[12,0] INCIPIT LIBER DUODECIMUS. [12,1] CAPUT PRIMUM. Secundus Hierosolymorum rex, ex Latinis fuit dominus Balduinus de Burgo, qui cognominatus est Aculeus; uir religiosus ac timens Deum, fide conspicuus, in re militari exercitatus plurimum. Hic fuit natione Francus, de episcopatu Remensi, filius domini Hugonis comitis de Retest, et Milisendis praeclarae comitissae, quae tot dicitur sorores habuisse, unde tanta multitudo filiorum et filiarum dicitur procreata, quantam ii nouerunt qui principum genealogias sollicita inuestigant diligentia. Hic uiuente adhuc patre cum aliis nobilibus, qui iter Hierosolymitanum arripuerant, in comitatu domini ducis Godefridi, cuius erat consanguineus, eamdem uiam, ea deuotione qua alii ingressus est, relinquens domi apud patrem iam grandaeuum, fratres duos et sorores totidem, quorum ipse omnium primogenitus erat. Nomen alterius fratrum Geruasius, qui postea fuit electus ad ecclesiam Remensem; alterius Manasses. Sororum autem alteram habuit castellanus de Vitriaco, nomine Mahaldam; alteram dominus Herbrandus de Herges, uir nobilis et potens, nomine Hodiernam: ex qua natus est Manasses de Herges, quem nos postmodum tempore dominae Milisendis reginae, regium uidimus constabularium. Porro patre huius domini Balduini regis defuncto, Manasses filius eius, quia dominum Balduinum, qui primogenitus erat, regni occupatio detinebat, successit: quo etiam sine liberis decedente, Geruasius frater eorum, dimisso Remensi archiepiscopatu, uxorem contra instituta ecclesiastica ducens, eumdem comitatum iure possedit haereditario. Susceptam autem ex uxore unicam filiam cuidam nobili uiro in Northmannia, matrimonio copulauit. Quo defuncto sororis illorum filius, Mahaldis uidelicet, quae castellano Vitriacensi nupserat, Iterius nomine, in eodem comitatu successit. Sed de his hactenus. [12,2] CAPUT II. Domino igitur Balduino, domini ducis piae et illustris memoriae Godefridi fratre, post fratris obitum ad regnum Hierosolymorum uocato et in regni solio solemniter collocato, hic (de quo nobis est in praesentia sermo) tradente domino rege qui consanguineus eius erat, in comitatu Edessano successit, quem annis decem et octo, et aliquid amplius, strenue et feliciter administrauit. Anno igitur sui comitatus octauo decimo, regione sua in optata tranquillitate locata, proposuit Hierosolymorum regem, dominum, consanguineum et benefactorem suum, et loca sancta, deuotionis gratia uisitare. Ordinatis igitur ad iter necessariis, commissaque fidelibus suis, de quorum fide et industria plenius confidebat, regione, municipiis in tuto dispositis, tanquam uir prouidus et plene circumspectus, uiam destinatam, adiuncto sibi honesto comitatu, aggreditur. Dumque iter prosequeretur inceptum, ecce nuntius occurrit, denuntians quod dominus rex in Aegypto, sicut et uerum erat, ultimum fato clauserat diem. Quo audito, plurimum de morte domini et consanguinei sui, sicut nec mirum erat, consternatus, nihil tamen ab incepto destitit itinere, sed Hierosolymam maturatis gressibus contendit. Ad quam cum peruenisset, accidit casu, quod in die festo, qui dicitur Ramis palmarum, cum de more populus uniuersus in uallem Iosaphat conuenisset, ad solemnem et celebrem tantae diei processionem, subito ex una parte comes cum suis ingrederetur: et e regione, domini regis funus, cum exsequiis importaretur, uniuersa militia, quae cum eo in Aegyptum descenderat, domini sui funus de more prosequente. [12,3] CAPUT III. Introducto igitur funere regio in sanctam ciuitatem et in ecclesia Dominici Sepulcri iuxta fratrem, ante locum qui dicitur Golgotha, sub monte Caluariae, honorifice sepulto, conuenerunt qui aderant de maioribus regni, episcopi, archiepiscopi et alii ecclesiarum praelati cum domino Arnulfo patriarcha; et de laicis principibus nonnulli, inter quos erat uir industrius, unde saepius supra fecimus mentionem, Ioscelinus, potens in opere et sermone, Tyberiadensis dominus. Habitaque deliberatione de instanti negotio, uarias promunt sententias, dicentibus aliis: Exspectandum esse dominum Eustachium comitem, nec interrumpendam haereditariae successionis antiquissimam legem: specialiter, cum bonae memoriae fratres eius congruo, et cunctis placato moderamine regnum feliciter administrassent. Aliis dicentibus: Negotia regni, et continuam necessitatem non posse pati has dilationes, nec indulgere tantas ferias; sed maturandum esse, ut regioni citius consulatur, ne forte si incubuerit necessitas, non sit qui exercitus educat et reducat, et regni procuret negotia; et pro ducis inopia regni status periclitetur. Hanc partium fluctuationem et uotorum repugnantiam, praetentata domini patriarchae, et ad se inclinata mente, praedictus Ioscelinus, qui maximae erat in regno auctoritatis, illorum iuuans partem qui dicebant regem statim esse ordinandum, diremit, dicens: Praesentem esse dominum comitem Edessanum, uirum iustum et timoratum, domini regis consanguineum, armis strenuum, per omnia commendabilem, quo meliorem nulla nobis regio, nulla prouincia posset ministrare. Commodius esse ipsum in regem assumere quam casus periculosiores exspectare. Erant itaque multi, qui de sinceritate fidei arbitrabantur domini Ioscelini uerba procedere, scientes quomodo non multo ante dominus comes, ut praediximus, tractasset eum; et illud reputantes, quod prouerbialiter dici solet: Omnis laus uera est ab hoste; nescientes quod alias eius properaret intentio, fidem uerbis eius habentes, praestabant conniuentiam. Ipse autem, ut dicebatur, aliter affectus erat; nam spe futurae in comitatum successionis, dominum comitem in regnum introducere nitebatur. Domino igitur Arnulfo patriarcha, et domino Ioscelino hanc opinionem amplectentibus, reliqui facile in eamdem inducti sunt; et pari uoto, et unanimi consensu, eum in regem eligentes, in die Sanctae Resurrectionis, qui proxime secutus est, solemniter, et ex more inunctus et consecratus est; et diadematis insigne regium suscepit. Quaecunque autem domini patriarchae, aut domini Ioscelini in eo facto fuerit intentio, Dominus rei euentum misericorditer conuertit in bonum. Nam uirum iustum, pium ac timentem Deum, diuina eum praeueniente gratia, se exhibuit; eratque uir in cunctis prospere agens. Videtur tamen minus regularem habuisse introitum; legitimumque regni haeredem certum est a debita successione fraudulenter exclusisse, illos qui eum promouerunt. Mortuo namque domino rege, siue de eius supremo iudicio, siue de communi principum regni consilio (quia neutrum pro certo compertum habemus) missi erant quidam nobiles et magni uiri, qui ad regni successionem communi edicto citarent comitem Boloniensium dominum Eustachium, dominorum Godefridi ducis eximii, domini Balduini regis fratrem. Qui ad eum peruenientes, inuitum et renitentem, causas honestissimas praetendentes, quare eum uenire oporteret, usque in Apuliam traxerunt. Ubi audiens praedictus uir uenerabilis, religiosus ac timens Deum, uere tantorum uirorum imitator et frater, et in uirtutibus et honestis meritis successor, quod Hierosolymis medio tempore dominus Balduinus, Edessanus comes eius consanguineus, rex fuerat ordinatus, instantibus nuntiis qui pro eo missi fuerant et allegantibus ut nihilominus procederet, quia quod factum erat, contra ius et fas, et contra haereditariae successionis legem antiquissimam, nullo modo stare posset, respondisse dicitur uir Deo plenus: Absit hoc a me, ut per me in regnum Domini ingrediatur scandalum, per cuius sanguinem pacem Christi recepit; et pro cuius tranquillitate uiri uirtutum et immortalis memoriae, fratres mei, egregias animas coelis intulerunt! Compositisque iterum sarcinis et comitatu recollecto, inuitis iis qui eum ad regnum trahere nitebantur, ad propria remeauit. [12,4] CAPUT IV. Dicitur autem forma fuisse conspicuus, corpore procerus, facie uenusta, capillo raro, flauo, canis misto; barbam habens raram, sed tamen usque in pectus demissam; colore uiuido, et quantum aetas illa patiebatur, roseo. Habilis ad usum armorum et equis regendis aptissimus, rei militaris multam habens experientiam, in agendis suis prouidus, in expeditionibus felix, in operibus pius, clemens et misericors; religiosus et timens Deum; in orationibus iugis, ita ut callos in manibus haberet et genibus, pro afflictionis et genuflexionis frequentia: impiger, licet senior, quoties eum uocabant regni negotia. Adeptus ergo regni solium, sollicitus de comitatu Edessano, quem sine duce dimiserat, Ioscelinum consanguineum suum uocat, ut quod in eum prius deliquerat, gratuita plenaque satisfactione corrigeret; eique tanquam qui regionem illam plenius nouerat, comitatum donat; sumptaque fidelitate, per uexillum inuestit, et inducit in possessionem; et conuocans