[14,0] LIBER QUARTUSDECIMUS. [14,1] CAPUT PRIMUM. Vocato igitur ex hac luce domino Balduino, Hierosolymorum ex Latinis rege secundo, qui cognominatus est de Burgo, successit in regno dominus Fulco gener eius, comes Turonensium, Caenomanensium et Andegauensium, cui praedictus dominus rex filiam suam primogenitam Milisendem nomine dederat uxorem, ut praemisimus. Erat autem idem Fulco uir rufus, sed instar Dauid, quem inuenit Dominus iuxta cor suum; fidelis, mansuetus, et contra leges illius coloris affabilis, benignus et misericors; in operibus pietatis et eleemosynarum largitione liberalis admodum; secundum carnem princeps potens, et apud suos felicissimus, priusquam etiam ad regni uocaretur gubernacula; rei militaris experientissimus, et in bellicis sudoribus patiens et prouidus plurimum; statura mediocri, sed iam grandaeuus, et plus quam sexagesimum agens annum. Inter alios uero, quos lege mortalitatis patiebatur defectus, fluidam et labilem eatenus habebat memoriam, ut suorum domesticorum etiam non teneret nomina, nec uultus nisi paucorum agnosceret: ita ut de eo cui paulo ante supremum impenderat honorem et familiaritatis gratiam, diligenter postmodum quaereret, quisnam esset si ex improuiso se praesentem daret. Unde multos de eius familiaritate praesumentes, ad confusionem compulit, cum ipsi aliis se defensores dare proposuerant, et ipsi patrono apud eum indigerent. Pater huius, Turonensium et Andegauensium comes, Fulco etiam dictus est et cognominatus Rechin, qui uxorem duxit sororem domini Amalrici de Montfort, nomine Bertheleam: unde duos suscepit filios: Fulconem istum, unde nobis est sermo; et Gaufridum Martel; et filiam unam, Hermingerdam nomine, quae prius uxor fuit Pictauiensium comitis Willelmi; a quo spreta et contra matrimonii leges abiecta, ad comitem Britanniae se contulit, eique affectione adhaesit maritali: ex quibus natus est Conanus, eiusdem Britanniae comes, qui cognominatus est Grossus. His ergo tribus liberis apud praedictum Fulconem seniorem editis, mater spreto marito, ad regem Francorum Philippum se contulit; qui etiam, abiecta uxore sua legitima, eam suscepit tori participem, curarum sociam, et affectione postea tractans maritali, contra leges ecclesiasticas, inuitis et multum renitentibus regni eius episcopis simul et principibus, apud se detinuit: ex eaque suscepit filios, Florum, Philippum et Ceciliam, de qua superius fecimus mentionem, quae prius Tancredi Antiochenorum principis uxor fuit, postmodum eo defuncto, domino Pontio, Tripolitano comiti, uotis usa secundis, adhaesit. Praefatus uero Fuleo, senioris Fulconis filius, patre iam defuncto, uxorem duxit filiam comitis Cenomanensium Heliae, Guiburgem nomine, ex qua duos suscepit filios et filias totidem. Huius autem matrimonii causa fuit mater; nam, dum idem adolescens in curia comitis Pictauiensium domini sui, pincernae fungeretur officio, audita fratris primogeniti morte, ab eodem comite captus est et uinculis mancipatus, occasione quorumdam castellorum, quae ab eo contendebat uiolenter eripere, quae pater eius et frater in finibus praedicti comitis iure haereditario, sed de feodo praedicti comitis diu possederant. Quod audiens mater, quae iam ab eius patre multo ante diuerterat et ad dominum regem Francorum se contulerat, maternis mota uisceribus, apud dominum regem supplex implorauit et obtinuit, quod filius eius a uinculis absolutus, paternae restitueretur haereditati; insuper etiam effecit, ut supra nominati comitis Heliae unicam filiam, cum eis omni haereditate, dominus rex eius filio uxorem concederet; ex qua, ut praediximus, duos filios genuit et filias in eodem numero. Primogeniti nomen fuit Gaufridus, qui patri successit in eodem comitatu, cui senior Henricus, rex Anglorum potentissimus, filiam unicam Mahaldam nomine, domini Henrici Romanorum imperatoris uiduam, uxorem dedit; ex qua idem Gaufridus tres suscepit filios: Henricum uidelicet, qui nunc Angliae regnum strenue et prudenter administrat; et Gaufridum, qui cognominatus est Plantagenest; et Willelmum, qui dictus est cognomento Longaspata. Nomen uero secundi, eiusdem domini Fulconis filii, materni aui nomen referentis, Helias; cui Rotoldus comes Perchensis filiam suam unicam uxorem dedit, spondens, quod de caetero uxorem non duceret, sed omnem haereditatem suam cum omni integritate in eum moriens transferret. Pactorum tamen immemor et promissorum prodigus, uxorem duxit, sororem comitis Patritii, nobilis de Anglia uiri; ex qua plures suscepit liberos: unde praedictus Helias ab eius haereditate contra spem factus est alienus. Nomina autem filiarum, alterius Sibylla, quae inclyto et nobili uiro domino Theoderico Flandrensium comiti nupsit, ex quibus ortus est Philippus, qui hodie Flandrensium procurat comitatum; nomen secundae Mahaldis, quae praedicti Anglorum regis Henrici filio desponsata fuerat; sed, antequam conuenirent, sponsus in Angliam nauigans, naufragium passus, pelago submersus est; eius uero sponsa, perpetuum uouens caelibatum, in claustro puellarum religioso admodum, apud Fontem Ebraudi, sanctimonialem perpetuo uitam duxit. [14,2] CAPUT II. Praedictus igitur Fulco uxore defuncta, Hierosolymam orationis gratia, priusquam a domino rege uocaretur, petierat: ubi magnifice plurimum in Dei seruitio se habens, populi uniuersi gratiam et domini regis, et uniuersorum principum familiaritatem plurimam, meritis exigentibus acquisiuit; quippe qui centum equites per annum integrum in regno suis habuit impensis; tandemque sospes ad propria regressus, filias nuptui, filios autem matrimonio collocans, comitatum suum optimo statu composuit; dumque strenue et prudenter annos aliquot post suum reditum suis incumbit negotiis, ecce dominus rex Hierosolymorum de successione sollicitus, uidelicet apud quem primogenitam suam nuptui collocaret, post multam deliberationem, de communi uniuersorum principum consilio, sed et de populi fauore, quosdam de principibus suis, dominum uidelicet Villelmum de Buris, dominum Guidonem Brisebarre, ad praedictum dirigit comitem, inuitans eum ad filiae nuptias et regni successionem; qui compositis rebus et ordinato comitatu, data benedictione liberis suis, assumens sibi de honestis proceribus suis, iter ueniendi ad domini regis uocationem arripuit; cui postquam in regnum ingressus est, statim infra paucos dies, sicut ex pacto tenebatur, primogenitam suam, ei matrimonio copulauit, conferens eidem dotis nomine, duas ciuitates maritimas, Tyrum et Ptolemaidam; quam quasi triennio possidens, continuo comes sicut ante quasi uocabatur. Defuncto igitur domino rege XI Kal. Septemb. anno ab Incarnatione Domini, 1131, idem comes cum praedicta uxore, XVIII Kal. Octob. in die exaltationis Sanctae Crucis, in ecclesia Dominici Sepulcri, a domino Willelmo, bonae memoriae Hierosolymorum patriarcha, solemniter et ex more coronatus et consecratus est. [14,3] CAPUT III. Per idem tempus, dominus Ioscelinus comes Edessanus, longa aegritudine fatigatus, lecto decubans, mortis imminentem exspectabat diem. Ceciderat enim anno proxime praeterito circa partes Halapiae, super eum turris ex crudis lateribus compacta; quam cum hostibus in ea inclusis ut facilius caperet, suffodi fecerat; subfossa subito corruens, incautum oppresserat; unde eum sui cum multo labore, quasi sepultum et contritis artubus, uix eruerunt: quo languore multo tempore maceratus, adhuc egredi nitentem detinebat animam; cum ecce nuntius aduolans, Soldanum Iconiensem obsedisse quoddam eius castrum, cui nomen Cressum, nuntiat. Quo audito, uir magnanimus, sicut erat corpore debilis et prorsus impotens, sed mente ualidus, filium praecepit ad se euocari, iniungens ut, assumpta secum uniuersa regionis illius militia, hosti supra nominato uiriliter occurreret et locum patris suppleret impotentis. Ille uero obiiciens, quod praedictus Soldanus in graui multitudine diceretur aduenire, respectu tantarum uirium paucos se habere, coepit se excusare; unde pater, pensata pusillanimitate filii, et ex eo uerbo qualis futurus esset, colligens, militares praecipit conuocari copias, et populum regionis uniuersum. Quibus paratis, sibi aptari lecticam mandat; et in eam ascendens, hostibus occurrit, doloris oblitus et impotentiae; in quo cum aliquantulum cum exercitu processisset, nuntiat ei unus de magnatibus regionis Gaufridus, cognomento Monachus, Soldanum audito eius aduentu, obsidionem a castro dimouisse praedicto et iter ad reditum maturasse. Quo cognito, comes lecticam qua gestabatur, ad terram deponi iussit; et erectis in coelum manibus et deuoto spiritu, Domino cum suspiriis et fletu gratias agens, quod in nouissimis suis eum benignus et misericors Dominus tanta gratia uisitasset: quod seminecis, et in ipsis mortis uestibulis constitutus adhuc hostibus Christianae fidei esset formidabilis, in gratiarum actionibus ultimum coelo tradidit spiritum, relicto filio aequiuoco suo, sed a paterna gloria degenere plurimum, et eodem uniuersorum bonorum ex asse haerede instituto. Fuit autem idem Ioscelinus iunior, ex sorore Leonis Armeni, uiri inter suos potentissimi, natus; pusillus statura, sed membris plenioribus, robustus ualde, carne et capillo niger, faciem habens latam, sed morbi, qui uulgo uariola dicitur, cicatricibus respersam; oculis tumentibus, naso prominente; uir liberalis et militaribus actionibus conspicuus; sed commessationibus supra modum deditus, Veneris operibus et carnis deseruiens immunditiis, usque ad infamiae notam. Hic nobilem corpore, sed moribus nobiliorem, Willelmi de Saona uiduam, nomine Beatricem, uxorem duxit; ex qua filium, tertium Ioscelinum suscepit; et filiam, quae prius uxor fuit Rainaldi de Mares, postea domini Almarici comitis Ioppensis, qui postea fuit Hierosolymorum rex: unde natus est Balduinus Hierosolymorum rex sextus, et Sibilla soror eius. Hic autem, ut in inferioribus dicetur, ignauia, et peccatis suis exigentibus, uniuersam regionem, quam pater suus congruo rexerat moderamine, perdidit. [14,4] CAPUT IV. Anno igitur primo regni domini Fulconis, cum esset tam ciuitas, quam tota regio Antiochena principis destituta solatio; mortuus enim fuerat ante dominum regem dominus Boamundus iunior, unica filia haerede relicta, timentes magnates illius regionis, ne protectoris defectu prouincia illa hostium pateret insidiis, dominum regem ad se uocant, ut partium illarum curam gereret, et omnia ad suam reuocaret sollicitudinem. Uxor enim principis praedefuncti, domini regis Balduini filia, dominae Milisendis soror, mulier callida supra modum, et malitiosa nimis, quosdam habebat suorum commentorum fautores, quibus cooperantibus, circa principatum malignari studebat; uolens sibi uniuersam regionem, filia quam ex marito susceperat, exhaerede facta, uindicare; et sic demum