[15,0] INCIPIT LIBER QUINTUS DECIMUS. [15,1] CAPUT PRIMUM. Transcursis igitur circa partes Ciliciae mensibus hibernis, uere iam reducto, et gratam exercitibus referente temperiem, missa uoce praeconia, et edicto imperiali publice mandatur primiceriis, centurionibus, quinquagenariis legionum, iterum cohortes instrui, instrumenta bellica reparari, armis accingi populum uniuersum. Praemissis ergo legationibus dominus princeps, dominus quoque comes Edessanus, aliique illarum partium primores inuitantur, ut cum domino imperatore proficiscantur ad praelia. Quibus undique conglobatis, quasi circa Kal. Aprilis, tubarum stridore, clangore tympanorum, exercitus uniuersus, ut pactis inter se et principem prius initis, satisfaciant, uersus Caesaream acies dirigi praecipit, et fines hostium ingressus, paucis euolutis diebus, ante praedictam urbem castrametatus est. His auditis, princeps et comes, conuocatis ex uniuersa regione suorum copiis, imperatorem sub omni celeritate sequentes, subito cum suis ante supra nominatam ciuitatem, paribus accensi desideriis adfuerunt. Est autem praedicta ciuitas, inter montem et fluuium, qui Antiochiam praeterfluit, fere in modum Antiochiae sita, partem sui maximam in plano usque ad flumen habens; partem quoque in decliuo montis; praesidium uero in montis fastigio imminens, humanis inexpugnabile uiribus est constitutum. Unde a laeua et a dextra demissis usque in fluuium moenibus, ciuitas ambitur cum suburbio sibi adiacente. Transito itaque fluuio, dispositisque in gyrum agminibus, ex ea parte unde ciuitas suburbio ante se posito habilior ad impugnandum uidebatur, urbem uallat obsidione. Hic demum machinis congrua prouisione dispositis, turres ac moenia, et infra muros ciuium domicilia grauium immissione molarium, incessanter concutiunt, et crebris ictibus et uicaria immissorum cautium repetitione, non sine multa inhabitantium strage funditus deiiciunt, in quibus erat defensionis spes maxima, aedificiorum munimina. Urgebat dominus imperator, sicut erat uir magnanimus, studio feruente propositum, et propositis brauiis, adolescentium gloriae cupidos, ad certamina et congressus Martios accendebat animos; lorica quoque indutus et accinctus gladio, casside caput tectus aurea medius immistus agminibus, nunc hos, nunc illos sermonibus hortatur congruis; nunc exemplo tanquam unus e popularibus prouocat, et instat uiriliter, ut alios ad instandum reddat animosiores. Sic igitur uir egregia animositate insignis, sine intermissione discurrens, aestus belli a prima diei hora usque ad nouissimam sustinens, nihil sibi quietis, ut uel cibum sumeret indulgebat; sed aut hos qui machinis deseruiebant, ut frequentius et directius iacularentur, admonebat; aut iis qui in conflictibus desudabant, addebat animos, per uicarias successiones uires reparans, et pro deficientibus recentes surrogans, et integris conatibus ualidos. Princeps autem et comes, ut dicitur, adolescentes ambo, et illius aetatis laeuioribus nimium tracti studiis, caeteris in praelio et re militari desudantibus, aleam ludebant, non sine damno rei familiaris, assidue; et circa bellorum studia remissius se habentes, caeteros quoque a feruore instantiae, suo reuocabant exemplo. Quod audiens imperator, et facto eorum pernicioso nimis motus, interius eos semel et secundo, familiari et secreta commonitione, reuocare studuit, exemplum sui proponens, qui cum regum terrae et principum omnium esset potentissimus; nec labori proprii parcebat corporis, nec immensis sumptibus. Tandem cum per dies aliquot in huiusmodi congressionibus et assiduis conflictibus perseuerasset exercitus, indignatus imperator, quod incomparabilibus eius copiis urbs pusilla tam diu posset resistere, affectus taedio, moram arguens, suorum accusans desidiam, ad fortiores animat insultus, et congressus ingeminans, acrius instare praecipit. Dumque urbis effractioni certatim instant, suburbium praedictum, quod in inferiore ciuitatis parte situm esse diximus, cominus effractum occupant uiolenter, ciuibus qui ibi reperti sunt, non parcentes, nisi forte qui ex eis uerbo uel habitu, uel quouis signo Christianam professionem se esse sectaturum designaret. Multos enim fideles habebat et habuerat ab initio ciuitas illa habitatores, qui sub miserae seruitutis iugo ab infidelibus dominis premebantur indebite. [15,2] CAPUT II. Sic ergo ciuitate ex parte quadam impugnata, timentes ciues, uiolentas hostium in uxores et liberos et urbis penetralia irruptiones, pacem ad tempus postulant modicum, et impetrant postulatam. Erat porro illius ciuitatis dominus quidam nobilis homo, Arabs natione, Machedolus nomine; hic missis occulte ad imperatorem nuntiis, pro salute urbis et ciuium indemnitate, profusis cum omni humilitate supplicat precibus, et infinitam spondens pro eodem pecuniam. Indignatus enim imperator, quod princeps et comes ita dissolute et negligenter in expeditione se habuerant, eoque praecipue quod pro eorum negotio et implenda promissione uidebatur laborare, maximum contra eos rancorem conceperat; et promissam eorum fidelitatem, tanquam sine operibus mortuam, magis splendidam quam solidam, pro nihilo ducens, firmissime apud se, cum paucis familiaribus, praeordinauerat, quod in odium eorum, et infidelitatis poenam, oblata qualibet occasione, quae aliquam saltem honestatis speciem uideretur praetendere, soluta obsidione, ad propria rediret. Suscepta igitur pacta pro dissoluenda obsidione pecunia, edicitur publica uoce praeconia obsessis pax; et legionibus mandatur ut ad reditum se praeparent. Sicque solutis castris imperator uersus Antiochiam, acies praecipit dirigi et uniuersus illuc exercitus properare. Audientes hoc princeps et comes, sero ducti poenitentia, dominum imperatorem ab incoepto reuocare nituntur; sed perseuerat in proposito, quod irreuocabiliter conceperat imperator; spretisque eorum persuasionibus, iter accelerat. Dicebatur comes in eo malitiose nimis uersatus; nam occulto, sed postmodum clare patuit, aduersus dominum suum, principem uidelicet, ducebatur odio, et incrementum eius habens omne suspectum, seducebat imprudentioris adolescentis animum, ipse uersutior; ad id toto contendens studio, ut princeps imperatoris indignationem mereretur, ne per eum ad maiora proueheretur compendia. [15,3] CAPUT III. Perueniens igitur Antiochiam dominus imperator cum filiis suis et familiaribus, et militia non modica ad urbem ingressus, domino principe, dominoque comite stratoris officium exsequentibus, dominoque patriarcha cum uniuerso clero et populo ordinata de more processione, in psalmis et hymnis, canticis et musicorum concentu instrumentorum cum plausu et exsultatione populorum, prius ad cathedralem ecclesiam, deinde ad palatium principis solemniter deductus est. Ubi cum per dies aliquot, balneis, et caeteris quae ad corpus pertinent recreationibus, tanquam dominus in domo, pro libero usus esset arbitrio, profusaque et pene prodiga tam in dominum principem et comitem, quam in eorum magnates, nec non et in ciues indifferenter usus esset imperiali munificentia, principem simul et comitem, et omnes prouinciae primores, ad se fecit euocari; quibus in praesentia sua constitutis, principem alloquitur, dicens: Nosti, dilectissime fili Raimunde, quomodo ob gratiam tui, ut iuxta conuentiones inter nostrum Deo amabile imperium, et fidelitatem tuam prius per prudentum uirorum mediationem initas, tuum augeam principatum, et dilatem super hostes fidei nostrae possessiones tuas, diu iam in ista regione conuersatus sum; et ecce opportunitate ingruente, tempus est ut promissa soluam, et omnem circumadiacentem regionem tuae subiiciam ditioni, sicut pactorum tenor manifestius edocet. Sed nosti optime, nouerunt et isti, qui tecum in nostra assistunt praesentia, quod non est, quod tibi soluere tenemur, opus temporis modici; sed moram tua negotia uidentur exigere diuturniorem et impensas ampliores deposcere. Oportet igitur ut ciuitatis huius praesidium, sicut ex pacto teneris, nostrae deputes custodiae, ut in eo nostri tutius reponantur thesauri; urbem quoque nostris exercitibus peruiam facias, ut liberam omnino intrandi egrediendique habeant sine difficultate licentiam. Nam de Tarso, uel Anauarza, uel aliis Ciliciae urbibus, non ita commode bellica parari possunt instrumenta, ad angustias et obsidionem Halapiae inferendam; aliamque praestat haec ciuitas iis usibus opportunitatem, longeque meliorem quam alia quaeuis posset ministrare. Imple ergo promissum et iuxta tenorem exhibitae fidelitatis, prosequere quod tuum est; nam nostrae erit eminentiae, id quod tibi tenemur exsoluere, larga interpretatione et superfluente mensura largiri. His dictis, princeps et sui, uerbi acerbitate perterriti, diu haerentes quid super his responderent, cum multa anxietate secum uoluebant quid ad hoc referrent. Durum enim uidebatur et graue nimis, quod ciuitas tanto nostrae gentis acquisita periculo, tantoque sanguinis felicium principum dispendio Christianae fidei restituta, quae tantarum semper fuerat caput et moderatrix prouinciarum, in manus effeminati Graecorum populi descenderet; nam sine ea reliquae regionis portiones nobis stare posse non uidebantur. Iterum, id pactis domini principis insertum, nemo erat qui dubitaret; praeterea tot de suis intromiserat, quod non facile uidebatur ei, uim inferre uolenti, resistere posse. Sic igitur res in arcto posita erat, cum ecce comes Edessanus pro omnibus respondens, ita orsus est: Domine, sermo quem perorauit imperialis sublimitas uestra, diuina redolet eloquentia, et omni acceptione dignus est; in nostrum enim totum illius tenorem uidemus respicere penitus incrementum, sed res noua, nouo indiget consilio, nec est in domino principe solum hoc effectui mancipare. Oportet enim ut cum suorum, mei uidelicet, et aliorum suorum fidelium consilio, super hoc plenius deliberet, quomodo facilius uerbum uestrum et postulatio debitum sortiatur effectum, ne