiochenae supereminet, ignominiose deduci fecit; quodque satis uidetur abominabile, sacerdotem longaeuum, Petri apostolorum Principis successorem, uirum aegrotatiuum, et pene perpetuo infirmantem, nudo capite et melle delibuto, per diem aestiuum in sole feruentissimo compulit sedere, nemine contra solis importunitatem praebente remedium, uel gratia pietatis muscas abigente. Hoc audiens dominus rex Hierosolymorum, in stuporem raptus, uiri dementis admirans insaniam, et prae admiratione in se ipso deficiens, missis uenerabilibus nuntiis, domino Frederico Acconense episcopo, domino Radulpho eius cancellario, per eos litteras dirigit, et auctoritate regia praedictum dementem corripit, et a perpetrata redire monet insania. Ille autem, uisis nuntiis et regiis perlectis apicibus, postquam eum multis affecerat contumeliis, remisit liberum; bona etiam quae ab eo et suis uiolenter rapuerat plene restitutit. Tandem uero dominus patriarcha Antiochenam deserens dioecesim, in regnum se contulit Hierosolymorum. Ubi a domino rege et eius matre discretissima, domino quoque patriarcha et regni uniuersis episcopis benigne habitus, per aliquot mansit annos. Facta est autem anno sequenti fames ualida super uniuersam terram; et iratus nobis Dominus, omne firmamentum panis contriuit, ita ut tritici modius aureis quatuor uenderetur. Quod nisi fuisset frumenti copia, quae in urbe Ascalonitana, ea deuicta, inuenta est, fame regionem oppugnante, populus pene deperisset uniuersus. Sequentibus tamen annis, ex quo regio Ascalonae adiacens, quae annis quinquaginta metu hostilitatis inculta iacuerat, postquam agricolarum curam sensit, et populus regionis, metu hostium propulsato, libere terram exercere potuit, tanta uniuersum regnum repleuit ubertate, ut omne quod effluxerat tempus, habita comparatione ad praesens, ieiunum et sterile merito quis posset appellare. Diu enim culturae nescia, uomeris usum non sustinens, integris in se subsistens uiribus, postquam rusticam sensit adesse sollicitudinem, credita semina, cum fenore multiplici et fructu sexagesimo reportauit. [18,2] CAPUT II. Dum haec in partibus geruntur Orientalibus, Romae defuncto Domino Anastasio papa quarto, substitutus est ei dominus Adrianus tertius; hic Anglicus natione, de castello Sancti Albani, apud Auinionem ciuitatem Prouinciae, in Arelatensi dioecesi, abbas fuit canonicorum Regularium in ecclesia Sancti Rufi; unde ad Ecclesiam Romanam a domino bonae memoriae Eugenio uocatus, in episcopum Albanensem ordinatus est, Nicolaus nomine. Hic, defuncto domino Anastasio, qui praedicto domino Eugenio successerat, de Norwegia, Occidentali et ultima prouincia, ad quam missus fuerat ab eodem legatus, electioni interfuit, et a clero et populo unanimiter electus est, et Adrianus appellatus. Contigit autem eodem anno, quod dominus Fredericus Teutonicorum rex, nondum tamen imperator, in Italiam cum infinita suorum manu descenderat, et Dertona, una ex urbibus Lombardiae, quam diu obsederat, subacta, Romam uenire et ibi coronari disposuerat. His autem diebus, inter dominum papam Adrianum (de quo praediximus) et regem Siciliae dominum Willelmum, domini Rogerii bonae memoriae filium, graues ex causis quibusdam ortae erant inimicitiae: ita quod usque ad odium manifestum et guerram noxiam prodierat res, ita ut sententiam excommunicationis dominus papa in eum iacularetur. Dominus tamen Fredericus, de quo praediximus, propositum urgens, accelerato itinere, infra paucos dies de Lombardia Romam uenerat, ita ut subitus eius aduentus domino papae et uniuersae Ecclesiae Romanae suspectus esset admodum. Tandem per internuntios pacis ordinatores, interpositis conditionibus solitis, in ecclesia beati Petri solemniter et ex more VI Kal. Iulias coronatus est, et Augustus appellatus: inde subsecuto triduo, ambo sub ciuitate Tiburtina, in loco qui dicitur ad pontem Lucanum, festo die Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, hic imperiali schemate decoratus, ille summi pontificatus singularia habens insignia, iunctis agminibus, exsultantibus clero et populo processerunt laureati. Unde post diei festi consummationem, in bona pace diuisi ab inuicem, dominus imperator ad partes properauit Anconitanas, quo eum imperii cura trahebat, domino papa circa partes Romanas, in montanis urbibus moram faciente. Interea rex Siciliae Beneuentanam urbem Ecclesiae Romanae familiare domicilium, principibus suis mandat obsideri, et urgentissimis angustiis eius praecipit arctari habitatores. Quod uerbum dominus papa moleste ferens supra modum, uicem ei aequa lance uolens refundere, principes proprios contra eum nititur armare; nec in ea parte fraudatus est a desiderio suo. Nam potentissimum regni sui comitem, eiusdem regis amitae filium, Robertum uidelicet de Bassauilla, cum multis aliis uiris nobilibus, quibus auxilium consiliumque Romanae Ecclesiae perpetuo non defuturum pollicebatur, contra eum insurgere persuasit. Exsules quoque, quos tam ipse quam pater eius de regno eiiciens, bonis fecerat extorres paternis, uiros inclytos et potentes, dominum uidelicet Robertum de Surrento, principem Capuanum, comitem quoque Andream de Rapacanina, et alios multos, exhortationibus suis prouocauerat, ut in regnum redirent et ad iure haereditario sibi debitas accederent possessiones, Romanam Ecclesiam in perpetuum eis non defuturam, in uerbo pontificali spondens eis firmissime. Utrumque nihilominus imperatorem, Romanorum uidelicet et Constantinopolitanum, alterum ore ad os et manifeste, qui adhuc erat in Italia; alterum uero per litteras, sed occulte, ad occupandum Siculi regnum sollicitat [18,3] CAPUT III. Sic igitur dum in Italia turbantur tam Ecclesiae quam regni Siculi negotia, non fuit quoque tractus Orientalis noster absque turba. Nam per idem tempus, urbe Ascalonitana diuino fauore Christianis restituta, cum regni satis prospere procederent negotia, laetis frugibus, coepit inimicus homo superseminare zizania, et a Domino praestitae inuidere tranquillitati. Raimundus enim magister domus Hospitalis, una cum fratribus suis, eodem spiritu repletis, licet alias uir religiosus et timens Deum crederetur, tam domino patriarchae quam caeteris Ecclesiarum praelatis, multas tam super parochiali iure quam super iure decimationum, coeperunt inferre molestias; nam a suis episcopis excommunicatos uel nominatim interdictos, et ob scelera sua separatos ab Ecclesia, ad diuinorum celebrationem, passim et sine delectu recipiebant; aegrotis eisdem et uiaticum et supremam unctionem, mortuis uero sepulturam non negabant. Ob enormia uero commissa, si quando silentium ecclesiis uniuersis, uel alicuius ciuitatis, uel cuiuslibet municipii imponebatur, hi primum et campanarum pulsatione, et uociferatione solito maiore interdictos populos ad diuina uocabant, ut oblationes et caeteras obuentiones matricibus ecclesiis debitas, ipsi haberent, et aliis lugentibus, soli ipsi laetarentur: obliti illius uerbi egregii praedicatoris: Gaudete cum gaudentibus; et flete cum flentibus (Rom. XII, 15) . Sacerdotes suos, nec admittentes iuxta sanctorum antiquam sanctionem decretorum, locorum episcopis praesentabant, ut cum eorum conscientia in suis dioecesibus diuina celebrarent; nec abiicientes, siue iuste siue iniuste, hoc notum faciebant episcopis. De praediis autem suis, et uniuersis reditibus, quocunque iure ad eos deuolutis, omnino decimas dare negabant. Haec omnium querela aduersus eos pontificum; haec iactura omnibus cathedralibus Ecclesiis, ubique ab eis irrogabatur; specialiter autem domino patriarchae, et sanctae Hierosolymorum Ecclesiae, hanc Christianis omnibus odibilem inferebant iniuriam; nam ante sanctae Resurrectionis ecclesiae ianuas, in ipsius contemptum et contumeliam Ecclesiae, aedificia coeperunt erigere multo sumptuosiora et sublimiora plurimum, quam illa habet ecclesia, quae Domini saluatoris in cruce dependentis pretioso dedicata est sanguine, et ei post crucis patibulum in se ipsa gratissimam praestitit sepulturam. Insuper quotiescunque de more dominus patriarcha, ut ad populum loqueretur, ad locum in quo mundi Saluator pro salute nostra pependit, et totius orbis celebrata et apud cum copiosa redemptio, ascendebat, ipsi ut eius actibus et dispensationi sibi creditae aliquod praestarent impedimentum, pulsatis campanis tot {et} tantis, et {tam} studiose, et tam diu {contendebant}, ut nec domini patriarchae sermo sufficeret ad clamandum, nec populus eum, licet multum laborantem, audire merebatur; cumque super huiusmodi temeritate saepius conquereretur dominus patriarcha ad ciues, et eorum praesentibus argumentis, deprehenderetur malitia, conuenti a pluribus, incorrigibiles inuenti sunt, comminantes etiam se aliquando grauiora molituros. Quod et factum est; nam etiam usque ad eam temeritatem, ausu diabolico et spiritu furoris concepto, peruenerunt ut, armis correptis, tanquam in domum alicuius gregarii irrumperent in praedictam Deo amabilem ecclesiam, et sagittas tanquam in speluncam latronum iacularentur multas, quas postmodum collectas et redactas in manipulum, ante locum Caluariae, ubi crucifixus est Dominus, fune dependentes, et nos ipsi uidimus, et alii uiderunt infiniti. Huius autem tanti mali primitiuam originem Romana Ecclesia, licet fortasse nesciens, nec multo ponderans libramine, quid ab ea peteretur, diligenter considerantibus uidetur intulisse; nam locum praedictum, a domini patriarchae Hierosolymitani iurisdictione, cui diu et merito subiacuerat, emancipauit indebite, ut nec ad Deum, timorem, nec ad homines, nisi quos timent, habeant reuerentiam. Nec tamen omnes uno iudicio et sublata discretionis differentia, in hanc, Deo odibilem et uitiorum matrem omnium, inuoluimus superbiam, credentes uix posse contingere, ut in tanto corpore omnes eodem gradiantur itinere et sit nulla differentia meritorum. Ut autem, ex quam modico iactu seminis, tantum locus memoratus coeperit incrementum, quamque indebite contra Dei cclesias Erecalcitrauerit et usque hodie recalcitrare non desinat, sumpto aliquantulum altius exordio, praesenti duximus mandandum historiae, ueritatis regulam omnino, auctore Domino, non praetermittentes. [18,4] CAPUT IV. Regno Hierosolymorum cum uniuersa Syria et Aegypto, cum adiacentibus prouinciis, peccatis nostris exigentibus, in manus hostium nominis et fidei Christianae, secundum quod antiquae tradunt historiae, deuolutis: quod tempore domini Heraclii Romanorum imperatoris, inualescentibus contra eum Arabiae populis, certum est accidisse; non defuerunt de Occidentalibus multi, qui loca sancta, licet in hostium potestate redacta, aut deuotionis, aut commerciorum, aut utriusque gratia, uisitarent aliquoties. Inter eos autem qui negotiationis obtentu, de Occidentalibus per illa saecula, loca praedicta adire tentauerunt, fuerunt uiri de Italia, qui ab urbe quam incolunt dicuntur Amalfitani. Est autem Amalfia ciuitas inter mare et montes eminentissimos constituta, ab Oriente habens urbem nobilissimam Salernum, uix septem milliaribus marino ab ea distantem itinere; ab occidente uero Surrentum et Neapolim Vergilianam; ab austro uero Siciliam, ducentis milliaribus, plus minusue modico, remotam, Tyrrheno mari interiacente. Huius regionis habitatores, ut praediximus, primi merces peregrinas, et quas Oriens prius non nouerat, ad supranominatas partes lucri faciendi gratia inferre tentauerunt; unde et optimas conditiones apud illarum partium praesides, pro rebus necessariis quas inferebant, et sine difficultate accessum, et populi nihilominus gratiam merebantur. Possidebat illis diebus princeps Aegyptius uniuersas maritimas regiones, a Gabulo ciuitate, sita in littore maris iuxta Laodiciam Syriae, usque in Alexandriam, quae est nouissima ciuitas Aegypti. Et per praesides singulis ciuitatibus deputatos, imperium suum late reddebat formidabile. Praedicti uero Amalfitani tam regis quam principum suorum plenam habentes gratiam, loca uniuersa, quasi negotiatores et tractatores utilium, tanquam merces circumferendo, confidenter poterant circumire; unde et traditionum paternarum non immemores et fidei Christianae, loca sancta, quoties opportunitas dabatur, uisitabant; non habentes autem in eadem urbe familiare domicilium, ubi moram possent facere aliquantulum, sicut in urbibus habebant maritimis, congregatis de suo populo, quotquot ad opus conceptum poterant conuocare, calipham Aegyptium adeunt, et obtenta familiarium eius gratia, petitionem suam scripto porrigunt, et uotis consone recipiunt impetratum. [18,5] CAPUT V. Scribitur ergo Hierosolymorum praesidi, ut uiris Amalfitanis, amicis, et utilium introductoribus, locus Hierosolymis iuxta eorum desiderium, in ea parte quam Christiani habitant, ad construendum ibi domicilium, quale uoluerint, designetur amplissimus. Erat autem ciuitas, sicut et hodie est, in quatuor partes pene diuisa aequaliter, ex quibus sola quarta, in qua Sepulcrum Dominicum situm est, fidelibus concessa erat ad habitandum; reliquas autem cum Templo Domini, soli infideles habebant domesticas. Designatur ergo eis de mandato principis, qui sufficiens uidebatur ad construenda necessaria locus, sumptaque a negotiatoribus quasi per symbolum pecunia, ante ianuam ecclesiae Dominicae Resurrectionis, quantum uix lapidis iactus est, monasterium erigunt, in honore sanctae et gloriosae Dei genitricis, perpetuaeque uirginis Mariae, simul cum et iis officinis, quae ad usus monachorum et suae gentis hospitum susceptionem, poterant aliquam praestare commoditatem. Quo facto de partibus suis tam monachos quam abbatem