obtento principatu, pro arbitrio suo ad secunda uota migrare. Pater autem eius, dum uiueret, statim defuncto marito, haec eadem machinantem industrie satis praeuenerat; et eam ui eiectam ab Antiochia, iusserat esse contentam eo quod maritus nomine donationis propter nuptias in eam contulerat, duabus uidelicet urbibus maritimis, Gabulo et Laodicia. Illa porro, patre defuncto, putans congruam inuenisse opportunitatem, ad prius conceptum iterum aspirabat propositum. Horum autem studiorum complices munerum largitione et promissis superamplioribus, quosdam potentiores effecerat, Willelmum uidelicet de Sehunna, Guarentonis fratrem et Pontium comitem Tripolitanum, necnon et Ioscelinum iuniorem Edessanum comitem. Quod timentes regionis illius magnates, quanto poterant studio, eius impiis moliminibus obuiam se dare nitebantur. Unde et dominum regem, ut praemisimus, eo citauerant intuitu, ut in his eum haberent adiutorem et regioni solatium non deesset. [14,5] CAPUT V. Audita igitur Antiochenorum legatione; et super regionis illius turba quam periculosam nimis metuebat, motus dominus rex uehementer, ad illorum uocationem properans, usque Berythum peruenit. Sed comite Tripolitano per terras suas illi transitum prohibente, assumpto sibi Anselmo de Bria, nobili uiro et fideli suo, usque ad portum Sancti Simeonis nauigio peruenit: ubi ei occurrentes nobiles et potentes Antiochenorum proceres, in urbem eum introduxerunt, eius imperio subiicientes uniuersam regionem. Comes autem Tripolitanus, licet domini regis sororem haberet uxorem, ut saepe dictum est, tamen festinus post regem, ad partes se contulit Antiochenas, ut gratia principissae, cuius muneribus corruptus dicebatur, eius actibus se opponeret. Habebat autem idem comes in partibus illis duo castra, Arcicanum uidelicet, et Rugiam, quae pro uxore possidebat. Dederat enim ea dominus Tancredus, piae in Christo recordationis, moriens uxori, causa donationis propter nuptias. Haec comes armis communiens et militia, dominum regem et suos inde coepit molestare. Quod Antiocheni aegre nimis ferentes, regem persuasionibus impellunt, ut illi occurrens, eius praesumptuosos refrenaret impetus. Qui eorum uerbis acquiescens, memor iniuriarum quas ueniens, eo transitum prohibente, pertulerat, illuc cum omnibus quas habere potuit copiis, contendit. Factum est autem, quod circa praenominatam Rugiam conuenientes, instructis utrinque aciebus, hostiliter committerent, et diu ancipiti euentu congrederentur adinuicem. Tandem rex factus superior, comitem cum suis in fugam uertit; et confectis agminibus multos de eius cepit militia quos in uincula coniectos, Antiochiam perduxit tandem per uiros industrios, et fideles pacis interpretes, reconciliatis adinuicem rege et comite, resignatis comiti quos rex ceperat de suis militibus, regionis status in meliorem uidetur deuenisse conditionem. Timentes tamen illius prouinciae prudentiores, ne domino rege ad propria reuerso, intestinis regio concuteretur seditionibus et sic hostibus amplior ad nocendum pateret occasio, regem profusis exorant precibus, quatenus moram apud eos faciat longiorem. Rex autem considerans per Domini misericordiam regnum suum in tuto collocatum, plena tranquillitate gaudere; et eam in qua erat, rectoris plurimum indigere patrocinio regionem, benigne annuit; et tam urbem quam adiacentia communi procerum consilio congruo moderamine disponens, quantam rebus propriis et exactam magis, ut ad optimum statum cuncta proueheret, impendebat sollicitudinem. Unde omnium gratiam ciuium, et etiam principum, qui in fidelitatis perseuerabant debito, sibi comparauerat cumulatiorem. Collocatis itaque eorum in tuto rebus, et negotiis ordine congruo dispositis, cum iam per tempus aliquod, prout necessitas eorum uidebatur exigere, moram fecisset necessariam, reuocante eum domesticorum cura, reuersus est in regnum; cura principatus nobili et industrio uiro Rainaldo, cognomento Mansuer, commissa. [14,6] CAPUT VI. Procedente autem tempore, dum idem rex in regni a Deo sibi commissi uiriliter desudaret necessitatibus, et Marthae more, circa frequens ministerium eius negotia sedula prouisione procuraret, adest nuntius ex parte Antiochenorum, referens infinitam Turcorum manum e sinu Persico, et uniuerso Orientali tractu, flumine magno Euphrate transito, circa partes Antiochenas in multitudine graui consedisse. Quo audito, de statu sibi commissi principatus, et salute in eo degentium, plurimum anxius; eoque maxime, quia omnem spem suam in eum proiecerant: nihilominus etiam et inde sollicitus, quod prouerbialiter dici solet: Tua res agitur paries dum proximus ardet; intelligens finitimorum defectum in suum redundare periculum: decernens, fratribus auxilio indigentibus subsidia ministrare, opus esse honestum; accitis sibi de regno uniuerso equitum peditumque auxiliis, ad iter accingitur, illuc cum omni celeritate contendens. Dumque in proficiscendo cum suis agminibus Sidonem usque peruenisset, ecce soror eius, domina Cecilia, comitissa, Pontii Tripolitani comitis uxor, flebilia nuntiat, dicens: Sanguinum Halapiae principem, Turcorum potentissimum satrapam, in multitudine uirtutis suae in praesidio quodam suo, cui Mons Ferrandus nomen, maritum suum obsedisse. Orat ergo et urgentissima, femineo more, rogat instantia, quatenus caeteris ad tempus dilatis, quae non tantam exigerent diligentiam, negotiis, marito in angustiis posito mature subueniat. Cuius nimia rex motus instantia, dilato ad modicum priore coepto, illic dirigit acies, assumptis de comitatu nonnullis, qui relicti fuerant de comitis expeditione, militibus. Audiens igitur Sanguinus, dominum regem ad soluendam obsidionem properare, habito cum suis consilio, quid utilius uideretur, obsidionem gratis soluit, cum suis legionibus, ad propria reuersus. [14,7] CAPUT VII. Hinc itaque, domino comite interim expedito, rex ista sollicitudine liber, ad coeptum redit opus, et Antiochiam, sicut prius proposuerat, maturatis festinat itineribus. Audito eius aduentu, Antiocheni ei obuiam exeuntes, cum omni gaudio tantum hospitem suscipiunt, spem habentes quod per eius industriam, nostium, qui aduenire dicebantur, uiolentiam tolerare possent sine periculo. Non multum enim proficere consueuit, licet ingens fuerit sine duce multitudo; et cohortes numerosae sine rectore, quasi arena sine calce, uix solent sibi cohaerere. Nuntiatur interea consonantibus rumoribus et fama celeberrima, quod hi qui Euphratem transtisse in manu robusta, et apparatu copioso nimis dicebantur, adiunctis sibi quos circa fluuium, locorum peritis, inuenerant, in finibus Halapiae castra locauerant, regionem totam improuisis incursionibus depopulaturi. Conuenerant porro ex omnibus conterminis finibus, in locum unum, cui nomen est Canestriuum; inde collecta omni multitudine, consilio eorum qui locorum habebant peritiam, ex improuiso per omnem prouinciam irruptiones facturi; quo comperto, dominus rex, conuocatis ex omni principatu militaribus copiis, cum suis quos secum habebat familiaribus, egressus Antiochia circa castrum Harenc castrametatus, substitit prudentis more, qui - - - male cuncta ministra impetus, stat per dies aliquot, ut hostes, qui maiores dicebantur habere copias, suos pugna lacesserent, aut alio quouis modo conceptum aperirent propositum. Videns autem quod nihil tale molirentur, sed securi in castris moram quietam agerent, adhuc fortasse maiora praestolantes suffragia, irruit super eos repente; et incautos reperiens, antequam arma possent corripere, gladiis instat, perforat lanceis; uix paucis conceditur equorum beneficio, caeteris interemptis, fuga mortem euadere. Relictis igitur castris omni commoditate et uaria supellectile repletis, caesisque ex eis innumeris, et quasi ad tria millia, uictores nostri, hostium spoliis usque ad fastidium onusti, et iam plura nolentes, equos, mancipia, armenta, greges, tentoria, omne genus praedae et manubiarum omnimodam uarietatem secum trahentes, Antiochiam cum summa laetitia et tropaeorum insignibus reuersi sunt. Extunc coepit dominus rex omnium Antiochenorum indifferenter, tam procerum quam popularium, corda plenius reconciliata, et omnium habere fauorem. Nam prius occasione principissae cui domini regis ingrata et suspecta erat praesentia, quidam de maioribus ei fuerant aduersi, fauentes principissae intuitu munerum, quae illa profusa largiebatur munificentia. [14,8] CAPUT VIII. Interea, dum dominus rex in partibus Antiochenis ita detineretur occupatus, et illius regionis negotia ad suam reuocaret sollicitudinem, tanquam propria, quousque ibi de communi consilio princeps ordinaretur, nostri qui in regno remanserant, dominusuidelicet patriarcha, et ciues Hierosolymitae, in domino habentes fiduciam, collectis in unum uiribus, iuxta locum antiquissimum, Nobe, qui hodie uulgari appellatione dicitur Bettenuble, in descensu montium, in primis auspiciis campestrium, uia qua itur Liddam, et qua peruenitur ad mare, praesidium solido fundant opere, ad tutelam transeuntium peregrinorum; ibi enim in faucibus montium inter angustias ineuitabiles, maximum iter agentibus solebat imminere periculum, Ascalonitis subitas irruptiones illic facere consuetis. Consummato itaque feliciter opere, nomen indicunt, castellum Arnaldi locum dicentes: factumque est per gratiam Domini, etiam praedicti castelli beneficium, quod adire uolentibus Hierosolymam, aut ab ea redire, minus periculosus factus est transitus, et uia multo securior. [14,9] CAPUT IX. Adepta itaque dominus rex tam insigni uictoria, Antiocheni principatus pro libero arbitrio disponens negotia, clarus habebatur admodum, duorum regnorum moderamina diuina prouisione sortitus, in utroque prosperis affluens, populum cum plena tranquillitate tuebatur. Accedentes porro ad eum illius regionis primores, specialiter autem quibus domino Boamundo, principi iam defuncto, et filiae eius adhuc pupillae fidelitatem obseruare cordi erat, dominum regem familiariter adeunt, orantes intime, ut qui plenius nobilium uirorum et illustrium adolescentium, in partibus ultramontanis habebat notitiam, eos edoceret, quem de tot principibus euocarent, apud quem domini sui filiam, bonorum paternorum haeredem, nuptui commodius collocarent. Qui gratanter suscipiens uerbum, et fidem simul et sollicitudinem commendans, in partes cum eis huius deliberationis ingressus, transcursis plurimis, de communi omnium consilio placuit, ut nobilis quidam et praecipuae indolis adolescens, Raimundus nomine, domini Willelmi Pictauiensium comitis filius, ad hoc uocaretur. Is in curia domini Henrici senioris, Anglorum regis, apud quem arma sumpserat militaria, moram facere dicebatur, domino Willelmo, fratre eius primogenito, Aquitaniam iure haereditario gubernante. Libratis ergo