inde uxorem, et filias, et familiam, per operam et studium eiusdem domini Ioscelini, in proximo cum sospitate recepit uniuersa. Erat autem ei uxor Morfia nomine, cuiusdam nobilis Graeci, Gabrielis nomine; de quo supradiximus, filia; quam dum comes esset cum pecunia infinita, quae dotis nomine donabatur, duxit in uxorem; ex qua susceperat tres filias, Milissendem uidelicet, Haalim et Hodiernam; nam quartam, cui Iueta nomen fuit, postquam regnum adeptus est, uxor ei peperit. Coronatus autem et consecratus est, anno ab Incarnatione Domini 1118, mense Aprili, secunda die mensis; praesidente sanctae Romanae Ecclesiae domino Gelasio papa secundo; Antiochenae uero Bernardo, Latinorum in eadem ciuitate patriarcha primo; sanctae Hierosolymitanae Ecclesiae domino Arnulfo, ex Latinis in eadem ciuitate patriarcha quarto. [12,5] CAPUT V. Per idem tempus Constantinopolitanus imperator Alexius, Latinorum maximus persecutor, rebus humanis exemptus est; cui successit Ioannes filius eius, patre multo humanior, et meritis exigentibus, populo nostro patre longe acceptior; qui etiam non omnino sincerus erga Latinos orientales exstitit, sicut docebunt sequentia. Dominus quoque Paschalis Romanus pontifex uiam uniuersae carnis ingressus est, pontificatus eius anno sexto decimo, cui successit Dominus Gelasius, qui et Ioannes Gaietanus dictus est, sanctae Romanae Ecclesiae cancellarius. Mortua est nihilominus et domina Adelasia, Siciliae comitissa, quae praedicti domini regis Balduini, de facto, etsi non de iure, uxor fuerat. [12,6] CAPUT VI. Eodem anno aestate proxime subsecuta, princeps Aegyptius, qui tunc erat pro tempore, congregata ex uniuersis Aegypti finibus tam equitum quam peditum multitudine infinita, tam per terras quam nauali exercitu, in regnum nostrum proponit uiolenter introire, facile putans, tam modicum populum aut consumere gladio, aut a cunctis Syriae finibus fugientes eliminare. Transcursa igitur solitudinis uastitate, quae inter nos et Aegyptum media interiacet, cum equitatu numeroso, et peditum iaculis instructorum infinita multitudine, ante Ascalonam castrametatus est. At uero Doldequinus, Damascenorum rex, cognito Aegyptiorum aduentu, siue sponte ab eis inuitatus, congregata iterum ingenti militia, deuia secutus, ne forte noster ei obuiaret exercitus, transito Iordane, castris se eorum associat, et uires augere nititur, in nostram laesionem. Nauium autem quaedam apud Ascalonam applicuerunt: quaedam uero usque Tyrum, quoniam ciuitas erat munitissima, et portum habens commodum, profectae sunt: exspectantes ut de domini arbitrio et de uoluntate eius qui classi praeerat, eis aliquid praecipiatur. Rex autem multo ante tempore eorum aduentu praecognito, tam ex Antiochenis quam ex Tripolitanis partibus, conuocatis militaribus auxiliis, suisque in unum congregatis, in campestria Philisthiim, illis descendit in occursum; transitoque eo loco, qui olim Azotus dictus est, ubi una de quinque ciuitatibus Philisthinorum fuisse dignoscitur, de uicino Aegyptiorum castrametatus est, ita ut utrisque partibus daretur mutuo hostium castra singulis diebus intueri. Cumque iam per menses quasi tres, se inuicem lacessere formidarent; nostris, tantam multitudinem in se temere irritare timentibus; illis uero, nostrorum uires, audaciam, et in praeliis experientiam formidantibus; placuit Aegyptio principi tutius esse, cum incolumitate domum redire, quam in se et in suos imprudenter bellorum insidias experiri; sicque redeuntibus in Aegyptum expeditionibus, post quam de eorum subito regressu nulla nostros mouebat suspicio, nostri quoque, sumpta a domino rege licentia, ad propria cum gaudio reuersi sunt. Per eosdem dies, mortuo Arnulfo Hierosolymorum patriarcha, uiro inquietissimo et officii sui sanctimoniam negligente, substitutus est ei uir simplex ac timens Deum, dominus Gormundus, natione Francus, de episcopatu Ambianensi, de oppido Pinqueniaco. Huius diebus et meritis etiam, ut creditur, multa magnifice ad regni consolationem et incrementum operari dignatus est Dominus, sicut in sequentibus praesens enarrabit historia. [12,7] CAPUT VII. Eodem anno, quidam nobiles uiri de equestri ordine, Deo deuoti, religiosi et timentes Deum, in manu domini patriarchae, Christi seruitio se mancipantes, more canonicorum Regularium, in castitate, et obedientia, et sine proprio uelle perpetuo uiuere professi sunt. Inter quos primi et praecipui fuerunt, uiri uenerabiles, Hugo de Paganis et Gaufredus de Sancto Aldemaro. Quibus, quoniam neque ecclesia erat, neque certum habebant domicilium, rex in palatio quod secus templum Domini, ad australem habet partem, eis ad tempus concessit habitaculum. Canonici uero templi Domini, plateam quam circa praedictum habebant palatium, ad opus officinarum, certis quibusdam conditionibus concesserunt. Dominus autem rex cum suis proceribus, dominus quoque patriarcha cum praelatis ecclesiarum, de propriis dominicalibus certa eis pro uictu et amictu beneficia quaedam ad tempus, quaedam in perpetuum contulerunt. Prima autem eorum professio, quodque eis a domino patriarcha et reliquis episcopis, in remissionem peccatorum iniunctum est, ut uias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias pro uiribus conseruarent. Nouem autem annis post eorum institutionem in habitu fuerunt saeculari, talibus utentes uestimentis, quales pro remediis animarum suarum populus largiebatur. Tandem nono anno, concilio in Francia apud Trecas habito, cui interfuerunt dominus Remensis, et dominus Senonensis archiepiscopi, cum suffraganeis suis; Albanensis quoque episcopus, apostolicae sedis legatus; abbates quoque Cisterciensis, et Clareuallensis, et Pontiniacensis, cum aliis pluribus, instituta est eis regula, et habitus assignatus, albus uidelicet, de mandato domini Honorii papae et domini Stephani Hierosolymitani patriarchae. Cumque iam annis nouem in eodem fuissent proposito, non nisi nouem erant; extunc coepit eorum numerus augeri, et possessiones multiplicabantur. Postmodum uero, tempore domini Eugenii papae, ut dicitur, cruces de panno rubeo, ut inter caeteros essent notabiliores, mantellis suis coeperunt assuere, tam equites quam eorum fratres inferiores, qui dicuntur seruientes. Quorum res adeo creuit in immensum, ut hodie trecentos plus minusue in conuentu habeant equites, albis chlamidibus indutos: exceptis fratribus, quorum pene infinitus est numerus. Possessiones autem tam ultra quam citra mare adeo dicuntur immensas habere, ut iam non sit in orbe Christiano prouincia, quae praedictis fratribus bonorum suorum portionem non contulerit; et regiis opulentiis pares hodie dicantur habere copias. Qui, quoniam iuxta templum Domini, ut praediximus, in palatio regio mansionem habent, fratres militiae Templi dicuntur. Qui cum diu in honesto se conseruassent proposito, professioni suae satis prudenter satisfacientes, neglecta humilitate (quae omnium uirtutum custos esse dignoscitur; et in imo sponte sedens, non habet unde casum patiatur) domino patriarchae Hierosolymitano, a quo et ordinis institutionem, et prima beneficia susceperant, se subtraxerunt, obedientiam ei, quam eorum praedecessores eidem exhibuerant, denegantes; sed et Ecclesiis Dei, eis decimas et primitias subtrahentes, et eorum indebite turbando possessiones, facti sunt ualde molesti. [12,8] CAPUT VIII. Anno sequenti mortuus est dominus Gelasius papa secundus, domini Paschalis successor, qui et Ioannes Gaetanus dictus, uir litteratus; qui fugiens domini Henrici imperatoris persecutionem, et aemuli sui antipapae, qui cognominatus est Burdinus, declinans uiolentiam, in regnum Francorum se conferens, apud Cluniacum diem clausit extremum, ibidem etiam sepultus. Cui successit dominus Guido, secundum carnem nobilis, Viennensis archiepiscopus, qui postea in papatum assumptus, Calixtus appellatus est. Hic postmodum domini imperatoris Henrici, cuius consanguineus erat, consecutus gratiam et eius fretus auxilio, in Italiam cum cardinalibus et uniuersa curia descendens, apud Sutrium, urbem Romae conterminam, aemulum et haeresiarcham Burdinum uiolenter cepit: insuper et camelo impositum, cute indutum ursina, ad Canense coenobium, quod iuxta Salernum situm esse dignoscitur, cum multa misit ignominia, ubi usque in supremum senium, uitam compulsus est, lege loci, ducere coenobiticam. Et ita sopitum est schisma, quod a tempore domini Gregorii septimi, per tempora domini Urbani, domini Paschalis, domini quoque Gelasii, praedecessorum eius, quasi per triginta annos Ecclesiam incessanter fatigauerat, domino imperatore Henrico ad ouile Ecclesiae post multa tempora, quibus per excommunicationis sententiam a coetu fidelium praecisus fuerat, reuocato. [12,9] CAPUT IX. Eodem anno, quidam