transferentes, locum regulariter instituunt, et Domino conuersatione sancta reddunt placabilem. Et quoniam uiri Latini erant, et qui locum fundauerant, et qui in religione conseruabant, idcirco ab ea die usque in praesens, locus ille monasterium de Latina dicitur. Accedebant etiam per illa nihilominus tempora, ut loca deoscularentur uenerabilia, sanctae uiduae et continentes, quae timoris oblitae feminei, et periculorum, quae multiplicia occurrebant, non habentes formidinem; quibus aduenientibus, cum non esset intra septa monasterii, ubi colligerentur honeste, congrua satis prouisione procuratum est ab eisdem sanctis uiris, qui locum fundauerunt ut, aduenientibus deuotis feminis, non deesset seorsum oratorium, domus familiaris et locus in diuersorio. Tandemque, diuina fauente clementia, ordinatum est ibi monasteriolum in honore piae peccatricis, Mariae uidelicet Magdalenae; et sorores sub certo numero, ad obsequium aduentantium mulierum constitutae. Confluebant etiam per illa periculosa tempora nonnulli ex aliis gentibus, tam nobiles quam secundae classis homines, quibus quoniam ad sanctam ciuitatem non nisi per terras hostium erat accessus, de suis uiaticulis cum ad urbem peruenissent, omnino non fiebat residuum; sed miseros et inopes ante ciuitatis portam, tam diu cum summo labore, fame, siti et nuditate exspectare oportebat, quousque, dato aureo numismate, urbem eis licebat introire. Ingressis autem et locis sanctis ex ordine peragratis, non erat eis uel ad unum diem refectionis spes ulla, nisi quantum eis de praedicto monasterio fraterne ministrabatur; nam omnes alii ciuitatis habitatores Sarraceni erant et infideles, excepto domino patriarcha, et clero et popello misero Surianorum; qui diebus singulis tot angariis, parangariis, et sordidorum munerum praestationibus uexabantur, ut uix sibi, in suprema paupertate constitutis, in continuo timore mortis, liceret respirare. Nostris ergo miseris, et ad supremum afflictis et egentibus, cum non esset qui tectum praeberet, procuratum est a beatissimis uiris, qui monasterium Latinorum incolebant, ut misericorditer uictui et tegumento detrahentes, ad opus talium, intra ambitum sibi designatum, xenodochium erigerent, ubi tales sanos uel aegrotantes colligerent, ne de nocte per uias reperti iugularentur; et in eodem loco congregatis, de reliquiis fragmentorum utriusque monasterii, tam uirorum quam mulierum, ad quotidianam sustentationem qualemqualem, aliquid ministraretur. Erexerunt etiam in eodem loco altare in honore beati Ioannis Eleymon. Hic uir Deo placens et per omnia commendabilis, natione fuit Cyprius; tandem suffragantibus meritis, factus est Alexandrinus patriarcha, uir in operibus pietatis singulariter excellens, cuius pia studia et liberales eleemosynas in perpetuum enarrabit omnis ecclesia sanctorum. Unde et a sanctis Patribus uocatus est Eleymon, quod interpretatur misericors. Huic autem loco uenerabili, quod ita charitatiue se porrigebat ad homines, neque redditus erant, neque possessiones; sed praedicti Amalfitani annis singulis, tam qui domi erant, quam qui negotiationes sequebantur, collecta inter se quasi per symbolum pecunia, per eos qui Hierosolymam proficiscebantur, abbati, qui pro tempore ibi erat, offerebant, ut inde fratribus et sororibus ad uictum et tegumen prouideretur et de residuo fieret aduenientibus Christicolis in xenodochio aliqua misericordia. Ita ergo per multorum annorum curricula, quousque placuit summo rerum opifici, ciuitatem illam, quam proprio cruore mundauerat, a superstitionibus gentilium purgare, sub iis conditionibus mansit locus ille. Adueniente namque Christiano populo et principibus a Deo protectis, quibus regnum illud Saluator tradi uoluit, in monasterio feminarum inuenta est, abbatissae fungens officio, quaedam Deo deuota et sancta mulier, Agnes nomine, nobilis secundum carnem, natione Romana; quae etiam postquam ciuitas restituta est fidei Christianae, per aliquot uixit annos; et in xenodochio similiter repertus est quidam Geraldus, uir probatae conuersationis, qui pauperibus in eodem loco tempore hostilitatis, de mandato abbatis et monachorum, multo tempore deuote seruierat; cui postea successit Raimundus iste, de quo nobis sermo est in praesenti. [18,6] CAPUT VI. Sic ergo de tam modico incrementum habentes, praedictae domus fratres, prius a iurisdictione se subtraxerunt abbatis; deinde multiplicatis in immensum diuitiis, per Ecclesiam Romanam a manu et potestate domini patriarchae sunt emancipati; qua perniciosa libertate impetrata, nullam prorsus ecclesiarum praelatis deinceps exhibentes reuerentiam, decimas sibi ex quibuscunque praediis ad se quocunque iure deuolutis, penitus negant. Hoc exemplo multa de iis locis, quae dicuntur uenerabilia, tam monasteria quam xenodochia, quibus Ecclesiae de mera liberalitate et solitae pietatis officio prima praestiterunt fundamina et ad optata perduxerunt incrementa, tandem ex adipe recalcitrantes, ab uberibus piae matris, quibus ab initio quasi modo geniti infantes lacte pasti et solido pro tempore cibo saginati, diuisi sunt, ita ut merito de eis conqueri possit Ecclesia: Filios enutriui et exaltaui; ipsi autem spreuerunt me (Isa. I, 2) . Parcat eis Dominus et ad cor redire concedat, ut matri suae, quam dereliquerunt, discant seruire in timore; et illi etiam amplius indulgeat, quae cum haberet centum oues, unicam uidit pauperis, et inuidit; cui a Domino dicitur: Occidisti, et possedisti (III Reg. XXI, 19) . Vae illi, quicunque sit ille, quia iuxta iudicium prophetae, uir sanguinum est (II Reg. XVI, 8) . Postquam ergo saepe ac saepius, tam dominus patriarcha quam reliqui ecclesiarum praelati apud eosdem fratres sua iura reposcendo non proficiebant, ut praemisimus, ad Romani pontificis hinc inde processum est auditorium. Assumens ergo sibi dominus patriarcha, licet longaeuus esset et fere centenarius, de ecclesiarum praelatis dominum Petrum Tyrensem archiepiscopum et de suffraganeis eius dominum Fredericum Acconensem episcopum, dominum Amalricum Sidoniensem episcopum, dominum quoque Balduinum Caesariensem archiepiscopum, dominum Constantinum Liddensem episcopum, dominum Renerum Sebastenum episcopum, dominum Herbertum Tiberiadensem episcopum, uernalis temporis gratia respirante, cum primum mare flatibus exagitatum hibernis, spirante Fauonio, coepit se reddere placabilius, iter aggressi, auctore Domino, Hydruntum Apuliae urbem maritimam prospero cursu attigerunt. [18,7] CAPUT VII. Interea, dum pontifices Orientis una cum domino patriarcha fines attigissent Apuliae, ut praemisimus, Constantinopolitanus imperator uerbum domini papae secutus, immissis de principibus suis, cum infinita pecunia, consentientibus illarum partium proceribus, regionem uiolenter inuaserat, ita ut postquam dominus patriarcha cum suis ab Hydrunto usque Brundusium peruenisset, domini imperatoris familia urbem praedictam, tradentibus eam ciuibus, iam recepisset in suam, solo praesidio ciuitatis in quo pauci erant, in fidelitate domini regis perseuerante. Comes quoque Robertus, de quo superius fecimus mentionem, cum iis qui partes suas, tam regis odio quam eius gratia sequebantur, Tarentum, Barum, egregias metropoles, et omnem maritimam regionem usque ad regni terminos uiolenter occupauerat. Praedicti uero magni et inclyti uiri, Robertus princeps Capuanus et comes Andreas, uniuersam Campaniam, quae uulgari appellatione dicitur terra Laboris, usque Salernum, et usque Neapolim, et usque ad Sanctum Germanum, sibi uindicauerant; eratque tota regio in tanto motu, ut nusquam quies, nusquam securitas esset transire uolentibus. Romanorum etiam imperator, dominus Fredericus, circa partes Aconitanas cum exercitibus suis moram faciens, tantam in legionibus, quas in Italiam introduxerat, cladem patiebatur ut, deficientibus maioribus et nobilioribus imperii principibus, uix decimus superesset: unde eos qui supererant, ad propria redire uolentes, cohibere non ualens, ipse quoque ad reditum, licet inuitus accingebatur. Multa enim supererant negotia, et maxime contra eumdem Siculum regem, quae eius exigebant praesentiam. Dominus porro patriarcha cum sui consortibus itineris anxie deliberabat, qua uia ad dominum papam in tanto tumultu posset accedere; undique enim praelia, undique seditiones omnem uidebantur aditum praeclusisse. Ansquetinus quoque, quidam regis Siciliae cancellarius, urbem obsederat Beneuentanam, nuntiis domini patriarchae, qui ad hoc missi fuerant, ut ei a praedicto cancellario ducatum implorarent, omnino negans per partes illas transitum, quae tamen uia multo caeteris erat compendiosior. Tandemque habito quorumdam prudentum consilio, uiam maritimam secutus, cum omni comitatu suo Anconam peruenit; missis inde ex latere suo quibusdam episcopis, qui dominum imperatorem Romanorum, iam ut praediximus, ad propria redeuntem, uerbis illius salutarent, et pro negotiis eius ad dominum papam litteras obtinerent imperiales. Quod et factum est, licet ipse urbem Senogallias et Pisaurum iam pertransiisset, pro redeundo sollicitus. At uero dominus patriarcha cum suo comitatu Romam uersus iter dirigens, dominum papam a ciuitate Narniensi egressum, quasi fugientem persequebatur. Tandem Romam ueniens, ibique per dies aliquot facta mora, cum ei nuntiatum esset dominum papam apud urbem Ferentinam gressum fixisse, illuc incunctanter properat ut de negotio pro quo uenerat experiri tentaret. Dicebant quidam dominum papam, ut eum taedio afficeret et grauaret sumptibus, eum studiose declinare; nam muneribus infinitis corruptus, in partem Hospitalariorum dicebatur se dedisse procliuem, qui iam ad eum multo ante praeuenerant. Alii dicebant, urbis Beneuentanae gratia, quae obsidione claudebatur, ut diximus, eum tam maturato aduenisse itinere. Illud tamen erat euidens, fauorem suum et familiarium suorum, Hospitalariis nimis familiariter indulsisse; dominum uero patriarcham cum suis, quasi adulterinos filios, fastu quodam et indignatione a se repellere, quasi indignos. [18,8] CAPUT VIII. Postquam igitur ad praedictam urbem peruenit, obtulit se de more apostolicis conspectibus; ubi et male receptus, et peius habitus, inuitis ex plurima parte cardinalibus, certum de domini papae mentis conceptu et habitudine reportauit argumentum. Ille tamen quorumdam prudentum amicorum suorum fretus consilio, totum hoc dissimulans, sicut homo seuerus erat, dominum papam frequentabat, diebus festis assiduus erat in consistorio, episcoporum suorum coetu uenerabiliter circumseptus; cui etiam aduocatorum turba, quoties opus erat, iugis assistebat, officium adimplere parata. Data igitur utrisque partibus audientia, cum iam per dies multos utrinque inutiliter esset decertatum, uidens dominus patriarcha, et per quosdam familiares amicos suos intelligens, quod non proficeret, sumpta licentia, conditionem referens deteriorem, confusione indutus et reuerentia, aggressus est ad propria redire. De tanta autem cardinalium turba, uix reperti sunt duo uel tres, dominus uidelicet Octauianus, dominus Ioannes de Sancto Martino, qui eiusdem domini patriarchae, dum esset Tyrensis archiepiscopus, archidiaconus fuerat, qui Christum sequentes, eius ministrum in causa sua pie uellent uouere. Alii omnes abeuntes post munera, secuti sunt uias Balaam, filii Bosor. Dominus uero papa urgentibus eum curis domesticis, transcursa Campania Beneuentum peruenit. Interea rex Siciliae, dominus Willelmus, audiens et crebris edoctus legationibus, quod in partibus Apuliae, comes Robertus de Bassauilla, una cum Graecis regionem occupassent uiolenter; in Campania uero princeps Capuanus, et comes Andreas late sua diffunderent imperia, dominus quoque papa in Beneuentum se receperat, unde omnibus praedictis uires et animos ministrabat, congregatis ex uniuersa Sicilia et Calabria militaribus copiis, cum ingentibus expeditionibus in Apuliam peruenit. Ubi statim circa Brundusium, fugiente comite Roberto, primo Marte Graecorum fudit copias; et attrito penitus eorum exercitu, duces eorum captos, uinculis mancipauit. Cazas quoque, quas intulerant, ualde multiplices, suis intulit tam potenter quam feliciter uestiariis: inde recepta uniuersa regione, quae ab eo defecerat et populis gratia restituta, Beneuentum obsidet; ubi tantis tam dominum papam cum suis cardinalibus, quam ciues uniuersos affecit molestiis, ut et uictus deficeret et de salute redderet ualde sollicitos: ubi nuntiis intercurrentibus, quibusdam occultis conditionibus, reformata est pax inter eos, exclusis omnibus illis a foedere, qui domini papae suasionibus, tantis se laboribus immerserunt et periculis. Videntes ergo praedicti nobiles uiri, quod contra spem accidisset eis, et quod dominus papa, non obtenta eis domini regis gratia, pacem sibi et Romanae Ecclesiae, illis exclusis fecerat, solliciti pro se, anxie coeperunt disquirere, quonam pacto possent, sani et incolumes, extra regnum se facere. Comes itaque Robertus et Andreas, cum quibusdam aliis nobilibus uiris in Lombardiam properantes, ad dominum imperatorem se contulerunt. Princeps uero Capuanus, caeteris infelicior, dum Garilianum nauigio transire parat, a suis uectoribus, cum suos iam praemisisset et ipse cum paucis in ripa citeriore iamiam transiturus exspectaret, captus est; et regis fidelibus traditus, in Siciliam deductus est, ubi continuo carcere et caecitate uiolenter inducta, miserabiliter uitam finiuit. [18,9] CAPUT IX. Per idem tempus, regno Hierosolymorum satis prospere per Dei misericordiam se habente, contigit regiones ei adiacentes ex utroque