deliberationis partibus, id expedientius esse arbitrati, legatos occulte dirigunt, Geraldum quemdam cognomento Ieberrum, fratrem Hospitalis, cum litteris domini patriarchae et procerum uniuersorum: timentes ne si solemniter et per maiores citaretur personas, principissa, sicut erat mulier malitiosa nimis, impedimenta moliretur. Erat enim cuiuis impedire aduentum facile; nam Rogerus tunc Apuliae dux, postmodum autem rex, Antiochiam cum omnibus pertinentiis suis, quasi iure sibi debitam haereditario, tanquam domino Boamundo consanguineo suo uolens succedere, uindicabat. Robertus enim Guiscardus, Boamundi senioris pater, et Rogerus Siciliae comes, qui cognominatus est Bursa, huius Rogeri regis pater, fratres fuerunt ex utroque parente. Iunior autem Boamundus, senioris filius, fuit pater istius adolescentulae ad cuius nuptias praedictus adolescens Raimundus inuitabatur. Oportebat igitur caute illum euocari, ne comperto eius aduentu, aut ui, aut insidiis, eius aemuli praepedirent accessum. His igitur ita dispositis, dominus rex, prosequente eum uniuersorum gratia, ad partes Hierosolymitanas se contulit. [14,10] CAPUT X. Per idem tempus, Bernardus uir grandaeuus, plurimum bonae memoriae, simplex ac timens Deum, primus Latinorum apud Antiochiam patriarcha, tricesimo sexto sui pontificatus anno, uiam uniuersae carnis ingressus est. Post cuius obitum, cum uniuersi illius amplissimae sedis suffraganei, tam archiepiscopi quam episcopi, de more conuenissent, ut ecclesiae pastoris destitutae solatio utiliter prouiderent; et super eo ipso tam salubri negotio in palatio patriarchali, diligentiores mutuo (sicut in talibus fieri solet) haberentur tractatus, Radulphus quidam Mamistanus archiepiscopus, de castro Danfrunt oriundus, quod in confinio Normanniae et Cenomanensis dioeceseos situm est, uir militaris, magnificus et liberalis plurimum, plebi et equestri admodum acceptus ordini, absque fratrum et coepiscoporum conscientia, solo populi, ut dicitur, suffragio electus est, et in cathedram Principis apostolorum inthronizatus. Quod audientes qui ad hoc, ut sibi patriarcham, auctore Domino, praeficerent, conuenerant, timentes furentis et uociferantis populi indiscretos impetus, diuisi sunt ab inuicem, ei quem non elegerant obedientiam exhibere recusantes. Ille tamen nihilominus ecclesiam et palatium occupans, statim sine mora pallium de altari beati Petri, nulla ad Ecclesiam Romanam habita reuerentia, sibi assumpsit. Processu quoque temporis nonnullos de suffraganeis ecclesiae in suam attraxit communionem. Et ut multorum relatione cognouimus, si canonicorum ecclesiae pacem amplexus fuisset, nec eorum turbare possessiones spiritu superbiae ductus praesumpsisset, potuisset tranquillo statu uitam ibi transegisse. Sed quia uerum est, quod prouerbialiter dici solet: Difficile est ut bono claudantur fine, quae malo sunt inchoata principio; peccatis suis exigentibus, prae multitudine diuitiarum ita factus est insolens, et neminem prae se ducens hominem, ut potius Antiochi quam Petri uel Ignatii successorem se exhiberet. Maiores enim ecclesiae, alios uiolenter eiecit, alios uinculis et carceri, quasi capitalium reos, mancipauit. Inter quos quemdam Arnulfum nomine, Calabrum natione, uirum utique nobilem et litteratum, item Lambertum mirae simplicitatis hominem et honestae conuersationis, litteratum etiam, eiusdem ecclesiae archidiaconum, in quodam praesidio tanquam uiros sanguinum, in diuersorium calce plenum detrusit in carcerem, et per multos afflixit dies, dicens eos in mortem suam conspirasse. Haec et iis similia, in subditos effera mente pertractans, uniuersorum in se prouocabat odium. Vixque inter familiares et domesticos, prauae stimulis conscientiae agitatus, tutus ei uidebatur locus. Sed de his hactenus, nam in sequentibus, tempore opportuno, de eius exitu suo loco dicemus. [14,11] CAPUT XI. Dum haec in Oriente geruntur, dominus Honorius papa extremum diem claudens, fatale debitum soluit; dumque de substituendo ei successore inter cardinales tractaretur, diuisa sunt eorum desideria: ita quod, non ualentes in idem consonare, sub contentione duos elegerunt, Gregorium uidelicet, diaconum cardinalem Sancti Angeli, quem consecrantes uocauerunt Innocentium; et Petrum, qui cognominatus est Leonis, presbyterum cardinalem, tituli Sanctae Mariae Transtiberim, quae dicitur Fundens oleum, quem etiam consecrantes, qui eum elegerant, Anacletum uocauerunt. Ortum est igitur schisma periculosum nimis, ita ut non solum quae infra Urbem erant periclitarentur ecclesiae, et populus mutua caede periret; uerum etiam pene orbis concuteretur uniuersus, regnaque diuersis accensa studiis inter se colliderentur. Obtinuit tandem, post multos labores et immensa pericula, dominus Innocentius, praedicto Petro, papatus aemulo, prius uita defungente. Per eosdem dies migrauit ad Dominum carnis onere deposito, praedictus noster praedecessor Willelmus, primus Latinorum, Tyrensium archiepiscopus, post urbis liberationem. Nam dum adhuc ab hostibus detineretur, ordinatus fuerat ad titulum eiusdem ecclesiae quidam Odo, qui ante eiusdem urbis liberationem uita decesserat, ut praemissum est; cui substitutus est dominus Fulcherus bonae memoriae, Aquitanicus natione, patria Engolismensis, uir religiosus ac timens Deum, modice litteratus, sed constans et amator disciplinae. Hic apud suos abbas exstiterat canonicorum regularium in monasterio cui Cella nomen; sed postmodum tempore praedicti schismatis, quod inter dominum Innocentium papam et Petrum Petri Leonis filium exortum est, fauens praedicto Petro Gerardus Engolismensis episcopus, apostolicae sedis legatus, alii parti praestantes assensum molestiis quampluribus fatigabat. Quod uir uitae uenerabilis non ferens, sumpta licentia a fratribus, orationis gratia Hierosolymam uenit, tandemque in claustro ecclesiae Dominici Sepulcri regularem uitam et assiduitatem professus, ad ecclesiam Tyrensem uocatus est. Rexit autem eamdem ecclesiam strenue et feliciter annis duodecim, quartus ante nos, qui nunc eidem ecclesiae, non electione meriti, sed sola Domini dignatione et patientia praesidemus. Qui, postquam a domino Hierosolymitano patriarcha Willelmo, suae munus consecrationis accepit, exemplo praedecessoris sui uolens ad Ecclesiam Romanam pro obtinendo pallio properare, ab eodem patriarcha et eius complicibus passus est insidias et uiolentiam, ita ut uix et cum multa difficultate manus eorum posset effugere et ad Ecclesiam Romanam pro causa praedicta peruenire, sicut ex tenore litterarum domini papae Innocentii manifeste deprehenditur. Ait enim: INNOCENTIUS episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabili fratri GUILLELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem. Magisterium totius Ecclesiae et ecclesiasticae institutionis beato Petro apostolorum principi, coelesti priuilegio esse collatum, euangelica declarat auctoritas. Et infra: Miramur autem, quoniam cum Romana Ecclesia pro liberatione orientalis Ecclesiae tantopere laborauerit, et filiorum multorum sanguinem effundendo, corda tam ecclesiasticorum quam saecularium ad eius seruitium excitauerit, nequaquam, prout conuenit, eidem matri suae hac uice respondere curasti; parum enim tibi uisum fuerat, quod uenerabilem fratrem nostrum Fulcherum Tyrensem archiepiscopum, more praedecessorum suorum pro susceptione pallii ad Romanam Ecclesiam uenientem, disturbare praesumpseras, nisi et erga eum a nobis redeuntem te inhumanum difficilemque, et nimis asperum exhiberes: adeo quod nec antiquam dignitatem Tyrensis Ecclesiae sibi restituere; nec de damnis ibi illatis, aut etiam de Caypha, siue Porphyria, iuxta mandatum nostrum infra tres menses, post acceptionem nostrarum litterarum ei iustitiam facere uolueris; cum utique satis indignum sit ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochena exhiberetur Ecclesia, a te uel tuis successoribus subtrahatur. Praeterea in subiectos illius nimis potestatiue diceris te habere. Quocirca auctoritate apostolica mandando tibi praecipimus, sicut eiusdem matris tuae piis optas studiis atque solatiis confoueri, sicut in tuis necessitatibus eius patrociniis desideras adiuuari, iam dictum archiepiscopum diligas et honores, et in nullo perturbare praesumas: quin potius de omnibus, de quibus apud te querimoniam deposuerit, sibi plenam iustitiam infra quadraginta dies, postquam praesentia scripta susceperis, exhibere non differas, nec aliquid in subditos suos contra statuta canonum praesumas. Alioquin timendum tibi est, ne tam ipsum quam suffraganeos suos a tua obedientia subtrahamus, eosque in manu nostra retineamus. Data Later. XVI Kal. Ian. [14,12] CAPUT XII. Reuersus ab Ecclesia Romana mandatum accepit, ut quousque deliberaretur, utri duorum patriarcharum perpetuo cederet, interim sicuti et praedecessori eius dictum fuerat, Hierosolymitano obediret; eamque dignitatem in Hierosolymitana obtineret Ecclesia, quam eius praedecessores in Antiochena, quandiu ei obedierunt, obtinuerant. Certum est autem, quod inter tredecim archiepiscopos qui a diebus apostolorum sedi Antiochenae subditi fuerunt, Tyrensis quidem primum locum obtinuit, ita ut in Oriente Protothronos appelletur, sicuti in Catalogo pontificum suffraganeorum, qui ad Ecclesiam Antiochenam respiciunt continetur. In quo sic legitur: Sedes prima, Tyrus, sub qua sunt episcopatus XIII. Sedes secunda, Tarsus, sub qua sunt episcopatus V. Sedes tertia, Edessa, sub qua sunt episcopatus X. Sedes quarta, Apamia, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes quinta, Hierapolis, sub qua sunt episcopatus VIII. Sedes sexta, Bostrum, sub qua sunt episcopatus XIX. Sedes septima, Anauarza, sub qua sunt episcopatus IX. Sedes octaua, Seleucia, sub qua sunt episcopatus XXIV. Sedes nona, Damascus, sub qua sunt episcopatus X. Sedes decima, Amida, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes undecima, Sergiopolis, sub qua sunt episcopatus IV. Sedes duodecima, Theodosiopolis, sub qua sunt episcopatus VII. Sedes tertia decima, Emissa, sub qua sunt episcopatus IV. Metropolitani per se sustinentes VIII. Archiepiscopi duodecim. Quod ergo primum locum inter suffraganeos Hierosolymitanae Ecclesiae {obtineret} quodque de solo domini papae mandato eidem obediat Ecclesia Tyrensis, ex rescripto litterarum domini Innocentii, ad eumdem Willelmum Hierosolymitanum directarum, manifeste colligitur; quod sic habet: INNOCENTIUS episcopus, seruus seruorum Dei, WILELMO Hierosolymitano patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem. Quanto munificentiae supernae benignitas Hierosolymitanam Ecclesiam tuis temporibus altius sublimauit, tanto magis expedit personam tuam erga fratres suos humaniorem existere, et eos qui tibi obedientiam exhibent, charitate mutua