infidelium potentissimus princeps et apud suos ualde formidabilis, infelicis populi et perfidae plebis, uidelicet Turcomannorum dominus, Gazzi nomine, cui se adiunxerant Doldequinus Damascenorum rex et Debeis Arabum satrapa potentissimus, cum ingentibus copiis partes Antiochenas, in graui suorum multitudine ingressus erat, citra Halapiam castrametatus. Cuius aduentu praecognito dominus Rogerus Antiochenus princeps, domini regis sororius, circumpositis mandat principibus, domino uidelicet Ioscelino Edessanorum comiti, domino quoque Pontio comiti Tripolitano, domino nihilominus etiam regi, et significat instantem necessitatem; monens et obnixius postulans, ut cum omni celeritate, contra instantia pericula, opem laturi uenire non morentur. Rex ergo, assumptis sibi, quas tam subito de regno colligere potuit, militaribus copiis, Tripolim usque maturatis itineribus peruenit, ubi dominum comitem, ad iter peraeque succinctum, secum associans, coepto instat itineri. At uero dominus princeps, interim morae impatiens de communi lege mortalium, futurorum nescius, egressus ab Antiochia, circa Artasium oppidum castrametatus fuerat. Erat autem is locus alendis exercitibus satis commodus; nam ex nostris finibus erat, uolentibus ad exercitum accedere, liber et facilis accessus; unde in expeditione necessariorum erat ubertas maxima, et quanta in urbibus solet, optata commoditas. Ubi cum per dies, aliquot domini regis et comitis exspectasset aduentum, prohibente domino patriarcha, qui illuc usque eum fuerat prosecutus, retinentibus etiam de proceribus nonnullis, exercitum iubet iter arripere, fortiter contestans, se nullius deinceps praestolaturum aduentum. Erant autem quidam de nobilibus regionis, qui ad hoc eum impellebant; non ut conditiones exercitus facerent meliores, sed ut terras suas, quas hostium castris uicinas habebant, praesente exercitu, in tuto collocarent. Horum ergo consilium secutus, in suam suorumque cladem praeceps, ab eo loco ubi prius fuerat discedens, in eum qui dicebatur Campus sanguinis castra iubet locari; recensitoque eius exercitu, inuenti sunt equites septingenti et peditum instructorum tria millia, exceptis negotiatoribus, qui emendi uendendique gratia castra solent sequi. Hostes uero cognoscentes castra principis in proximo locata, ut dissimulantes propositum, conceptum commodius possent effectui mancipare, solutis castris fingunt se uersus Cerepum oppidum acies dirigere: quo peruenientes, cum ea nocte nihil proficerent, circa partes castrametati sunt. Mane facto, princeps exploratores dirigit, nosse uolens utrum ad obsidendum oppidum hostes se dirigant; aut ad committendum cum nostris ad castra contendant; dumque ipse cum suis, armis se instruerent, quasi iam bellum praesens exspectantes, ecce nuntii recurrentes, uno uerbo asserunt, hostes tribus turmis ordinatis, habentibus singulis equitum uicena millia, citatis gressibus, ad nostrum exercitum accedere. Quo cognito, princeps quatuor instaurat acies; et equo circumuolans, circuit diligenter, et uerbis competentibus animat instauratas; dumque in his daret operam, ecce hostium acies, erectis uexillis nostro exercitui pene iungebantur. Commissum est itaque praelium, utrisque animose instantibus; sed peccatis nostris exigentibus, facta est pars aduersa superior. Nam acies quibus praeerant uiri nobiles et in armis strenui, Gaufridus monachus et Guido Fremellus, quae primae fuerant ad irruendum in hostes deputatae, optime et secundum rei militaris disciplinam progressae, maiores hostium cuneos et densiores cohortes, uiolenter dissolutas, pene in fugam adegerant; sed acies cui praeerat Robertus de Sancto Laudo, cum exemplo aliarum quae praecesserant, animosius debuisset in hostes irruere, hostibus uires resumentibus, substitit improbe; demumque in fugam lapsa, principis aciem, quae aliis erat ministratura, soluit per medium et partem secum in fugam uertit, ita ut de caetero reuocari non posset. Accidit etiam in eodem praelio quiddam relatione dignum. Nam dum in ipso praeliandi agone, hinc inde feruentius desudarent, ecce turbo ab aquilone prodiens immanissimus, in medio belli campo, cunctis cernentibus haesit humi; serpendoque longius tantum congesti pulueris secum detulit, quod utriusque partis oculos pulueris immensitate, ne pugnare possent, perstrinxit; seque per gyrum extollendo, in modum dolii sulphureis ignibus combusti in sublime se contulit. Facti sunt itaque hostes eo casu superiores; et pars nostra corruit, nostris pene omnibus gladio interemptis. [12,10] CAPUT X. Princeps autem, tanquam uir in armis strenuus, cum paucis in medio hostium uiriliter dimicans, dum suos incassum reuocare contendit, contra hostium maiores se dirigens impetus, gladiis confossus interiit. Qui autem sarcinas et impedimenta secuti erant, in montem uicinum se contulerant; qui uero hostium arma uidebantur effugisse, bellicis se tumultibus eximentes, uidentes nostros in montis culmine conglobatos, opinantes eos uires ad resistendum habere, et cum eis posse saluari, ad illos certatim accedebant: quo cum peruenissent uniuersi, hostes eis qui in campis erant, penitus gladio interemptis, ad illos se conuertunt; et directis illuc cohortibus, omnes in momento horae trahunt ad exterminium. Rainaudus autem Mansuerus, quidam de maioribus illius regionis principibus, cum quibusdam aliis nobilibus, in turrim cuiusdam uicini oppidi, cui Sarmatan nomen, gratia salutis se contulerat. Quod postquam praedicto Turcorum principi compertum est, illuc sub omni celeritate conuolans, praedictos nobiles uiros, qui intus se collegerant, ad deditionem uiolenter compellit; sicque factum est illa die, quod de tot millibus qui dominum principem secuti fuerant, culpis nostris id merentibus, uix uel unus qui nuntiaret, euasit; de hostibus uero, uel paucis, uel nemine interfectis. Dicitur autem hic idem princeps Rogerus, homo fuisse perditissimus, incontinens, parcus et publicus adulter. Insuper etiam dominum suum iuniorem Boamundum, senioris Boamundi filium, in Apulia cum matre morantem, ab Antiochia, quae paterna ei haereditas erat, omni eo tempore quo principatum tenuit, fecerat alienum. Nam ea conditione dominus Tancredus, bonae memoriae, moriens ei principatum commiserat, ut reposcenti domino Boamundo, uel eius haeredibus, non negaret. Dicitur tamen quod in ea expeditione qua confossus interiit, apud dominum Petrum, uenerabilem uirum, Apamiensem archiepiscopum, qui eidem necessitatis articulo praesens interfuerat, corde contrito et humiliato delicta sua coram Deo confessus fuerat, promittens, auctore Domino, poenitentiae fructus condignos; et sic uere poenitens, praelii discrimen ingressus est. [12,11] CAPUT XI. Interea rex et comes Tripolitanus accedentes, ad eum locum qui dicitur mons Nigronis peruenerant; quod praedictus Gazzi comperiens, decem millia equitum electorum eis obuiam dirigit, qui eorum, si possent, impediant accessum. Hi uero abeuntes, in tres turmas se diuidunt, unam ad mare uersus Sancti Simeonis portum dirigentes, alias duas diuersis itineribus regi obuiam destinantes. Contigit autem quod unam ex duabus turmis obuiam habuit, quam praeuia Domini misericordia, pluribus interfectis et captiuatis nonnullis, uiolenter dissolutam, in fugam conuertit. Inde per Latorum et Casambellam Antiochiam perueniens, a domino patriarcha, clero quoque et populo uniuerso cum summis desideriis est susceptus; ubi tam cum suis quam cum iis qui de praedicto praelio fuerant residui, deliberationem ingressus, quaerit quid in eo tantae necessitatis imminenti articulo magis expediat. Interea Gazzi, dimissis oppidis Ema et Artasio, Cerepum obsidet, ea magis fiducia, quod Alanum eiusdem loci dominum cum comitatu suo a domino rege audierat Antiochiam euocatum; quod et uerum erat. Accedens ergo ad praesidium, et locum imparatum reperiens, ex diuersis partibus fossores immittit, qui collem cui praedictum insidebat municipium suffoderent, trabibusque subnexum, igni postea supposito consumendis, turres superpositas et moenia, cedente aggere, ad terram deiiceret. Timentes ergo oppidani, ne suffosso aggere totum praesidium in praeceps rueret, interpositis conditionibus de uita et incolumitate, et libero ad suos reditu, locum tradunt. Gazzi uero inde ad castrum Sardonas acies dirigens, obsidione locum uallat, quem etiam intra paucos dies, tradentibus eum loci eiusdem habitatoribus, eodem modo recepit; moraeque impatiens, eoque maxime, quod neminem sibi resistere posse arbitrabatur, cunctam pro arbitrio tractabat regionem, ita quod nulla spes esset finitimorum locorum incolis iugum tanti principis euadendi. [12,12] CAPUT XII. Rex autem cum comite, et militia quantam habere poterat, egressus Antiochia, putans se