latere, quasi inopinato miserabiliter concuti. Nam Aegyptiorum quidam potentissimus, soldanatus agens officium, dominum regionis, calipham uidelicet, quem Aegyptii pro summo numine colere solent et uenerari, accedens ad eum familiariter, tanquam negotiorum eius domesticus procurator, in secretiore palatii cubiculo fraudulenter occidit: hoc autem ea intentione dicitur fecisse, ut filium suum Noseredinum in calipham erigeret, et in regni administratione, filio praesidente, sine cura et sollicitudine perseueraret. Arbitratus est autem per dies aliquot rem posse occultari, quousque recepto palatio maiore et thesauris occupatis ex integro, coetuque amicorum et familiarium conuocato, uolentibus ei hoc quod egerat ad mortem imputare, resistere posset. Sed res longe aliter accidit. Nam modico interiecto tempore, scelus commissum innotuit, et omnis populus a maximo usque ad minimum, tanquam uir unus, conueniens, domum illius, in quam se, perpetrato homicidio, contulerat, undique uallantes, ad poenas una uoce uirum sanguinum exigunt, qui domino regionis ausu nefario mortem intulerat. Dumque instant proteruius, uidens aliam salutis non superesse uiam, thesauros aperiens, aurum, gemmas, et quaecunque habebat desiderabilia per fenestras uociferanti proiicit populo, ut, dum in colligendo esset sollicitior, ipse quocunque modo ad iter se praepararet. Quid plura? Egressus cum honesto filiorum ac nepotum comitatu, inuitis eis qui eum obsederant, iter arripit uersus solitudinem, Damascum, ut dicebatur, profecturus; illi autem nihilo segnius eum insectantes, impedire laborabant. At uero filius eius primogenitus, et alii de familia uiri prudentes et in armis strenui, eos a se longius arcentes, sustinebant impetus et ad suos propius accedere non permittebant. Interdum etiam et uasa aurea siue argentea, uestesque pretiosas, et holoserica aestimationis non modicae, post se relinquebant ex industria, ut eis properantibus moras innecterent, et pro diuidendis quae colligebant, materiam inferrent contentionis. Tandem uidentes Aegyptii se non posse proficere, infecto negotio, domum sunt reuersi; ille uero profectus, dum fatorum se putat subductum esse insidiis, dum securo graditur itinere, nihil superesse difficultatis arbitrans, dum Scyllam fugit, decidit in Charybdim. Nostri enim, audito eius transitu, casu praestruentes insidias, in eis more nocere uolentium, absque strepitu latebant: ille ex improuiso in praedictas irruens insidias, primis congressionibus est confossus lethaliter, ibique statim gladio uitam finiuit. Erat autem nobili uiro nomen Habeis, filius uero eius Noseredinus, et omnis omnino familia, et uniuersae illae diuitiae, quas secum ex Aegypto detulerant, in manus hostium tradita sunt. Sic ergo opimis onusti spoliis, et qualia orbis noster prius non audierat, subfarcinati, praedam more solito diuidentes, ad propria sunt reuersi. Accidit autem quod inter caeteros qui eidem negotio interfuerant, fratres militiae Templi plures habuerunt milites; et potiores reportauerunt, pro numero militum, manubiarum et praedae portiones. Cecidit enim eis in sortem praeter caetera in funiculo distributionis, praedicti nobilis uiri filius Noseradinus, uir audacissimus, rei militaris singularem apud Aegyptios habens experientiam; cuius etiam nomen populis illius regionis esset formidabile, aspectus uero terrorem incutiens, sine consolatione. Hunc porro, cum diebus multis praedicti fratres habuissent in uinculis, et auidissime petens in Christo regenerari, litteras iam didicisset Romanas, prima fidei Christianae rudimenta edoctus, pro sexaginta millibus aureorum Aegyptiis eum ad mortem postulantibus uendiderunt. Traditum autem uinctum manibus et pedibus catenis ferreis, in cauea ferrea camelis imponentes, in Aegyptum deduxerunt, ubi inhumanis desideriis suis satisfacientes, eum mordicitus decerpentes, in frusta minutissima conciderunt. [18,10] CAPUT X. Anno sequente idem Rainaldus de Castellione, princeps Antiochenus, consilio peruersorum, quorum maxime studio regebatur, piaculare iterum committens flagitium, Cyprum insulam nobis uicinam, populis refertam fidelibus, regno nostro utilem, et amicam semper, immissis hostiliter legionibus, uiolenter occupauit. Causa autem huius tam abominandae inuasionis uidebatur haec esse: in partibus Ciliciae circa Tarsum, erat quidam nobilis et potentissimus Armenus, nomine Toros, qui domini imperatoris gratiam, eius efficiente inconstantia, frequentius demerebatur et incurrebat offensam. Confisus enim de eo quod ab imperio remotus erat plurimum, et quod in montibus arduis habebat domicilia, per plana Ciliciae praedam agebat et manubias, non ueritus terram domini sui, modis quibus poterat, damnificare et imperii fidelibus cuiuscunque conditionis graues et indebitas inferre molestias. Audiens hoc imperator, scripsit praedicto Rainaldo, quatenus conuocata militia, praedictum Toros a suis arceret finibus, et Cilicum sibi subiectorum possessiones ab eius incursionibus redderet securas; quod si ad opus complendum pecunia esset necessaria, ipse de thesauris suis tempore opportuno mitteret sufficientem. Factum est ergo quod, congregatis militaribus copiis, ut imperialibus deseruiret mandatis, in Ciliciam ingressus, praedictum Toros expulit et exercitum eius usque ad supremam internecionem deleuit. Exspectans ergo honestam Rainaldus pro tanto facto retributionem, uidebatur ei differri plurimum, unde morae impatiens, ad praedictum maleficium conuolauit. Erant autem insulani a quibusdam de nostris diligenter praemoniti: unde et de tota insula uires contraxerant, qualesquales; sed ingrediens praedictus princeps Rainaldus, eorum statim fudit exercitum; et uniuersas eorum eatenus contriuit copias, ut deinceps nec unus inueniretur, qui contra eum manum auderet erigere. Habens igitur liberos per totam insulam discursus, urbes contriuit, deiecit oppida, monasteria tam uirorum quam feminarum impudenter confregit, expositis ludibrio sanctimonialibus et uirginibus tenellis; nam auri et argenti, et uestium pretiosarum non erat numerus, neque finis; sed amittendi haec populo, comparatione laesae pudicitiae, quasi stercora reputabantur. Sic ergo per dies aliquot per totam debacchantes regionem, dum non esset qui resisteret, aetati non parcunt, uel sexui, conditionum quoque nullam habentes differentiam. Tandem comportatis undecunque spoliis et manubiarum infinitate omnimodarum, ad mare se recipiunt, et inde praeparatis nauigiis, in partes descenderunt Antiochenas, profligatis intra modicum tempus, quas male acquisierant diuitiis, iuxta id quod prouerbialiter dici solet: Non habet euentus sordida praeda bonos. [18,11] CAPUT XI. Per idem tempus, conuenerat praeter solitum multitudo inaudita Arabum et Turcomannorum, qui nihilominus in tentoriis habitant, et de fructu animalium uitam solent, sicut Arabes, propagare, in silua quae Paneadensi adiacet ciuitati, et ab ea hodie cognomen ducit uulgare; nam antiquitus, tam quae ad septentrionem quam quae ad austrum protenditur, quaeque ipsum Libanum protegit, omnis silua saltus Libani dicebatur, unde et de Salomone legitur, quod in ea sumptuosi operis et mirabilis aedificii domum construxit, quae dicta est domus saltus Libani. Nunc autem ab urbe, ut praediximus, proxima, silua cognominatur uniuersa. In hanc praenominati populi, impetrata tamen prius domini regis gratia et pace solemniter concessa, animalia introduxerant, equosque maxime, ad numerum infinitum, pascuorum sequentes commoditatem. Accesserunt porro ad dominum regem uiri impii, filii Belial, Domini timorem prae oculis non habentes; suggesseruntque ei, et in malitia sua facilius inuoluerunt, persuadentes ut prodigus fidei, et immemor foederis quod cum eis pepigerat, subito in praedictos uiros, qui pabulandi gratia tam greges in siluam, quam armenta induxerant, irruptionem faceret; et tam eos quam eorum pecualia, suis daret ad praedam: quod et factum est. Rex enim aere grauatus alieno et multis obligatus debitis, cum non haberet unde creditoribus satisfacere posset, procliuius, ad hoc ut quocunque modo se expediret, patulam prauis incentoribus aurem praebuit, et eorum acquieuit suggestionibus; nam post consilium abiens impiorum, conuocata militia, repente irruit super eos, incautosque et nihil tale uerentes reperiens, hostiliter circa eos uersatus, suis exposuit in direptionem; qui enim ex eis aut equorum usi uelocitate, fuga saluti consulere potuerunt; aut siluarum latebris hostem declinare, ipsa necessitate docente, satagerunt, uitae reseruati sunt: reliquis omnibus aut occisis gladio, aut durae seruituti mancipatis. Facta est igitur manubiarum et praedae tanta et tam inaudita multitudo, ut par ei in nostris regionibus non dicatur fuisse. Cuiuis de popularibus et de plebeis, equorum in sortem ceciderat numerus maximus; nec tamen nostris ad aliquem gloriae uel laudis propagandae titulum ascribi potest, cum pacis uiolatores et effractores foederis, homines incautos, de regis gratia praesumentes, dum non esset qui eis resisteret, male pro arbitrio tractauerunt. Sed iustus retributor Dominus, Deus ultionum, non diu passus est nos tam turpibus emolumentis laetari; sed significans quod etiam infidelibus fidei tenor obseruandus sit illibatus, in nostram confusionem, et commissi criminis poenam adducens cum eo ultionem, pro omnibus peccatis nostris reddidit duplicia, et multiplicato fenore, intulit confusionem, sicuti in sequentibus dicetur. [18,12] CAPUT XII. Nihilominus etiam per eosdem dies, Henfredus de Torono, regius constabularius, cum saepe dictam urbem Paneadem, quae eius erat haereditaria possessio, sumptibus et cura continua fatigatus, iam solus commode regere et conseruare non posset, de consensu domini regis, cum fratribus Hospitalis ex aequo diuidit, ita ut totius ciuitatis et suburbanorum omnium fratres praedicti habentes dimidium, impensas tam utiles quam necessarias ex dimidio ministrarent, ciuitatis pro parte altera debitam gerentes sollicitudinem. Erat autem ciuitas in confinio hostium posita, eisque ualde contermina, ita ut nulli, nisi in manu forti, aut clandestino nimis itinere accedenti, accessus uel discessus inde posset esse, nisi cum periculo. Factum est autem, postquam praedicti fratres ciuitatem inde suam pro parte susceperunt, ut congregatis alimentorum, armorum, uirorum copiis, locum certa die diligentius communire curarent: collectoque maximo ad propositum sufficiente camelorum, et omnimodorum animalium ad sarcinas deputandorum comitatu, simul et militia, quae omnem illam expeditionem uiolenter in urbem introducerent, ad locum accedebant, urbem ad multa sequentia tempora necessariis communituri. Dumque proficiscendo cum omnibus impedimentis suis urbi appropinquarent, ecce hostes, eorum aduentu praecognito, eis occurrentes, instantes gladiis, caesis ex eis quam pluribus, agmen dissoluunt, caeteris autem fuga uitae et saluti consulentibus, sarcinas occupant; qui effugere nequeunt, hostium instantia praeuenti, aut gladiis intereunt, aut uinculis mancipantur. Sicque quae pro instruenda ciuitate congesta fuerant, in eius laesionem hostibus sunt concessa. Saepe autem nominati fratres, similium casuum formidantes dispendia, a pactis resilientes prius placitis, urbem cum suis tam oneribus quam emolumentis, domino constabulario resignauerunt. Nec mora, sumpta ex tempore opportunitate, Noradinus, ex praedicto successu factus elatior, apposuit eamdem urbem, casu praedicto consternatam, obsidere: conuocataque militia et machinis comportatis, ex improuiso ante urbem consistens, locatis agminibus per gyrum, eam uallat obsidione. Erat autem in parte ciuitatis praesidium, munitum admodum armis, uiris, et pro temporis articulo, uictualibus; in quo poterat esse ciuibus secundum capta urbe refugium. Tamen praesumentes de ciuitatis munimine, et quod similia saepius fuerant in ea perpessi, urbem tueri, atque pro ea uiriliter stare decreuerunt; potuissentque, uotis consone, eam conseruasse intemeratam, nisi de se praesumentes, coepissent incautius negotiari. At uero Noradinus machinis et tormentis instans iaculatoriis, sagittariorum quoque continua et indeficiente utens opera, obsessis requiem negat, et fatigatos multipliciter diu noctuque sine intermissione compellit ad defectum. Interemptis enim pluribus, sauciis quoque lethaliter nonnullis, pauci erant, qui defensionis officium exsequerentur; quod nisi ipse constabularius cum filio, paternae probitatis aemulatore praecipuo, quorum uterque tanquam pro haereditate propria familiarius et certatim stare parati, alios suo exemplo ad resistendum animarent, laboris immensitate superati, et impugnantium uiribus impares procul dubio defecissent; sed reuocabat eos, ut praediximus, dominorum praesentia; et eorum uirtus indeficiens, ad animandum alios efficax, uires reparabat labentes et ad dimicandum reddebat fortiores. Dumque die quadam hostes solito instarent acrius, accidit ut qui in urbe erant, aperta porta, ut cum hostibus committerent, egrederentur; dumque incircumspecte se congressionibus offerunt, hostium in se irritant multitudinem; quos, dum in se irruunt, ferre non ualentes, in urbem se tentant recipere. Factumque est ut, cum prae ingredientium tumultu porta claudi non posset, hostes promiscue cum ciuibus ingressi sint, cum tanto numero ut, obtenta uiolenter ciuitate, non sine periculo et multorum strage, nostros in praesidium ingredi cogerent uiolenter. Nuntiatur interea domino regi, quod praedicta ciuitas tantas a Noradino patiebatur angustias, et quod ad