honorare. Proinde fraternitati tuae mandamus, quatenus uenerabilem fratrem nostrum Fulcherium Tyrensem archiepiscopum, qui ex mandato sanctae Romanae Ecclesiae tibi obedit, fraterni amoris intuitu diligas et honores: sollicite prouidens, ne sibi grauamen aliquod inferas; uel sub obtentu huiuscemodi subiectionis, quae utique ex beneficentia apostolicae sedis, tibi et Ecclesiae Hierosolymitanae impenditur, Tyrensis Ecclesia, nobilis et famosa, suae iustitiae aut dignitatis patiatur aliquod detrimentum. Indignum est enim ut honor qui sibi, si ei obediret, ab Antiochia exhiberetur, a te uel tuis successoribus subtrahatur. Data Albani, XVI Kal. Augusti. [14,13] CAPUT XIII. Redeunti igitur, licet cum molestia, restituti sunt ei de suffraganeis eius, qui in manu Hierosolymita ni patriarchae usque ad illam diem fuerant, Acconensis, Sidoniensis et Berythensis; reliquos autem, id est Biblitanum, Tripolitanum, Antaradensem, qui alios episcopatus eiusdem Ecclesiae, in manu sua uelut proprios possidebant, Antiochenus patriarcha uiolenter detinebat, eam solam praetendens occasionem, quod ei non obediret, non quod ad eius iurisdictionem eos respicere denegaret; quod ne fieret, sed ad matrem suam Tyrensem Ecclesiam redirent, idem dominus Innocentius papa praeceperat, scribens tam praedictis episcopis, quam Antiocheno patriarchae, in hunc modum: INNOCENTIUS episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabilibus fratribus GERARDO Tripolitano, R. Tortosano et H. Biblitano episcopis salutem, et apostolicam benedictionem. Scire debet uestra fraternitas quoniam status Ecclesiae tunc clarius elucescit, cum gradus in ea constituti illaesi seruantur; et quae debetur praelatis singulis, absque contentione seu contradictione, reuerentia exhibetur. Unumquemque etenim ex his qui sibi subiecti sunt, considerare conuenit, quanta suos praelatos si quos habeat, reuerentia et honorificentia debeat honorare; quae si iniuste et immerito subtrahantur, unitatis status profecto nutabit, ad quem ecclesiastica doctrina, ob maiorem firmitatem, diligenti consideratione omnia in se ordinando reduxit. Ne igitur ecclesiarum uestrarum honor uel dignitas ob contentionem seu rebellionem indebitam minuatur uel annulletur, per apostolica uobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus uenerabili fratri nostro Fulcherio, Tyrensi archiepiscopo, tanquam metropolitano uestro debitam obedientiam et reuerentiam deferatis. Nos enim uos et Ecclesias uestras, Tyrensi Ecclesiae, quae uestra metropolis est, auctoritate apostolica restituimus, et a iuramento uel fidelitate, qua patriarchae Antiocheno estis astricti, eodem modo absoluimus. Si uero nostris mandatis obedire, et intra tres menses post harum acceptionem litterarum, ad obedientiam praedicti fratris nostri redire neglexeritis, sententiam quam ipse in uos canonice promulgabit, nos auctore Deo, ratam habebimus. Datum Laterani, XVI Kal. Februarii. Ne autem ab Antiocheno patriarcha, qui eos diu detinuerat, et uir erat potentior, praepedirentur domini papae iussionem exsequi, scripsit eidem patriarchae, in haec uerba: INNOCENTIUS episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabili fratri RADULPHO Antiocheno patriarchae, salutem et apostolicam benedictionem. Sanctorum canonum institutionibus continetur, ut unusquisque suis terminis contentus existat, nec in aliena iura irrepat. Ea etiam quae nobis fieri nolumus, tam diuinis quam humanis legibus, proximis nostris facere prohibemur. Quae cum ita sint, fraternitati tuae mandamus, quatenus suffraganeos Tyrensis Ecclesiae non impedias quin uenerabili fratri nostro Fulcherio archiepiscopo, metropolitano suo, debitam obedientiam et reuerentiam deferant: alioquin canonicis sanctionibus contraitur, si metropolitanis a suis suffraganeis obedientia subtrahatur. Optamus enim ut circa praelatos et subditos suum ius, et proprius ordo absque contradictione seruetur. Datum Laterani, XVI Kal. Februarii. Nec solum his ita scripsit dominus papa, uerum etiam et illis qui a patriarcha Hierosolymitano detenti fuerant; qui eius timore, mandatis apostolicis obedire detrectabant, eodem modo praecipiens iniunxit, ut omni occasione postposita, domino Tyrensi obedientiam exhiberent, in hunc modum: INNOCENTIUS episcopus; seruus seruorum Dei, uenerabilibus fratribus BALDUINO Berycensi, BERNARDO Sidoniensi, IOANNI Ptolomaidensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Ad hoc sancti Patres diuersos esse in Ecclesia gradus et ordines uoluerunt, ut dum subiectionem et reuerentiam minores maioribus exhibent, una fieret ex diuersitate connexio, et recte officiorum gereretur administratio singulorum. Grauat autem nos, et ualde miramur, quod cum uobis iampridem litteris apostolicis praeceperimus ut uenerabili fratri nostro Fulcherio Tyrensi archiepiscopo, metropolitano uestro, obedientiam et reuerentiam exhiberetis, quasdam occasiones et interpretationes minus idoneas praetendendo, id facere contempsistis; cum utique quasi peccatum ariolandi, sit repugnare; et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere (I Reg. XV). Mandamus itaque uobis, et auctoritate apostolica iterato praecipimus, quatenus omni occasione submota eidem fratri nostro de caetero pareatis, nec sub obtentu obedientiae, quam alicui primati dependitis, sibi subiectionem et reuerentiam metropolitano uestro debitam aliquatenus subtrahatis. Quod si contemptores ulterius exstiteritis, sententiam quam idem archiepiscopus in uos canonice protulit, aut protulerit, nos auctore Domino, ratam habebimus. Si uero pro eo quod eidem fratri nostro obedieritis, a patriarcha Hierosolymitano aliquid contra uos fuerit constitutum, nos eamdem sententiam uiribus carere decernimus, et nullius momenti esse censemus. Datae Laterani, XVI Kal. Februarii [14,14] CAPUT XIV. Ne autem in admirationem cuiquam ueniat, quod cum prius Tyrensem archiepiscopum quatuordecim de iure suffraganeos habere diximus, dominus autem papa non nisi sex scribit; sciendum est, quod Paneadensis ciuitas, quae est Caesarea Philippi, nondum habebat episcopum, et isti sex reliquos detinebant episcopatus. Sidoniensis enim detinebat, sicut et nunc etiam detinet, Sareptanum; Tripolitanus uero Botriensem, Archensem, Artuscensem; Antaradensis uero, qui et Tortosanus dicitur, Aradiensem et Maracleensem. Ex his autem sex, Antiochenus patriarcha tres sibi habebat obedientes, Antaradensem uidelicet, Tripolitanum et Bibliensem. Captis enim praedictis urbibus, in eis consecrauit episcopos, ea intentione, ut Tyrensi metropoli expedita, et archiepiscopo iuxta prisca constituta sibi debitam exhibente obedientiam, ipse eos sine difficultate ei, sicut et de iure tenebatur, restitueret. Erant autem eae praedictae ciuitates in comitatu Tripolitano, unde, domino rege non impediente, liberius hoc poterat facere Antiochenus patriarcha; in reliquis autem tribus, Berytho, Sidone et Ptolomaida, quae est Accon, dominus Hierosolymitanus patriarcha consecrauit episcopos tali intentione ut, capta urbe Tyrensium, et ibi per eumdem archiepiscopo consecrato, eos sibi restitueret; praesumebat enim, ut contra priscam consuetudinem Tyrensis aliquando ei deberet obedire, fiduciam habens in litteris domini papae Paschalis, quibus domino Balduino, primo Hierosolymorum regi et domino Gibelino, tertio Hierosolymorum patriarchae, concessisse uidebatur, quod quascunque ciuitates dominus rex aut eius exercitus acquisierant iam, uel acquisituri erant, omnium earum episcopi Hierosolymitano patriarchae subiacerent; sicut praemissum est, cum de regno domini Balduini, Hierosolymorum regis primi, tractaremus. Sic igitur uniuersa Tyrensi prouincia, antequam ipsa metropolis expediretur, expedita, praedicti duo patriarchae dioecesim inter se diuiserunt; et quod extra regnum erat, ab eo loco qui dicitur Passus pagani, inferius, Antiochena habuit et habet Ecclesia; quod uero citra est et intra regni fines continetur, Hierosolymitanus possedit patriarcha. Tandem uero urbe Tyrensi per Domini misericordiam liberata, post annum ab eius liberatione quartum, Hierosolymitanus ibi, ut praediximus, consecrauit archiepiscopum, et eos quos detinebat sibi restituit suffraganeos. Cum medio tempore, dum eam in propria cura Hierosolymitanus haberet patriarcha, ita attenuata est et ad nihilum redacta, ut etiam de Ecclesiis quae infra ambitum eiusdem ciuitatis erant, non nisi unam futuro reseruarent archiepiscopo. Factumque est, sicuti uulgari prouerbio dici solet, ut petentibus et immeritis, de alieno corio fierent larga corrigia; contendunt etiam usque hodie, de nostris uisceribus praedicti duo domini, in nostram iniuriam fortes, de nostra paupertate facti locupletiores; et distractis membris, quorum integritate a diebus antiquis, a temporibus apostolorum, consentientibus sanctis et uniuersalibus septem synodis, longe lateque floruerat, lacera iacet, et suis potioribus mutilata membris exspectat consolationem, et non est qui consoletur eam; porrigit manum, et non est qui adiuuet; facti sumus similes illis de quibus dicitur: "Quidquid delirant reges, plectuntur Achiui". Satiantur de nostris carnibus, quibus utinam aliquando id contingat ad uomitum! Huius tamen tanti causam mali Romanae non immerito imputamus Ecclesiae; quae, dum Hierosolymitano nos praecipit obedire, ab Antiocheno indebite nos patitur decurtari; nos enim, si nostra nobis restitueretur integritas, prono animo, sicuti sumus filii obedientiae, alterutri illorum parati essemus sine contradictione, sine molestia, subesse. Nemini autem alienum uideatur a nostro proposito, qui professi sumus historiam conscribere, quod de nostrae statu ecclesiae haec interseruimus; nec enim decet nos aliena tractare, et nostrorum immemores fieri negotiorum. Sicut enim prouerbialiter dici solet, Male orat, qui sui obliuiscitur. Sed nunc ad historiam redeamus. [14,15] CAPUT XV. Reuerso itaque domino rege a partibus, ut praemisimus, Antiochenis, ecce iterum turba periculosa nimis suboritur. Nam ex causis quibusdam, quidam in dominum regem, de maioribus regni principibus coniurasse dicuntur, Hugo uidelicet comes Ioppensis, et Romanus de Podio, dominus regionis illius quae est trans Iordanem. Quod ut euidentius pateat, altius aliquantulum repetenda est historia. Tempore domini Balduini de Burgo, qui hunc Fulconem in regno praecesserat, nobilis quidam uir, et apud suos potens, Hugo de Pusato, de episcopatu Aurelianensi, cum uxore Mamilia, filia domini Hugonis Cholet, comitis de Ruci, orationis gratia Hierosolymam petens, filium habuit in Apulia. Uxor enim eius grauida iter arripuerat; quem, quoniam tenellus erat nimium et cum salute non poterat deportari, ibi dimisit apud dominum Boamundum consanguineum suum; et transfretans, ad dominum regem