apud Cerepum hostes inuenire, uersus Rugiam dirigit expeditiones: inde Hab pertransiens, in monte qui dicitur Danim castrametatus est. Quod audiens Gazzi, conuocatis principibus suis, sub interminatione mortis praecipit, ut noctem illam ducentes insomnem, armis et equis cum summa diligentia procurandis totam impendant; summo diluculo ante lucis exortum attentius praeparati, in castra regis irruant, et eos somnolentos adhuc inuenientes, gladiis confodiant; ita ut nec uel uni mortem liceat effugere. At uero diuina longe aliter ordinauerat clementia. Rex autem cum suis non remissiore cura sollicitus, noctem eamdem, ut de futuro bello tractaret necessaria, ducit peruigilem; monente et exhortante populum uiro uenerabili * signo crucis Dominicae, dominum regem usque ad partes illas fuerat prosecutus. Armati igitur, et ad bellum suscipiendum accincti uiriliter, summo mane hostium exspectabant futuros impetus. Dispositis igitur de mandato regis, iuxta rei militaris disciplinam, aciebus nouem (nam septingentos in eo conflictu dicitur habuisse milites) et ordine congruo collocatis, Domini praestolantur misericordiam. Praemissis igitur tribus aciebus quae agmina uniuersa praecederent, domino quoque comite Tripolitano, cum suis dextrum cornu tenente, principibus uero Antiochenis in sinistro collocatis, pedestres manipulos in medio locat. Rex autem, aliis subsidium ministraturus, cum quatuor sequitur aciebus. Dumque sic instructi hostium aduentum exspectant, ecce adsunt cum ingenti clamore, et cum stridore tubarum et tympanorum strepitu, atrocissime in nostros irruentes. Erat autem eorum maior in infinita multitudine fiducia; nostris autem in praesentia uictoriosissimae crucis, et in confessione uerae fidei spes amplior et indeficiens. Consertis igitur aciebus et immistis hostiliter legionibus, gladiis cominus agitur; et spretis humanitatis legibus, tanquam in feras immanissimas ardentibus studiis, et odio insatiabili utrinque decertatur. Cumque manipulorum nostrorum pedestrium proteruam et periculosam nimis cognoscerent instantiam, totis uiribus ad exterminandas pedestrium turmas elaborabant. Factumque est, Domino permittente, ut ex plurima parte ea die, hostium gladiis deperirent. Rex autem uidens pedestres manipulos supra uires aggrauari, aciesque praemissas subsidio indigere, cum suis qui ei adhaerebant, pronus inter media ruit agmina, et gladio instans animosius, densissimos hostium dissipat cuneos; adhaerentibusque ei fideliter earumdem acierum consortibus, et aliis iam destitutis, uires et animos uerbis et exemplo conferentibus, unanimiter in hostes irruunt; et inuocato de coelis auxilio, adfuit diuina clementia, et facta hostium strage infinita, reliquos resistere non ualentes in fugam uertunt. Dicuntur ibi de nostris peditibus quasi septingenti cecidisse, de equitibus uero centum. At uero de hostium numero usque ad quatuor millia, exceptis sauciis lethaliter et compedibus mancipatis. Gazzi uero fugiens cum Doldequino rege Damascenorum et Debeis Arabum principe, suos morti expositos dereliquit. Nostris autem insectantibus et ad loca uaria progressis, rex cum paucis campum obtinens, usque ad primas noctis partes in eo perseuerauit. Tandem uictualium urgente defectu, in uicinum oppidum, Hab nomine, gratia refectionis sumendae se contulit. Unde mane facto, ad praedictum rediens campum nuntios, cum annulo proprio, in certum signum uictoriae, ad sororem suam et ad dominum patriarcham dirigit, significans, diuina opitulante gratia, uictoriae munus sibi diuinitus collatum. Ea tamen die usque ad supremam uesperam eampum non deseruit, quoadusque rumore certo de hostibus habito, quod in dispersionem dati, redituri non erant. Tandem uero, coadunatis sibi quotquot de suis in praesenti habere potuit, Antiochiam palma insignis, occurrente ei uniuersae ciuitatis clero et populo, cum domino patriarcha, uictor ingressus est. Concessa est autem nostris diuinitus haec uictoria, anno ab Incarnatione Domini 1120, regni quoque domini Balduini regis secundi, anno secundo mense Augusto, in uigilia Assumptionis sanctae Dei genitricis Mariae. Rex uero cum domino Caesariensi archiepiscopo et honesto comitatu, lignum uiuificae crucis remisit Hierosolymam, ita ut in die Exaltationis eiusdem, a clero et populo cum hymnis et canticis spiritualibus sit honorifice recepta. Ipse autem propter ingruentes regionis necessitates, in eadem prouincia moram facere compulsus est: ubi tam dominus patriarcha quam uniuersi proceres una cum clero et populo, consonis desideriis et gratuito assensu principatus Antiocheni curam et omnimodam potestatem regi tradunt, ita ut liberam, sicut in regno habebat, in principatu habeat instituendi, destituendi, et omnia pro arbitrio tractandi facultatem. Collatis igitur liberis, uel aliorum graduum consanguineis, eorum qui in acie ceciderant possessionibus, prout ratio uel regionis consuetudo deposcebat; uiduis quoque apud compares et competentis meriti uiros, nuptui collocatis: praesidiis quoque, quibus uidebatur necessarium, uiris, uictu, armis diligentius communitis sumpta ad tempus ab eis licentia, in regnum reuersus est. Ubi in ecclesia Bethlehemitica solemni nauitatis Dominicae cum uxore coronatus est. [12,13] CAPUT XIII. Eodem anno, qui erat ab Incarnatione Domini 1120, cum peccatis nostris exigentibus regnum Hierosolymorum multis uexationibus fatigaretur, et praeter eas quae ab hostibus inferebantur molestias, locustarum intemperie et edacibus muribus, iam quasi quadriennio continuo fruges ita penitus deperissent, ut omne firmamentum panis defecisse uideretur; dominus Gormundus Hierosolymorum patriarcha, uir religiosus ac timens Deum, una cum domino rege Balduino, praelatis quoque ecclesiarum et regni principibus, apud Neapolim urbem Samariae conuenientes, conuentum publicum et curiam generalem ordinauerunt. Ubi sermone ad populum habito, exhortationis gratia; cum apud omnes constare uideretur, quod populi peccata Dominum ad iracundiam prouocassent, de communi statuunt consilio errata corrigere, et excessus redigere in modum, ut tandem ad frugem melioris uitae redeuntes, et pro commissis digne satisfacientes, eum sibi redderent placabilem, qui peccatoris non uult mortem, sed magis ut conuertatur et uiuat (Ezech. XXXIII) . Deterriti ergo signis de coelo minacibus, et terrae motu frequenti, clade quoque, simul et famis angustia, et hostium proterua nimis et pene quotidiana instantia, per opera pietatis Dominum sibi reconciliare quaerentes, ad morum erigendam conseruandamque disciplinam, uiginti quinque capitula, quasi uim legis obtinentia, de communi sanxerunt arbitrio. Quae si quis legendi studio, uidere quaerit, in multarum archiuis ecclesiarum, ea facile reperire potest. Interfuerunt autem huic concilio: dominus Gormundus, Hierosolymorum patriarcha; dominus Balduinus, Hierosolymorum ex Latinis rex secundus; Ebremarus, Caesariensis archiepiscopus; Bernardus, Nazarenus episcopus; Asquitillus, Bethlehemita episcopus; Rogerus, Lindensis episcopus; Gildonus, electus abbas Sanctae Mariae de ualle Iosaphat; Petrus, abbas de monte Thabor; Achardus, prior Templi; Arnaldus, prior montis Sion; Gerardus, prior Sepulcri Domini; Paganus, regis cancellarius; Eustachius Graniers, Willelmus de Buris, Barisanus, Ioppe constabularius, Balduinus de Rames, et alii multi utriusque ordinis, quorum numerum uel nomina non tenemus. [12,14] CAPUT XIV. Anno sequenti, praedictus fidei et nominis Christiani pertinax et indefessus persecutor Gazzi, tanquam uermis inquietus, semper quaerens quem laedere possit, sumpta occasione ex regis absentia, conuocatis militaribus copiis, apponit etiam quaedam nostrorum praesidia obsidere; quo praecognito dominum regem urgentissime uocant. Ille uero impiger, assumpto sibi salutiferae crucis ligno, equitumque honesto comitatu, ad partes illas properat: uocato etiam domino Ioscelino Edessano comite, sociatisque sibi Antiochenis proceribus, contra praedictum potentem castra dirigit, quo cum peruenisset, sperantes in proximo bellum se habiturum, contigit quod morbo, qui apoplexia appellatur, tetigit eum manus Domini. Unde magnates qui in eius erant exercitu, principis sui destituti solatio, bellum prudenter sanoque consilio declinauerunt: dominumque suum in lectica semiuiuum deferentes, Halapiam properabant. Ad quam priusquam peruenirent, ille aeternis tradendus incendiis, infelicem dicitur animam exhalasse. Rex quoque facta apud Antiochiam mora, quae uidebatur pro tempore necessaria, in regnum, auctore Domino, sospes reuersus est; apud utrosque tam in regno quam in principatu, meritis suis id exigentibus, charus admodum et acceptus: utramque nimirum administrationem fideliter deuoteque implebat, regni