supremum pene sit inclinata defectum: unde collectis, quas pro tempore habere potuit militaribus tam equitum quam peditum copiis, ad partes illas cum suis legionibus impiger conuolat: propositum habens, aut obsidione urbem praedictam absoluere, aut Martios euentus, et belli fortunam cum Noradino experiri. [18,13] CAPUT XIII. Audiens igitur praefatus princeps quod ea intentione dominus rex adueniret, nolens se dubiis bellorum submittere casibus, soluta obsidione, prius tamen urbe, quam uiolenter expugnauerat, igni succensa et suffossa, ad propria reuersus est; suam tamen, quam semel collegerat, non passus ab inuicem discedere militiam, sed eam secum detinens et ampliorem conuocans, in nemoribus finitimis (quasi mentem habens praesagam) latebat in insidiis, rei exitum praestolaturus. Rex uero ad urbem accedens, et optatum obsessis praestitit solatium, et tam diu praesentem se exhibuit, quoadusque lapsa erigerentur, consolidarentur fracta, et ciuitas in pristinum, reparatis moenibus, reformaretur statum. Conuocatis enim ex urbibus finitimis, et de regno uniuerso caementariis, et quicunque architecturae aliquam habere uidebantur experientiam, instantia diligenti turres ac moenia reparant, renouant antemuralia; et intra murorum ambitum ciuibus instaurant ex integro domicilia, et publicis aedificiis statum restituunt pristinum; quae omnia Noradinus eo tempore, quo eam obtinuerat, funditus deiecerat studiose, ut praediximus. His ita peractis, arbitratus rex cum suis principibus, moram suam in urbe praedicta, ciuibus non multum deinceps esse necessariam; quippe restitutis iam in integrum uniuersis, municipio quoque, armis, uictu, hominibus quoque diligenter satis pro tempore communito: dimissis peditum manipulis, ipse cum solis equitum turmis Tiberiadem redire proposuit. Egressus ergo ex eadem urbe et in austrum iter dirigens, secus lacum, cui nomen Meleha, castrametatus est, ubi nocte illa longe aliter quam disciplina militaris exigeret, et imprudenter se habens, non obseruata castrorum lege, requieuit exercitus. Solet enim usu inter homines euenire, ut in prosperis et pro uoto successibus circumspecte minus se consueuerint habere. Nam miseris regulariter solet adesse solertia rebus. Unde fortasse dictum est: Cadent a latere tuo mille, sinistro uidelicet; et decem millia a dextris tuis ; plures enim, acti prosperis et successibus elati, solent in praeceps ruere: e diuerso uero dispendiis et aduersis casibus defatigati, propriis edocti periculis, didicerunt se in dubiis habere circumspectius; et semper timere fortunam, quam saepius experti sunt in suis negotiis amaram. Rex igitur mente recolens, quod tantum principem ab impugnatione urbis obsessae dimouerat, ratusque eum eum suis expeditionibus longius abiisse, nec facile in suam aut suorum iniuriam iterum tot nationes in unum conuenire posse arbitratus, imprudentius aliquantulum, et pro singulorum arbitrio indulgentius coepit se, ut praediximus, habere. Nuntiatur porro hostibus in insidiis commorantibus, quod dimissis pedestribus alis domini regis exercitus, circa lacum Meleha secure nimis et imprudentius se haberet; quodque de principibus eius nonnulli, Philippus uidelicet Neapolitanus, et quidam alii cum suis comitatibus discessissent: uidentes rem pro uotis accidere, castra mouent subito; et eorum prudentissimo principe rem (prout expedire nouerat) accelerante, ad partes illas contendunt, et ad Iordanem, qui medius erat inter eos, usque perueniunt; quo transito, in eo loco qui uulgari appellatione uadum Iacob appellatur, cis Iordanem, qua regius exercitus crastina transiturus erat die, se locant in insidiis. At uero luce terris reddita, iterum ad proficiscendum noster exercitus, nocturnarum insidiarum nescius, et eorum quae ab hostibus interim praestructa fuerant ignarus, uersus eas partes quas Turci clam occupauerant, iter arripiunt; dumque securi, et nihil prorsus sinistri formidantes proficiscuntur, ecce subito ex insidiis prodeunt, qui ad hoc specialiter conuenerant, ut incautos aggrederentur; securisque, et nihil tale uerentibus, strictis se offerunt gladiis, more hostium uulnera et mortem ministraturi. Nostri porro, licet sero, expergefacti, dimissis diuersis confabulationibus, uidentes rem agi serio, equos armaque corripiunt; sed antequam ad resistendum praeparari et conuenire possent, ex ordine, dissoluta sunt (hostibus importune instantibus, et gladiis cominus strenue decertantibus) agmina, ita ut nusquam de nostris nisi paucissimi cohaererent. [18,14] CAPUT XIV. Rex autem cum paucis qui ei adhaeserant, uidens acies dissolutas, confusum exercitum hostibus undique patere ad praedam; hostes undique inualescere, nostros uero iam non deficere, sed ab initio potius defecisse; ut saluti consuleret, prudenter subiit in montem qui uicinus erat: unde cum summis periculis hostes nunc a dextris nunc a sinistris, equi cui insidebat beneficio, declinans, in castrum cui Sephet nomen, quod in eodem monte situm erat, uix et cum multa difficultate se recepit. Capta est illa die de principibus nostris maxima multitudo, caesi uero pauci; nam omnes indifferenter, tam qui rei militaris dicebantur habere prudentiam, et usum praecipuum, quam gregarii, hostibus tanquam uilia mancipia ignominiosae seruitutis iugum, et perpetuae infamiae notam non abhorrentes, ut miserae uitae consulerent, sine contradictione se tradebant. Captus est inter caeteros ibi uir nobilis et inclytus, dominus Hugo de Ibelim; Oddo quoque de Sancto Amando, regius marescalcus, Ioannes Gotmanus, Rohardus Ioppensis, et Ballianus frater eius: Bertrandus de Blanquefort, magister militiae Templi, uir religiosus et timens Deum, et alii multi, quorum nomina non tenemus. Refudit nobis Dominus iuxta meritum uiarum nostrarum fructum; et qui innocentes et de nostra praesumentes fide, spretis humanitatis legibus, oppresseramus indebite, aequa lance pensam reportauimus confusionem. Dati sunt enim inclyti nostri, gentibus in opprobrium; et hostium expositi ludibrio, peccatis nostris exigentibus, traditi sunt in commotionem capitis in populis ; zelus Domini exercituum fecit haec. Bene tamen et misericorditer, non oblitus misereri, nec continens in ira sua misericordias suas, nobiscum fecit; prouidens ut regem saluum faceret, qui si illa die defecisset, regnum omne procul dubio in supremum, quod Deus auertit, descendisset periculum. In milite enim, quantumuis eximio, unius sors est; in rege uero, uniuersorum periculum; quod satis attendit diligenter qui pro rege sollicitus erat, Dauid fidelis, dicens: Domine, saluum fac regem. Rumor interim de rege uarius longe lateque regionem pro ea sollicitam afficiebat, dicentibus aliis, quia gladiis confossus interierat; aliis, quod inter concaptiuos uinctus, hostibus id ignorantibus, abductus erat; aliis, quod diuina eum protegente clementia illaesum, bellicis tumultibus se subduxerat. Anxie ergo nimis, et quasi mater unicum habens filium, piam pro eo gerit plebs uniuersa sollicitudinem; et dum ignorat quid circa eum geratur, quidquid deterius accidere potest, id eum passum affectuosissime compatiens suspicatur. Ipse uero, regione ab hostibus aliquantulum expedita, cum paucis admodum, qui cum eo in praedictum oppidum se contulerant, adiunctis sibi nonnullis qui casu de hesternis euaserant periculis, ad Acconensem properans urbem, cum plausu populi et exsultatione non modica, quasi rediuiuus exceptus est. Factum est hoc anno regni domini Balduini quarto decimo, mense Iunio, XIII Kal. Iulii. [18,15] CAPUT XV. Noradinus uero, sicut erat uir strenuus, et successus suos continuare impiger, transcursis uniuersis regionibus, et praedis hinc inde comportatis, factus locupletior; conuocatis iterum militaribus copiis; et lege edictali ex Damasco et omnibus finibus eius, accitis amplioribus, adiicit iterum ut Paneadem obsideret; nihil minus suspicans quam quod per regem uel eius principes, quorum uires attriuerat, obsessis ministraretur subsidium. Locata igitur secundum propositum, circa saepedictam urbem obsidione, more iterum hostili, machinis frequentibus et ordine congruo dispositis, turres concutit, moenia debilitat, et crebra sagittariorum opera, et telorum instar grandinis immissione, eos qui intus se receperant, uices prohibet exercere resistentis. Ciues autem loci illius, memores quomodo in proxime praeterita obsidione, ciuitatem tueri cupientes, in proposito defecerant, praeuenire cupientes, in praesidium sponte se receperant uniuersi. Praefecerat autem eidem loco et curam supremam tradiderat constabularius, abiens, et aliis tractus negotiis, cuidam consanguineo suo, Guidoni uidelicet de Scandalione, rei militaris experientissimo; sed modicae fidei, et Deum prorsus ignoranti. Is cum mandantis intuitu, tum praetextu propriae existimationis, ne quos in rebus bellicis egregie gestis titulos offuscaret, uerbo simul et exemplo alios ad resistendum animabat; nec defuturum in proximo subsidium, et perennem gloriam bene merentibus certius promittens: unde erat, quod omnes quasi pro re propria dimicantes, stupendos se et admirabiles, pro indeficientibus uigiliis et continuis laboribus, hostibus darent. Qui nihilominus, omnino resistentibus omnino aduersari parati, sine intermissione molestias inferunt; et maiores habentes numeros, qui alternatim sibi succedere praecipiebantur, eos qui unde uires repararent, penitus non habebant, ad defectum, anxietatibus quotidianis compellebant. Nuntiatur interea domino regi, sed et principes qui residui erant in regno non latebat quantis anxietatibus, qui in ciuitate obsessi erant, premerentur. Unde missis legationibus tam ad principem Antiochenum, quam ad Tripolitanum comitem, ut, mora postposita, ad subueniendum maturarent; rex uero, quod residuum erat in regno militiae missis conuocat praeconibus; et accidit, Diuinitate propitia, ut intra paucos dies, et exspectato citius, uterque praedictorum illustrium, cum honesto comitatu, regiis se castris, sub Castello nouo, in loco qui dicitur Nigraguarda, unde ciuitatem obsessam erat cominus intueri se intulerint. Audiens ergo Noradinus, quod principes praedicti cum domino rege conuenerant et in procinctu erant, ut ad urbem accedere; sicuti uir prouidus erat et in negotiis suis circumspectissimus, licet oppidum iam ex partibus pluribus effregisset, et iam obsessis nulla spes esset resistendi, tamen bellorum declinans insidias et casus praeliorum ancipites obsidione soluta, in ulteriores sui regni partes se contulit. [18,16] CAPUT XVI. Cum haec igitur in regno ita uarie multipliciterque geruntur, et captiuatis nostris ex maxima parte principibus, regnum in desolatione iaceret, accidit, diuina nos respiciente clementia, comitem Flandrensium, dominum Theodoricum, inclytum et magnificum uirum, cuius introitus in regno saepefuerat utilis et necessarius, cum uxore Sibylla, quae domini regis ex patre soror era t, in portu Berytensium applicuisse; cuius aduentum, tanta mentis exsultatione uniuersus suscepit populus, ut iam quasi praesagire uideretur, regni pressuras importabiles, eius et suorum introitu, ex parte plurima releuandas fore; nec fraudati sunt a desiderio suo, qui pro regni tranquillitate erant pie solliciti. Nam statim post eius ingressum, adfuit magni consilii Angelus, qui nostrorum uias dirigens ad regni compendia et Christiani gloriam nominis, eos misericorditer praecessit, sicut consequenter dicetur. Interea tamen uidentes regni principes, tam ecclesiastici quam saeculares, quod rex uirilem iam nactus aetatem, sine coniuge hactenus fuerat, et pro liberis solliciti, prout oportebat, ut ei filius tanquam haeres legitimus in regnum succederet, consuluerunt in medium, ut regi liberos non habenti, in honesto matrimonio prouideatur. Tandem post multas deliberationum partes, multiplici concurrente ratione uisum est omnibus expedientius esse, cum domino Constantinopolitano imperatore, super huiusmodi negotio uerbum tentare; tum quia nobilium uirginum et proxima consanguinitate iunctarum, in palatio suo non deerat ei copia; tum quia princeps potentissimus et inter mortales locupletior, de suis copiis, nostram, qua regnum maxime laborabat, poterat releuare inopiam et tenuitatem mutata conditione reddere superabundantem. Missi sunt ergo de communi consensu, ad explendum, auctore Domino, quod conceperant, Attardus Nazaraenus episcopus, dominus quoque Henfredus de Torono, regius constabularius; qui dispositis pro tempore rebus mare ingressi, nauigio illuc iter arripuerunt, [18,17] CAPUT XVII. Interea ne tanti principis totque nobilium fortiumque qui cum eo uenerant, deses et sine fructu iaceret aduentus, adiiciunt de communi consilio, diuina eis aspirante gratia, cum omnibus militaribus copiis ad partes se transferre Antiochenas; significatoque eo ipso, tam domino principi quam domino comiti Tripolitano, suggeritur utrique familiarius, ut certa die praeparatam habeat uterque eorum militiam, ut subitus in terras hostium, die condicta, eorum possit esse introitus. Factum est autem, praeuio coelesti fauore, quod in Tripolitanis partibus, in eo loco qui uulgo appellatur La Boquea, licet ex partibus diuersis, conuenerunt unanimes. Inde hostium fines ordinatis agminibus uiolenter sunt ingressi. Sed tamen prima fronte, non multo laetati sunt successu; nam hostium oppidum, cui uulgaris appellatio est castrum Rugium, multa expugnantes instantia, penitus non profecerunt. Sed debile principium melior fortuna secuta est; suggerente enim domino Rainaldo Antiochenorum principe, et ad id obtinendum plurimum pro