Balduinum, item secundum carnem propinquum, uenit. Cui rex statim post introitum suum, ciuitatem Ioppen, cum pertinentiis suis, sibi et haeredibus suis, iure haereditario dedit habendam; ubi non multo post, praedictus nobilis homo uitam morte finiuit. Cuius uxorem eum praedicta urbe dominus rex cuidam iterum nobili uiro, comiti uidelicet Alberto, fratri comitis de Namura, uiri potentissimi de imperio, de episcopatu Leodiensi, concessit. Cum autem uterque intra modicum tempus decessisset uita, tam comes praedictus quam uxor eius; Hugo praedictus qui puer in Apulia remanserat, iam pubes factus, patris haereditatem, more parentum, ad se iure haereditario deuolutam, a domino rege petiit et impetrauit; qua obtenta, dominam Emelotam, Arnulfi patriarchae neptem, et magnifici uiri domini Eustachii Grener uiduam, duxit uxorem; ex qua praedictus dominus Eustachius filios susceperat geminos, Eustachium iuniorem, urbis Sidoniensis dominum, et Galterum, qui Caesareae praefuit. Defuncto autem domino Balduino dominoque Fulcone in regni solio sublimato, contigit inter eumdem dominum regem comitemque praenominatum, ex causis occultis graues oriri simultates. Dicebatur a nonnullis quod dominus rex suspectum nimis haberet comitem, ne cum domina regina familiaria nimis misceret colloquia; cuius rei multa uidebantur exstare argumenta. Unde et maritali zelo succensus, inexorabile odium aduersus eum dicebatur concepisse. Erat autem idem comes adolescens, corpore procerus, decorus forma, actibus insignis militaribus, gratiosus in oculis omnium, in quem uidebantur naturae dona plena liberalitate conuenisse; ita ut in regno uel corporis elegantia, uel generositatis titulo, uel rei militaris experientia, nullum procul dubio haberet parem; dominae quoque reginae ex parte patris ualde proximus; eorum enim patres consobrini fuerant, id est duarum sororum filii. Quidam uero uerbum huiusmodi palliare uolentes, dicebant id solum odiorum fuisse fomitem, quod comes quasi arrogans et de se plus aequo praesumens, domino regi nolebat, more aliorum regni principum, subiici; et eius detrectabat ceruicose nimis imperiis obedire. [14,16] CAPUT XVI. Exsurgens interea Galterus Caesariensis, eiusdem comitis priuignus, uir toto corpore elegantissimus, uiribus insignis, aetate integer, a domino rege, ut dicitur, subornatus, in coetu procerum, praesente domino rege, ubi curia erat frequentissima, publice, et more accusatoris obiicit comiti quod maiestatis crimine reus erat, et quod contra domini regis salutem, cum quibusdam factionis eiusdem complicibus, contra bonos mores et contra nostrorum disciplinam temporum conspirasset. Comes uero inficiatus crimen, se ipsum obtulit, quod iudicium curiae super obiectis, tanquam in hac parte innocens, paratus erat subire. His ita se habentibus uerbis, de consuetudine Francorum, decernitur inter eos pugna singularis, et ad exsequendam pugnam dies competens designatur. Comes uero soluta curia, Ioppen reuersus, dubium est an ueritus conscientiam, et obiecti criminis reum se cognoscens, an curiam habens suspectam, ad praefixam diem praesentem se non exhibuit; unde maiorem obiecti criminis merito incurrit, etiam apud fautores suos, suspicionem. Curia uero, et procerum conuentus, eius attendentes contumaciam, eum licet absentem, tanquam obiecti criminis reum condemnauerunt. Quod comes intelligens, rem est aggressus usque ad illam diem inauditam, odio populi et omni indignatione dignam: Ascalonam enim urbem, nomini Christiano inuisam, et hostibus familiarem nostris, nauigio properans, contra dominum regem ab hostibus opem postulaturus, ingressus est. Illi uero uidentes nostrorum intestina praelia et domesticas seditiones suis incrementis accedere, et nostrorum esse causam periculorum, gratuitum impendunt assensum: sumptisque ab eo obsidibus et pactis hinc inde redactis ad consonantiam, Ioppen reuersus est. Porro Ascalonitae pertinaci in nos et obstinato odio ducti, et de comitis foedere et gratia facti securiores, solito proteruius, et magis confidenter fines nostros inuadentes, liberis discursibus, nemine prohibente, praedam agentes usque Arsur, quae alio nomine dicitur Antipatrida, currere non timuerunt. Quod audiens rex, conuocatis de uniuerso regno militaribus copiis, et populi immensitate multa, Ioppen obsidet. Haec uidentes quidam de fidelibus eius, qui cum eo erant in eadem urbe, Balianus uidelicet senior, et quidam alii Deum timentes, quod ita in praeceps totus ire decreuerat comes; et quod fidelium et amicorum salutaribus suorum monitis, ab incoepto pernicioso reuocari non poterat, sed causas pertinaciter amplioris tractare periculi non uereretur, relinquentes quae ab eo habebant beneficia, meliores partes secuti, ad dominum regem se contulerunt. [14,17] CAPUT XVII. Interea dominus patriarcha Willelmus, uir mitissimus et pacis amator, et quidam de regni principibus, uidentes intestina haec praelia regno nimis esse periculosa, attendentes illud euangelicum: Omne regnum in se ipsum diuisum desolabitur, et domus supra domum cadet (Matth. XII, 25); timentes, sicut et merito timere poterant, ne hac occasione hostibus Christiani nominis damni inferendi maior pateret occasio et opportunitas, medios se constituunt, et de bono pacis inter dominum regem, et saepe dictum comitem conantur utiles inuenire tractatus. Tandem uero post multas altercationes, sicut in huiusmodi fieri solet, placet pacis compositoribus, ut pro bono pacis, et ut domino regi aliquid amplioris impenderetur honoris, comes per triennium extra regnum fieret: quo peracto, cum domini regis gratia in regnum iterum, sine calumnia quam pro eodem negotio de caetero pateretur, cum suis quos eduxerat ei liceret introire; interim uero de redditibus possessionum suarum, omne eius debitum, et quod undecunque contraxerat aes alienum, persolueretur. Per idem tempus, dum dominus rex circa Ioppen ita esset occupatus, et dominus Rainerius cognomine Brus, cum aliis regni principibus ibidem moram faceret, ciuitas Pancadensis, a Tegelmeluch Damascenorum rege obsessa, antequam rex obsessis ministrare posset, quod cum multa instantia procurabat, subsidium, uiolenter effracta, in manus deuenit hostium. Captis quoque ciuibus, et qui in ea erant stipendiariis utriusque tam equitum quam peditum ordinibus, uxor praedicti nobilis et strenui uiri cum aliis transmigrationem passa est captiua. [14,18] CAPUT XVIII. Interea comes Ioppensis transitum exspectans, dum Hierosolymis prout consueuerat moram faceret, accidit quod in eo uico, qui dicitur Pellipariorum, ante meritorium unius negotiatorum, Alfani nomine, dum super mensam eius alea luderet, quidam miles natione Brito, super comitem nihil tale uerentem, sed pro ludo sollicitum, ex improuiso educens gladium, multis eum, et hostiliter nimis confodit uulneribus, in facie uniuersorum astantium. Fit ergo repentinus statim populorum concursus, et ciuitas omnis, audita facti acerbitate immanissimi, concussa est et infremuit uehementer. Sermo publice unus in omnium ore uertebatur, non sine regis conscientia hoc fieri potuisse; nec maleficum, nisi de regis fauore confisum, talia praesumpsisse moliri; spargitur per uulgus uniuersum, comitem innocentem iniustas pati calumnias; et regem odii quod aduersus eum gratis, et praeter merita comitis, conceperat, nimis euidens argumentum dedisse. Accedit itaque comiti plebis fauor, et gratia popularis: et quidquid ei obiectum fuerat, totum de malitia processisse uidebatur. Quod sane postquam domino regi compertum innotuit, uolens factum purgare et se constituere manifestis indiciis innocentem, maleficum iubet iudicio sisti, et pro commisso flagitio, omnibus notorio, nec accusatore nec testibus indigente, ubi iuris ordo non erat necessarius, dignam pro meritis praecipit reportare sententiam. Conuocata igitur curia, de communi consensu, praedictus sicarius, mutilationis membrorum iudicatur subire discrimen. Quod, postquam regi nuntiatum est, exsecutioni praecipit mandari sententiam, eo solo excepto, ne lingua inter mutilanda membra computetur; illam excepit, ne forte diceretur studiose factum, ut illi amputaretur lingua, ne se missum a rege et rei ueritatem posset confiteri. In quo plane facto, prudenter nimis suae rex praeuidit existimationi, multumque conceptam aduersus se compescuit indignationem; nam ab illo, neque secreto neque publice, uel ante uel post membrorum dispendium potuit extorqueri, quod de domini regis mandato uel conscientia ad illud tam enorme factum processisset sed de proprio motu: et sperans in eo se domini regis gratiam promereri posse, id tale praesumpsisse fatebatur. Comes autem curae proprii corporis habendae gratia, et causa procurandae salutis moram faciens, recepta ad plenum conualescentia, moestus plurimum, tum pro illata recenter iniuria, tum quia per loca incognita mendicare, propria haereditate extorris, compelleretur, iuxta condictum regno egressus, in Apuliam se contulit, ubi dominus Rogerus, qui uniuersam illam iam sibi subiugauerat regionem, eum benigne recepit, putans quod causa inuidiae uirum strenuum et nobilem eius aemuli regno depulissent; et ei compassus, comitatum contulit Garganensem: ubi morte praeuentus immatura, uir lugendus posteris, in regnum deinceps non est reuersus. Ab ea die quicunque comitis apud dominum regem fuerant delatores et incentores odii, dominae Milisendis reginae, quam etiam obiecti criminis quodammodo respergere uidebatur infamia, et dolor immanissimus, expulsi comitis macerabat praecordia, indignationem incurrentes, exactam pro tutela proprii corporis oportebat habere diligentiam. Maxime autem Roardum seniorem, qui postmodum dictus de Neapoli, qui dominum regem praecipue in eam induxerat odiorum materiam, domina regina quibus poterat persequebatur modis. Non erat eis tutum, ante eius accedere praesentiam; sed et publicorum conuentuum se subtrahere coetibus erat consultius; sed nec domino regi, inter fautores et consanguineos reginae, tutus omnino erat locus. Tandem placata eius indignatione per quorumdam eorum familiarium interuentionem, rex alios quoque eiusdem rancoris participes, multa uix reconciliauit instantia, eatenus tantum, ut ante eius praesentiam eis liceret cum aliis introire. Rex autem ab ea die ita factus est uxorius, ut eius quam prius exacerbauerat, mitigaret indignationem, quod nec in causis leuibus, absque eius conscientia attentaret aliquatenus procedere. [14,19] CAPUT XIX. Per idem tempus, petentibus Damascenis a domino rege pacem temporalem, praeter alia quae gratia obtinendi foederis contulerunt, omnes captiuos, quos in urbe Paneadense ceperant, simulque et praedicti strenui uiri, cuius erat ciuitas, domini uidelicet Rainerii Brus uxorem ex compacto restituerunt. Quam uir egregius et insignis