uidelicet et principatus, licet multum distarent ab inuicem. Nec erat facile discernere, utrius sollicitudine magis angebatur: licet regnum eius esset proprietas, quam etiam ad successores suos iure posset transmittere; principatus uero, commissus. Maioremque etiam uidebatur pro statu Antiochenorum exhibere diligentiam; in eoque se continuauit bona fide, usque ad aduentum domini Boamundi iunioris, sicut in subsequentibus dicetur. [12,15] CAPUT XV. Per idem tempus, rege Hierosolymis existente, pia liberalitate et largitione principali, ciuibus contulit Hierosolymitanis, et sigillo regio communitam eis praecipit paginam fieri, in perpetuum ualituram, libertatem consuetudinum, quae a ciuibus merces inferentibus uel efferentibus solebat exigi: ita ut de caetero, omnis Latinus ingrediens uel egrediens, siue mercimonia inferens siue educens, omnino nihil sub praetextu alicuius consuetudinis aliquid cogatur praestare, sed liberam prorsus uendendi et emendi habeat potestatem. Dedit etiam Surianis, Graecis, Armenis, et harum cuiuslibet nationum hominibus, Saracenis etiam nihilominus liberam potestatem, sine exactione aliqua inferendi in sanctam ciuitatem, triticum, hordeum et quodlibet genus leguminis. Modii etiam et ponderis remisit mercedem consuetudinariam; in quo praedicti populi sibi conciliauit animos, et gratiam publicam sibi promeruit. In utroque enim, regio more et affectu plurimum commendabili, ciuibus uidetur prouidisse, ut et ciuitas, sine exactione illatis alimentis, abundaret amplius; et quod tam ipse quam eius praedecessor tota diligentia procurabat, ut urbs Deo amabilis multiplicatis et frequentioribus habitatoribus incoleretur. [12,16] CAPUT XVI. Anno sequente, Doldequinus, perfidus et impius Damascenorum rex, foederato sibi Arabum principe, et eius sibi sociata militia, uidensque dominum regem pro utraque regione, uiribus suis imparem portare sollicitudinem, de eius praesumens occupationibus, regionem nostram Tiberiadi proximam, immissis legionibus, hostiliter nimis uastare coepit. Quo audito, dominus rex congregata de uniuersi regni finibus militia illuc more suo impiger contendit. Doldequinus uero regis praecognito aduentu, uidens, eo praesente, se non posse proficere, nec cum eo conserere tutum reputans, in ulteriora regni se contulit. Rex autem cum suis agminibus in austrum declinans, Gerasam peruenit. Fuit autem Gerasa una de nobilibus prouinciae Decapoleos ciuitatibus, a Iordane paucis distans milliaribus, monte Galaad contermina, in tribu Manasse sita. In huius parte munitiore, quoniam reliqua ciuitas hostilitatis metu diu iacuerat desolata, castrum ex quadris et magnis lapidibus, cum multis sumptibus erigi sibi fecerat anno praeterito Doldequinus; uictuque et armis communitum, quibusdam fidelibus suis conseruandum tradiderat: quo perueniens rex, impugnato uehementius praesidio, quadraginta milites, qui in eo ad custodiam relicti fuerant, interpositis conditionibus, quod cum salute ad suos haberent reditum, castro recepto, permisit abire incolumes; habitaque cum suis deliberatione, utrum magis expediret dirui funditus praesidium, aut Christianitati reseruari, placuit de uniuersorum assensu municipium euerti funditus; nam sine multis sumptibus, et labore continuo, et multo periculo transeuntium, non uidebatur a nostris posse conseruari. [12,17] CAPUT XVII. Cum ita ergo, per gratiam Dei, se regni prospere satis haberent negotia, inuidens pacis inimicus tranquillitati, quam sperabat, scandalum molitus est iniicere. Pontius enim Tripolitanorum comes secundus, nescimus cuius instinctu, regi Hierosolymorum suum denegabat hominium; et seruitium, quod de iure fidelitatis tenebatur impendere, impudenter negabat. Rex autem tantam non ferens iniuriam, collectis ex uniuerso regno tam equitum quam peditum copiis, ad partes illas peruenit, super tanta iniuria ultionem petiturus: ubi antequam aliquid damni passa esset pars alterutra, interuenientibus uiris honestis et Deo amabilibus, pax inter eos conueniens reformata est. Inde procedens, propter illorum necessitates ab Antiochenis uocatus, ad partes illas descendit. Balac enim Turcorum princeps, magnificus et potens, regionem totam frequentibus irruptionibus molestabat, idque confidentius, quia paulo ante dominum Ioscelinum, Edessanum comitem et dominum Galerannum eius consanguineum, ex improuiso in eos irruens, ceperat et captos uinculis mancipauerat. Sciens ergo dominum regem aduenisse, coepit a suis incursionibus aliquantulum retardari et eius declinare conflictus; audierat enim quod in praeliis esset fortunatior, et de eo cuilibet difficile esset triumphare. Circuibat tamen cum expeditione militia, quasi de remoto, si ei daretur locus, ut nostris inferre damna posset, et circa id erat sollicitus. Rex igitur cum sua, quam secum deduxerat militia, in terram comitis Edessani descendit, ut populo rectore carenti, aliquod impertiret solatium: circumiensque regionem, diligenter quaerebat, utrum munita essent praesidia, et sufficientes equitum peditumque, armorum quoque et alimentorum haberent copias; et ut defectus suppleret, debitam gerebat sollicitudinem. Contigit autem, dum eadem cura sollicitus Edessam properaret, ab oppido Turbessel egressus, ut eadem diligentia de statu regionis trans Euphratem esset instructior, et cuncta pro posse in melius reformaret; nocte quadam iter conficiens incoeptum, cum suo domestico proficiscebatur comitatu, ubi dum aliquantulum incautius, dissoluto agmine et dormitantibus pene uniuersis, iter agerent securi: Balac praedictus, qui regis iter praesenserat, in insidiis positus, subito irruit, regisque comitatum imparatum reperiens et somno grauatum, casu in ipsum regem incidit, manus iniecit, secumque deduxit captum, tam iis qui praeibant quam qui sequebantur, ad partes uarias fuga dilapsis, et quid regi accidisset ignorantibus. Captum ergo saepedictus Balac regem, trans Euphratem in praesidio, cui Quartapiert nomen, uinculis fecit mancipari, ubi erant etiam Ioscelinus comes et Galerannus, de quibus supra dictum est. Nostri autem principes qui in regno erant, audito casu miserabili, qui domino regi acciderat, una cum domino patriarcha de statu regni ualde solliciti, apud urbem Acconensem, cum ecclesiarum praelatis, quasi uir unus conueniunt; et ducem atque praeceptorem sibi de communi uoto constituunt dominum Eustachium Grener, uirum prouidum et discretum, et rei militaris plenam habentem experientiam; qui duas in regno, iure haereditario, suffragantibus meritis, possidebat ciuitates, Sidonem uidelicet et Caesaream, utramque cum suis pertinentiis. Tradunt ergo ei regni curam, et administrationem generalem, quoadusque dominum regem uisitet Oriens ex alto, et suae libertati restituens, negotiis regiis possit superesse. Sed interim ad ea, quae de domino rege coeperamus, retorqueamus historiam. [12,18] CAPUT XVIII. Domino ergo rege apud castrum praenominatum, cum domino comite in uinculis constituto, notum habentes quidam Armenii de terra comitis, quod tanti principes Christiani nominis in eo municipio captiui tenerentur, pro nihilo ducentes periculum, si etiam eorum artes prosperum non haberent exitum, nouas ineunt inauditi moliminis uias. Quidam tamen asserunt hos eosdem domini Ioscelini diligentia uocatos, et spe remunerationis amplissimae, huic se exposuisse discrimini. Quinquaginta enim ex eis, qui robustiores uidebantur, fide interposita, et mutuis obligati iuramentis, apud se constituunt, ut illuc euntes, praedictos uiros magnificos, quocunque periculo, liberare contendant. Habitu ergo se simulant monachos; sicas sub laxis uestibus portantes, ad praedictum tendunt oppidum, tanquam de negotiis monasteriorum acturi aliquid; simulant uerbo et gemitu, et faciei modificatione se a quibusdam uim iniuriamque passos: praefecto loci ad cuius sollicitudinem spectabat, ne quid in locis adiacentibus enormiter et contra disciplinam temporum fieret, id se uelle cum lacrymis protestari, asserunt. Alii dicunt eos quasi mercatores, uilium mercium portatores, oppidum ingressos. Admittuntur tandem, et municipium ingressi, exerunt gladios et occurrentes sibi perimunt uniuersos. Quid plura? Obtento castro, regem soluunt et comitem; et castrum muniunt quantum possunt. Rex interim comitem Ioscelinum emittere disponit, ut sibi et sociis, quorum opera expediti uidebantur, auxilium congreget, et uelocius mittere non moretur. Cognoscentes autem, qui in suburbanis habitabant Turci, quod hac fraude rex, et qui cum eo intus erant, castrum obtinuerant, arma corripiunt, et ad locum accedentes, procurant diligentius, ut saltem usque ad aduentum Balac domini sui, his qui in oppido erant, introitus negent et exitus. Comes tamen Ioscelinus, assumptis