uiribus elaborante, uniuersi principes qui conuenerant, cum suis expeditionibus ad partes Antiochenas auspiciis se dirigunt felicioribus. Quo cum peruenissent, eis in ciuitate praedicta, dum deliberant quid pro tempore sit expedientius, moram facientibus: ecce gratissimi rumoris nuntius regem adit et principes, certo certius asserens quod Noradinus hostium nostrorum potentissimus, qui iuxta castrum Nepam cum multa militia castra locauerat, aut mortuus erat, aut in incurabilem et desperatam deciderat aegritudinem. In argumentum autem suae assertionis allegabat, quod pridie castra eius adeo turbata uiderat, ut seruos eius et maxime familiares, resque domesticas passim et sine delectu diripere uolentibus, data esse ad praedam assereret; et cum eiulatu et fletu maximo, et cum intimi doloris euidentibus argumentis, soluta agmina, et confusum exercitum, ad partes diuersas secessisse. Erat autem uero consentaneum, quod praedictus nuntius attulerat; nam in aegritudinem inciderat desperatissimam, ita ut extra ordinem solutis agminibus rapinae in exercitu impune fierent, et nullius cohiberetur uiolentia, sicut apud eos, defuncto domino, solet accidere. Ipse autem in lectica, quasi membris officia negantibus, corpore impotens, per manus fidelium suorum usque Halapiam delatus est. Comperto igitur nostri rerum statu, uidentesque omnia ad propositum cooperari, communi uoto et approbato consilio, nuntios ad potentissimum Armenicorum principem dominum Toros dirigunt, rogantes intime, et modis quibus possunt id persuadere laborantes ut, omni excusatione postposita, cum militaribus auxiliis, Antiochiae cum eis adesse procuret et tam fructuosi laboris tantis principibus se dignetur adhibere consortem. Ille uero suscepta legatione gauisus, sicut uir impiger erat et strenuus, conuocatis suorum ingentibus copiis, maturato itinere, Antiochiam peruenit; quo recepto, nostri gaudentes plurimum, eductis expeditionibus urbem egressi, uersus Caesaram castra dirigunt. [18,18] CAPUT XVIII. Est autem Caesara ciuitas, super Orontem fluuium, qui Antiochiam praeterlabitur, sita; hanc uulgari appellatione quidam Caesaream appellant et putant eam esse, quae est Cappadociae metropolis eximia; cui beatus et egregius doctor praefuit Basilius; sed a uero, qui hoc credunt, exorbitant. Nam praedicta metropolis ab Antiochia distat plus quam itinere dierum quindecim, uel circa id. Haec autem est in Syria Celes, quae alia prouincia est, a Cappadociana dioecesi multis mediis prouinciis disiuncta; nec Caesarea dicitur, sed potius Caesara; una de suffraganeis urbibus Antiocheni patriarchatus. Est autem ciuitas satis commode sita, cuius pars inferior in plano iacet, superior uero in sui fastigio praesidium habet munitissimum, longum satis, sed angustum admodum; cui ex altera parte ciuitas, ex altera fluuius, praeter naturalem munitionem, robur praestant et accessum reddunt imperuium. Ad quam nostri, ordinatis iuxta rei militaris disciplinam agminibus, accedentes, urbem primo aduentu, locatis ordine congruo singulorum principum agminibus, obsidione claudunt. Obsessa igitur ciuitate et ciuibus hostium metu infra urbem collectis, rex et qui deforis castra locauerant, locatis machinis et iaculatoriis instrumentis, urbem non cessant molestiis quibus possunt, opera continua et continuis laboribus fatigare. Certant principes quisque pro sua portione, quae ab initio sorte obtigerat, suos inuitando et pollicendo praemia, urbem uehementius impugnare; dumque certatim priores urbem effringere cupiunt; dum quisque sibi palmam de prima irruptione uindicare quaerit, tantam ciuibus inferunt molestiam, ut ex parte qualibet, mortem sibi arbitrentur imminere. Erant enim ciues loci illius rerum militarium expertes, negotiationi dantes operam; praeterea et praesentis casus ignari, nihil minus unquam quam obsidionem formidabant, praesumentes et de domini sui, quem sospitem arbitrabantur, potentia, et de loci munitione. Erant ergo ad huiusmodi portanda onera, propter praedicta, impares; et assultus continuos simul et Martios congressus ferre non ualentes. Factum est igitur ut, post dies aliquot deficientibus omnino ciuibus, ad impugnantium iugem instantiam effractis moenibus irruerint nostri in urbem mediam; et capta uiolenter ciuitate, oppidanis in praesidium se recipientibus, tradita sunt eis quaecunque in inferioris ciuitatis parte erant residua et omnia indifferenter sunt ad praedam concessa; usi ergo pro arbitrio et ciuium domiciliis, et quae in eis reperta sunt per dies aliquot. Cum satis in expedito uideretur esse, ut et praesidium nihilominus cum omnibus qui euadendi gratia in illud se receperant, si debita adhiberetur instantia, facilius occuparetur, orta est inter principes nostros, friuola satis, sed tamen multum noxia contentio. Dominus enim rex, uolens patriae saluti consulere, uidens quia dominus comes Flandrensium cum militibus, tum pecunia sufficienter instructus, locum poterat contra hostium uires et insidias indemnem conseruare, ei ciuitatem ab initio destinauerat; eaque intentione et praesidium instantius decreuerat impugnare, ut utrumque receptum domino comiti traderet conseruandum et iure perpetuo haereditarioque nihilominus possidendum assignaret. Hoc autem cum caeteris principibus ualde uideretur idoneum, et ad hoc gratuito unanimiter conuenirent assensu, princeps Rainaldus ambages intexuit, dicens: Urbem illam cum suis pertinentiis ab initio haereditatis Antiocheni principis portionem esse; ideoque oportere ut quicunque eam possideat, Antiocheno principi fidelitatem exhibeat. Comes autem supradictus pro eadem possessione domino regi fidelitatem deuote paratus erat exhibere; principi autem Antiocheno, siue domino Rainaldo, qui in praesenti administrabat principatum, siue adolescenti Boamundo, qui in proximo sperabatur princeps futurus, omnino se exhibiturum negabat, asserens Se nunquam nisi regibus fidelitatem exhibuisse. Orta ergo, peccatis nostris exigentibus, super huiusmodi quaestione, inter principes controuersia, neglecto negotio, quod utile plurimum, et ad obtinendum facile imminebat, suffarcinati spoliis et praeda usque ad satietatem onusti, Antiochiam cum suis legionibus reuersi sunt. [18,19] CAPUT XIX. Eodem tempore Noradini frater, Mirmiram, audito fratris defectu, credensque eum in fata concessisse, Halapiam peruenit, eamque tradentibus ciuibus, sine difficultate obtinuit; dumque circa praesidium uehementius instaret ut ei traderetur, cognito quia frater eius adhuc uiueret, solutis agminibus ab urbe discessit. Per idem tempus, dominus Fulcherus Hierosolymitanus patriarcha, Latinorum octauus, religiosus ac timens Deum, patriarchatus eius anno duodecimo, XII Kal. Decembris, uiam uniuersae carnis ingressus est. Eodem nihilominus tempore, studio et industria dominae Milisendis reginae, et opera eorum qui in regno residui erant, et maxime Balduini de Insula, cui dominus rex abiens curam regni commiserat, sollicitudine et uigilantia receptum est a nostris praesidium, trans Iordanem in finibus Galaad situm, spelunca uidelicet munitissima, quam a nostris incaute se habentibus, paucis ante annis hostes fraudulenter subripuerant. Super quo missus ad dominum regem nuntius uniuersas laetificauit cohortes, et audito successu, reddiderat hilariores. Interea principes nostri qui Antiochiae demorabantur, etsi prius apud Caesaram aliquantulum dissoni, ut praemisimus, inuenti fuerant, habentes tandem, Domino largiente, unanimitatem spiritus, in uinculo pacis, iterum adiiciunt erigere se ad opus insigne aliquod et memoria dignum perpetua. Placuit enim omnibus et de communi processum est conniuentia, ut castrum urbi Antiochiae uicinum, uix ab ea distans milliaribus duodecim, praedictae urbi damnosum ualde, et cuius larga in suburbanis, quae uulgo casalia appellant, potestas et iurisdictio erat, obsideant. Factumque est ut in die Natiuitatis Dominicae, uniuersus circa praedictum municipium unanimiter se locaret exercitus. Noradinus autem ea quae eum occupauerat adhuc detinebatur aegritudine, ita ut ex omni Orientali tractu conuocati prudentiores physici, adhibitis remediis quae illius infirmitas minus exaudire uidebatur, de uita eius desperarent penitus. Hoc autem nostris, fauorabili coelestis numinis dispensatione, ad propositum maxime cooperari uidebatur. Nam uix esse poterat ut, sospite praedicto principe et incolumitatis praerogatiua gaudente, noster exercitus in regionibus ei subditis ita liberas ageret ferias. Rex uero, et qui cum eo erant in praedicto exercitu, occasionem temporis ad suum trahentes compendium, tanto feruentius propositum urgent et coepto simul instant operi, quanto praedictum magnificum uirum certo certius norunt non posse suis superesse negotiis. Municipio igitur praedicto in gyrum obsidione uallato, machinas erigunt, et ea parant instrumenta, quibus solent in praesidiis obsessi amplius molestari. Erat autem praedictum castrum in colle non multum sublimi situm, ita ut uideretur agger, cui superpositum erat, comportaticius et manufactus. Unde maximam dabant, qui in exercitu erant prudentiores, operam, ut scrophas materia competenti intexerent, in quibus libere delitescerent, qui ad suffodiendum aggerem introducerentur. Videbatur enim eis, nec erat a uero dissimile, quod aggere per occultos suffosso cuniculos, aedificiorum quae superposita erant, partem nonnullam corruere oporteret: crates quoque uimineas, scalas etiam mediae quantitatis, et omnia quae in huiusmodi solent usum praestare, maturato accelerant studio. Quibus cum omni diligentia praeparatis, manipulorum quoque pedestrium, turmarum primiceriis, equitumque magistratibus uoce praeconia et secretioribus suggestionibus indicunt, omnes ut prompta opera et uigilantiore studio, ad molestandum obsessos operam darent. Sic igitur certis partibus singulis principibus designatis, quisque cum domesticis et familiaribus tanquam sibi soli uniuersum incumberet negotium, instabat uehementius, et dum quisque optimos ostentare curat se habere satellites, tanta opus continuis assultibus et quotidianis congressionibus prosequuntur instantia, ut multorum opus dierum infra duos menses uigili sollicitudine complerent. Accidit sane quadam die quod machina iaculatoria, quae in praesidium diebus pene ac noctibus molares immittebat, casu in castri primicerium, et cui omnis commissa erat cura, decidit, subitoque oppressum, in fragmenta contriuit: quo defuncto, tanquam pastore percusso, dispersae sunt oues, et tanquam arena sine calce, sibi inuicem non cohaerentes, destiterunt ab illa quam prius habuerant resistendi pertinacia. Nostri autem eo cognito, tanto coeperunt instare uehementius, quanto interiores eis uidebantur ad resistendum esse remissiores; nec mora, paucis interiectis diebus missa ad dominum regem legatione, sub conditione ut liberum et tranquillum habeant exitum et cum rebus suis ad propria reditum, municipium domino regi restituunt, datis eis ducibus, qui eos sine molestia usque ad locum quem ipsi expetierant, securos perducerent. Sic ergo expugnato castro et domino principi, cuius iurisdictionis fuerat, resignato, felici clausula consummatis negotiis, Antiochiam sunt reuersi, ubi ualedicentes ab inuicem, dominus rex, cum magnifico Flandrensium comite, in regnum est reuersus, domino comite Tripolitano usque Tripolim eos officiosissime prosequente. [18,20] CAPUT XX. Per idem tempus, cum Hierosolymitana, mortuo domino Fulchero bonae memoriae, uacaret Ecclesia, contigit ecclesiarum praelatos Hierosolymam conuenire, ut de substituendo tantae sedis antistite, secundum statuta canonum tractaretur. Factum est autem, ut dicitur, quod contra iuris regulas, tam per interuentum dominae Milisendis sorore quam domina Flandrensium comitissa Sibylla, domini regis itidem sorore, electus est dominus Amalricus, ecclesiae Dominici Sepulcri prior, natione Francus, de episcopatu Nouiomensi, de oppido Neella, uir commode litteratus, sed simplex nimium et pene inutilis; promotus est autem, contradicentibus domino Hernesio Caesariensi archiepiscopo et domino Radulpho Bethlehemita episcopo, et appellationum uoces exhibentibus. Tandem ille sede potitus, domino Frederico Acconensi episcopo negotium committit, qui ad Romanam accedens Ecclesiam, apud dominum Adrianum, qui tunc praeerat, absentibus aduersariis, multa, ut dicitur, interueniente munificentia, eidem gratiam Romanae sedis obtinuit; et pallium, plenitudinem uidelicet pontificalis officii, secum tulit rediens. [18,21] CAPUT XXI. Conualuit interim medicorum diligentissima Noradinus cura, et domino rege in regnum reuerso, ipse quoque sospitatem plenam adeptus, in partes se contulit Damascenas; ubi, ne otium tereret et a consueta diceretur destitisse uigilantia, aestate sequenti praesidium quoddam nostrum, in regione, quae dicitur Sueta, situm, congregato exercitu et ingentibus conuocatis auxiliis repente obsidet. Erat autem praesidium spelunca, in latere cuiusdam montis arduo et admodum deuexo sita; ad quam non erat uel a superioribus uel ab inferioribus partibus accessus; sed ex solo latere, calle nimis angusto, et propter praecipitium imminens periculoso, ad eam ueniebatur. Habebat autem interius mansiones et diuersoria, quibus suis habitatoribus necessarias poterat praebere commoditates; sed nec etiam aquae uiuae et indeficientis eis uena deerat, ut quantum loci patiebatur angustia, locus satis aptus et regioni plurimum utilis haberetur. Quod postquam domino regi fida relatione compertum est, assumpto sibi domino comite Flandrensium et conuocatis