tumultu plebis intercurrente, exsecutioni petitionum uestrarum futurae praestetur impedimentum. Placuit itaque domino imperatori comitis responsum; et datis ad modicum induciis ut dictae satisfieret deliberationi, comes domum regreditur, principe in palatio remanente, et sui ipsius, ut dicebatur, non habente potestatem. [15,4] CAPUT IV. Comite igitur domum reuerso, missis occulte nuntiis, qui populum uniuersum, patefacta imperatoris postulatione, ad arma sollicitent, fit tumultus cum immoderato strepitu per urbem; et turbis undique conuenientibus, clamor attolitur in immensum. Haec audiens comes, accepto equo uelociter ad palatium festinans, tanquam popularium incursus fugiens, ante pedes imperatoris se dedit exanimem. Subito igitur comitis ingressu, imperator attonitus, quaerit diligenter quaenam sit causa, quod ita inordinate, praeter morem et disciplinam sacri palatii, ante maiestatem irruperit imperialem. Respondit: necessitatem legem non habere; seque populi furentis insectatione coactum, ut mortis euitaret discrimen, contra morum regulas aduenisse. Item saepius sciscitanti, ut causam diligentius aperiret, respondit: se gratia percipiendae quietis in hospitium declinasse, et ad id operam dare proposuisse, cum ecce subito uniuersus ciuitatis populus, quasi uir unus ante domus ianuam cum gladiis et armis qualia furor ministrabat assistens, uirum sanguinarium, proditorem patriae, plebis homicidam, coepit clamare; qui ciuitatem imperatori, sumpta inde pecunia uult uendere; comitem Edessanum sibi dari obuiam uelle; uixque eos iam effracta domo, cum mille periculis effugisse. Interea clamor per ciuitatem excitatur ingens, tumultus immoderatus, rumor celeberrimus omnium aures circumstrepit, ciuitatem Graecis uenditam, praesidium iam eis traditum; ciues, relictis auitis domibus et fundis paternis, migrare oportere. His itaque rumoribus ciues accensi, quoscunque de imperatore reperiunt familia, de equis deiiciunt, ui spoliant, uerberibus afficiunt, resistere uolentes, gladiis obtruncant; et usque in palatium principis, iniurias et mortem fugientes, strictis gladiis insequuntur. Hoc strepitu ciuium, et suorum conclamantium uociferatione uehementi motus imperator, principem et magnates accersiri iubet, et mitigata pro tempore indignatione, timens ne contra se durius aliquid oriretur, sermonem, quem eodem die coram hominibus aliquantulum liberius dixerat, tangens ait: Memini me uobiscum hodie super uno uerbo habuisse tractatum, unde fortasse scandalum hoc in populo dicitur obortum. Nunc autem nouerit tam patrum quam plebis uniuersitas, quod ex quo ita durum et difficile uobis uidetur quod dixi, reuoco sententiam, retracto quod proposui. Habetote uobis tam urbem totam, quam praesidium: sufficit imperio meo, statum temporum hactenus obseruatum continuare. Noui quod uere fideles mei sitis, nec a fidelitate promissa et praestita ulla dies unquam uos conuellere poterit. Egredimini igitur et populum furentem compescite. Quod si mora in ciuitate mea eis aliquatenus suspecta est, ne super haec moueantur, cras enim, auctore Domino, egrediemur. His dictis, laudant omnes domini imperatoris propositum; et extollunt usque ad sidera mentem prouidam, consilii altitudinem, consulti pectoris iudicium. Et egredientes princeps et comes, et alii procerum primores, uoce, manu, nutibus et signis tumultum sedare tentant; tandemque indicto silentio et plebe uerbis amicis ad aliquam tranquillitatem redacta, domum eos redire, et armis depositis quiete degere rogant propensius. Quod et factum est. Dominus autem imperator, die sequente cum filiis et consanguineis et familiaribus egressus, ante urbem castra locari praecipit. [15,5] CAPUT V. Scientes ergo hi quibus mens erat sanior, dominum imperatorem, licet more prudentis dissimulauerit, rancorem aduersus principem et nobilium primores mente concepisse, tanquam eorum instinctu et occulta opera popularium tumultus et plebis scandalum esset excitatum; dirigunt reformandae pacis gratia idoneos ad hoc, et sensus habentes exercitatos, ad imperialem excellentiam nuntios, qui dominum principem et magnates regionis apud dominum imperatorem satagant excusatos habere; et super eo qui in populo excreuit tumultu, prorsus asserant innocentes. Qui ergo missi fuerant, in auditorium imperatoris intromissi, pro iniuncto negotio uerba facientes, allegare student et persuadere principis innocentiam, in hunc modum: Nouit Augustalis apex, et imperialis eminentia nobis multo melius, quod in quolibet collegio, nedum in ciuitatibus et magnis hominum coetibus, non omnes pari splendent prudentia, nec pari sunt praediti disciplina; sed aliter et aliter affectis ciuibus, dispares mores, disparia sequuntur studia, ita ut, iuxta prudentis uerbum, uerum sit quod dicitur: Tres mihi conuiuae prope dissentire uidentur. Et illud. Quot homines, tot sententiae. Sed in hac tanta uarietate morum dissimilium, prudentis est qualitatem distinguere meritorum, et congrua meritis praemia deputare. Iuxta hanc rationem plebis indiscretae calor inconsultus, in damnum non debet redundare melius affectorum. Usu enim inter homines solet euenire, ut plebs confusa, modum nesciens, rixas et tumultus consueuerit incautius suscitare: idque in omnibus bene moratis urbibus, uetustam et usu approbatam longaeuo consuetudinem obtinuisse certum est, ut patrum modestia populares comprimantur impetus, et ignara modi refrenetur audacia. Aliter, uulgi multo meliorem quam nobilium esse conditionem; turbae imprudentis confusionem quam discretorum experientiam, nisi maioribus colligere liceat peccata plebis inconsultae. Ignorante sane domino principe, nescientibus iis ad quorum nutum maiora tractantur negotia, deliquit plebs indiscreta. Poenas ergo toleret quas meruit, domino principe cum maioribus indemnibus conseruatis: paratus est denique in argumentum suae innocentiae in finibus stare pactorum; et, si liceat, urbem cum praesidio in manus imperii transferre. His et similibus persuasus imperator, motum indignationis nimiae, quem de sola suspicione conceperat, humaniore sententia reuocauit; accersitoque domino principe, nec non et comite cum proceribus, ad se familiariter praecipit introire; et detersa omni interiecti rancoris nebula, mutuae salutationis benigne suscipit et impendit affatum. Tandem eis innotescens quod causas haberet urgentissimas, quibus impellentibus eum domum redire oporteret; sumpta licentia, promissoque firmissime, quod iterum auctore Domino, pacta completurus, in manu ualida esset rediturus, in Ciliciam uniuersos dirigit exercitus. Unde, completis negotiis circa Ciliciam et Syriam, praeparatisque ad iter agminibus, ad propria reuersus est. [15,6] CAPUT VI. Interea dum haec circa Antiochiam geruntur, subsequente aestate, non post multum temporis interuallum, uir inclytus et magnus apud occidentales principes, dominus Theodoricus Flandrensium comes, domini regis gener, orationis et deuotae peregrinationis gratia cum honesto nobilium uirorum comitatu Hierosolymam uenit, cuius aduentum rex et populus uniuersus multa cum hilaritate suscipientes, confisi de insigni et robusta, quam secum adduxerat militia, apponunt unanimiter cum domini patriarchae et aliorum regni principum consilio, trans Iordanem in finibus Ammonitarum iuxta montem Galaad obsidere praesidium unum, nostris regionibus perniciosum ualde. Erat autem praedictum municipium spelunca quaedam in latere montis eminentis maxime decliuo sita, aditum habens pene inaccessibilem. Desuper uero immanissimum imminebat praecipitium, usque in infima subiacentis uallis, a uertice supereminentis promontorii contiguum. Ex latere uero altrinsecus ad eamdem speluncam erat inter cliuum superincumbentis altitudinis, et dictum praecipitium, artus et formidabilis. In hanc se collegerat furum manipulus nocens, et praedonum turba de finibus Moab, et Ammon, et Galaad, qui, praemissis exploratoribus locorum peritis, et per eos de statu regionum nostrarum plenius edocti, sumpta opportunitate frequentes irruptiones, clam, et plerumque periculosas nimis, nostris finibus inferebant. Quibus malis nostri uolentes occurrere, proponunt, ut praemisimus, speluncam obsidere. Conuocato igitur uniuerso regni populo et copiis militaribus congregatis, transito Iordane, illuc perueniunt; et sicut regionis patiebatur inaequalitas, simul et angustia, aditus occupant, castra per circuitum locantes; et dispositis agminibus per gyrum, locum obsidione uallant. Legem itaque castrorum exsequentes, ad quaelibet nocendi se conuerterunt argumenta, obsessos modis quibus possunt arctantes, ut ad deditionem impellant; illi uersa uice quidquid miseris rebus solet uenire solertiae colligentes, in sui tuitionem uigilanter armantur. Dumque ibi pene omnis Christianus unanimiter desudaret exercitus, Turci quidam ex tempore opportunitatem nacti, uidentes trans Iordanem uniuersam regionem militia destitutam, hostilibus patere insidiis, Iordane transmisso, Hiericuntinam regionem relinquentes, a dextris, secus Asphaltem lacum, qui et mare Mortuum dicitur, incedentes, inde se ad montana conferentes, in eam prouinciae partem irruperunt, quae tribu Iudae olim cessit in sortem; et peruenientes ad ciuitatem prophetarum Amos et Habacuc, Tecuam nomine, incolis uacuam, uiolenter occupauerunt, paucis quos ibi repererunt occisis; fugerant enim loci illius habitatores, hostium aduentu praecognito; et cum uxoribus et liberis, armentis et gregibus in speluncam Odollam, illis uicinam, se contulerant. Vicum ergo praedictum inuenientes uacuum, domicilia eorum qui fugerant ingressi, quod residuum erat, asportabant. Erat autem casu Hierosolymis illis diebus ab Antiochia ueniens, uir piae in Domino recordationis, miles eximius et in armis strenuus, nobilis carne et moribus, dominus Robertus, cognomine Burgundio, natione Aquitanicus, magister militiae Templi. Hic cum quibusdam de fratribus suis et cum iis qui Hierosolymis