sibi tribus sociis, quorum duos itineris haberet comites, tertium ad dominum regem de statu suo significans, statim remitteret, hostium se exponens insidiis, egressus est; et Domini protectus misericordia, ignorantibus his qui castrum obsederant, cum duobus consortibus, ut praeordinatum fuerat, uiam arripit, tertium remittens in oppidum, cui et annulum suum tradidit in signum, quod cum salute, hostium cuneos euaserat. Rex autem cum his quorum ope solutus erat, praesidium munire totis uiribus satagebat, tentans, si quo pacto usque ad aduentum subsidii, quod in proximo sperabat, illud sibi conseruare posset. [12,19] CAPUT XIX. At uero Balac terribili uisione eadem nocte turbatus, in somnis uidebatur sibi uidere, quod comes Ioscelinus eum propriis manibus, luminibus orbaret. Quo uisu territus, summo mane ad praedictum oppidum nuntios dirigit, qui dominum Ioscelinum absque mora decollarent. Qui accedentes ad castrum propius, cognoscentes quod eo casu in manus hostium deuenisset, remenso itinere cum omni uelocitate ad dominum redeunt, omnia quae illic gesta fuerant, ordine pandentes. Ipse uero conuocatis undique militaribus copiis, ad partes illas impiger contendit, et locatis in gyrum expeditionibus, obsidione uallat eos, qui in oppidum se contulerant. Ubi per internuntios habito sermone cum domino rege, spondet et promittit firmius, quod si absque difficultate praesidium ei restituat, ipse sibi et suis omnibus liberum exitum et securum usque ad urbem Edessanam praestaret conductum. Rex autem de oppidi munitione confisus, sperans cum adminiculo eorum, qui ad eum ingressi fuerant, castrum posse ad aduentum subsidii uiolenter detinere, conditiones respuit oblatas, et in defensione municipii instantius perseuerat. Balac uero, spretis conditionibus iratus admodum, artifices conuocat et machinas ordinat multiplices, quibus solent hostium praesidia impugnari: et instans proteruius, in omne argumentum, quo nocere possit obsessis, subtiliter se attollit. Erat autem collis, supra quem situm erat oppidum, cretaceus et ad suffodiendum facilis. Videns ergo ea parte facilius posse locum aggrauari, immissis fossoribus, scrobes praecipit ingentes intus colle suffodi, trabibusque et lignea materia sustentari: deinde receptis artificibus, igne immisso, succensa quae intus erat materia, collis subsedit; et turri quae superposita erat, cum ingenti fragore collapsa, timuit rex ne casu simili uniuersum praesidium in praeceps rueret, castrum Balac nullis interpositis conditionibus resignauit. Qui obtento castro, domino regi, et cuidam nepoti suo, domino quoque Galeranno uitam indulsit; eosque in Carram, ciuitatem Edessae uicinam uinctos compedibus praecipit deportari, et eos ibidem sub arcta conseruari custodia. Praedictos autem Armenios, uiros strenuos et fideles, qui ut regem et dominum suum a uinculis soluerent, tantis se exposuerant periculis, uariis affecit cruciatibus. Alios enim uiuos decoriari fecit, alios serra diuidi per medium, alios uiuentes sepeliri, alios pueris suis quasi signum ad sagittandum tradi; qui, etsi coram illis tormenta passi sunt, spes tamen illorum immortalitate plena est; et in paucis tentati, in multis bene disponentur. [12,20] CAPUT XX. At uero comes Ioscelinus, cum iis quos assumpserat uiae consortes, cum multa sollicitudine et timore continuo iter incoeptum peragens, cum uictu modico et duobus utribus, quos secum casu detulerat, usque ad fluuium magnum Euphratem peruenit. Ubi habita cum periculorum consortibus, quomodo fluuium transire posset, deliberatione, impletis uento utribus, eisque fune sibi circumpositis, regentibus eum a dextra laeuaque sociis, quibus multum erat in natando exercitium, auctore Domino, ulteriorem ripam sanus et incolumis attigit. Inde non minore periculo, nudis pedibus, labore pressus insolito, fame et siti, et lassitudine fatigatus, tandem praeuia Domini misericordia, apud insigne oppidum eius Turbessel peruenit: inde iniuncti uerbi plenam gerens sollicitudinem, aptato sibi necessario pro tempore comitatu, Antiochiam, deinde cum consilio domini patriarchae Bernardi, Hierosolymam profectus, rem domino patriarchae et regni principibus ordine pandit, casum qui acciderat, seriatim aperit, ad subsidium sine dilatione inuitat: asserens regis negotium dilationes non posse capere, sed opus esse maturo consilio et indilato. Factumque est ita, ut ad eius exhortationem congregatus sit regni uniuersi populus, quasi uir unus; et assumpta sibi cruce Dominica de singulis urbibus, quae erant mediae, auxilia sibi coniungentes, Antiochiam peruenerunt, ubi adiunctis sibi eiusdem ciuitatis tam plebe quam patribus, praeuio comite, Turbessel peruenerunt. Ubi quid circa dominum regem medio tempore accidisset, plenius cognito, comperto quod ulterius procedere non esset fructuosum, de communi consilio ordinatum est, ut singuli redirent ad propria; tamen ne omnino nihil fecisse uiderentur, ordinant apud se, ut apud Halapiam transeuntes experiantur, utrum aliquid damni aut iniuriae hostibus inferre possint; quod secundum propositum factum est. Nam ante urbem praedictam habentes transitum, ciues eiusdem loci, contra eos quasi ad pugnandum egressos, in urbem regredi uiolenter compulerunt: diebus quatuor continuis, inuitis ciuibus moram ibi facientes. Qui autem de regno erant, ab aliis diuisi, in regnum redeuntes, circa partes Scythopolitanas, transito Iordane, terras hostium subito ingrediuntur, et imparatos reperientes, irruunt super eos, pluribusque ex eis gladio interemptis; captiuatis etiam infinitis tam uiris quam mulieribus, cum ingenti praeda et opimis spoliis laeti ouantesque ad propria reuersi sunt. [12,21] CAPUT XXI. Interea princeps Aegyptius de regis captiuitate arbitrans sibi multam opportunitatem emersisse, ut regnum Hierosolymorum sibi merito suspectissimum, aliqua ex parte posset opprimere, ex omnibus Aegypti finibus militaria praecipit auxilia conuocari; urbibusque maritimis mandat, praefectis operum specialiter ad hoc deputatis, galeas praeparari, armari classem; et caetera quae ad usum naualis exercitus possunt esse necessaria, sine dilatione praecipit ordinari. Paratis igitur septuaginta galeis, cum infinita pedestris exercitus multitudine, transcursa solitudine, apud Ascalonam castrametatus, cum suis resedit legionibus, classis autem usque Ioppen progressa, ibi ante urbem se locauit; egressique de nauibus in graui multitudine, urbem coeperunt ex omni parte per gyrum, continuatis congressionibus, hostiliter molestare, ita ut prae inopia defendentium, securi ad murum suffodiendum accederent, et in locis pluribus debilitarent. Quod si liberas ferias urbem impugnandi per diem sequentem habuissent, effractis moenibus, procul omni dubio, uiolenter occupassent ciuitatem; pauci enim erant intus, qui eorum congressionibus repugnarent. Interea dominus patriarcha, dominus quoque Eustachius Grener, regni constabularius, cum aliis regni principibus, congregata omni ea quam tunc habere potuerunt militia, in campestribus Caesareae, in loco cui Caco nomen, conuenerunt; inde uersus Ioppen, ordinatis agminibus descendentes, dirigunt legiones. Quo audito, qui urbem impugnabant, in classem se certatim recipiunt, nostrorum aduentum formidantes. Classe autem instructa, remis incumbunt, exspectantes quid suis, quos hostibus uicinos esse cognouerant, accideret. Nostri uero interea, praeuia cruce Dominica, fide armati, et cooperante Dei gratia, in uictoriae spem erecti compositis aciebus et in congruum redactis ordinem iuxta eum locum qui dicitur Ibelim, hostes reperiunt. Qui etiam, iuxta morem eorum, cohortibus dispositis, affecti ut cum nostris procul dubio pugnarent, aduenerant; sed uiso nostrorum apparatu et animositate certis argumentis intellecta, qui quasi leones accesserant, lepores et leporibus timidiores, bellum detrectare cupiunt, magis tamen cupientes non incoepisse. Nostri porro populi promiscui, et plebis omnimodae, dicebantur esse quasi septem millia: hostium uero, expeditorum ad praelium, sexdecim millium dicebatur esse numerus, exceptis his qui classi deseruientes, dicebantur esse in nauibus. Irruentes igitur nostri super eos in spiritu uehementi, corde contrito, et in timore Domini. auxilio de supernis inuocato, instant gladiis atrocius, et cominus irrogato mortis periculo, respirandi etiam negant facultatem. Mirantur tandem Aegyptii nostrorum uires et audaciam; et quod sermone audierant, plagis sentiunt impositis, et oculata fide contuentur. Parant tamen, et contendunt illatis resistere iniuriis et nostris aequa lance respondere; sed longe impares et animis et uiribus, in proposito deficiunt, fugam ineuntes. Relictis igitur castris, omni diuitiarum genere et commoditate refertis, fuga