post biennio reuersam, ad maritalis amplexus participium de uotus admisit. Cognoscens autem postmodum quod non satis prudenter se apud hostes habuerat, et maritalis tori reuerentiam non satis caute, matronarum more nobilium, obseruauerat, abiecit eam a se; illa uero culpam non inficiens, claustrum sacrarum uirginum Hierosolymis ingressa, uoto se obligans perpetuae continentiae, sanctimonialis effecta est. Ea demum defuncta, praedictus uir inclytus Agnetem duxit, domini Willelmi de Buris neptem; quam postmodum eodem defuncto, Girardus Sidoniensis accepit uxorem: unde natus est Rainaldus, qui nunc eidem Sidoniorum praeest ciuitati. Praedictam uero Paneadensium urbem, quam ita diximus domini sui absentia superatam, quidam Assissinorum magistratus, Emir Ali nomine, a populo suo diu possessam, suscepta pro ea compensatione placita, nostris non multo ante tempore resignauerat et tradiderat habendam, quam sine interuallo rex praedicto uiro, iure haereditario concesserat possidendam. Quis autem sit Assissinorum populus, et quam friuolas et Deo odibiles sequatur traditiones, in sequentibus loco et tempore docebimus; interim autem id de eis nouisse sufficiat, quia populus est Christianis, et aliarum sectarum nationibus, et maxime principibus suspectus admodum et merito formidabilis. [14,20] CAPUT XX. Interea qui ab Antiochenis pro domino Raimundo, Pictauiensium comitis filio missi erant, ut praemisimus, prout eis iniunctum fuerat sollicite inuestigantes, ubi compendiosius eum inuenire possent, certis didicerunt relationibus, eum apud dominum Henricum seniorem Anglorum regem, a quo et arma sumpserat militaria, moram facere. Unde recto itinere in Angliam abeuntes, praedictum ibi reperiunt adolescentem; cui causa uiae secretius patefacta, de consilio domini regis benefactoris sui, uerbum oblatum deuotus amplectitur, et uiae necessaria praeparans, iter nemini notus ingreditur. Praesenserat porro dux Apuliae Rogerus, quae de illius uocatione apud Antiochiam concepta fuerant; unde in singulis Apuliae urbibus maritimis praetenderat insidias, ut eum comprehenderet, sperans quod si eius posset transitum praepedire, facilius ad petitam haereditatem, redemptis pecunia illius regionis magnatibus, posset obtinere compendium. Verum dominus Raimundus prudenter celans propositum, omni fastu deposito, tanquam unus de popularibus, nunc pedes, nunc uilibus insidens iumentis, inter plebeios iter carpebat incoeptum, nulli unquam uel leue generositatis aut copiarum praetendens argumentum. Socii autem eius per turmas diuisi, simul et familia, quidam per diaetas tres aut quatuor praecedebant, quidam uero sequebantur, tanquam ad eum nullum habentes respectum. Sic ergo peregrino et uili amictus habitu, et seruorum plerumque subiens officia, specie fallens uniuersos, hostis prudentis et potentissimi declinauit tendiculas. Perueniens itaque Antiochiam, amicos suo exhilarauit aduentu; quibusdam uero non modicam intulit formidinem, qui principissae fautores, huius promotioni resistere nitebantur. Porro modico ante tempore, postquam tamen praedicti missi fuerant, ut dominum Raimundum citarent, Aaliza principissa domini Boamundi uidua, dominae quoque Milisendis reginae soror, quam pater eius a ciuitate exclusam Antiochena, Laodicia et Gabulo iusserat esse contentam, interueniente apud regem sorore sua, ne actibus eius obuiaret, quorumdam procerum fulta patrocinio, iterum Antiochiam ingressa est, pro domina se gerens; et uniuersa ad suam reuocabat sollicitudinem. Inter haec Radulphus Antiochenorum patriarcha subdolus, et in omni uia sua multiplex, principissae persuaserat ut eius interim aduersus clericos suos, qui eum persequebantur, gratia fungeretur et obsequiis, quod is qui uocatus erat, et uenisse dicebatur, dominus Raimundus, ei esset destinatus, et futurus maritus; credulamque nimis hac uana spe deludebat. Raimundus autem praesentiens, quod absque domini patriarchae gratia et consilio ad optatum pertingere non posset, per interpretes utrique familiares, aditum quaerit, quomodo domini patriarchae sibi fauorem comparet et plenius conciliet affectum. Exigitur ergo a domino Raimundo, ut iuramento corporaliter praestito, domino patriarchae fidelitatem exhibeat; uersa uice, suscepturus sine difficultate puellam in uxorem, et cum omni quiete principatum; interseritur etiam pactis, quod si domini Raimundi frater, Henricus nomine, in partes descenderet Antiochenas, dominus patriarcha fideliter elaboraret, quomodo puellae matrem, domini Boamundi uiduam, cum duabus urbibus maritimis et earum finibus, haberet uxorem. Sic ergo pactis interpositis et iureiurando roboratis, admissus est in urbem, adhuc exspectante matre, ut sibi omnis ille nuptiarum fieret apparatus; et confestim ad basilicam apostolorum Principis deductus, dominam Constantiam adhuc intra nubiles degentem, annos tradente domino patriarcha, et id fieri postulantibus magnatibus uniuersis, duxit uxorem. Principissa uero audiens quod delusa esset, Antiochia subito egressa, in suam se contulit regionem, principem postea inexorabili odio persecuta. Ab ea igitur die de elato factus elatior, solidas nimium se sperans in domino principe bases recepisse dominus patriarcha, solito se exhibebat arrogantiorem, de domino principe plus aequo praesumens, et plane deceptus; nam princeps pro magna ducens ignominia, quod ab eo fidelitatem extorserat, beneficii immemor, coepit eum hostiliter persequi; et iuramenti prodigus, aduersariis eius adiunctus est. [14,21] CAPUT XXI. Erat autem idem dominus Raimundus, egregii sanguinis prisca generositate insignis, corporis eximia proceritate et tota eiusdem gratissima compositione praestantissimus; adolescens, uix prima malas uestitus lanugine, speciosus forma prae regibus et principibus orbis terrae, uerbo et affabilitate commendabilis, tota sui habitudine uenustam principis eximii praetendens elegantiam; armorum usu et rei militaris experientia, omnibus qui eum praecesserunt, uel secuti sunt, anteponendus; litteratorum, licet ipse illiteratus esset, cultor; in diuinis assiduus, ecclesiasticorum officiorum et maxime in diebus solemnibus auidus auditor; coniugalis integritatis, postquam duxit uxorem, sollicitus custos et seruator; in cibo et potu sobrius, munificus et liberalis supra modum; sed parum prouidus, aleae et damnosis talorum ludis plus aequo insistens. Erat praeterea inter caeteros quos patiebatur defectus, animo praeceps, in agendis impetuosus, in ira modi nescius, rationis expers, parum felix; in ea fidelitate quam domino patriarchae promiserat iuramenti immemor, et fidei interpositae prodigus. [14,22] CAPUT XXII. Porro Ascalonitae illis diebus insolentiores solito, et successibus facti animosiores, uniuersam regionem liberis nimium discursibus percurrebant. Erat autem eadem ciuitas principi Aegyptiorum subiecta potentissimo, qui timens ne, ea subacta, Christianorum exercitus in Aegyptum irrumperent, et eius turbarent quietem, omni sollicitudine et sumptibus infinitis dabat operam, ut eam quasi pro muro inter se et nostram haberet regionem; formidansque ne continuis laboribus et bellorum indeficientibus periculis, suorum uirtus succumberet, singulis trium mensium spatiis, nouos populos recentesque legiones in subsidium ciuium, cum uictu necessario, et armorum copia sollicitus dirigebat. Hi autem qui de nouo accedebant, uolentes tirocinii sui uires experiri, et animositatis certa dare insignia, plerumque inuitis ueteranis, discursus et expeditiones, experimenti frequenter moliebantur gratia. Nostri uero uidentes praesumptionem eorum non cessare, et uires indeficienter reparari, et morte ciuium, hydrae more, ciues amplius et indesinenter suscipere incrementum; post multa consilia, optimum iudicant, contra hanc hydram immanissimam, damno capitum factam locupletiorem, et toties attritam, grauiter, in nostra pericula renascentem, municipia in circuitu per gyrum aedificari, unde collecta facilius militia, et de uicino commodius hostium discurrentium refrenari posset impetus, et ciuitas frequentius impugnari. Prouiso igitur loco ad hoc idoneo, circa radices montium in campestrium initio, quae inter montes et urbem praedictam continuo interiecta sunt tractu, in ea parte Iudeae quae tribui Simeon sorte exiit in funiculo distributionis, urbem ueterem et dirutam, Bersabee nomine reaedificare parant. Conuocato itaque uniuersi regni populo, domino quoque patriarcha Guillelmo et magnatibus, opus conceptum aggrediuntur, et incoeptum bonis auibus, consummatum, auctore domino felicius praesidium aedificantes muro insuperabili, antemuralibus et uallo, turribus quoque munitissimum, milliaribus duodecim a praedicta distans Ascalona. Hic locus tempore filiorum Israel, terrae promissionis ab Austro, sicut et Dan, quae hodie dicitur Paneas, uel Caesarea Philippi a septentrione erat terminus, sicuti in Veteri Testamento saepius inuenitur, a Dan usque Bersabee (Iud. XX, 1; II Reg. III, 10). Hic Abraham, sicut et alibi in plerisque locis, puteum dicitur fodisse, cui nomen ex aquarum copiis indidit, Abundantia. De his etiam et Iosephus in libro Antiquitatum meminit dicens: Abimelech itaque et terram ei distribuit, et pecuniam, constitueruntque ut inter se sine dolo conuersarentur, facientes ad quemdam puteum foedus quem Bersabeae uocant, quod foedus Putei dici potest; sic autem hactenus a comprouincialibus nominatur. Dicitur autem et Puteus septimus, Arabice autem Bethgebrim, quod interpretatur domus Gabrielis. Consummato igitur praesidio, et partibus omnibus absoluto, de communi consilio traditur fratribus domus Hospitalis quae est Hierosolymis, qui usque in praesens depositum debita custodierunt diligentia, factique sunt impetus hostium in ea parte debiliores. [14,23] CAPUT XXIII. Post haec non multo temporis interuallo, dominus Pontius comes Tripolitanus, Bezeuge Damascenorum principe militiae in fines Tripolitanos ingresso, sub castro quod Mons peregrinus dicitur, hostibus cum omni suorum manu uiriliter occurrens, dissolutis agminibus suis, et in fugam uersis, captus est; et prodentibus eum Surianis, qui in Libanicis super eamdem ciuitatem habitant iugis, occisus est, Raimundo filio haerede relicto et in eodem comitatu successore. Captus est ibidem nihilominus dominus Giraldus, eiusdem ciuitatis episcopus; sed postquam apud hostes aliquandiu ignotus detentus est, dato pro se captiuo uno, qui apud nostros detinebatur in uinculis, libertati pristinae restitutus est. Cecidit in eodem praelio nobilium praedictae urbis, sed et mediae manus hominum maxima multitudo. Raimundus autem patre defuncto, collectis de residuo militiae auxiliis et pedestrium manu ualida congregata, subito Libanum in uirtute magna conscendens, omnes illos uiros sanguinum, qui praedictum