remanserant, paucis et promiscui generis equitibus, uexillum regium baiulante quodam domini regis familiari, Bernardo Vacher, subsequente populo, ad locum praedictum certatim et sub omni celeritate contendunt. Audientes itaque Turoi nostrorum aduentum, locum deserentes Habehim, Ioelis prophetae domum, uersus Ebron patriarcharum sepulcrum, fugam inierant; uolentes inde in plana Ascalonam uersus descendere. Nostri autem, scientes hostium acies in fugam uersas, non eisdem uestigiis inhaerentes, tanquam de tropaeo certi, sed ad diuersa incaute nimis tendentes, fugientium spoliis magis quam stragi hostium insistebant imprudenter Quod intelligentes qui fugam inierant, iterum more solito conglobati, resumentes animos, dispersas acies, quantum possunt, reuocare nituntur, nostrisque ex improuiso et nimis confidenter irruentes, passim uagantes et securos inuadunt, gladiis obtruncant; paucis tamen resistentibus et collectis adinuicem, pugna committitur. Inter haec, qui diuersa fuerant secuti tubarum clangore, stridore cornuum, equorum fremitu, armorum fulgore coruscantium, uocibus suos adhortantium, simul et pulueris equorum pedibus agitati nebula in sublime rapta, commoniti, ad locum cum properant certaminis. Sed antequam eorum qui restiterant cateruis se coniungerent, deficientibus primis et in fugam actis, facti sunt hostes, nostris deuictis, superiores. Conuersos itaque in fugam nostros, per loca saxis asperrima et prorsus inuia, et omnino fugam non admittentia sagittis et strictis gladiis more hostium insectantes, alios ferro perimunt, alios prosternunt praecipites; et a praedicta Hebron, quae est Cariatharbe, usque in fines Thecuae persequentes, stragem multam nimis operati sunt in populo. Ceciderunt autem illa die multi nobiles et inclyti uiri, inter quos uir eximius frater militiae Templi, Odo de Monte Falconis, omnes morte sua moerore et gemitu conficiens, occisus est. Hostes uero uictoria potiti, caede nostrorum et spoliis laetantes, Ascalonam reuersi sunt. Nostri autem qui in expeditione erant, cognito quod apud nos acciderat infortunio, animo nimirum sunt uehementer consternati. Sed tamen intelligentes hanc esse bellorum legem, ut nunc hi, nunc illi uariis euentibus fiant superiores, iterum consolationem recipientes, coepto instant operi feruentius solito, et auctore Domino, infra paucos dies praedictum obtinent praesidium, inde cum gloria et triumpho ad propria reuersi. [15,7] CAPUT VII. Interea, dum haec in partibus geruntur Hierosolymitanis, Sanguinis tanquam uermis inquietus, successibus in immensum elatus, praesumit etiam Damascenorum regnum sibi uindicare. Quod intelligens Ainardus illius regni procurator, militiae princeps, socer quoque regis Damascenorum, quod in fines suos uiolenter esset ingressus, nuntios ad dominum regem, cum uerbis pacificis dirigit, petens et obnixe postulans ab eo et populo Christiano auxilium et consilium contra hostem utriusque regni crudelissimum. Et ne praesumptuose, gratis et sine multorum spe emolumentorum, dominum regem et eius principes in sui subsidium uideretur sollicitare, spondet pro impensis ad hoc opus necessariis, mensibus singulis persoluenda aureorum uicena millia: insuper et hoste a finibus suis uiolenter abacto, urbem Paneadensem, paucis ante annis a nobis uiolenter ablatam, pactis inserit, nostris absque contradictione restituendam; et super iis omnibus conuentionum articulis, ut eis fides amplior habeatur, nobilium filios, quantos expedit, obsides se daturos pollicetur. His auditis, dominus rex, conuocans uniuersos regni principes, legationis modum et uerborum seriem eis diligentius aperit; consilium postulat, quid eis super huiusmodi petitionibus respondendum uideatur. Tandemque communicato adinuicem consilio, et deliberationis prouido libramine, partibus pensatis, optimum iudicant, Airnardo et Damascenis, contra hostem immanissimum et utrique suspectum regno, opem esse ferendam; ministranda etiam gratis subsidia, ne hostis potentior, per nostram desidiam, in nostram perniciem, regno acquisito, regni suscipiat incrementum. Praeterea et additae conditiones, causam reddunt amplius fauorabilem; idque potissimum omnes trahit in hanc partem procliuiores, quod de urbe Paneadense in fine uerborum est adiunctum. [15,8] CAPUT VIII. Approbato ergo generali consilio, susceptisque iam dictis obsidibus et in tuto collocatis, confestim ex omnibus regni finibus apud Tiberiadem praecipitur, tam equitum quam peditum innumera manus conuenire. Sanguinus autem in multitudine uirtutis suae, cum immensis equitum copiis eiusdem prouinciae fines ingressus, relicta post se Damasco, usque ad eum locum qui dicitur Rasaline, peruenerat; ibique, per aliquot temporis interuallum, dubitans de nostrorum aduentu, cum suis legionibus consederat. Certus enim esse uidebatur quod, nisi nostrorum uires eius propositum impedirent, facile ad optatum posset pertingere. Nuntiatur ergo nostris, Sanguinum in praedicto loco consistere; Damascenos quoque urbe iam egressos, domini regis et nostrorum apud Nuaram praestolari aduentum: quo cognito, nostrae quoque acies castris solutis, uexillis praecedentibus, ad praedictum locum unanimiter contendunt. Quod audiens Sanguinus, timens, sicut uir erat industrius, in terra hostium cum gemino committere exercitu, priusquam nostri cum Damascenis conuenirent, locum praedictum deserens, declinatis nostris et Damascenorum ad laeuam copiis, fugam accelerat; et in eam regionem quae dicitur uulgo Vallis Baccar, maturatis se confert itineribus. Nostri autem nihilominus ad locum praedictum peruenientes, Damascenis permisti, de discessu Sanguini edocti plenius, de communi consilio, sicut pactis continebatur, contra Paneadem uniuersos dirigunt exercitus. Hanc urbem, ut praediximus, Doldequinus Damascenorum rex, paucis ante annis uolenter occupauerat; sed postmodum magistratus, qui eam commiserat, a Damascenis deficiens, contra Damascenos, Sanguino adhaeserat; unde erat, quod ad hoc, ut domino regi traderetur, fidelius elaborabant; malentes eam Christianis restitui, quorum gratia fruebantur, quam ut hostis eorum tam suspectus tamque formidabilis, eam possideret: unde grauius, eis et quasi de uicino nocere poterat, et maiores inferre molestias. [15,9] CAPUT IX. Ista est Paneas, quae uulgari appellatione Belinas dicitur, olim ante introitum filiorum Israel in terram promissionis, dicta Lesen; quam postea filii Dan acceperunt in sortem et uocauerunt Lesen Dan, sicut legitur in Iosue, ubi scriptum est: Ascenderuntque filii Dan, et pugnauerunt contra Lesen, ceperuntque eam et percusserunt eam in ore gladii, ac possederunt, et habitauerunt in ea, uocantes nomen eius Lesen Dan, ex nomine Dan patris sui. Consequenter autem dicta est eadem Caesarea Philippi, eo quod Philippus tetrarcha, senioris Herodis filius, in honorem Tiberii Caesaris eam ampliauerit, et aedificiis admirabilibus reddiderit insignem, ita ut ad nomen Caesaris et ampliatoris uocabulum, unam praetenderet appellationem. Conuersis igitur ad urbem agminibus, et ad eam peruenientes Kal. Maii, ciuitatem undique uallant obsidione. Ainardus cum suis ab Oriente, inter urbem et siluam suorum locat expeditiones, in eo loco qui dicitur Cohagar; rex autem et noster exercitus ab Occidente, uersus campestria suas locant legiones. Sic igitur ordinatis in gyrum stationibus studiose procuratur, ut inclusis generaliter omnis interdicatur aditus, nec ingredi uel egredi uolentibus libera pateat euagandi potestas. Placet praeterea, et de communi sancitur consilio, quatenus missis nuntiis fidelibus, dominum Raimundum Antiochenorum principem et dominum comitem Tripolitanum conuocent ad praesentis operis subsidium: quod et factum est. Ipsi nihilominus interea cum Turcis aeque feruentibus, ad congressus quotidianos accinctis, obsessos assultibus urgent assiduis; et machinis iaculatoriis, quas petrarias uocant, immissis magnae quantitatis molaribus, moenia concutiunt, et infra urbem conterunt domicilia; ad hoc et telorum immissionibus, et multa sagittarum grandine, adeo fatigant oppidanos, ut nullus intra muros tutus ad latendum inueniretur locus; uixque muro et propugnaculis tecti, contorquentes saxa, aut arcubus utentes, eos qui deforis impugnabant auderent conspicere. Intueri erat ibi praeter solitum hostes ab hostibus Marte saeuissimo prouocari; et fictione deposita, serio nimis in eorum armari perniciem; nec facile erat discernere utra proteruius contra communes aduersarios arma corriperet manus, aut in congressionibus instaret acrius, aut diuturniore longanimitate in belli pondere perseueraret; erat namque nostris militibus cum Damascenis cohortibus animorum par affectus, et consonans desiderium. Experientia quidem et usus armorum longe dissimilis, sed uoluntas nocendi non inferior. At uero obsessi, licet continuis assultibus fatigati, uigiliis et nimii laboris pondere essent attriti, tamen resistunt uiriliter; et pro uiribus libertatem, uxores, et liberos tueri satagentes, urgente molestia solertiores effecti, ad omnia resistendi se conuertunt argumenta. His ita per dies aliquot tractatis, uidentur omnino non proficere, nisi castello ligneo moenibus applicato, obsessis desuper bellum inferatur. Cumque in tota illa regione ad usus huiusmodi, conueniens non inueniretur materia, mittuntur Damascum de mandato domini Ainardi, qui trabes proceras, et ingentis magnitudinis, ad hoc specialiter multo ante deputatas, deportari faciant et cum omni redeant celeritate. [15,10] CAPUT X. Interea princeps Antiochenus et comes Tripolitanus nostris exciti legationibus, cum ingentibus copiis et ualida manu, optato aduenientes, castris se adiungunt nostris; quorum aduentu geminatus est obsessis timor, et resistendi spes omnis uisa est cecidisse. Dumque hi qui recentes aduenerant, certatim uires experiuntur, et laudis cupidi, et gloriae consequendae gratia congregatis seorsum urbem impugnant agminibus; obsessis ingeritur