uitae consulunt. Nostri tamen insectantes instantius, quotquot ex eis consequi possunt, gladiis obtruncant, ita ut de tanta multitudine pauci uel uincula uel mortem euaserint. Dicuntur ea die septem ex eis millia cecidisse. Nostri autem uictores in castra reuersi, gazas Aegyptias, immensa auri argentique pondera, supellectilem uarii generis pretiosissimam, papiliones et tentoria, equos, loricas, gladios copiose reperientes, iure bellorum diuidentes spolia, supra modum locupletati, reuersi sunt ad propria. Classis uero intellecto quid suis acciderat, ut securam sibi stationem eligerent, apud Ascalonam, quae adhuc in eorum potestate erat, declinantes, de suorum ruina plenius edocti sunt. Per idem tempus, dominus Eustachius Grener, regni procurator, uir prouidus et discretus, uita decessit: in cuius loco substitutus est dominus Willelmus de Buris, uir magnificus, et per omnia commendabilis, Tiberiadensis dominus. [12,22] CAPUT XXII. Eodem tempore, audita regni Orientalis necessitate, dux Venetiae, Dominicus Michaelis, una cum maioribus eiusdem prouinciae, composita classe, cum quadraginta galeis, gatis uigenti octo, quatuor maioribus ad deuehenda onera aptatis nauibus, iter in Syriam arripiunt; cumque in Cyprum insulam peruenissent, denuntiatum est eis, eorum iam praecognito aduentu, quod Aegyptiorum classis circa partes Syriae in maritima Ioppensi applicuisset, et circa partes illas moram faceret, urbibus maritimis ualde suspectam. Quo audito, dux praefatus suis egressum indicit, et ordinato exercitu, uersus littora Ioppensia cursum accelerat. Nuntiatur eis interea, quod praedicta classis Aegyptia, Ioppe relicta, in partes se contulerat Ascalonitanas; audierant enim de suis, qui cum nostris in terra pugnauerant, rumores sinistros; eaque occasione ad suam se contulerant ciuitatem. Quo etiam Veneti per internuntios cognito, illuc classem dirigunt, optantes intime hostium classem inuenire et cum eis tentare congressum. Porro sicut uiri prouidi, et in eo negotio exercitati, classem ordinant, secundum quod eis utilius uisum est. Erant sane in eadem classe quaedam naues rostratae, quas gatos uocant, galeis maiores, habentes singulae remos centenos, quibus singulis duo erant remiges necessarii. Erant autem et quatuor naues maiores, ut praediximus, ad deportanda onera, machinas, arma et uictui necessaria deputatae. Has cum gatis priores ordinant, ea intentione, ut si ab hostibus forte de remoto conspicerentur, non putaretur hostium exercitus, sed mercatorum naues. Galeae uero subsequebantur. Sic ergo ordinato exercitu, uersus littora proficiscuntur. Erat autem eis et aurae fauor optabilis, et maris grata tranquillitas, et hostium classis in uicino. Cumque iam esset circa crepusculum matutinum et aurora lucis orientis nuntiaret aduentum, hostes classem sentiunt aduenire; die quoque luminis amplius ministrante, eam conspiciunt uiciniorem. Stupefacti ergo, et plurimum timentes, remos corripiunt, et clamore et nutibus suos hortantur, ut funes rescindant, anchoras erigant, remiges ordinent et de pugna securi arma corripiant. [12,23] CAPUT XXIII. Interea dum haec apud hostes turbato ordine et confuso tumultu, metu confusionem inducente, aguntur, ecce ex Veneticis galeis una, cui dux inerat, alias uelocitate praecurrens, eam casu fortuito, cui partis dux aduersae insidebat, tanto concussit impetu, ut pene totam cum suis remigibus fluctibus inuolueret; aliae tandem multa uelocitate sequentes, singulae singulas pene fretis inuoluunt. Fit igitur pugna grauis, et congressus utrinque ualde hostilis, tantaque strages hominum, ut etiam (etsi fide uideatur carere) qui interfuerunt, constanter asserant, uictorum pedes, occisorum sanguine usque ad summum eorum, cruentatos sorduisse: mare uero adiacens de praecipitatis corporibus, et effluente de nauibus interemptorum sanguine, usque ad passuum in circuitu duo millia, colorem sanguineum contraxisse; littora uero cadaueribus a salo proiectis ita repleta fuisse, ut de fetore putrescentium funerum, circumposita regio et luem contraheret, et acris corruptelam. Continuatur cominus pugna, et ardentibus studiis impugnant hi, illi tentant resistere; sed tandem auctore Domino, facti superiores Veneti, hostes uertunt in fugam; retentis galeis quatuor, cum totidem gatis et naue una maxima, duce eorum interempto, uictoriam obtinuerunt saeculis memorabilem. Collata igitur nostris diuinitus praedicta uictoria, nolentes tempus inutiliter consumere, praecipiente duce, uersus Aegyptias partes usque Laris antiquissimam solitudinis urbem maritimam, peruenerunt, explorantes utrum hostium naues aliquas sibi casu haberent obuias: quod ita factum est, et ita eis successit ad uotum, tanquam si aliquo certo nuntio uniuersa quae postea acciderunt, ex ordine didicissent; nam illis in eo pelago laborantibus, decem naues hostium haud longe ab eis uisae sunt, ad quas cum omni celeritate contendentes, primis congressionibus eas uiolenter occupant, uiris quos in eis reperiunt partim occisis, partim compedibus mancipatis. Erant autem naues eaedem Orientalibus oneratae mercimoniis, speciebus uidelicet, et pannis sericis; quae omnia secundum consuetudinem suam diuidentes, facti locupletiores, deductis secum praedictis nauibus, apud urbem Acconensem applicuerunt. [12,24] CAPUT XXIV. Dominus uero patriarcha Hierosolymorum Gormundus; dominus quoque Willelmus de Buris, regni constabularius et procurator, Paganus quoque regius cancellarius, una cum archiepiscopis, episcopis, et caeteris regni proceribus audientes, quod dux Venetiae, cum nauali exercitu, nostris applicuisset littoribus, et de hostibus ita gloriose triumphasset, miserunt nuntios ad eum, uiros prudentes et honestos, qui eum et populi Venetorum primores, exercitusque capitaneos, ex parte domini patriarchae, principum et populi salutarent, et conceptam de eorum aduentu laetitiam significarent: inuitantes eos, ut regni commoditatibus indifferenter, tanquam ciues et domestici, uti frui non dubitarent; paratos se esse asserentes, humanitatis legibus et plena hospitalitatis gratia se eos uelle tractare, prout decebat, habere propositum. Dux ergo, ut et loca sancta, diu ante concepta deuotione uideret, et principibus qui se tam benigne inuitauerant loqueretur, relictis qui classi praeessent uiris prudentibus, ipse cum maioribus eiusdem populi Hierosolymam uenit. Ubi honeste susceptus, et cum multa tractatus honorificentia, Natale Domini celebrauit. Ubi etiam a regni principibus diligenter commonitus, ut Christi seruitio et incremento regni, se ad tempus aliquod manciparet, respondit: Quod ad hoc specialiter uenerat, et ad hoc tota eius dirigebatur intentio. Factum est ergo de communi consilio, quod praesente domino patriarcha, et reliquis eiusdem regni principibus, conuenit inter eos quibusdam pactis interuenientibus, ut alteram de maritimis urbibus, Tyrum uidelicet, uel Ascalonam obsiderent; nam aliae, per Dei gratiam, a torrente Aegypti, usque Antiochiam omnes in nostram peruenerant ditionem. Verum hic dum nostrorum uoluntates ad uaria rapiuntur desideria, res in periculosam pene descendit altercationem. Nam Hierosolymitae, Ramatenses, Ioppenses, Neapolitani, et qui in finibus horum erant, magnopere nitebantur, ut ad obsidendam Ascalonam proficiscerentur; erat enim uicinior, et minus laboris et sumptuum uidebatur exigere. At uero Acconenses, Nazareni, Sidonii, Berytenses, Tiberiadenses, Biblii, et caeterarum maritimarum urbium habitatores, uersus Tyrum dirigendos esse contendebant exercitus; allegantes quod, cum ciuitas esset nobilis et munitissima, totis uiribus elaborandum erat, ut in nostram cederet potestatem, ne aliquando hostibus posset esse occasio, ut ad nos, gratia recuperandae regionis et totius prouinciae, per eam haberent ingressum. Sic ergo per hanc uotorum dissonantiam res in periculosas, ut diximus, pene peruenit inducias. Placuit tandem, quibusdam mediantibus, sorte definiri huiusmodi controuersiam; sortis autem forma non multum ab honestate abhorrebat. Conscripserunt enim in membranis codicillos duos, alterum Tyri mentionem, alterum Ascalonae continentes, et super altare chartulas illas locauerunt, assumentes unum de pueris innocentibus, et parentes non habentem, cui data est optio, ut quam uelit illorum assumat; et utrius illarum urbium nomen secum attulerit, ad illum uterque exercitus sine quaestione dirigatur. Cecidit ergo sors super Tyrum. Haec a senioribus quibusdam audiuimus, qui constanter asserebant, se praedictis omnibus interfuisse. Confirmato ergo hoc consilio, dominus patriarcha, et inclyti regionis illius, simul cum populo uniuerso in ciuitatem conueniunt Acconensem; nam Veneticorum classis in eiusdem portu ciuitatis, tuta