potentem uirum in agrum Tripolitanum, suis persuasionibus induxerant, et quos paternae necis et publicae stragis reos esse deprehendere potuit, cum uxoribus et liberis, uinculis mancipatos Tripolim deduxit; ubi in praesentia populi, in ultionem sanguinis eorum qui in acie ceciderant, eos uariis affecit suppliciis, et durissima mortis genera, tamen pro immanitate commissi sceleris debita, compulit experiri. Haec prima uirtutis suae rudimenta praedictus adolescens comes, omnium in se prouocans affectum et fauorem concilians, dedit. [14,24] CAPUT XXIV. Nuntiatur interea, et multorum relatione diuulgatur, quod dominus Ioannes, Constantinopolitanus imperator, domini Alexii filius, conuocatis de uniuersi imperii finibus, populis, tribubus et linguis, in multitudine curruum et quadrigarum, et inauditis copiis equitum congregatis, in Syriam descendere maturabat; nec erat sermo fide uacuus. Statim enim ex quo fama comperit certiore quod Raimundo uocato ciues ei Antiochiam tradidissent, et domini Boamundi filiam ei contulissent uxorem, disposuerat Antiochiam uenire, multum indignans quod absque eius conscientia et mandato, aut domini sui filiam nuptui collocare praesumpserant; aut ciuitatem alterius ditioni, eo inconsulto, ausi fuerant mancipare. Eam enim cum uniuersis adiacentibus prouinciis ad sui iurisdictionem reuocans, sibi uindicare contendebat; asserens magnos illos principes, uiros uirtutum, et immortalis memoriae, et a Domino missos, qui in prima uenerunt expeditione, quos longum nimis esset enumerare per singulos, cum patre suo et imperio antecessore domino Alexio conuenisse, multa munerum et obsequiorum interuentione, quod quascunque urbes uel castella in tota illa profectione quocunque casu comprehenderent, eius sine contradictione subiicerent imperio, et mancipatas pro posse et uiribus quousque ipse cum suis adesset copiis, fideliter conseruarent. Et hoc allegabat gestis insertum et praedictorum principum iuramentis corporaliter praestitis confirmatum. Certum est autem praedictos principes cum domino imperatore pacta iniisse; ipsumque uersa uice conditionibus quibusdam se principibus obligasse, a quibus ipsum prius certum est defecisse: unde ei tanquam pactorum uiolatori se non teneri constanter asserebant, qui praedictis conditionibus interfuerant; eosque qui iam uita decesserant, nihilominus reddebant excusatos, dicentes eum prius tanquam uarium et inconstantem hominem, et cum eis fraudulenter uersatum, aduersus sua pacta uenisse. Unde et merito lege pactorum se dicebant absolutos: Iniquum est enim ei fidem seruari, qui contra pacta nititur uersari. Facto igitur per annum continuum, missis procuratoribus per uniuersum regnum, ad iter apparatu pro imperiali magnificentia necessario, in curribus et equis, thesauris numerum et pondus et mensuram nescientibus, et copiis infinitis, superato nauigiis Hellesponto, qui uulgari appellatione dicitur brachium Sancti Georgii, uiam uersus Antiochiam dirigit, in multitudine graui. Transcursis igitur mediis prouinciis in Ciliciam peruenit, ubi moram faciens, Tarsum primae Ciliciae metropolim egregiam obsidens, occupauit eam uiolenter; et eiectis ex ea domini principis Antiocheni fidelibus, quorum fidei urbem praedictam commiserat, suos induxit. Ipsum autem et de Adama, et Mamistra et Anauarza secundae Ciliciae metropoli celeberrima, et cunctis eiusdem prouinciae ciuitatibus, et municipiis et oppidis quibuslibet, facere non distulit. Sicque uniuersam Ciliciam per annos quadraginta, a principe Antiocheno sine calumnia possessam, ex quo praedicta Tarsus, per manum domini Balduini, fratris domini ducis; Mamistra uero cum omni reliqua regione, per manum domini Tancredi uiri clarissimi, antequam Antiochia in nostram deuenisset potestatem, Christianae libertati restitutae sunt, suo contra ius et pium uindicans imperio: inde etiam cum uniuersis exercitibus suis in multitudine uirtutis suae progrediens, Antiochiam accelerat; ad eamque perueniens, statim more hostili circumuallat obsidione. Ordinatis itaque per gyrum machinis et ingentibus tormentis congruis stationibus collocatis, urbem coepit uehementius arctare. [14,25] CAPUT XXV. Dum haec circa Antiochiam aguntur, Sanguinus uir sceleratissimus, et Christiani nominis immanissimus persecutor, uidens comitem Tripolitanum cum multa suorum manu paulo ante corruisse, regionem quoque uniuersam militaribus destitutam auxiliis, in finibus Tripolitanis supra ciuitatem Raphaniam, in monte situm praesidium, cui nomen Mons-Ferrandus, de quo etiam superius praemisimus, potenter obsidet; et oppidanos intus obsessos acriter impugnat, urget indesinenter et multa molestat instantia. Hoc audiens comes Tripolitanus Raimundus, adolescens, Pontii praedefuncti filius, domini regis ex sorore nepos, missis sub omni celeritate nuntiis, dominum regem profusis anxie precibus rogat, ut in tanta necessitate, rebus pene desperatis non moretur subuenire, sed opem laturus acceleret. Dominus itaque rex paterno more pro uniuersis Christiani populi necessitatibus debitam gerens sollicitudinem, conuocatis subito uniuersis regni principibus et militaribus tam equitum quam peditum auxiliis conglobatis, impiger aduolat, et Tripolitanis se ex improuiso exhibet finibus. Occurrunt ibidem nihilominus et domini principis Antiocheni, sinistra deferentes, nuntii, scriptis et uiua uoce asserentes, quod et uerum erat, dominum imperatorem Antiochiam obsedisse; monentes et multa rogantes instantia, quatenus illuc cum omnibus copiis descendat, et fratribus in graui anxietate positis, mature subueniat. Habita itaque deliberatione, quid in tam ancipiti facto fieri oporteret; placuit uniuersis, ut prius Christianis in uicino castro uallatis, ministretur auxilium, quod satis leue uidebatur; dehinc omnes unanimiter Antiochenis subuenturi, progrediantur. Coniunctis igitur adinuicem, tam domini regis quam comitis uiribus, et robore collato, hostibus obuiam, gratia destituti diuina, progredi nituntur. Ubi ad locum coeperunt appropiare destinatum, Sanguinus audiens nostrorum aduentum, obsidionem soluens, ordinatis agminibus, eis occurrit. Nostri quoque instructis aciebus et iuxta militarem disciplinam dispositis, nihilo segnius unanimiter procedentes, uersus oppidum, obsessis opem laturi, contendunt; et ut municipium alimentis uacuum, comportatis repleant necessariis. Qui autem duces erant itineris, nostrum praecedentes exercitum, errore an malitia dubium est, commodiorem et planam a laeua declinantes uiam, montis ardua secuti, per loca inuia et angusta nimis nostras inducunt acies, ubi Martiis congressibus locus non erat idoneus, nec habilis ad resistendum, neque ad impugnandum opportunus. Quod uidens Sanguinus, sicut erat uir sagacissimus, et rei militaris multam habens experientiam, uidens meliorem se habere calculum, animo feruens, suos conuocans, et inter millia suorum primus, uerbo suos erigens, prouocans exemplo, in medias nostrorum irruit acies; et uiriliter dimicans, ad nostrorum stragem animat, et agmina nostra prima in fugam conuersa prosternit. Videntes autem nostri maiores exercitus, primas acies defecisse, et in nullo resistendi spem habere, seque in angusto positos, subueniendi afflictis copiam non habere, monent dominum regem ut saluti consulens, in uicinum se conferat praesidium. Quod uidens dominus rex esse pro tempore expedientius, in praesidium se cum paucis recipit, pedestribus copiis pene omnibus, aut neci traditis aut in uincula coniectis. Captus est ibi egregiae indolis adolescens comes Tripolitanus, et de equestri ordine cum eo capti sunt nonnulli. Pars autem dominum regem secuta, in municipium ingressi, uitae consuluerunt quocunque modo, et saluti. Amiserunt ergo illa die impedimentorum uniuersam multitudinem, equos et ad sarcinas deputata animalia, quibus praedictum oppidum instaurare fuerat propositum. Nam qui in castrum fugientes ingressi sunt, uacui, et sola secum arma, quibus muniti erant, habentes, nihil uictus intulerant. Cecidit illa die inter caeteros uir magnificus, nobilitate et armorum usu insignis Gaufridus Charpalu, domini Ioscelini senioris Edessani comitis frater, cuius interitus tanquam strenui uiri, multis exstitit doloris causa amplioris, et uniuersum concussit exercitum casus eius lugubris. [14,26] CAPUT XXVI. Sanguinus interea uidens nostros nihil prorsus alimentorum intulisse in castrum, se eorum copias habere uniuersas, et omnes regni uires attriuisse, comitem quoque se habere in uinculis, regem etiam in castro semiruto et alimentis uacuo, cum regni maioribus inclusum; apposuit iterum municipium obsidione claudere; sperans non esse qui possit obsessis subsidium ministrare; idque praesidium infra paucos dies non dubitans se posse euincere. Conuocatis igitur in unum cuneis, redeunt nostrorum spoliis onusti, ampliorem praedam prae collectorum multitudine fastidientes; et castrum ordinatis in gyrum legionibus, obsidione uallat urgentissima. Porro intus cum domino rege se contulerant, de regni proceribus, Willelmus de Buris constabularius, Rainerus Brus miles insignis, Guido Brisebare, Balduinus de Ramis, Hemfredus de Torono, tyro et nimium adolescens; et alii plures, cum quibus rex habens consilium, deliberat quid in tanta, tamque angusta et urgente necessitate fieri oporteat. Decernunt ergo pariter, ut principem Antiochenum et Edessanum comitem Ioscelinum iuniorem in suum sollicitent subsidium; dominumque Hierosolymorum patriarcham cum uniuersis regni populis inuitent; et interim eorum quocunque modo praestolentur aduentum. Per idem tempus, dum haec circa Montem Ferrandum aguntur, Rainaldus, qui cognominatus est Episcopus, nepos domini Rogerii episcopi Liddensis, militiae Sancti Georgii primicerius, miles in armis strenuus et actibus militaribus insignis, dum Ascalonitas more solito, sed incaute prosequitur, in praetentas casu decidens hostium insidias, captus est. Interea non cessant nuntii, sed sub omni celeritate properant. Hic dominum principem debita stimulat instantia; et regis et suorum necessitates edocens, moras arguit, festinare monet attentius: ille dominum Edessanum comitem continuus incendit hortatibus. Tertius Hierosolymam festinus accelerat, et populum commouet uniuersum. Verum princeps Antiochenus dubius quid faciat, haeret aliquantulum; nam pro foribus habens imperatorem, urbi timet, si tentet abscedere: iterum domino regi in tanta necessitate posito, durum nimis et inhumanum reputat non subuenire. Tandem domini regis et Christiani populi molestiis et anxietatibus compatiens, ciuitatem suam Domino committens, satius iudicat cum fratribus quantumlibet aduersa sustinere, quam eis sic deficientibus, abundare prosperis, et qualibet tranquillitate gaudere. Conuocat igitur proceres, et populi maiores; reuelataque