formido amplior, et diffidentia; nostris uero spes de obtinenda uictoria iam certior, animos erigens, minuebat taedium, et ad impugnandum singulis diebus reddebat fortiores. Nec mora, dum haec circa urbem fiunt, ecce qui Damascum ierant redeuntes, trabes secum mirae magnitudinis afferunt, et soliditatis optatae. Quibus per artifices et lignorum caesores sub omni celeritate laeuigatis et clauis ferreis debita soliditate coniunctis erigitur subito immensae altitudinis machina, qua desuper uniuersa prospicitur ciuitas; et unde sagittis omnique telorum genere, pugillarium quoque iactu lapidum arcent oppidanos: qua erecta, complanatis quae inter machinam et murum erant media, moenibus applicatur, urbem despiciens uniuersam, tanquam turris in urbis medio subito appareret aedificata. Hic primum dura nimis, et ad supremum compellens defectum, facta est obsessorum conditio; nam ad contorsiones lapidum et telorum immissiones, quibus eos instanter urgebant, qui in castello erant, non erat omnino remedium inuenire; non inueniebatur interius locus, qui tutas sauciis aut debilibus posset latebras ministrare, uel ad quas confugerent post labores, qui adhuc solidi et uiribus integri, aliis se poterant praestare defensores; et iam per murum discurrere negabatur; et deficientibus sociis, absque mortis periculo non licebat opem ferre; nam quae ab inferioribus inferebantur bellorum pondera, et nocendi argumenta, facta relatione, ad ea quae de superioribus imminebant diuersi generis pericula, nulla aut modica poterant iudicari: ita ut bellum non tam cum hominibus quam cum superis uideretur. Fuerat autem ab initio spes obsessis, eademque usque in praesentem articulum fouebantur, quod Sanguinus eis esset ministraturus, sicut et fide interposita firmauerat, subsidium; sed, urgente iam periculo, nec subsidium, nec defensionis locus uidebatur relictus. [15,11] CAPUT XI. Dum haec in expeditione geruntur, legatus quidam Romanae Ecclesiae, Albericus nomine, episcopus Hostiensis, natione Francus, de episcopatu Beluacensi, apud Sidonem applicuit. Venerat autem specialiter ob illud missus negotium, quod in Ecclesia Antiochena, inter dominum patriarcham et eius canonicos erat obortum; cuius etiam gratia, uir uitae uenerabilis, dominus Petrus Lugdunensis archiepiscopus, paucis ante diebus, legationis fungens officio, in Syriam uenerat; sed morte praeuentus, finem iniuncto non potuit dare negotio: unde hic, ut tantae controuersiae debitum finem imponeret, praedicto uenerabili uiro substitutus est, sicut in sequentibus dicetur. Hic, audito quod uniuersus Christianus exercitus in obsidione apud Paneadem detineretur et quod ibi dominus patriarcha Hierosolymorum Willelmus, dominus Fulcherus, Tyrensis archiepiscopus, cum caeteris regni principibus moram facerent, illuc sub omni celeritate contendit: adueniensque licet in coepto non torperent opere, sed instarent feruenter, qui et urbem obsederant, tamen prudentis uiri studio et auctoritate subnixus apostolica, ad propositum inuitat; et exhortatorii sermonis eis addens stimulos, ad impugnandam urbem accendit uehementius. Interea qui in machina ad hoc deputati erant, ciues continuis urgent assultibus; et negata requie, desuper iniecta terroris et periculi causa multiplici, fatigationibus assiduis molestias ingeminant; iamque quibusdam ex eis consumptis gladio, quibusdam uero lethaliter sauciis, aliis uero prae lassitudine deficientibus, eorum minuebatur numerus, nec instantes more solito a sui poterant impugnatione repellere. Quod intelligens Damascenorum procurator et militiae princeps Ainardus, uir prouidus admodum, et foederis quod nobiscum pepigerat tenacissimus et fidelissimus prosecutor, sciens quia uexatio dat uiam auditui, et ad conditiones extremas consummata miseria impellere solet, missis occulte quibusdam de familiaribus suis, qui obsessos cum spe salutis ad deditionem inuitarent, uerbum praetentauit fideliter; illi autem primum abhorrentes et fingentes se longius ire, tanquam adhuc resistendi spem uiderentur habere aliquam, nouissime tamen cum auiditate multa, gratanter suscipiunt oblatum uerbum. Magistratus tamen, quem ipsi uocant emir, nobilis homo et potens, oblatis adiicit conditionibus, ut pro urbis deditione, habita consideratione, ne egeret, aliqua boni uiri arbitratu fieret ei recompensatio; turpe enim uideretur et indecens, ut uir nobilis et tam famosae urbis dominus, propria pulsus haereditate, mendicare compelleretur. Ainardus uero, uidens nobilis uiri petitionem iuri satis conuenire, et aequitati, totaque mentis properans intentione ut ciuitas in nostram ueniret potestatem, iuxta illorum desiderium se obligat: quod usque ad certam summam, quae inter eos conuenit in balneis et pomeriis ei redditus annuatim soluendos assignaret, et populo exire cupienti, liberum cum omnibus rebus suis exitum procuraret. Iis uero qui urbem et praedia sua tam urbana quam rustica incolere, et nusquam abire uellent, uel ad tempus, uel in perpetuum, bonis conditionibus tranquillam, fide interposita, moram pollicetur. Quod uerbum tam dominus rex quam reliqua populi pars, placite suscipientes, urbem sine mora parati sunt tradere. Ainardus itaque uidens conuentiones ad optatam peruenisse consonantiam, et iam in nullo uacillare sermonem, dominum regem, patriarcham, principem et comitem familiarius conuenit, et rei seriem secretius pertractatae, diligenter aperit, et ad consensum modis quibus potest hortatur; illi porro uiri prudentiam et fidei sinceritatem attendentes, conditiones approbant, et consensum impartientes gratuitum, omnia se facturos iuxta illius ordinationem firmissime compromittunt. Sic ergo ciuitate tradita ciues cum omni supellectile sua, cum uxoribus et liberis, liberum habentes exitum, ad loca optata se contulerunt. Nostri uero ciuitate recepta, domino patriarcha id procurante, dominoque Fulchero Tyrensi archiepiscopo, ad cuius iurisdictionem Paneadensis Ecclesia iure metropolitico certum erat pertinere, id concedente et electionem approbante, dominum Adam, archidiaconum Acconensem, in episcopum eiusdem loci eligunt; et curam fidelium illic commorari uolentium, committunt spiritualem; temporalem uero iurisdictionem domino Rainerio cognomine Brus, cui paucis ante annis uiolenter erepta fuerat, restituunt. Inde Deo gratias et hostias solemnes exhibituri Hierosolymam, dominus rex, cum domino principe Antiocheno, cum domino patriarcha et domino legato contendunt. Completis igitur de more orationibus et mora per dies aliquot Hierosolymis habita, dominus princeps, praetentata domini legati mente, quid propositi aduersus patriarcham suum haberet, et inuitans eum, ut non pigritaretur uenire, sed fortis et de eius auxilio certus ueniret, Antiochiam reuersus est. Missus enim erat, ut praediximus, idem legatus, ut super quibusdam criminibus, eidem patriarchae, a quibusdam canonicis ecclesiae suae obiectis cognosceret, et causam fine debito terminaret. Nunc tempus est, ut quod superius de praedicto patriarcha praemisimus, exsoluamus; quod ut facilius intelligatur, a superioribus aliquantulum repetenda est historia. [15,12] CAPUT XII. Domino igitur Raimundo, primum Antiochiam, ut praemisimus, accedente, antequam uxorem destinatam haberet, domino Radulpho, qui tunc Ecclesiae praeerat Antiochenae, ut facilius ad optatum perueniret, fidelitatem manualiter exhibuit, spondens fide interposita, quod ab ea die in antea, non esset in consilio, uel in facto, quod honorem, uitam, aut membrum perderet, aut caperetur mala captione; sicut in forma exhibendae fidelitatis continetur. In qua fidelitate nec modico quidem tempore perseuerauit; statim enim uxore ducta et tota regione recepta, per eius studium et operam, adiunctus est eius aduersariis, opem conferens, et omne consilium, contra fidelitatis debitum, in eius laesionem. Habentes igitur eius aemuli tantum studiorum suorum cooperatorem, animosius eius impugnationibus insistentes, Romam proficiscuntur. Erant autem eius aduersarii, Lambertus quidam, eiusdem ecclesiae archidiaconus, uir quidem litteratus, et conuersationis honestae, sed saecularium modicam, aut nullam habens experientiam; et Arnulfus quidam, Calaber natione, nobilis genere, litteratus et in saecularibus circumspectus. Hi, interpositis appellationis uocibus, consentiente et fauente domino principe, Romam profecti, eum etiam inuitum, sed per principem ui compulsum, eamdem arripere uiam coegerunt. Factum est itaque quod Arnulfus praecesserat, et in Siciliam compendioso itinere profectus, coniunctis sibi de amicis et consanguineis, quia de Calabria erat oriundus, ubi postmodum fuit Consentinus archiepiscopus (erat enim nobilis ualde, ut diximus) dominum Rogerum Apuliae ducem, cui notus erat, conuenerat, dicens: Ecce, princeps egregie, in manus tibi, optato, sed et gratis, datur hostium tuorum immanissimus, Antiochenorum patriarcha, qui tibi et haeredibus tuis in perpetuum Antiochiam abstulit, sublimato in ea, uiro ignoto, contra iuris ordinem. Ecce tibi eum obtulit Dominus, et consummata eius peccata dederunt praesentem. Eia expergiscere, tracta quomodo eum habeas; certus quia per eum ad haereditatem iure tibi legitimae successionis debitam, iterum tibi patere poterit introitus, qui tibi per eumdem negatus est indebite. His uerbis motus Apuliae dux, sicut uir erat solertissimus, in singulis maritimis urbibus, locari praecipit insidias, ut adueniens statim captus et uinculis mancipatus, in Siciliam protinus dirigatur. Ille uero prospera usus nauigatione, nihil tale ueritus, Brundusium applicans, iuxta ducis mandatum, sublatis omnibus quae secum tanquam princeps potentissimus detulerat, sed et dispersa cuncta familia, uinctus traditur eidem Arnulfo, in Siciliam ante ducem pertrahendus. Hic primum Arnulfo iuxta desideria datum est in hostem et impium persecutorem suum, pro libero desaeuire arbitrio, et uices aequa lance reddere, pro his quae de manu eius acceperat