regni uiribus, illuc cum omni celeritate contendit; iam enim qui intus erant, obsidionis onera ferre non ualentes, conditiones interposuerant, quales necessitas extorquere solet; uidelicet, quod nisi intra decem dies eis subsidium ministraretur, municipium pro certo deinceps resignarent. Porro id ipsum domino regi notum erat; unde et quantum poterat maturans subsidium, iuxta Tiberiadem secus pontem, unde de lacu Genezar Iordanis fluenta se diuidunt, cum exercitu suo castra locat. Audito igitur Noradinus nostrorum aduentu, consilio tractus Syracuni principis militiae suae, uiri strenui et de se plurimum praesumentis, soluta obsidione, cum suis expeditionibus nostris obuiam se facit. Rex uero audiens quod Noradinus occurrere proposuerat, in castra conuocatis summe diluculo principibus, adorato suppliciter uiuificae crucis ligno, quod dominus Petrus praedecessor noster, Tyrensis archiepiscopus, piae in Domino recordationis gestabat, de communi consensu, concurrente omnium fauore gratissimo, bellum indicitur. Motis igitur expeditionibus et arrepto itinere, exsultantes animo, tanquam de uictoria securi, ad locum properant, ubi hostium dicebatur esse exercitus; tandemque pro uotis eos habentes in proximo, armati ad unguem, et instructis ordine militari cuneis, quos acies uocant, irruunt in hostes unanimiter, et gladiis instant atrocius, rem pro capite gerentes. Hostes uero nihilominus nostrorum impetus constantissime et imperterrite sustinentes, gladiis uices referunt; et resistendo uiriliter, illatas iniurias a se repellere contendunt animosius. Tandem uero post uarios euentus, nostris est diuinitus concessa uictoria, et hostibus non sine multa suorum strage in fugam conuersis, rex cum suis uictor campum obtinuit. Factum est autem hoc Idibus Iuliis, anno regni eius decimo quinto, in loco cui nomem Puthaha. Inde progressus, sicut necessarium uidebatur, ad praesidium quod obsessum fuerat, cum uniuerso contendit exercitu, ubi lapsa reparans, et locum armis, uictu et uiris prudentibus diligenter communiens, feliciter impleto proposito, soluto exercitu et ad propria dimisso, reuersus est. [18,22] CAPUT XXII. Porro de nuntiis, unde superius fecimus mentionem, qui gratia coniugii domini regis Constantinopolim ierant, mortuus est dominus Attardus Nazarenus archiepiscopus, corpusque eius ad propriam, studio et uigilantia suorum fidelium, delatum est ecclesiam. Cui successit dominus Letardus, eiusdem ecclesiae prior, uir mansuetus admodum, affabilis et benignus, qui hodie etiam eidem praeest Ecclesiae, uicesimum tertium habens in pontificatu annum. Qui autem de praedictis nuntiis superfuerunt, dominus uidelicet Henfredus constabularius, Ioscelinus quoque Piselius, et Willelmus de Barris, inclyti et nobiles uiri, et in saecularibus exercitati admodum, pro iniuncto sibi uerbo, apud dominum imperatorem debita instantes diligentia, tandem post innumeras dilationes, et uerborum aenigmata, qualia Graeci quaelibet cauillantes, perplexis ambagibus respondere solent, pro uotis impetrant: et conditionibus interpositis, tam de dote quam de donatione propter nuptias, destinatur regi uxor uirginum illustrissima, quae in sacris imperii penetralibus nutriebatur. Erat autem eiusdem domini imperatoris neptis, domini Isaaci fratris eius natu se prioris filia, Theodora nomine, annum agens tertium decimum, formae uenustate singulariter conspicua, uultus elegantia, et totius corporis habitudine intuentibus fauorabilis. Dotis autem quantitas erat in centum millibus Hyperperorum, iusti ponderis, exceptis decem aliis eiusdem monetae millibus, quos dominus imperator ad opus nuptialium expensarum liberaliter concessit: et excepto mundo uirginali, in quo tam in auro quam in gemmis, uestibus et margaritis, tapetis et holosericis, uasis quoque pretiosis, quadraginta millia iusta aestimatione poterant computari. Rex autem proprio scripto apud dominum imperatorem se obligans, quod quidquid eius nuntii cum eo praecise firmarent, ratum esset habiturus, per legatos spondet firmissime, quatenus post eius obitum urbem Acconensem cum omnibus eius pertinentiis, tota uita sua nomine donationis propter nuptias cum omni tranquillitate, sine contradictione esset habitura. Peractis itaque et ad consonantiam redactis utrinque pactis, designatis eidem illustri puellae de maioribus imperii principibus paranymphis, qui eius iter usque ad dominum regem comitarentur, cum regiis legatis iter arripit, in Syriam, ad maritum profectura. Accidit autem ut, Septembre proximo, cum omni comitatu suo sospes et incolumis apud Tyrum applicans, infra paucos dies Hierosolymis (ut regni obtinuerat consuetudo) consecrata, et regio insignita diademate, peractis solemniter nuptiis, uiro tradita est. Et quoniam per idem tempus Hierosolymitanus electus consecrationis suae munus nondum obtinuerat, nec missi ab eo propriae causae patroni, a sede apostolica fuerant reuersi: asciscitur de mandato regio Antiochenus patriarcha Aimericus, qui et reginae unctionis gratiam regiae conferret et coniugii usitata solemnia celebraret. Hic demum uxore traducta, omnem illam leuitatem, qua usque ad illum diem iusto amplius dicebatur laborasse, ita penitus deposuit, ut cum Apostolo uideretur posse dicere: Cum essem paruulus, sapiebam ut paruulus, loquebar ut paruulus; ex quo autem factus sum uir, euacuaui quae sunt paruuli (I Cor. XIII, 11) . Nam et uxorem postmodum commendabili dilexisse dicitur affectu, et tori fidem usque ad extremum ei creditur conseruasse illibatam: postpositis itaque leuibus actibus quasi mutatus ab illo, seria coepit amplecti, et attentius tractare salubria. [18,23] CAPUT XXIII. Eodem anno, dominus imperator Constantinopolitanus, conuocatis pro imperiali magnificentia ex omnibus imperii finibus, militaribus copiis; et ingenti exercitu ex omnibus tribubus et populis et linguis et nationibus congregato, transito Hellesponto, in Syriam descendere proposuit; transcursisque mediis cum omni celeritate prouinciis, ex improuiso, ita ut uix cuipiam credibile uideretur, cum exercitibus suis in Ciliciam, circa Decembris initium, subitus aduenit. Huius autem tam maturati itineris causa erat praecipua, quod quidam Armenorum potentissimus princeps, Toros nomine, de quo superius fecimus mentionem, uniuersam Ciliciam, quae montibus, in quibus ille habebat castra munitissima, subiacebat, ab urbe murata usque ad extremum suburbium uiolenter occupauit, Tarsum uidelicet primae et Anauarzan secundae Ciliciae metropoles; et alias ciuitates, Mamistram, Adamam, Sisium, eiectis inde imperialium negotiorum procuratoribus, in suam redegerat potestatem. Ut autem eum incautum posset opprimere, et iter accelerauerat, et occultauerat intentionem. Mouerat eum etiam nihilominus et Cypriorum causa lugubris, et fauore digna, in quos tanquam in hostes fidei et detestabiles parricidas, princeps Antiochenus, ut praemisimus, tam inhumane suam exercuerat tyrannidem. Tam subitus autem, ut praediximus, fuit imperialium exercituum aduentus, ut praedictus Toros, qui Tarsi tunc morabatur, uix liberas ferias habuerit, ut ad montes uicinos, gratia salutis, se conferret, cum ecce legiones, et primi de exercitu campis iam infuderant se patentibus. Quo audito, princeps Antiochenus Rainaldus stimulis conscientiae agitatus, eo quod non multo ante eius aduentum tempore, in Cyprios innocentes et immeritos tanta desaeuisset insania, et tam eis, eorumque uxoribus et liberis, Deo et hominibus abominabilem intulisset iniuriam; timens eius aduentum, ne forte praedictorum uociferantium querulis uocibus excitus ad ulciscendas eorum iniurias descendisset, coepit anxius deliberare, nunc secum, nunc si quos habebat magis familiares adhibitis, quid eum facere oporteret; et quo satisfactionis genere imperiali se posset de tanta offensa reconciliare amplitudini. Tantaque eum, ut dicitur, de domini imperatoris aduentu formido corripuerat, ut nec domini regis, quem tamen in proximo uenturum sperabat, uellet exspectare praesentiam; cum tamen certo certius nosse potuerat, eius interuentione et studio, et maxime nouae affinitatis gratia, in causa praedicta, longe meliores se inuenturum conditiones. Usus ergo domesticorum consilio, assumptis ex eis pro arbitrio nonnullis, domino quoque Girardo uenerabili Laodicensium episcopo, sibi facto itineris consorte, in Ciliciam, ubi dominus imperator erat cum suis expeditionibus, obtenta tamen prius quorumdam familiarium domini imperatoris gratia, qui uerbi huius interpretes discurrebant, ad urbem Mamistram peruenit: ubi post multos circuitus, cum summa ignominia et populi nostri confusione imperiali reconciliatus est excellentiae. Nudis enim, ut dicitur, pedibus, indutus laneis manicis usque ad cubitum decurtatis, fune circa collum religato, gladium habens in manu nudum, quem mucrone tenens, cuius capulum domino imperatori porrigeret, coram uniuersis legionibus, domino imperatori praesentatus est: ibique ante pedes eius ad terram prostratus, tradito domino imperatori gladio, tam diu iacuit, quousque cunctis uerteretur in nauseam, et Latinitatis gloriam uerteret in opprobrium, et in delinquendo et satisfaciendo uehementissimus. [18,24] CAPUT XXIV. Dominus quoque Hierosolymorum rex, audito domini imperatoris aduentu, assumpto sibi fratre et de regni principibus electissimo comitatu, relicto domino comite Flandriae, qui in proxime futuro transitu ad propria decreuerat redire, uersus Antiochiam festinus contendit: quo perueniens, nuntios ad dominum imperatorem, dominum uidelicet Gaufridum abbatem Templi Domini, Graecae linguae habentem commercium, et nobilem uirum dominum Ioscelinum Pessel dirigit, debitae salutationis affatum per eos officiosissime dependens, et de eius sciscitans beneplacito, utrum eum ad se uelit accedere, et domini regis sibi habere praesentiam. Quibus datum est in responsis, ut regem moneant et inuitent, ut ad eum uenire non pigritetur. Insuper et de imperiali latere mittitur illustris apocrisiarius, qui et litteris et uiua uoce, tanquam imperii dilectissimum filium, regem sollicitet, ut ad eum accedere non recuset. Statuta ergo die, assumpto sibi egregiorum equitum selecto comitatu, illuc perueniens, honestissime susceptus est; nam statim in occursum ei ab eo diriguntur duo nepotes eius, fratres uterini, Ioannes uidelicet Protoseuasto et Alexius Protostrator, qui inter illustres sacri palatii primum obtinebant locum, cum maximo nobilium comitatu. Deinde ipsis eum ducentibus usque ad ostium tentorii, ubi dominus imperator cum suis illustribus residebat, cum multa gloria introductus, humanissime ab eo salutatus, et ad osculum pacis erectus, secus eum in sede honesta, humiliore tamen, locatus est. Ubi et eius consortibus tam debitae salutationis affatu, quam pacis osculo ab eo humanissime honoratis, de incolumitate tam domini regis quam suorum, qui cum eo aduenerant, diligenter quaerit; et uultum exhibens solito laetiorem, uerbo et toto corporis gestu significat eorum se aduentum gratissime suscepisse, et oblata tanti principis et suorum delectari praesentia. Crebris itaque collocutionibus tam secretis quam in coetu procerum, et grata circa dominum imperatorem conuersatione per dies decem, quibus apud eum iugem se exhibuit, sicuti uir gratiosus erat, tantum domini imperatoris et principum suorum fauorem meruit, et tanto charitatis uinculo eorum cordibus conglutinatus est, ut et uiuentem unice de caetero tanquam filium dilexerint, et defuncti, apud eos eius memoria usque hodie non desinat esse in benedictione. Et ne apud dominum imperatorem mora eius esset infructuosa, sicuti uir argumentosus erat, et oculum in saecularibus habens perspicacem; uidens quod dominus imperator extra urbem castra locari praeceperat, ut contra praedictum Toros, quem odio persequebatur insatiabili, dirigeret exercitus, impetrata prius licentia, coepit tractare diligentius, quomodo praedictum principem domino imperatori reconciliare posset. Vocatoque eo et praesente constituto, resignatis praesidiis quae dominus imperator reposcebat, in gratiam eum restituit pleniorem; ita ut fidelitatem ligiam, per eiusdem domini regis interuentionem, antequam ad propria reuerteretur, manualiter eidem exhiberet. Tandem a domino imperatore, prout magnificentiam decebat imperatoriam, cum suis principibus donis uberioribus, et immensa munerum liberalitate cumulatus, prosequente eum uniuersorum gratia, Antiochiam reuersus est. Audiuimus a quibusdam, omni exceptione maioribus et fide dignis, quod exceptis illis, quae eius consortibus prodiga liberalitate contulerat, quae infinita credebantur, soli domino regi uiginti duo millia hyperperorum, et tria millia marcarum argenti examinatissimi, exceptis uestibus et holosericis, et uasis pretiosis, dicebatur largitus. Antiochiam uero ueniens, fratrem suum dominum Amalricum Ioppensem et Ascalonitanum comitem, cum domino Hugone de Iebelino, qui nuperrime de hostium uinculis redemptus, postliminio reuersus fuerat, ibidem reperit. Qui et ipsi dominum imperatorem adire cupientes, illucque postmodum profecti, ab eodem domino imperatore benigne suscepti, tractati honestius, de more imperiali, donis uberioribus honorati, gaudentes ad dominum regem remissi sunt. [18,25] CAPUT XXV. Peracta igitur in Cilicia Dominicae Paschae solemnitate, transcursis diebus celebribus, uersus Antiochiam exercitus dirigit, et legionibus usque ad urbem applicatis, pro foribus eius astitit in infinita multitudine formidabilis; ubi dominus patriarcha cum uniuerso clero et populo, cum textibus Euangeliorum et