cunctis propria conscientia, inuitat omnes ad regis subsidium, et facile persuadet. Sponte enim in eadem Deo gratissima concurrunt omnes desideria; et subito paratos se offerentes, ab urbe egressi, dominum imperatorem circa eamdem ciuitatem relinquentes, unanimiter ad domini regis subsidium proficiscuntur. Comes quoque Edessanus, cum uniuersis uiribus suis pari uoto accingitur, et ad idem opus mira festinat celeritate. Dominus quoque Hierosolymorum patriarcha Willelmus, collectis uniuersis copiis, quas in regno potuit inuenire, assumpto sibi Dominicae crucis uenerabili ligno, illuc impiger accelerat; et undique suffragia corrogans, in eorum subsidium mature contendit. [14,27] CAPUT XXVII. His ita circa dominum regem se habentibus, Bezeuge regni Damascenorum procurator et princeps militiae de quo etiam superius fecimus mentionem, audiens regnum solito robore uacuum, regem in extremis regionibus obsidione clausum, principes et uniuersum populum circa eius liberationem sollicitum, ad illas partes unanimiter conuolare; ratus ex tempore nocendi occasionem inuenisse optatam, cum multa militia in regnum ingreditur; et Neapolim ciuitatem immunitam, muro et antemuralibus, et etiam uallo carentem, aggreditur ex improuiso; et subito irruens, tanquam fur in nocte, in ciues incautos gladiis, et toto desaeuit spiritu, aetati non parcens, aut sexui; tandem serius admoniti, qui inuenti sunt residui, in praesidium quod in medio ciuitatis est, cum uxoribus et liberis, se cum multo labore recipientes, uix a caede et incendiis elapsi sunt. Ille autem, nemine prohibente, discursibus liberis uniuersam urbem obambulans, incendiis cuncta subiiciens, praedam et manubias, et quaecunque desiderabilia in urbe depopulatus, indemnis recessit. [14,28] CAPUT XXVIII. Sanguinus interea obsessos continuis urgens molestiis, moenia tormentis quatiens, machinis molares et saxa ingentia iaculatoriis in medium contorquens praesidium, domos prosternit interius, non sine multa inclusorum formidine; tantis enim eos cautes uiolenter immissi, contorta omnimodorum telorum genera, opprimebant angustiis, ut iam intra muros nullus tutus ad occultandos saucios et debiles inueniretur locus. Ubique periculum, ubique discrimen, et mortis imago tremendae eorum se ingerebat oculis; et mentibus non deerat repentini timor interitus, et casuum praesentia sinistrorum. Ad hoc uir saeuissimus, assultus ingeminat, et destinatis per uices agminibus, successionis quodam ordine uires reparat; et prioribus defatigatis, recentes subrogat, ut continuatum potius quam renouatum uideretur praeliorum negotium. Nostri uero, non habentes ad hanc uicissitudinis recreationem inducendam sufficientes copias, ipsi primos, ipsi nouissimos continuatis laboribus sustinent impetus. Diminuebatur praeterea eorum diebus singulis numerus, aliis uulnerum acerbitate. aliis aegritudinum uarietate decumbentibus; omnibus autem unus idemque defectus, et tolerandae perpetis molestiae par impotentia. Noctes enim, excubiis deputati trahebant insomnes; diebus uero, continuis congressionibus fatigati, nullas percipiendae quietis ad restaurandam corporum exinanitionem, hostes ferias indulgebant. Accedebat et ad malorum cumulum, quod nec ingredientes alimentorum aliquid intulerant; nec in castro, ex priore obsessione, erat aliquod uictus residuum; nam quod ipsi inferre decreuerant, in manus hostium cum omni peruenerat integritate. Unde statim post ingressum, suos, nil aliud habentes, equos comederant, quibus deficientibus, omnis omnino defecerat alimonia. Attenuabantur itaque prae ieiunio, etiam fortium et robustorum corpora; et inducta per inediam macies, strenuis etiam uires furabatur. Tanta praeterea erat inclusorum multitudo, ut nec ciborum sufficerent copiae ad hoc, ut unusquisque modicum quid acciperet: ita sane obsessorum multitudine uniuersa municipii referta erant diuersoria, ut uicus et plateae iacentium frequentia, quasi iuncis strata uiderentur; emissa quoque incaute iacula, casu et sine studio dirigentis lethalia inferebant uulnera. Haec omnia Sanguinus nouerat plenius, eoque proteruius suos ad instandum impellebat, quod nostros haec molestius pati posse non dubitabat. Ad haec et circa oppidum tam frequentes hostium erant dispositae cohortes, et tanta diligentia omnes obseruabant aditus, ut nec ad nos accedere quispiam, nec de nostris egredi aliquis, quasi rem desperatam attentaret. Augebatur obsessis in dies molestia singulos, et uictu penitus deficiente, nullum erat spei residuum; et rebus ipsis edocebantur, quam uiolentum sit famis imperium, et quam uere dictum sit illud: "Asserit urbes sola fames". Id tamen pereuntem quocunque modo adhuc fouebat populum, quod principis et comitis Edessani, necnon et Hierosolymorum praestolabatur subsidium; et, quia animo cupienti nihil satis [14,29] CAPUT XXIX. Interea dum haec circa obsidionem sic aguntur, princeps Raimundus cum suis iam aderat legionibus, comes quoque Edessanus ingentia trahens agmina non longe aberat; sed et Hierosolymorum exercitus salutiferae lignum crucis sequentes unanimiter, maturato itinere accelerabant. Quo per nuntios fideles comperto, Sanguinus timens tantorum aduentum principum; idque specialius reformidans, ne auditis obsessorum molestiis, eisque compatiens dominus imperator, quem circa Antiochiam esse cognouerat, cum suis intolerabilibus copiis super se iratus irruat, antequam ad obsessos hic rumor perueniat, de pace primus missis internuntiis dominum regem et principes suos alloquitur; dicens: Castrum iam semitutum, ante se diu non posse stare; populum ieiunum et fame laborantem, resistendi uires et animos amisisse; suum uero econtra exercitum, necessariis abundare; tamen domini regis intuitu, qui magnus et eximius esset princeps in populo Christiano, dicit se uniuersos captiuos quos paulo ante ceperat, tam comitem quam alios restituturum, et domino regi cum omnibus suis liberum et tranquillum exitum, et ad propria reditum, indulturum si ei castrum omnibus uacuum restituere uoluerint. Nostri porro nescientes tam praesens esse subsidium, praeterea fame, uigiliis, laboribus, angore attriti, uulneribus confossi lethalibus, imbelles facti et exhausti uiribus, uerbum oblatum cum omni auiditate suscipiunt, admirantes unde tanta hominis tam inclementis processerit humanitas: quacunque tamen occasione, porrectas gratanter suscipiunt conditiones. Pactis ergo hinc inde ad placitam utrinque redactis consonantiam, comes Tripolitanus restituitur, et cum eo captiuorum maxima multitudo; statimque dominus rex cum suis egressus, ab hoste satis humane tractatus, praesidio Turcis resignato, confusus quidem, sed tamen de periculorum nimia perplexitate erutus, gaudens de montibus descendit in campestria Archis contermina, ubi audito domini principis et domini comitis aduentu, approbans eorum sollicitudinem et fraternam charitatem, sed sero oblatam conquerens, eis occurrit deuotus; solutisque ingentibus gratiarum actionibus, quod pro eius negotio tam sollicitos se exhibuerant, et quantum in eis erat, optatum ministrauerant subsidium; et mutuis collocutionibus recreati, diuisi sunt ab inuicem, ad propria redeuntes. [14,30] CAPUT XXX. Dominus autem princeps, cuius res in arcto uidebantur constitutae, quia potentissimum orbis terrae principem ante suam ciuitatem hostilia meditantem dimiserat, Antiochiam sub omni celeritate rediens, per portam superiorem, quae praesidio ciuitatis et arci contermina est, ingressus, imperatorem adhuc in eodem perseuerantem proposito reperit: ubi per dies aliquot habitis congressibus, nonnullis Antiochenis in imperatoris exercitum clam saepe, palam saepius irruptiones faciendo, damna eis frequenter intulerunt enormia; et cum eis more hostili, non attenta fidei professione, uersabantur. Imperator quoque uersa uice tormentis ingentibus et machinis iaculatoriis, cautes immanissimos, et immensi ponderis contorquendo, a porta pontis moenia caedendo et turres, urbis claustra debilitare et effringere nitebatur. Dispositisque per gyrum legionibus, sagittis, et omnium missilium genere, necnon et fundibulariorum manu proterua, ciues a muri propugnatione arcebant eminus; et ad suffodienda moenia aditum et opportunitatem nitebantur uindicare. His igitur ita se habentibus, timori erat prudentioribus utriusque exercitus, quod nisi maturo rei subueniretur consilio, res in eum casum esset deuentura, in quo non facile, periculis emergentibus, remedia possent aptari conuenientia. Interponunt se itaque uiri timorati, partium arbitri, pacis portantes manipulos: et domini imperatoris ingressi castra, eius uerbis pacificis, et omni humilitate praetenta, mitigare satagebant indignationem: rursum dominum principem adeuntes, prudenter et circumspecte nimis, prout opus erat, uiam pacis student inuenire. Tandem uisum est arbitris et quaesiti foederis moderatoribus, quod dominus princeps ad imperialem accedens magnificentiam, in praesentia illustrium et inclytorum imperialis palatii, cum uniuersorum coetu procerum suorum, cum debita solemnitate ei ligiam exhibeat fidelitatem; iuretque praestito corporaliter sacramento, quod domino imperatori Antiochiam ingredi uolenti, uel eius praesidium, siue irato siue pacato, liberum et tranquillum non neget introitum. Et si dominus imperator ei Halapiam, Caesaream, Hamam, Emissam, sicut pactis erat insertum, principi restitueret quietas, quod his et aliis circumadiacentibus, contentus urbibus, Antiochiam domino imperatori sine difficultate restituat iure proprietatis habendam; dominus uero imperator in recompensationem exhibitae fidelitatis, principi concedat, quod si, auctore Domino, eum contigerit Halapiam, Caesaream, et omnem circumadiacentem regionem sibi acquirere, totum principi sine molestia et diminutione accrescat; et iure perpetuo sibi et haeredibus suis, tamen in beneficio, quod feodum uulgo dicitur, tranquille possideat. Egressus est igitur dominus princeps, iuxta condictum, cum omni suorum nobilium comitatu, ad castra imperialia: ubi cum debita honorificentia a domino susceptus imperatore, recensitis ad placitum hinc inde pactis consensum, fidelitatem suam domino imperatori manualiter exhibuit; sed et statim praedictarum urbium cum omnibus pertinentiis suis dominus imperator inuestituram ei concessit, spondens firmissime, quod aestate proxime futura, eas auctore Domino, comprehensas corporaliter tradat. Sic itaque foedere completo, pace plenius restituta, uexillo imperiali super principalem praesidii arcem collocato, donis ingentibus cumulatus, cum suis princeps in ciuitatem est regressus. Dominus autem imperator, propter instantem hiemis asperitatem, cum uniuersis exercitibus suis in Ciliciam reuersus, circa Tarsum in regione maritima, hiemandi gratia se contulit.