duplicia. Tandem in praesentia ducis constitutus, habitisque cum eo familiaribus colloquiis et conuentionibus interpositis, sicuti erat uir prudens et facundissimus, et honestissimam habens personam, receptis uniuersis cum omni integritate quae amiserat, sed et familia restituta, spondens quod in reditu per eumdem ducem sit habiturus regressum, cum omni honestate Romam pergens, dimittitur. Romam uero perueniens, prima facie difficiles habuit ad dominum papam introitus, tanquam Romanae persecutor Ecclesiae, et qui singularem sedis apostolicae primatum comminuere et infringere uoluerit, sedem aemulam contra Romanam erigens, et parificans Ecclesiam, tanquam laesae maiestatis reus, ab ingressu sacri arcetur palatii, et a domini papae colloquio suspenditur. [15,13] CAPUT XIII. Porro tam dominus papa quam uniuersa Ecclesia, procliuiores erant ad hoc, ut dominum patriarcham, sumpta qualibet honesta occasione grauarent, eiusque aduersariis plurimum exhibebant fauorem; suspectus enim eis habebatur admodum, eo quod uir diues esset, et magnificus, et sedem cui praeerat, Antiochenam uidelicet, Romanae subiacere dedignabatur; sed ei eamdem in omnibus parificare contendebat, dicens: Utramque Petri esse cathedram, eamque quasi primogenitae insignem praerogatiua; unde multipliciter ad eius grauamen nitebantur. Tandem quorumdam amicorum usus officio, interuenientibus tam domini papae quam suis familiaribus, et semitas dirigentibus, admissus est ad domini papae et curiae solemniter congregatae praesentiam, et cum multa susceptus est magnificentia. Porro semel et secundo eo in consistorium ingresso, sumpta opportunitate, eius aduersarii prodeunt in publicum; et oblatis libellis accusatoriis, parati erant, cum omni iuris solemnitate, ad accusandum procedere. Verum cognoscens tota curia quod qui ad accusandum prodierant, non erant eatenus instructi, ut domino papae et eius assessoribus plenam de obiectis possent ibi fidem facere, significatur ambabus partibus, quod interim quiescant, quousque dominus papa aliquem de latere suo, ad partes dirigat Antiochenas, qui ibi habita testium et instrumentorum copia, de causa plenius possit cognoscere. Interea resignato pallio, quod idem patriarcha de altari Antiochenae Ecclesiae, sua sibi sumpserat auctoritate, in iniuriam, ut dicebatur, sedis apostolicae, et cardinalibus tradito: aliud ei, sumptum de corpore beati Petri more solemni per priorem diaconorum traditur. Sic itaque mora, quantum negotium eius uidebatur exigere, Romae habita, cum plenitudine gratiae, salua tamen quaestione, sumpta licentia, ad ducem Rogerum in Siciliam reuersus est; qui redeuntem honorifice suscipiens, postquam mutuis colloquiis saepe et multum ad inuicem plura et quae sufficere uidebantur, familiariter contulerunt, datis eidem a domino duce galeis, quotquot ad iter remetiendum habuit necessarias, secundis usus flatibus, in Syriam deuectus, fauces Orontis attigit, qui fluuius Antiochiam praeterfluit; qui locus uulgari appellatione portus Sancti Simeonis dicitur, ab Antiochia decem plus minusue modicum distans milliaribus. [15,14] CAPUT XIV. Postquam ergo, sicut dictum est, dominus patriarcha Coelesyriam aduenit, et suae ita uicinus factus est ciuitati, scribit Ecclesiae suae ut, die statuta, ei extra ciuitatem, in loco praenominato cum processione solemniter occurrant. Qui principis fauore freti, qui eum, ut praediximus, odio inexorabili contra fidelitatis debitum, quo eidem tenebatur astrictus, persequebatur, omnino facere, uel eidem obedire negant; sed et introitum ciuitatis, per principis uiolentiam penitus interdicunt. Ille uero intelligens cleri sui malitiam, et eorum de quibus longe aliter meruerat, auersionem, principis quoque obstinatam indignationem, secessit in montana, quae urbi conterminata sunt, quae uulgo dicuntur Nigra; ibi in monasteriis, quibus locus ille abundat, moram faciens praestolabatur, ut rancore deposito, humaniore sententia tam dominus princeps quam clerus suus, eum in urbem reuocarent. Princeps sane solito amplius et manifestius ipsi oppositum se dabat; auxerat enim odium et maiora dederat incendia Arnulfus, qui de Sicilia eidem principi scripserat, quod idem patriarcha cum duce Rogero, eius aemulo, contra eum pactis secretioribus conuenerat; et in argumentum assertionis suae praetendebat, quod eum per Siciliam redeuntem, muneribus et multa praeuenerat honorificentia, et galeas ad iter contulerat necessarias; quae omnia ad persuasionem merito uidebantur operari. Dum itaque in locis praedictis moraretur, comes Edessanus, Ioscelinus iunior, tum odio principis, tum fauore patriarchae, eum, missis ad hoc specialiter nuntiis, ut in terram suam secure et confidenter cum omni suo descendat comitatu, diligenter inuitat. Fauebant enim praedicto patriarchae illius regionis episcopi, et tanquam dominum et patrem deuote uenerabantur: Edessanus uidelicet Coriciensis et Hierapolitanus archiepiscopi. Illorum ergo uocatione tractus, ad eos descendit, honorifice nimis ab omnibus illius regionis tractatus praelatis; sed et comes iuxta id quod ei promiserat, humanissime et deuote multum eius suscepit aduentum, et moram gratanter amplexus est. Princeps uero, pecunia, ut dicitur, redemptus, ore, non corde, eidem gratiam suam, per quorumdam utriusque familiarium interuentionem, restituit, et nuntios dirigens ad ingressum ciuitatis et reditum ad propria uerbis pacificis in dolo, familiarius inuitat. Quod audiens patriarcha, maturat reditum; et assumens sibi uicinos illos episcopos, quorum sibi deuotionem in illa sua aduersitate certis indiciis expertus fuerat necessariam, Antiochiam peruenit: ubi occurrens ei uniuersa Ecclesia et populus uniuersus, sed et equestris ordinis cum principe maxima multitudo, cum hymnis et canticis, pontificalibus indutus, solemniter in ciuitatem et in maiorem ecclesiam, dehinc in palatium suum introductus est. [15,15] CAPUT XV. Interea legatus quidam Ecclesiae Romanae, Petrus nomine, natione Burgundio, Lugdunensis archiepiscopus, missus a domino Innocentio papa ut causae praedictae debitum finem imponat, uenit in Syriam, apud Accon applicans. Erat autem uir uitae uenerabilis, simplex ac timens Deum, longaeuus, et iam in senium uergens. Qui statim, ex quo Syriam ingressus est, Hierosolymam orationis gratia profectus est: unde sub compendio digressus, urgentibus eum praedictis Lamberto et Arnulfo, ut Antiochiam, uti finem impositurus, acceleraret, Accon iterum peruenit; ubi graui correptus aegritudine, antequam procederet, ueneno, ut dicitur, in potu ministrato, subito deficiens, in fata concessit. Praenominati autem patriarchae aduersarii, Antiochiam properantes, omnimodo destituti auxilio, spe quoque quam de aduentu legati conceperant, frustrati, uiae et laborum, quae per tot pertulerant tempora, taedio fatigati, per interuentores, quos ad hoc reputabant idoneos, pacem supplices postulant, restitutionem beneficiorum suorum implorant, accusationi renuntiare parati, et fidelitatem exhibere. Lambertus in archidiaconatum restituitur; Arnulfus uero nihil humanitatis inueniens, principis iterum fretus auxilio, solita longanimitate iterum ad labores et iter accingitur; Romamque proficiscens, iterum opportune et importune pulsat; tandemque precibus proterue insistens, obtinet ut praedictus legatus, de quo nobis in praesenti sermo est, in Syriam dirigatur. Qui Hierosolymam, ut praemisimus, adueniens, completis orationibus, dominum patriarcham et uniuersos regni pontifices ad synodum conuocans, apud Antiochiam pridie Kal. Decembris celebrandam, illuc cum omni celeritate contendit. [15,16] CAPUT XVI. Die igitur statuta adfuerunt de dioecesi Hierosolymitana dominus Willelmus patriarcha, Gaudentius Caesariensis archiepiscopus, Anshelmus Bethlehemita episcopus: adfuit et dominus Fulcherus Tyrensis archiepiscopus, sanctae Romanae Ecclesiae multum deuotus, et fidelis, in quo tota legato spes erat consummationis negotii; erat autem uir magnanimus, et discretus plurimum; adfuit cum duobus de suffraganeis suis, Bernardo uidelicet Sidoniense, et Balduino Berythense. De prouincia autem Antiochena, quoniam uiciniores erant, adfuerunt uniuersi, quorum uaria nimis et ab inuicem dissona erant desideria. Nam Stephanus Tarsensis archiepiscopus, Gerardus Laodicensis, Hugo Gabulensis episcopi, canonicorum contra dominum patriarcham fouebant causam. Franco autem Hieropolitanus, et Gerardus Coriciensis, Serlo quoque Apamiensis, licet ei ab initio aduersarius fuisset, conuersus ad eum, domino patriarchae, suum manifeste praestabant patrocinium. Alii in neutram partem manifeste uidebantur declinare. Die ergo praefixa, residentibus archiepiscopis, episcopis, abbatibus, ex more in ecclesia Principis apostolorum, et pontificalibus indutis, praesidente domino legato, et uices domini papae obtinente, lectus est ibi in publico mandatorum domini papae tenor. Quo perlecto diligentius et plenius cognito, prodierunt in publicum accusatores, Arnulfus saepe dictus, et Lambertus archidiaconus; qui, licet prius cum domino patriarcha conuenisset in dolo et beneficii sui obtinuisset restitutionem, tamen conuersus in arcum prauum, denuo se constituit accusatorem. Adiunctique sunt eis alii etiam complures, uidentes non satis prospere tempora domino patriarchae respondere. Hic etiam erat illud manifeste uerum deprehendere, quod Naso noster prouerbialiter dicendum tradidit: "Donec eris felix multos numerabis amicos: Tempora si fuerint nubila, solus eris". Procedentes igitur in publicum auditorium accusatores, paratos se dicunt, secundum iuris regulas, porrectis libellis accusatoriis, ad accusandum procedere; et subire, si deficiant, talionem. Erant autem capitula, super quibus proposuerant eum impetere, schedulis inscripta. Quaedam de enormi et indisciplinato, et contra regulas sanctorum Patrum, eius introitu; quaedam de eius incontinentia et operibus Simoniacis. His instanter postulantibus