omnimodo ecclesiarum ornatu, obuius adfuit. Rex quoque, cum principe eiusdem loci, et Ascalonitano comite, cum uniuersis tam regni quam Antiocheni principatus proceribus ei obuiam exiens, cum summa gloria, imperiali diademate laureatum et Augustalibus decoratum insignibus, cum tubarum stridore et tympanorum strepitu, cum hymnis et canticis in urbem introducunt, et usque ad cathedralem ecclesiam, ad basilicam uidelicet apostolorum principis, deinde ad palatium cum eadem patrum et plebis prosecutione deducunt. Ubi cum per aliquot dies balneis et caeteris corporalibus deliciis operam dedisset, effusa in populum ciuitatis, more solito, roga liberalissima, proposuit uenandi gratia urbe exire; et ad loca uenatui apta, gratia tollendi exire fastidii, dominum regem secum trahens, eiusdem operis consortem. Accidit autem ut, praedicto studio insistentes, die solemni Ascensionis Dominicae, dum saltus more circumeunt uenatorio, rex equi cui insederat raptus impetu, per loca humilibus frutetis et sentibus obsita, casu raptus in praeceps et ad terram cum equo prouolutus, brachium fregit; quod ut domino imperatori innotuit, ei multa humanitate compatiens, chirurgicorum implens officium, flexo ante eum genu, tanquam unus de popularibus operam ministrabat diligentem; ita ut cum indignatione stuperent et mirarentur eius principes et consanguinei, quod maiestatis oblitus imperatoriae, et Augustalem negligens dignitatem, regi se exhiberet ita deuotum et familiarem, quod etiam eorum cuilibet uideretur indignum. Redeuntes ergo inde ob casum qui acciderat Antiochiam, per dies singulos uisitationis gratia dominum regem adibat, et cataplasmatibus innouatis cum unguentis necessariis fascia iterum diligenter inuoluebat; tanta circa eum cura sollicitus, qua maiorem uix posset aegrotanti adhibere filio. Domino igitur rege plenam conualescentiam assecuto, praecipit imperator, et uoce praeconia notum fieri mandat primiceriis legionum, ut certa die uersus Halapiam acies dirigant et machinas cum bellicis instrumentis ante se faciant deportari; ipse uero cum domino rege et utriusque principibus, cum tubis et tympanis, et praeliorum incentoribus lituis, urbe postmodum egressus, in eo loco qui uulgo appellatur uadum Balenae, substitit, et exercitus uniuersus. Inde missis nuntiis ad Noradinum, qui forte Halapiae tunc erat, obtinet per legatos, quemdam Bertrandum comitis Sancti Aegidii naturalem filium, cum quibusdam aliis concaptiuis sibi dari. Ipse uero postmodum non multo interiecto temporis interuallo, reuocantibus eum curis domesticis, ad propria reuersus est. Rex etiam post domini imperatoris discessum, cum suis quos secum eduxerat, in regnum se recepit. [18,26] CAPUT XXVI. Per idem tempus, domino Adriano papa apud Anagniam, urbem Campaniae, morbo squinanciae defuncto, corporeque eius Romam translato et in basilica Beati Petri apostolorum principis honorifice sepulto, dum de substituendo pastore inter cardinales haberetur tractatus, sicut in talibus solet frequenter contingere, diuisa sunt eligentium desideria; ita ut pars eligeret dominum Rolandum eiusdem ecclesiae presbyterum cardinalem, tituli Beati Marci, qui idem erat sedis apostolicae cancellarius, cui manus imponentes et ordinantes episcopum, Alexandrum appellauerunt. Alii uero dominum Octauianum, uirum secundum carnem nobilem, eiusdem Ecclesiae presbyterum cardinalem tituli Sanctae Ceciliae trans Tiberim; cui etiam nihilominus manus imponentes, episcopum constituerunt, uocantes eum Victorem. Cuius schismatis occasione, uniuersa Latinorum Ecclesia, peccatis nostris exigentibus, paulo minus habuit diuidi et irreuocabiliter ab inuicem separari, maioribus orbis principibus certatim partibus gratiam suam et fauorem ministrantibus. Tandem anno nono decimo, redeunte ad unitatem Ecclesiae domino Frederico Romanorum imperatore, qui parti oppositae auxilium suggerebat, et consilium; et domino Alexandro papae plena charitate reconciliato, reddita est pax Ecclesiae, et depulsis errorum tenebris, resplenduit tranquillitas, quasi stella matutina in medio nebulae. [18,27] CAPUT XXVII. Interea Noradinus laetus admodum de imperatoris discessu, cuius aduentus magnum, praesentia maiorem ei terrorem incusserat, securus iam de caetero de tanti principis suspecta nimis potentia, uidens etiam dominum regem ad propria reuersum, occasionem se arbitratus reperisse, qualem a multis retro temporibus desiderauerat; conuocata ex uniuersis finibus suis militia in terram soldani Iconiensis, quam sibi habebat conterminam, expeditiones dirigit, et urbem Mares, simul et oppida Cressum et Behetselin, in suam satagit redigere potestatem. Soldanus autem, ab illis remotus partibus, non facile suis poterat ministrare subsidium; unde et ea fiducia contra fortiorem se, hoc praesumpserat aggredi Noradinus. Cognito autem dominus rex, quod circa partes illas cum omnibus uiribus suis detineretur occupatus, uolens illius occupationes ad suum trahere compendium, sciens Damascenorum fines absque militarium uirorum robore, hostium facile patere insidiis, congregato exercitu, regionem Damascenorum ingreditur, et cuncta pro arbitrio incendiis tradens et praedae, ab Offro, primae Arabiae famosa metropoli usque Damascum, nemine contradicente, libere contraducebat exercitum. Erat autem Damasci quidam nobilis Negemedinus nomine, cui ob plurimam rerum saecularium quam habere dicebatur experientiam, negotiorum suorum curam commiserat, et urbem cum suis pertinentiis pro eius arbitrio eidem tradiderat gubernandam. Hic uidens dominum suum in regione remota magis occupatum negotiis, seque uirorum militarium copias non habere, quibus regiis uiribus posset resistere, tanquam uir prouidus, et instantia pericula a se quaerens propellere, oblatis quatuor millibus aureorum, pacem trium mensium postulat, et multiplicatis sibi data pecunia intercessoribus, impetrat postulatam, datis insuper sex gregariis militibus, quos in uinculis detinebat. Sic ergo regem cum suo exercitu a patria sua prudenter amouit. Interea domina Milisendis regina, mulier prouida, et supra sexum discreta femineum, quae regnum tam uiuente marito, quam regnante filio, congruo moderamine annis triginta, et amplius, uires transcendens femineas rexerat, aegritudinem incidit incurabilem, de qua usque ad obitum salutem non recepit, licet utraque sororum eius tam domina Tripolitana comitissa, quam domina abbatissa Sancti Lazari de Bethania, omnem circa eam impenderent diligentiam; et accitis medicorum undecunque peritissimis, remedia qualia uidebantur necessaria, non cessarent ministrare; ipsa uero aliquantisper laesa memoria, corpore quasi consumpto, lecto decumbens, multo tempore, paucissimis ad eam reserato accessu, iacebat quasi dissoluta. Rex autem interim effluxo tempore, quod Negemendino Damascenorum procuratori constituerat, temporeque foederis quod initum fuerat decurso, Noradino adhuc circa partes praedictas, nondum completis negotiis occupato, hostium fines uiolenter ingreditur, et pro arbitrio regionem discurrens, praedas trahit libere, incendia procurat, manubias agit sine contradictore; et depopulata regione, effractis suburbanis, captiuatis locorum incolis, iterum sospes ad propria reuersus est. [18,28] CAPUT XXVIII. Non multo autem interiecto tempore, accidit quod princeps Antiochenus Rainaldus, cognito per exploratores, quod in partibus illis, quae et aliquando fuerant comitis Edessani, inter Maresiam et Tulupam absque militaribus uiris, terra armentis et gregibus referta, locorum incolis armorum usum nescientibus, facile posset patere ad praedam; credulus aurem praebet dictis eorum facilem, et collecta ingenti militia, infaustis auibus iter aggreditur. Perueniensque ad loca praedicta, dictorum plenam inuenit fidem; nam procul dubio armentorum et gregum stupendam reperit multitudinem; sed populus cuius haec erant, populus fidelis erat. Tota enim illa regio non nisi in praesidiis Turcos habet, paucos admodum, qui et praesidia tuentur, et rusticorum praestationes colligunt, dominis maioribus quorum procuratores sunt, conseruandas. Suburbana autem soli Christiani, Suriani et Armeni inhabitant, et agriculturae operam dant, et rura colunt. Collecta igitur ex diuersis partibus praeda et manubiis nemine prohibente comportatis, onusti spoliis et multimoda supellectile locupletati, sospites et cum omni tranquillitate reuertebantur; cum ecce Megedin praefectus Halapiensis, Noradino familiaris, et fidei sinceritate coniunctissimus, assumpta sibi uniuersae regionis expeditiore militia, eius praecognito reditu, maturat ei exire obuiam, ut sarcinis et praeda oneratos, aliquibus locorum angustiis, aut impeditos opprimeret, aut saltem impedimenta relinquere compelleret uiolenter. Factumque est, ut iuxta prudentis uiri conceptum, properantes illi obuiam, ducibus itineris qui de exercitu principis aduenerant, ad locum perueniunt destinatum, proximum satis regioni, ubi princeps cum uniuersa praeda castra locauerat. Qui cognito hostium aduentu, cum suis deliberat quid eum in praesenti necessitate oporteat facere; relictoque saniore consilio, uidelicet ut praeda dimissa, expeditiores sine multa difficultate redirent ad propria; elegerunt ut, praedam et spolia non deserentes, cum hostibus, nisi per eos staret, strenue decertarent. Mane itaque facto et die iam aliquantulum adulta, concurrentibus agminibus pugna committitur, instantibus hostibus arcubus et gladiis, studio ualde pertinaci. Nostri autem, etsi prima facie animum resistendi uisi sunt habuisse, nouissime tamen mente consternati, terga dederunt, fugam dimissis spoliis eligentes. Princeps autem, peccatis suis exigentibus, omnes quas commiserat impietates corporaliter luiturus, captus est et compedibus religatus, Halapiam cum aliis concaptiuis, spectaculum factus populis infidelibus, cum summa ignominia deductus est. Factum est autem hoc anno regni domini Balduini decimo octauo, mense Nouembre, IX Kal. Decembris, inter Cressum et Mares, in loco qui dicitur Commi. [18,29] CAPUT XXIX. Per eosdem dies, quidam Ioannes, uir admodum litteratus, Romanae Ecclesiae presbyter cardinalis, tituli Sanctorum Ioannis et Pauli, missus a domino Alexandro papa ad partes orientales legatus, apud Biblium, cum quibusdam Ianuensibus applicuit. Volens igitur, impetrata licentia, tanquam legatus in regnum introire, praetentauit domini regis et aliorum regni principum, tam ecclesiasticorum quam saecularium mentes, quidnam de eius ingressui sentirent. Diuisus enim erat, ut praediximus, occasione schismatis oborti, pene orbis uniuersus: aliis domino papae Alexandro, aliis parti oppositae fauentibus. Unde post multam deliberationem, mandatum est ei ex parte, ut subsisteret, nec in regnum praesumeret ingredi, quousque habita cum praelatis ecclesiarum et regni principibus pleniore deliberatione, ei de communi consilio mandaretur quid eum facere oporteret. Interim ergo conuocatis apud Nazareth, tam domino patriarcha quam reliquis ecclesiarum praelatis, de principibus quoque nonnullis cum domino rege assistentibus, coeperunt deliberare quid in tanta ambiguitate facto esset expedientius. Omnes enim Orientis pontifices, de utroque patriarchatu, in neutram partium manifeste declinauerant, in occulto tamen, aliis huic, aliis illi suum fauorem praestantibus. Factum est autem, sicut in talibus solet contingere, quod dissentientes ab inuicem, et uotis eorum in plura distractis, alii dicerent quod dominus Alexander et eius legatus susciperetur, utpote causam fouens potiorem; quorum princeps erat dominus Petrus, piae in Domino recordationis, praedecessor noster, Tyrensis archiepiscopus; alii e conuerso domini Victoris causam praeferentes, et eum semper regno amicum et tutorem fuisse asserentes, legatum nullo modo recipiendum esse censebant. Rex autem mediam quamdam uiam sequens, cum suis principibus et de ecclesiarum praelatis quibusdam, timens ne episcopi inter se diuiderentur et scinderetur Ecclesia, persuadebat neutram partium recipiendam esse; legato uero, si tanquam peregrinus, orationis gratia, absque insignibus legationis, ad loca sancta uellet accedere, dandam esse licentiam et concedendam libertatem moram in regno faciendi, usque ad primum transitum, extunc redeundum ei esse. Allegabat etiam, et dictorum suorum causam subiungebat et rationem, dicens: Schisma recens est; necdum orbi innotuit, uter eorum causam foueat potiorem; periculosum autem esse, in re dubia partem sibi ex sententia deligere, et de re incerta diffinitiuam praecipitare sententiam. Praeterea, nec legato opus esse in regno, qui ecclesias et monasteria grauet impensis, extorsionibus attenuet. Haec erat domini regis sententia; quae, licet utilior uideretur, tamen praeualuit eorum sententia, qui legatum esse recipiendum asserebant. Vocatus igitur in regnum uenit, multis quibus aduentus eius placuerat, postmodum onerosus. Per illud tempus natus est domino Amalrico, Ioppensium comiti, ex Agnete filia comitis Edessani, filius, quem patris rogatu, rex de sacro fonte suscipiens, suum ei nomen imposuit; cumque ab eo iocose quaereretur Quidnam nepoti, et filio de sacro fonte suscepto donaret? respondit, sicuti homo iucundi et urbani sermonis erat: Regnum Hierosolymorum. Quod uerbum quibusdam prudentibus, qui hoc audierant, altius descendit in pectus, notantes quod licet iuuenis esset admodum, et uxor eius adolescentula, praesagire uidebatur, quod absque liberis foret ex hac luce subtrahendus: quod et factum est. [18,30] CAPUT XXX. Capto igitur principe et Antiochena prouincia rectoris solatio