statione locata erat. Praebitis ergo corporaliter iuramentis, quod in finibus pactorum fideliter ab utraque parte staretur, praeordinatis quae ad huiusmodi opus solent esse necessaria, decimo quinto Kal. Martii urbem praedictam gemina uallant obsidione. [12,25] CAPUT XXV. Sed ut nihil antiquitatis eorum quae interim occurrunt praetereamus, libet rescriptum priuilegii, consonantiam pactorum inter Venetos et principes regni Hierosolymorum continentis, ad maiorum rerum gestarum euidentiam ponere, quod sic habet: In nomine sanctae et indiuiduae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus sancti. Tempore quo Calixtus papa secundus et quartus Henricus Romanorum imperator Augustus, pace eodem anno inter regnum et sacerdotium super annuli et baculi controuersia, celebrato Romae concilio, Deo auxiliante, peracta, alter Romanam Ecclesiam, alterque regnum regebat, Dominicus Michaelis Venetiae dux, Dalmatiae atque Croatiae regni princeps, innumera classium militiaeque multitudine, prius tamen ante importuosas Ascalonis ripas, paganorum classium regis Babyloniae grauissima strage facta, demum in Hierusalem partes, ad necessarium Christianorum patrocinium uictoriosus aduenit. Rex quippe Balduinus Hierusalem secundus, tunc temporis, peccatis nostris exigentibus, sub Balac principe Parthorum, paganorum laqueo cum pluribus aliis captiuus tenebatur. Propterea nos quidem Gormandus, Dei gratia sanctae ciuitatis Hierusalem patriarcha, cum nostrae ecclesiae fratribus suffraganeis, domino Willelmo de Buris constabulario et Pagano cancellario, nobis cum totius regni Hierosolymitani socia Baronum militia coniuncta, Achone in ecclesia Sanctae Crucis conuenientes; eiusdem regis Balduini promissiones, secundum litterarum suarum et nuntiorum prolocutiones, quas eidem Veneticorum duci suos per nuntios, usque Venetiam, rex ipse mandauerat, propria manu, et episcoporum siue cancellarii manu pacisque osculo, prout ordo noster exigit, datis: omnes uero barones, quorum nomina subscripta sunt, super sancta Euangelia subscriptas depactionum conuentiones, sanctissimo euangelistae Marco, praedicto duci suisque successoribus, atque genti Veneticorum simul statuentes affirmauimus, quatenus sine aliqua contradictione, quae dicta et quemadmodum inferius subscripta sunt, ita et rata, et in futurum illibata, sibi suaeque genti in perpetuum permaneant. Amen. In omnibus scilicet supradicti regis, eiusque successorum sub dominio, atque omnium suorum baronum ciuitatibus, ipsi Venetici ecclesiam et integram rugam, unamque plateam siue balneum, nec non et furnum habeant, iure haereditario in perpetuum possidenda, ab omni exactione libera, sicut sunt regis propria. Verum in platea Hierusalem tantum ad proprium habeant, quantum rex habere solitus est. Quod si apud Accon, furnum, molendinum, balneum, stateram, modios et buzas ad uinum, oleum, uel mel mensurandum in uico suo Veneti facere uoluerint, omnibus inibi habitantibus absque contradictione quicunque uoluerit coquere, molere, balneare, sicut ad propria regis libere liceat. Sed modiorum, staterae atque buzae mensuris, hoc modo uti liceat. Nam quando Venetici inter se negotiantur, cum propriis, id est Veneticorum mensuris mensurare debent; cum uero Venetici res suas aliis gentibus uendunt, cum suis, id est Veneticorum mensuris propriis uendere debent. Quando autem Venetici ab aliquibus gentibus extraneis quam Veneticis, commercio aliquid accipientes comparant, cum regiis mensuris datoque pretio accipere licet. Ad haec Venetici nullam dationem, uel secundum usum, uel secundum ullam rationem, nullo modo, intrando, stando, uendendo, comparando uel morando, aut exeundo de nulla penitus causa aliquam dationem persoluere debent, nisi solum quando ueniunt, aut exeunt cum suis nauibus peregrinos portantes: tunc quippe secundum regis consuetudinem, tertiam partem ipsi regi dare debent. Unde ipse rex Hierusalem, et nos omnes, duci Veneticorum de funda Tyri, ex parte regis, festo apostolorum Petri et Pauli, trecentos in unoquoque anno bizantios Saracenatos, ex debiti conditione persoluere debemus. Vobis quoque, duci Venetiae, et uestrae genti promittimus, quod nihil plus accipiemus ab illis gentibus, quae uobiscum negotiantur, nisi quantum soliti sunt dare, et quanta accipimus ab illis qui cum aliis negotiantur gentibus. Praeterea illam eiusdem plateae, rugaeque Achon partem unum caput in mansione Petri Zanni, aliud uero in Sancti Dimitri monasterio firmantem; et eiusdem rugae aliam partem, unam materiariam et duas lapideas mansiones habentes, quae quondam casulae de cannis esse solebant, quam rex Balduinus Hierusalem primitus beato Marco, dominoque duci Ordolafo, suisque successoribus in Sidonis acquisitione dedit; ipsas, inquam, partes, beato Marco, uobisque Dominico Michaeli, Venetiae duci, uestris quoque successoribus per praesentem paginam confirmamus; uobisque potestatem concedimus, tenendi, possidendi et quidquid uobis inde placuerit, in perpetuum faciendi. Super eiusdem autem rugae alia parte, a domo Bernardi de nouo Castello, quae quondam Ioannis fuerat Iuliani, usque domum Guiberti de Ioppen generis Laudae, recto tramite procedente, uobis eamdem quam rex habuerit potestatem penitus damus. Quin etiam nullus Veneticorum in totius terrae regis, suorumque baronum dominio, aliquam dationem in ingrediendo, uel ibi morando, aut exeundo per ullum ingenium dare debeat; sed sic liber sicut in ipsa Venetia sit. Si uero aliquod placitum, uel alicuius negotii litigationem, Veneticus erga. Veneticum habuerit, in curia Veneticorum diffiniatur. Vel si aliquis aduersus Veneticum querelam aut litigationem se habere crediderit, in eadem curia Veneticorum determinetur. Verum si Veneticus super quemlibet alium hominem, quam Veneticum, clamorem fecerit, in curia regis emendetur. Insuper ubi Veneticus ordinatus uel inordinatus, quod nos sine lingua dicimus, obierit, res suae in potestatem Veneticorum reducantur. Si uero aliquis Veneticorum naufragium passus fuerit, nullum de suis rebus patiatur damnum. Si naufragio mortuus fuerit, suis haeredibus aut aliis Veneticis res suae remanentes reddantur. Praeterea super cuius gentis burgenses in uico et domibus Veneticorum habitantes, eamdem iustitiam et consuetudines quas rex super suos, Venetici habeant. Denique duarum ciuitatum Tyri et Ascalonis tertiam partem, cum suis pertinentiis, et tertiam partem terrarum omnium sibi pertinentium, a die Sancti Petri, Saracenis tantum seruientium, quae non sunt in Francorum manibus, alteram quarum, uel si, Deo auxiliante, utramque per eorum auxilium, aut aliquod ingenium in Christianorum potestatem Spiritus sanctus tradere uoluerit; illam, inquam, tertiam partem, sicut dictum est, libere et regaliter, sicut rex duas, Venetici habituri in perpetuum, sine alicuius contradictionis impeditione, iure haereditario possideant. Uniuersaliter igitur supradictas conuentiones ipsum regem, Deo auxiliante, si aliquando egressurus de captiuitate est, nos Gormundus Hierusalem patriarcha confirmare per Euangelium faciemus. Si uero alter ad Hierosolymitanum regnum, in regem promouendus aduenerit, aut superius ordinatas promissiones antequam promoueatur, sicut ante dictum est, ipsum confirmare faciemus; alioquin ipsum nullo modo ad regnum prouehi assentiemus. Similiter easdem et eodem modo confirmationes, baronum successores et noui futuri barones facient. De causa uero Antiochena, quam uobis regem Balduinum secundum, sub eadem constitutionis depactione promisisse bene scimus, in Antiocheno principatu se uobis Veneticis daturum: uidelicet sic in Antiochia, sicut in caeteris regis ciuitatibus, si quidem Antiocheni regalia promissionum foedera uobis attendere uoluerint; nos idem Gormundus Hierusalem patriarcha, cum nostris episcopis, clero, baronibus populoque Hierusalem, consilium et auxilium uobis dantes, quod nobis dominus papa inde scripserit, bona fide totum adimplere, et haec omnia superiora, ad honorem Veneticorum promittimus. Ego Gormundus Dei gratia Hierosolymorum patriarcha, propria nostra manu supradicta confirmo. Ego Ebremarus Caesariensis archiepiscopus, haec eadem similiter confirmo. Ego Bernardus Nazarenus episcopus similiter confirmo. Ego Asquitinus Bethlehemita episcopus similiter confirmo. Ego Rogerius Liddensis Sancti Georgii episcopus similiter confirmo. Ego Gildoinus abbas Sanctae Mariae uallis Iosaphat similiter confirmo. Ego Gerardus prior Sancti Sepulcri similiter confirmo. Ego Aicardus prior templi Domini similiter affirmo. Ego Arnaldus prior montis Sion similiter affirmo. Ego Willelmus de Buris, regis constabularius similiter affirmo. Data apud Achon, per manus Pagani, regis Hierusalem cancellarii, anno 1123, indictione II.