ut se praesentem exhiberet, mittuntur qui eum ad synodum solemniter inuitent; et ut ad obiecta ueniat responsurus, moneant; qui omnino uenire refutauit. Ea itaque die nihil amplius processum est in uerbo illo, nisi quod exhortatorios habuerunt sermones ad inuicem, sicut moris est in talibus. Secunda iterum die, conuenientes denuo, et ex ordine residentes, iterum citatorio edicto dominum patriarcham solemniter uocant; qui sicut et pridie, omnino uenire noluit. Interim Serlo Apamiensis archiepiscopus, in choro pontificum sine ueste residens nuptiali: non enim more aliorum indutus erat pontificalibus; a domino legato conuenitur, quare reliquis fratribus non consonaret; et quare ad accusandum, sicut aliquando fecerat, non procederet? Respondit: Quod aliquando feci, inconsulto calore et contra salutem animae meae, detrahens patri meo, et more maledicti Cham, uerenda patris discooperiens, operatus sum; et nunc ab errore deuio me, auctore Domino, reuocans, nec eum accusare, nec iudicare praesumptuose, tentabo; sed pro eius statu et incolumitate, paratus sum usque ad mortem decertare. Praecipitur ergo exire; et data in eum sententia excommunicationis simul et degradationis, siue iuste, siue aliter, ab omni officio sacerdotali et pontificali depositus est. Tantus enim timor domini principis, in partem legati nimium procliuis, omnes inuaserat, ut iam nulla contradicendi libertas alicui praestaretur. Incendebat eumdem principem, minus prouidum et indiscretum, quidam Petrus Armoinus, praesidii ciuitatis custos, uir malitiosus supra modum, sperans, quod si patriarcham deponi contingeret, quemdam nepotem suum Aimericum nomine (quem dominus patriarcha in suam perniciem, eiusdem ecclesiae decanum fecerat) posset per seductum principem, in sedem illam prouehere: quod et factum est. Serlo igitur, siue de facto, siue de iure depositus, Antiochia egrediens, in suam dioecesim se contulit; perueniensque ad castrum Harenc, aegritudine praeuentus, et curarum anxius pondere, lecto decubuit: et conuersus ad parietem, iniuriarum enormitatem non ferens, exspirauit. [15,17] CAPUT XVII. Tertia demum die iterum conuenientes et residentes ex ordine, tertio dirigunt, qui dominum patriarcham peremptorio citent edicto, et ut ueniat obiectis responsurus, moneant. Qui, utrum conscientiam ueritus, an contra se synodum inuidiose collectam sciens et principis uiolentiam timens, pro certo compertum non habemus, uenire, sicut et prius, omnino negauit. Erat autem in palatio suo cum suis familiaribus, multo stipatus equitum et popularium comitatu; confluxerant enim ad eius subsidium uniuersi de ciuitate, qui nisi principis timuissent potentiam, legatum cum uniuersis qui in eius depositionem conuenerant, urbe cum ignominia parati erant depellere. Videns ergo legatus quod ad se uenire nolebat patriarcha, de domini principis confisus patrocinio et uiribus, in palatium ascendit, ibique data in eum depositionis sententia, annulum et crucem compulit uiolenter resignare; inde iubente legato, principi traditus, et uinculis miserabiliter alligatus, tanquam uir sanguinum ignominiose tractatus, apud monasterium Sancti Simeonis, iuxta mare, in monte eminentissimo situm, carceri mancipatus est. Fuit autem idem dominus Radulphus (nam nos ipsi in nostra pueritia uidimus eum) uir specie decorus, procerus corpore, oculis aliquantulum obliquis, non tamen ad indecentem modum; litteratus mediocriter, sed facundus plurimum, et iucundissimi sermonis, multam habens gratiam; liberalis admodum, militarium uirorum, sed et secundae classis fauorem non modicum assecutus; promissorum et pactorum facile immemor; in uerbo suo uarius et inconstans, subdolus, ac nimium in omni uia sua multiplex, prouidus et discretus; in eo solo repertus imprudentior, quod aduersarios quos sibi merito suscitauerat, in gratiam suam redire uolentes, non admiserat. Dicebatur etenim, et uere sic erat, arrogans, et de se plus aequo praesumens: unde in eum deuenit casum, quem si aliquantulum circumspectius se habuisset, facile potuisset declinare. Captus ergo et catenatus in monasterio diu detentus, tandem elapsus, Romam profectus est. Ibi aliquatenus gratiam sedis apostolicae assecutus, dum redire maturaret, ueneno hausto, sceleris ministro porrigente nescimus quo, miserabiliter interiit; in se ipso, quidquid utraque fortuna facere poterat, alter Marius, plenius expertus. [15,18] CAPUT XVIII. Legatus igitur, deposito patriarcha, et consummatis apud Antiochiam pro quibus uenerat negotiis, Hierosolymam reuersus est; ubi usque ad solemnitatem Paschalem moram faciens, habito prius consilio cum praelatis ecclesiarum, tertia post sanctum Pascha die, una cum domino patriarcha et episcoporum nonnullis, templum Domini solemniter dedicauit. Adfuerunt ibi dedicationis die, multi tam de partibus ultramontanis quam de cismarinis regionibus, magni et nobiles uiri. Inter quos adfuit et dominus Ioscelinus iunior, comes Edessanus, qui tunc in solemnibus sancti Paschae diebus, magnifice nimis in ciuitate moram faciebat. Qua celebritate completa, conuocatis archiepiscopis, episcopis et aliis ecclesiarum praelatis, una cum domino patriarcha concilium celebrauit, in primitiua et ecclesiarum matre sancta Sion, tractans ibi cum eis de his quae instanti tempori uidebantur conuenire. Cui synodo interfuit Maximus Armeniorum pontifex, imo omnium episcoporum Cappadociae, Mediae, Persidis, et utriusque Armeniae princeps, et doctor eximius, qui Catholicus dicitur. Cum hoc etiam de fidei articulis, in quibus a nobis dissentire uidetur populus eius, habitus est tractatus; et ex parte eius, promissa est in multis correctio. Quibus rite peractis, praedictus legatus ad Acconensem rediens ciuitatem, inde parato nauigio, Romam reuersus est. Clerus uero Antiochenus, et maxime qui in depositione domini Radulphi conspirauerant, instinctu et suggestione principis et maximorum, ut dicitur, interuentu munerum, elegerunt sibi quemdam eiusdem Ecclesiae subdiaconum, Aimericum nomine, Lemouicensem natione, hominem absque litteris, et conuersationis non satis honestae, quem praedictus dominus Radulphus, arbitrans eum sibi reddere obligatiorem et fideliorem amplius, in decanum eiusdem Ecclesiae promouerat, spe frustratus. Nam ab ea die cum eius aduersariis dicitur conuenisse; et in benefactoris sui, fidelitatis immemor, conspirasse depositionem. Quod autem de eius promotione factum est, Petrus quidam cognomine Armoinus, eiusdem ciuitatis castellanus, artibus suis et multa munerum profusione dicitur effecisse, et tam clerum quam principem ad id impulisse, eo quod eius esset consanguineus. [15,19] CAPUT XIX. Per idem tempus, quatuor uix euolutis plene annis ex quo a Tarso Ciliciae et uniuersa Syria discesserat, dominus Ioannes Constantinopolitanus imperator, reparatis uiribus et legionibus reuocatis, crebris domini principis et Antiochenorum nuntiis excitus, iterum expeditiones, iterum exercitus in Syriam dirigens, in multitudine uirtutis suae, in curribus et equis, in thesauris infinitis et innumerabilibus copiis, iter uersus Antiochenas dirigit partes. Enauigato igitur Bosphoro, qui limes Europae Asiaeque intelligitur, transcursis mediis prouinciis, Attaliam usque peruenit, quae est urbs maxima, in littore maris sita, prouinciae Pamphyliae metropolis: in hac dum moram faceret dominus imperator, duo de filiis eius, Alexius uidelicet primogenitus, et natu secundus Andronicus, languore correpti grauissimo, extremum morientes clauserunt diem. Vocansque imperator natu tertium, Isaacium nomine, cum fratrum funeribus defunctorum, ut ea humanitatis gratia procurans et exsequiarum nouissimam exhibere faciens reuerentiam tumulis mandaret, prout imperialem decebat magnificentiam, Constantinopolim remisit; ubi, sepultis fratribus, iuxta patris imperium in urbe, usque ad patris obitum moram fecit continuam. Pater uero natu nouissimum sibi assumens Manuelem, inceptum prosequens iter, transcursa Isauria, in Ciliciam peruenit: inde peragrata Cilicia subito, uix eum fama sui aduentus praeueniente, in terra comitis Edessani, cum omnibus copiis suis ingressus, ex insperato ante Tubessel consedit. Est autem praedictus locus castrum opulentissimum, circa Euphraten, ab eo distans milliaribus uiginti quatuor, uel modicum amplius. Ad quem locum, postquam peruenit imperator, petiit a comite Ioscelino iuniore obsides, qui de subito eius attonitus et admirans ingressu, uidens eius incomparabiles copias, et quas nemo regum terrae sustinere posse uideretur, seque imparatum, et omnino ad resistendum non posse sufficere, de necessitate faciens uirtutem, unam ex filiabus suis, Isabellam nomine, tradidit ei obsidem. Hoc autem ad nihil aliud exigebat, nisi ut comitem hoc uinculo arctius sibi deuinctum, ad prosequenda mandata sua haberet fideliorem. Inde uersus Antiochiam uniuersos dirigens exercitus, illucque sub omni eeleritate contendens, secus oppidum quoddam, nomine Gastun, exercitus collocauit mense Septembre, uicesima quinta die mensis. Inde nuntios ad principem dirigens mandat, ut iuxta pactorum legem, inter se prius initam, urbem ei cum urbis praesidio et omnibus indifferenter ciuitatis munitionibus, resignet; ut inde finitimis hostium ciuitatibus guerram posset inferre, quasi de uicino commodius; et ipse uersa uice, quantum in se erat, paratum se constanter asseuerat, pacta quae scriptis indita prius fuerant, larga interpretatione complere et insuper addere mensuram bonam et confertam, secundum qualitatem meritorum. [15,20] CAPUT XX. Princeps uero Antiochenus, dominus Raimundus, qui prius eum tam frequentibus citauerat nuntiis, uidens se in arcto constitutum, seque pactorum lege obligatum sciens, haeret dubius quid faciat; conuocatisque maioribus et primoribus tam ciuitatis quam regionis uniuersae, partes ingreditur deliberationis, consilium postulans, quid facto sit opus in re tam periculosa. Illi uero post multam deliberationem unanimiter