destituta, populus iterum regionis, timore et anxietate corripitur; et diebus singulis regionis desolationem, nisi Dominus eos custodiat, animis suspensis exspectat; tandemque uisum est ad solitum recurrere auxilium, et ab eo contra mala imminentia petere solatium, unde sine repulsa saepius obtinuerant postulatum. Missa igitur legatione et adiunctis precibus lacrymosis, dominum Hierosolymorum regem suppliciter inuitant, ut ad subueniendum genti desperatae, populo pereunti, honorem et gloriam ab hominibus, et a Domino praemia relaturus aeterna, uenire non moretur. Rex autem miserabili regionis illius casu cognito, praedecessorum suorum uestigiis inhaerens, eorum anxietatibus compatiens, laborem deuotus amplectitur; et assumpta secum honesta militia, ad partes accelerat Antiochenas, ubi cum omni gaudio et animorum exsultatione, eius a patribus et plebe susceptus est aduentus. Residens ergo in eadem ciuitate quantum temporis et loci deposcebat necessitas, negotiis principatus tanquam suis propriis exactissimam adhibet diligentiam; et regionis procuratione domino patriarchae ad tempus, usque dum redeat commissa, honestisque sumptibus dominae principissae constitutis, rerum domesticarum sollicitudine reuocatus, reuersus est ad propria. Porro domino rege in regnum reuerso, ecce adsunt domini imperatoris Constantinopolitani, uiri spectabiles, et in sacro palatio praeclari, legati imperiales, litteras cum aurea bulla, simul et uerba secretiora ad dominum regem deferentes. Horum autem primus erat, uir illustris Gundostephanus, eiusdem domini imperatoris consanguineus: secundus erat maximus palatinorum interpretum, Triffillus, homo uafer et pro negotiis imperialibus ualde sollicitus; qui, ut praediximus, sacros apices detulerunt, quorum tenor erat, ut in summa dicatur, talis: Noueris, nobis dilectissime et imperio nostro acceptissime, quod felix et inclytae in Domino recordationis Hirene, sacri imperii nostri consors, diem uitae clausit extremum, electis spiritibus socianda, unica nobis filia communis imperii haerede relicta. Nos autem de imperii successione solliciti et melioris sexus sobolem non habentes, de secundis uotis cum illustribus sacri palatii diligentem saepius habuimus tractatum. Tandem de uniuersorum principum fauore et consensu placuit, ut de sanguine tuo, quem unice diligit nostrum imperium, nobis in consortium iungamus imperii; et utram consobrinarum tuarum seu illustris uiri comitis Tripolitani sororem, seu magnifici uiri principis Antiocheni germanam iuniorem nobis elegeris, nos pro tua optione, sinceritati tuae omnem fidem habentes, eam nobis in tori sociam et imperii participem, auctore Domino, assumemus. Cognita ergo rex domini imperatoris, tum ex eius litteris, tum ex nuntiorum uiua uoce, intentione, spondet obsequium, operam promittit, et gratias multiplices imperatoriae soluit maiestati, tum quia de sanguine eius in tantam eminentiam sibi associare proposuit; tum quia eius fidem commendans, in eius ponit arbitrio, utram ipse delegerit, eam in tori participem et imperii consortem assumpturum. [18,31] CAPUT XXXI. Rex ergo habita deliberatione cum suis familiaribus, quid sibi et imperiali celsitudini, in praesenti facto magis conueniat, conuocatis imperialibus nuntiis persuadet, et praecipit, quatenus Milisendem bonae indolis adolescentulam, domini comitis Tripolitani sororem, domino suo suscipiant in uxorem. Illi uero cum summa reuerentia domini regis amplectentes uerbum, praestiterunt assensum; contestantes tamen quod hoc ipsum domino imperatori per nuntios et litteras significari oporteret. Praeparantur interea uirgini tanto culmini destinatae, a matre et amita, fratre et amicis omnibus, immensorum sumptuum ornamenta, et modum nescientia, supra uires regias; murenulae, inaures, spinteres et periscelidae, annuli, torques et coronae ex auro purissimo; uasa quoque argentea, immensi ponderis et magnitudinis; inauditae ad usum coquinae, escarum et potuum, et lauacrorum obsequium praeparantur, exceptis frenis, sellis, et ut breuiter dicatur, omnimoda supellectile; quae omnia tam infinitis praeparabantur impensis, et tanto studio procurabantur, ut ipsa etiam opera suum praedicarent excessum et regium luxum facile superarent. Interea, dum Graeci singula ad unguem perscrutantur et rimantur interius de moribus puellae, de occultarum corporis partium dispositione, dum nuntios frequentes ad imperatorem dirigunt et eorum praestolantur recursum, annus effluxit: quod ualde moleste ferentes tam dominus rex et comes, quam reliqui eiusdem uirginis cognati et amici, imperiales nuntios publice conueniunt, alterutrum duum proponentes. Ut aut praecise a uerbo diu tractati desistant matrimonii, et expensas resarciant; aut desinant morarum perplexitates intexere, et consummato negotio iuxta conuentiones initas finem imponant. Comes autem multiplicibus grauabatur impendiis; nam et duodecim galeas fieri iusserat, et eas instruxerat usque ad plenum, quibus sororem usque ad maritum prosequi decreuerat, et tam de principatu quam de regno omnes maiores apud Tripolim conuenerant, exspectantes dominae in proximo futurum exitum; quibus comes ex toto, aut ex parte plurima, prouidebat necessaria. Graeci autem more suo amphibologice respondentes, rem adhuc protrahere nitebantur; uerum dominus rex eorum sophisticis occurrens moliminibus, specialem super eo negotio, ad dominum imperatorem, dominum Ottonem de Risbergis, dirigit nuntium, obnixe postulans ut ei per eumdem uoluntatem suam praecise declaret; qui sperato citius ad dominum regem rediens, et uiua uoce et litteris edocet domino imperatori quae tractata erant, de praedicto matrimonio, omnia displicere: quod intelligens rex, a uerbo destitit, pro multa ducens ignominia, quod id quod eius interuentu credebatur esse tractatum et partibus suis absolutum, in irritum deuenisset; et procul dubio in suam uidebatur redundare iniuriam. Porro domini imperatoris nuntii, comitis Tripolitani indignationem formidantes, inuenta casu nauicula, in Cyprum se fecerunt deportare. Soluto itaque coetu optimatum, qui apud Tripolim conuenerant, dominus rex in partes secessit Antiochenas, quarum curam, ut praediximus, a populo regionis diligenter expetitus, sibi assumpserat; ad quas cum peruenisset, eosdem imperatoris nuntios reperit, quos a Tripoli credebat abiisse. Hi cum domina principissa pro filiarum eius nouissima, Maria nomine, quotidianum et familiarem habebant tractatum. Insuper et domini imperatoris auro signatas in praesenti habebant litteras, quibus ratum se habiturum, quod per eorum manum de praesenti matrimonio, cum domina principissa uel amicis eius firmaretur, promittebat. Praesens ergo factus rex, communicato ei uerbo, etsi in priore facto laesus uideretur, eatenus ut merito in praesenti operam, et studium domino imperatori posset subtrahere, tamen gratia consanguineae, quae pupilla erat, et patris destituta solatio, partes interponit suas; et post multas dilationes, effectui satagit mancipari. Completo itaque negotio, galaeis in faucibus Orontis fluminis, in loco qui dicitur portus Sancti Simeonis, praeparatis, tradita puella, prosequentibus eam de magnatibus regionis, qui ad hoc uidebantur idonei, et usque ad maritum uiae consortibus, iter arripiunt. [18,32] CAPUT XXXII. Interea dum rex in partibus illis moram faceret, ut eius praesentia regioni esset utilis, castrum quod super pontem fluminis Orontis (qui uulgo dicitur Pons Ferri) aliquando fuerat, ab urbe Antiochena quasi sex aut septem distans milliaribus, reaedificauit, utiliter satis, ad cohibendum hostium discursus et latrocinantium introitus occultos. Occupato ergo eo circa partium illarum negotia, pia mater eius longo macerata languore et continuis exhausta cruciatibus, III Idus Septembris uiam uniuersae carnis ingressa est; quod postquam ad eius peruenit notitiam, ueris contestans argumentis quanta eam sinceritate dilexisset, in lamenta se dedit, et per dies multos nullam prorsus recepit consolationem. Sepulta est autem inclytae recordationis domina Milisendis, angelorum choris inferenda, in ualle Iosaphat, descendentibus ad sepulcrum beatae et intemeratae Dei genitricis et uirginis Mariae ad dexteram, in crypta lapidea, ianuis ferreis praesepta, altare habens uicinum, ubi tam pro remedio animae eius, quam pro spiritibus omnium fidelium defunctorum, acceptabiles Creatori quotidie offeruntur hostiae. [18,33] CAPUT XXXIII. Interea comes Tripolitanus dolore cordis tactus intrinsecus, et aegre ferens, quod ab imperatore sic erat delusus, uidens se occasione imperatoris enormes fecisse impensas, sororem suam, tanquam gregarii alicuius filiam, ab eo sine causae cognitione repudiatam esse, anxius apud se gemit, et ex corde ducit suspiria, cogitans si qua uia posset imperatori reddere uices, et pro illata iniuria eadem mensura reddere talionem. Haec ei cogitanti, ex diuerso occurrebat, quod princeps inter mortales erat potentissimus, nec eius uires sufficere poterant, ut eum uel in aliquo laedere posset; tamen ne illatam iniuriam aut non sentire uideretur, aut negligentius dissimulare, galeas quas ad alium usum praeparauerat, dolore compulsus, armari praecipit; et uocatis piratis, et nefandorum scelerum artificibus eas tradit, praecipiens, ut praedicti imperatoris terras obambulantes, omnino nec aetati parcerent, nec sexui, et conditionum etiam nullam haberent differentiam; sed passim et sine delectu tam monasteria quam ecclesias, omnia traderent incendiis, et rapinas ubique, siue homicidia libere perpetrarent, pro iusta causa arma et uires illaturi. Illi autem dicto parentes, mare ingressi, regiones imperatoris, tam quae in insulis erant quam quae in terra mari contermina perlustrantes, uerbum comitis interpretantes largius, ubique rapinas, ubique incendia, ubique homicidia procurant; ecclesias uiolant, effringunt monasteria, locorum uenerabilium omnino nullam habentes differentiam. Sed et peregrinis loca sancta adeuntibus, uel inde reuersis, uiaticula sua diripientes, nudos et inopes, aut mori, aut in mendicitate uitam protrahere compellebant; negotiatoribus, nihilominus uictum eo commercii genere sibi, uxoribus et liberis propagantibus, bona quae congesserant diripientes, uacuos domum redire, sorte cum lucro deperdita, cogebant. [18,34] CAPUT XXXIV. Dum haec comes Tripolitanus, zelo propriae ductus iniuriae procurat, rex apud Antiochiam ante ingruentem hiemem, prout consueuerat, pharmaco uti uolens, per manum Barac, medici Tripolitani comitis, pillulas accepit, et quas in instanti sumeret, et quas postmodum modico interiecto tempore esset accepturus: Nostri enim Orientales principes, maxime id efficientibus mulieribus, spreta nostrorum Latinorum physica et medendi modo, solis Iudaeis, Samaritanis, Syris et Saracenis fidem habentes, eorum curae se subiiciunt imprudenter, et eis se commendant, physicarum rationum prorsus ignaris. Dicebantur autem praedictae pillulae ueneno infectae, nec erat a uero multum dissimile; nam residuum quod regi secundo sumere mandatum fuerat, postea experimento apud Tripolim in pane infuso, cuidam datum caniculae, mortem sibi infra paucos dies propinauerunt. Ab ea igitur die, qua praedictam rex bibit medicinam, cum dysenteria febriculam incurrit, quae postea in hecticam uersa est, nec ab ea, usque in diem obitus, remedium sensit, aut conualescentiam. Sentiens igitur apud se doloris instantiam et aegritudinis augmentum, ab Antiochia discedens usque Tripolim peruenit. Ubi mensibus aliquot decubuit, de die in diem exspectans remedium. Ubi autem aegritudinem cognoscens inualescere, et salutis nullam superesse fiduciam, Berythum deportatus, ecclesiarum praelatos, simul et regni principes ad se cum omni celeritate praecipit euocari; quibus in praesentia sua constitutis, fidem suam pie ac religiose articulatim aperiens, in spiritu contrito et humiliato, praesentibus pontificibus peccata confitens, carnis solutus ergastulo, animam coelis intulit, cum electis principibus, auctore Domino, coronam immarcessibilem percepturus. Obiit autem anno ab Incarnatione Domini 1162, regni eius anno uicesimo, IV Idus Februarii, aetatis uero tricesimo tertio; liberis non exstantibus, fratre regni haerede instituto. Inde Hierosolymam cum summa reuerentia et regalibus exsequiis, cum uniuersorum gemitu et lacrymis deportatus, occurrente ei clero et uniuerso populo ciuitatis, in ecclesia Dominici Sepulcri ante Caluariae locum, ubi pro salute nostra crucifixus est Dominus, honorifice inter suos praedecessores sepulturae traditus est. Tantam autem moestitiam et tot doloris intimi argumenta in nostro uel in alio regno, pro defectu alicuius principis exstitisse, nulla tradit historia; nulla praesentium hominum tenet memoria; nam exceptis ciuibus, in quorum urbes funus introducebatur regium, quorum luctus et dolor sine exemplo uidebatur, descendebat de montibus fidelium multitudo, cum eiulatu prosequens praecedentes exsequias. Sicque a Berytensi urbe Hierosolymam diebus quasi octo continuis, non defuit lamentum iuge, et luctus horis pene singulis renouatus. Dicuntur nihilominus et hostes de eius morte doluisse; ita ut quibusdam suggerentibus Noradino, quod fines nostros ingrediens interim dum exsequiis operam daremus, terram depopularetur, dicatur respondisse: Compatiendum est, et humane indulgendum iusto eorum dolori: eo quod principem amiserint, qualem reliquus hodie non habet orbis. Nos autem de operibus eius hunc librum consummantes, oramus, ut cum piis et electis, eius anima sancta requie perfruatur. Amen.