conuenientes, nullatenus arbitrantur expedire statui regionis, quod urbs tam nobilis, tam potens, tam munita, in manus aliquo pacto tradatur imperatoris; futurum enim esse ut per ignauiam Graecorum, sicut non semel ante contigit, ciuitas in manus hostium deueniret, simul cum uniuersa regione. Sed ne princeps fidei uiolatae merito possit argui, colorem quaerunt, quo uelari possit principis factum minus commendabile; id enim pactis priore eius aduentu, inter eos conuenerat, ut praemisimus, ut ei ciuitatem sine difficultate traderet; idque postmodum frequentibus nuntiis ad ueniendum in Syriam eum inuitans, promiserat se bona fide seruaturum. Ut ergo principem in hac parte quocunque modo habeant excusatum, legatos dirigunt ad imperatorem, de nobilioribus regionis, qui ei ex parte beati Petri, domini quoque patriarchae, et ciuium uniuersorum ingressum ciuitatis inhibeant, significentque: Se principis facta quae praecesserant, rata omnino non habituros, neque eumdem principem sic paciscendi in uxoris haereditate, de iure habuisse facultatem; sed neque eamdem, absque conniuentia ciuium et procerum, transferendi dominium in aliam personam habuisse, uel habere omnino potestatem; aut auctoritatem, in iniuriam ciuium uel principum regionis transigendi, ullam aliquo iure, alterutri illorum concessam. Quod si in hoc uel uterque, uel alter, obstinate perseuerare praesumerent, futurum esse ut, urbe et uniuersis finibus illorum eiectos, extorres faciant eius, quam cum detrimento fidelium suorum contra ius uenalem proposuerant, haereditatis. His uerbis motus imperator, et corda ciuium et prouincialium omnium praenoscens, indignatus admodum, in Ciliciam iterum exercitus redire praecipit, ut ingruente hiemis inclementia, orae maritimae committeret temperiei; solet enim esse circa maritimas regiones hibernis diebus aura suauior, et fouendis legionibus commoditas aptior inueniri. [15,21] CAPUT XXI. Videns itaque imperator, ciuitatis optatum omnino sibi et suis negatum esse introitum, sperans hieme transcursa, grata ueris redeunte clementia, circa Antiochiam etiam inuitis ciuibus, aliquid pro uotis obtinere; dissimulat mentis conceptum, et occultandi gratia propositi, ad dominum Fulconem Hierosolymorum regem, magnae nobilitatis uiros dirigit, significans quod deuotionis et orationis gratia, et ut contra hostes in partibus illis opem ferat, libenter, si ita Christianis uideretur, ueniret. Rex autem, habito consilio, ad eius petitionem responsa ferentes nuntios remittit, dominum Anselmum Bethlehemitam episcopum, dominum Gaufridum, abbatem templi Domini, Graeca lingua peritum; Roardum arcis Hierosolymitanae castellanum, dicens: Regnum arctissimum esse, nec ad sufficientiam tantae multitudinis, alimentorum copiis abundare; nec tantos, nisi cum famis et rerum necessariarum periculo, sustinere posse exercitus. Verumtamen, si cum decem millibus, eius Deo amabili placeret imperio, usque ad urbem beatam et loca nostrae salutis uenerabilia peruenire, et aliquid pro uotis disponere, omnes cum summis desideriis ei obuiam exirent; et cum omni laetitia et mentis exsultatione eius susciperent aduentum; et tanquam domino et maximo principi orbis terrarum obedirent. Quod audiens imperator et contra imperialem gloriam reputans, cum tam modica manu proficisci, qui tot millibus semper stipatus incedere consueuerat, uerbo supersedit; remissisque nuntiis, multa liberalitate, honore et gratia praeuentis, uer operiens futurum, hiberna in Cicilia circa Tarsum tempora peregit; aestate proxime futura promittens, et animo gerens, magnum aliquid, et perenni dignum memoria, in Syriae partibus se facturum. Interea quidam nobilis homo Paganus nomine, qui prius fuerat regius pincerna, postmodum habuit terram trans Iordanem, postquam Romanus de Podio, et filius eius Radulphus, meritis suis exigentibus, ab ea facti sunt exhaeredes et alieni, in finibus Arabiae secundae, castrum aedificauit cui nomen Crahc, natura loci, simul et opere manufacto, munitum ualde, iuxta urbem antiquissimam eiusdem Arabiae metropolim, prius dictam Raba, in cuius obsidione mandato Dauid, et Ioab studio, Urias innocens legitur occisus; postea uero dicta est Petra deserti, unde et secunda Arabia hodie dicitur Petracensis. [15,22] CAPUT XXII. Interea circa ueris initium, antequam soleant reges exercitus ad bella producere, imperator Constantinopolitanus, siluarum et nemorum, uenandi gratia, uehementissimus amator, tollendi studio fastidii, et longa id exigente consuetudine, saltus cum solito et ad hoc deputato comitatu ingreditur; dumque feras solita persequitur diligentia, arcum manu baiulans, et sagittis grauidam de more gestans pharetram, ecce aper, canum deprehensus industria, et importunitate fatigatus, latratibus actus acerbis, ante dominum imperatorem in insidiis positum, necessario habuit transitum; qui correpta mira celeritate sagitta, arcum implet nimis, et sagittae acie toxicata, se ipsum in ea manu uulnerat, qua regebat arcum. Sumpto itaque ex tam leui causa in proprio corpore mortis responso, siluas, morbi compellente molestia, deserens, in castra se contulit; accitaque medicorum frequentia, rem aperit, et sui ipsius mortis causam se existere, dicere non ueretur. Illi autem pro domini sui salute ualde solliciti, curam adhibent; sed recepta interius pestis mortifera, remedia non audit, et serpens interius et ad interiora progrediens, salutis uias intercludit; unum tamen dicunt et singulare, sed tanto indignum principe, posse adhiberi remedium: si laesa manus, in qua uis tota mali adhuc contineretur, antequam reliquas corporis partes adhuc illaesas inficiat, praecidatur. Hoc uir audiens magnanimus, licet doloris angeretur immensitate, et mortem non dubitaret adesse prae foribus, imperiali tamen maiestate constanter obseruata, spreuit; et respondisse dicitur: Indignum esse, ut Romanum imperium una manu regatur! Sinistro igitur euentu, et quo periculosior interuenire nullus poterat, attonitus concutitur exercitus omnis; et pro tanti principis defectu, dolor uniuersas occupat legiones; moeror et anxietas corda sibi uindicant singulorum, et castra omnino insperata replent amaritudine. [15,23] CAPUT XXIII. Videns interea dominus imperator, tanquam uir prouidus et discretus, sibi certum imminere mortis diem, uocatis ad se consanguineis et affinibus, quorum multa eum turba semper sequi consueuerat, primoribus sacri palatii et exercituum primiceriis, de successore imperii inter eos suscitat quaestionem: plurimum dubius quid faciat, an maiori natu filiorum suorum Isaacio, quem cum funeribus fratrum suorum ab Attalia, ut praemisimus, remisit Constantinopolim, cui de iure regni primitiua uidebantur competere; an iuniori filio, qui secum erat, qui optimae et praecipuae erat indolis adolescens et futurus magnus ab omnibus dicebatur, imperii committeret gubernacula. Subiungit etiam et dubitationis causam, dicens: Si huic sceptra imperii concesserimus, legibus humanitatis, quae primogenitum merito faciunt potiorem, uidebimur contraire; si uero illi, communibus obseruatis iudiciis, moderamen imperii contulerimus, non erit qui hos exercitus, et totius robur et gloriam Romani imperii domum reducat incolumes. Hostibus enim interiectis, insidias molientibus et undique corrogantibus suffragia, non nisi cum periculo, sine rectore posse pertransire legiones, certum uidebatur. Erat autem inter principes uir magnificus, Megadomesticus Ioannes nomine, qui cum suis Isaacio multum affectabat imperium conseruari; et de incolumi legionum ad propria reditu, dubitantem imperatorem nitebatur confirmare. Porro Manuel iunior filius, qui ibidem cum patre praesens erat, uniuersi exercitus, et maxime Latinorum fauore et praeconiis extollebatur. De principibus quoque nonnulli ad eius promotionem omnimodam dabant operam. Patris quoque in eumdem, quia prudentior, et in armis magis strenuus, et omnino affabilior uidebatur, affectus magis et gratia erat procliuior; angebat eum etiam maxime exercitus cura propensior. Sic igitur post multam deliberationem, auctore Domino, obtinuit iunior filius, et exhibita sibi in patris praesentia, et eo mandante imperiali reuerentia, ocreis, ut mos est in illo imperio, insignitus purpureis, ab uniuersis legionibus certatim Augustus est appellatus. Sic domino Manuele ad apicem promoto imperialem, pater eius inclytae recordationis, uir inclytus, liberalis, pius, clemens et misericors, in fata concessit. Fuit autem statura mediocris, carne et capillo niger; unde et cognomento dicitur etiam hodie Maurus; facie despicabili, sed moribus conspicuus, et actibus insignis militaribus. Defunctus est itaque sub Anauarza, urbe antiquissima, quae est secundae Ciliciae metropolis, in eo loco qui dicitur Pratum Palliorum, anno ab Incarnatione Domini 1137, mense Aprili, imperii uero uicesimo septimo; uitae uero - - - . Tandem uero compositis in ea regione negotiis, dominus imperator cum omni sospitate Constantinopolim suos reduxit exercitus; ubi fratrem natu se priorem, palatium, audita patris morte, iam obtinentem, per Misticonem suum, qui palatio et thesauris praeerat uniuersis, missis occulte litteris, ex improuiso captum, et nihil tale ueritum, in uincula coniecit. Sed postmodum, postquam urbem regiam solemniter ingressus est, per interuentionem communium consanguineorum et principum sacri palatii fidelem operam, fratri reconciliatus est; sicque cum tranquillitate debita, iuxta patris supremum iudicium, obtinuit dominus Manuel monarchiam, fratrem suum tanquam primogenitum, multiplici non cessans, quandiu uixit, honore praeuenire, et gratia prosequi cumulatiore. [15,24] CAPUT XXIV. Interea dominus rex Hierosolymorum Fulco, et alii regni principes, una cum domino patriarcha et aliis Ecclesiarum praelatis, uolentes Ascalonitarum insolenter nimis desaeuientium impetus refrenare, et discurrendi per regionem, nimiam aliquatenus arctare licentiam, constituunt de communi uoto, in campestribus iuxta urbem Ramulam, non longe a Lidda, quae est Diospolis, castrum aedificare. Erat autem in eadem regione collis aliquantulum editus, supra quem unam de urbibus Philistinorum, traditiones habent fuisse constitutam, Geth nomine, iuxta illam aliam eorum ciuitatem, quae dicta est Azotum, ab Ascalona distans milliaribus decem, non longe ab ora maritima. Conuenientes igitur unanimiter ex condicto, in praefato colle, firmissimo opere, iactis in altum fundamentis, aedificant praesidium, cum turribus quatuor, ueteribus aedificiis, quorum multa adhuc supererant uestigia, lapidum ministrantibus copiam; puteis quoque uetusti temporis, qui in ambitu urbis dirutae frequentes apparebant, aquarum abundantiam, tum ad operis necessitatem, tum ad usus hominum largientibus. Perfecto igitur castro et partibus omnibus absoluto, cuidam nobili uiro et prudenti, de communi traditur consilio, domino uidelicet Baliano seniori, Patri Hugonis, Balduini et Baliani iunioris, qui omnes ab eodem loco cognominati sunt de Hibelin; hoc enim nomen illi erat loco, antequam etiam castrum illic aedificaretur. In cuius custodia et hostium persecutione, cuius gratia municipium erat conditum, diligentem habuit uir praedictus uigilantiam; et post eius obitum praedicti eius filii, uiri nobiles et in armis strenui, in nullo segnius, quousque praedicta ciuitas nomini restituta est Christiano, diligentissima tenuerunt custodia. [15,25] CAPUT XXV. Anno proxime subsecuto, uidentes regni principes, et ipso rerum experimento plenius cognoscentes, in fundatione duorum praesidiorum, Bersabee uidelicet et Hibelin, contra Ascalonitarum superbiam se plurimum profecisse, et eorum ex maxima parte repressam insolentiam, impetus tardiores, debilitatos conatus, adiiciunt tertium aedificare, ut amplioribus molestiis et multiplicatis in gyrum municipiis, urbem affligant, et quasi obsessis, frequentius terrorem, et cum terrore pericula incutiant magis repentina. Erat autem in ea Iudeae parte, quae a montibus declinans, campestribus incipit esse contermina, secus Philisthiim fines, in tribu Simeon, ab Ascalona octo distans milliaribus, locus quidam, qui ad montana comparatus, collis, ad planiorem uero regionem collatus, mons sublimis poterat appellari, et loco nomen Arabice Tellesaphi, quod apud nos interpretatur mons siue collis clarus. Hic complacuit prudentioribus, praesidium fundari, eo quod aliis quae ad usus similes facta erant municipiis, et ciuitati uicinius, et loco situque munitiore uideretur. Proposito igitur satisfacientes, dominus rex et principes eius, una cum domino patriarcha et praelatis ecclesiarum, circa ueris initium, hieme transcursa, ad locum unanimiter conueniunt, et uocatis artificibus, simul et populo uniuerso necessaria ministrante, aedificant solidis fundamentis et lapidibus quadris oppidum, cum turribus quatuor congruae altitudinis. Unde usque in urbem hostium liber esset prospectus, hostibus praedatum exire uolentibus ualde inuisum et formidabile; nomenque ei uulgari indicunt appellatione, Blancha guarda, quod Latine dicitur alba specula. Castrum ergo perfectum et omnibus suis partibus absolutum, dominus rex in suam suscepit custodiam, et tam uictu quam armis sufficienter munitum, uiris prudentibus et rei militaris habentibus experientiam, quorum nota est fides et probata deuotio, seruandum commisit. Qui frequenter per se, frequentius adiunctis sibi ex aliis municipiis ad usus similes aedificatis, militibus, egredientibus hostibus occurrebant, eorum euacuantes molimina; nonnunquam uero ipsi Ascalonitas lacessentes, grauia inferebant eis discrimina et de eis saepius triumphabant. Porro, qui circumcirca possidebant regionem, praedicto confisi munimine et uicinitate castrorum, suburbana loca aedificauerunt quamplurima, habentes in eis familias multas et agrorum cultores; de quorum inhabitatione facta est regio tota securior, et alimentorum multa locis finitimis accessit copia. Inter haec Ascalonitae uidentes urbem per gyrum praesidiis inexpugnabilibus uallatam, coeperunt de statu suo solito amplius diffidere, et principem Aegypti potentissimum, cui nihil amplius residui de uniuersa regione factum erat, dominum suum, nuntiis frequentibus commonere, ut pro urbe, quae imperii sui robur erat, gereret sollicitudinem. [15,26] CAPUT XXVI. Interea per Domini superabundantem gratiam, regno ad aliquam tranquillitatem redacto, concepit domina Milisendis, piae recordationis regina, pro remedio animae suae et parentum suorum, pro salute quoque mariti et liberorum, si locum inueniret iuxta cor suum, monasterium sacrarum uirginum fundare. Erat autem ei soror, inter caeteras iunior, Iueta nomine, quae in monasterio Sanctae Annae matris sanctae Dei genitricis, uitam sanctimonialem erat professa. Huius etiam intuitu plurimum ad praedictum propositum domina mouebatur regina; indignum enim uidebatur ei ut regis filia, tanquam una ex popularibus in claustro alicui subesset matri. Transcursa igitur mente uniuersa regione, et diligenter inuestigato, quisnam inueniretur aptior ad fundandum monasterium locus; tandem post multam deliberationem, placuit Bethania, castellum Mariae et Marthae, et Lazari fratris earum, quem dilexit Iesus, familiare Domini diuersorium et domicilium Saluatoris. Is autem locus ab Hierosolymis distat stadiis quindecim, iuxta uerbum Euangelistae, ultra montem Oliueti, ad Orientem situs, in decliuo eius montis. Erat autem idem locus ecclesiae Dominici Sepulcri proprius; pro quo domina regina tradens canonicis urbem prophetarum Thecuam, locum in proprium recepit. Ubi quoniam quasi in solitudine erat, et hostium patere poterat insidiis, turrim munitissimam quadris et politis lapidibus, officinis distinctam necessariis, multis sumptibus aedificari praecepit, ut Deo dicatis uirginibus contra subitos incursus non deesset praesidii inexpugnabilis solatium. Turri igitur constructa, loco ad aliquem modum ad cultum religionis praeparato, sanctimoniales induxit feminas, matrem eis constituens annosam quamdam et in religione probatam, uenerabilem matronam, multa Ecclesiae conferens praedia, ita ut in bonis temporalibus, nulli monasteriorum, uirorum aut mulierum inferior haberetur; imo, ut dicitur, plus aliarum qualibet ecclesiarum abundaret. Inter caeteras enim possessiones, quas praedicto uenerabili loco contulerat, locum famosissimum, et omnium commoditatum abundantia simul refertum, in campestribus Iordanis situm, Iericho, cum suis pertinentiis liberaliter assignauit. Contulit etiam eidem monasterio sacra utensilia, ex auro et gemmis, et argento, ad multam quantitatem, simul et holoserica ad decorem domus Dei; sed et indumenta tam sacerdotalia quam leuitica, et omnis generis, prout disciplina exigebat ecclesiastica. Defuncta quoque illa uenerabili matrona, quam eidem praefecerat loco, ad intentionem rediens, sororem suam, de consensu domini patriarchae et sororum sanctimonialium conniuentia, eidem praefecit monasterio; cum qua etiam adiecit plura in calicibus, libris et caeteris quae ad ecclesiasticos respiciunt usus, ornamenta, locum non cessans, quandiu uixit, intuitu animae suae et sororis, quam unice diligebat, gratia ampliare. [15,27] CAPUT XXVII. Accidit autem illis diebus, quod cum dominus rex, una cum domina regina transcurso autumno, in ciuitate Acconense moram faceret, uoluit regina, subleuandi gratia fastidii, extra urbem ad loca quaedam suburbana, fontibus irrigua, causa recreationis exire: quo dominus rex, ut solatium reginae non deesset, adiecit etiam ipse, cum solito comitatu proficisci. Dumque inter eundum esset, accidit casu ut qui agmina et comitatum praeibant pueri, leporem in sulcis iacentem excitarent, quem fugientem clamor prosecutus est uniuersorum. Rex autem, arrepta lancea, ut eumdem leporem insectaretur, sinistro actus casu, equum ad illas coepit urgere partes, et cursui uehementer instare. Tandem inconsulte festinans equus in praeceps agitur; corruensque in terram, regem dedit praecipitem, iacentique prae casus dolore attonito, sella caput obtriuit, ita ut cerebrum tam per aures, quam per nares etiam emitteretur. Ad hunc casum, uniuersus qui praeibat et qui sequebatur, facti acerbitate perterritus, conuersus est comitatus, et iacenti opem ferre uolentes, exanimem reperiunt, cui neque uox erat, neque sensus. Regina uero, comperta mariti morte tam inopinata, et sinistro saucia casu, ueste et capillo lacera eiulans, et doloris immensitatem suspiriis contestans et lamentis, in terram corruens, corpus amplectitur exanime. Non sufficit humor oculis, prae fletus ubertate continui; et uox, doloris interpres, crebris interrumpitur singultibus; nec dolori satis fit, licet nihil aliud sit sollicita quam dolori satisfacere. Familia quoque lacrymis, uoce et habitu moerorem contestans, anxietatis nimiae lugubria praetendit argumenta. Nuntiatur interea, et fama circumuolante diuulgatur per urbem Acconensem, regis miserabilis interitus; et ad partes illas certatim turbae confluunt, intueri uolentes factum inauditum quod acciderat. Inde cum lacrymis in praedictam urbem deportatus, triduo, sine sensu, tamen adhuc palpitans, protraxit uitam; quarta demum die, Idibus uidelicet Nouembris, anno ab Incarnatione Domini 1142, regni uero eius anno undecimo, deficiens, in senectute bona ultimum clausit diem. Inde Hierosolymam cum debita delatus honorificentia, occurrente uniuerso clero et populo, in ecclesia Dominic Sepulcri, sub monte Caluariae introeuntibus ad dextram, secus portam, inter alios felicis memoriae reges, eius praedecessores, per manum domini Willelmi, uenerabilis Hierosolymorum et piae recordationis patriarchae, regia magnificentia sepultus est; duobus superstitibus liberis, adhuc impuberibus relictis, Balduino uidelicet primogenito annorum tredecim, et Amalrico annorum septem; reseditque regni potestas penes dominam Milisendem, Deo amabilem reginam, cui iure haereditario competebat.