[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] CAPUT PRIMUM. Urbem sanctam et Deo amabilem Hierosolymam, in sublimibus sitam esse montibus certum est; et in tribu Beniamin positam ueterum tradit auctoritas; habetque ab Occidente tribum Simeon, et Philisthiim regionem, et mare Mediterraneum: a quo ubi propius est, iuxta uetustissimum oppidum Ioppen, uiginti quatuor distat milliaribus, inter se et praedictum mare habens castellum Emaus, quae postea dicta est Nicopolis, ut praemisimus, ubi post resurrectionem suam Dominus duobus discipulis apparuit; Modim etiam, sanctorum Machabaeorum felix praesidium; Nobe quoque uicum sacerdotalem, ubi Dauid, esuriens cum pueris suis, tradente Abimelech sacerdote, panes propositionis comedit; et Dispolim, quae est Lidda, ubi Petrus Aeneam uirum paralyticum ab annis octo in grabato iacentem saluti restituit; et Ioppen praedictam, ubi idem Petrus, discipulam nomine Tabitham, plenam operibus bonis et eleemosynis, defunctam suscitauit, et sanctis ac uiduis resignauit uiuam: ubi et apud Simonem coriarium hospitatus, Cornelii nuntium suscepit, sicut in Actibus apostolorum continetur. Ab oriente uero Iordanis habens fluenta et ei adiacentem solitudinem, filiis prophetarum familiarem, quasi ad milliaria quatuordecim; et uallem siluestrem, ubi nunc est mare salis, quod et lacus Asfaltes, et mare Mortuum nuncupatur; quae omnis regio antequam Dominus subuerteret Sodomam, ut in Genesi legitur, quasi paradisus Dei irrigabatur. Citra uero Iordanem, urbem Iericho, quam Moysi successor Iosue, magis orando quam pugnando subegit; ubi postea Dominus praeteriens, caeco lumen restituit ; Galgala quoque Elisaei receptaculum. Ultra Iordanem uero Galaad, Basan, Ammon et Moab, quae postmodum Ruben, Gad et dimidia tribus Manasse susceperunt in sortem, quae omnis hodie regio generali appellatione dicitur Arabia. Ab Austro uero, habens sortem Iuda, in qua est Bethlehem, familiare Domini reclinatorium, et felix natiuitatis Dominicae et cunarum locus; et Thecua urbs, prophetarum Habacuc et Amos domicilium; et Ebron, quae alio nomine dicitur Cariatharbe, sanctorum patriarcharum sepulcrum uenerabile. A septentrione uero urbem habens Gabaon, Iosue, filii Nun, insignem uictoria, et defixi solis miraculo praeclaram; tribum quoque habens Ephraim, in qua est Silo, tabernaculi Domini custos aliquando; Sichar, confabulatricis Domini Samaritanae patria; Bethel, aureorum cultrix uitulorum, et peccati Ieroboam testis. Sed et Sebastea Ioannis Baptistae, Elisaei quoque et Abdiae tumulus, quae olim dicta est a monte Somer, in quo sita est Samaria, regum Israel thronus sublimior, unde et tota praedicta regio usque in praesentem diem dicitur Samaria. Neapolis quoque, quae olim dicta est Sichem, conditoris nomen habens; in qua, secundum lectionem libri Geneseos, filii Iacob Simeon et Leui, in ultionem stupri, quod filius Sichem, Hemor, sorori eorum Dinae, amore illius captus, intulerat, tam ipsum quam filios eius in ore gladii percusserunt, urbem eorum succendentes. [8,2] CAPUT II. Est autem Hierusalem, Iudeae metropolis, in loco riuis, siluis, fontibus et pascuis penitus carente, sita. Haec, iuxta ueteres historias et orientalium populorum traditiones, primum dicta est Salem; deinde Iebus; postmodum tempore Dauid, qui eiecto inde Iebusaeo eius habitatore, postquam septem annis regnauerat in Ebron, eam ampliauit, et regni constituit solium, dicta est Hierusalem. Unde ita legitur in Paralipomenon: Abiit ergo Dauid et omnis Israel in Hierusalem, hoc est Iebus, ubi erant Iebusaei habitatores terrae; dixeruntque qui habitabant Iebus ad Dauid: Non ingredieris huc. Porro Dauid cepit arcem Sion, quae est ciuitas Dauid; dixitque: Omnis qui percusserit Iebusaeum in primis erit princeps et dux. Ascendit igitur primus, Ioab filius Saruiae, et factus est princeps. Habitauit autem Dauid in arce, et idcirco appellata est ciuitas Dauid, aedificauitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Ioab autem reliqua urbis exstruxit. Postea uero, regnante filio eius Salomone, dicta est Hierosolyma, quasi Hierusalem Salomonis. Hanc uero, ut referunt egregii scriptores et illustres historiographi, Hegesippus et Iosephus, Iudaeorum id exigentibus meritis, quadragesimo secundo post passionem Domini anno, Titus Vespasiani filius, Romanorum princeps magnificus, obsedit; obsessam expugnauit, et expugnatam deiecit funditus, ita ut, iuxta uerbum Domini: Non remaneret in ea lapis super lapidem. Hanc eamdem postea Aelius Adrianus, quartus ab eo Romanorum augustus, reparauit, unde et ab eodem dicta est Aelia, sicut in Nicaea synodo legitur: Episcopus Aeliae ab omnibus honoretur, et caetera. Cumque prius in cliuo sita esset praecipiti, ita ut in orientem partim, partim in austrum tota deuexa respiceret, in latere tam montis Sion, quam Moriae constituta, ut solum templum et praesidium, cui nomen Antonia erat, in sui haberet fastigio et parte superiore; ab eodem imperatore in montis uerticem tota translata est, ita ut Dominicae passionis et resurrectionis locus, qui prius extra urbem fuerat, urbe reaedificata infra murorum ambitum clauderetur. Est autem ciuitas et minor maximis et mediocribus maior; forma quidem oblonga, et parte altera longiore, tetragona tamen uallibus profundis admodum, ex tribus partibus circumsepta. Nam ab oriente uallem habet Iosaphat; huius mentionem facit propheta Ioel, dicens: Cum conuertero captiuitatem Iuda et Ierusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in uallem Iosaphat; et disceptabo ibi cum eis super populo meo, et haereditate mea Israel. Cuius in imo constructa est nobilis ecclesia in honore Dei Genitricis, ubi et sepulta creditur; et gloriosum eius usque hodie, accedentibus populis, monstratur sepulcrum. Sub qua etiam torrens Cedron, aquis pluuialibus factus tumidior, hibernis mensibus defluere consueuit, cuius mentionem beatus Ioannes euangelista facit dicens: Egressus Iesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, et caetera. Ab austro uero uallem habet praedictae contiguam, cui nomen Ennon, quae sortis Beniamin et Iuda, in funiculo distributionis limes fuit, sicuti in Iosue scribitur : Ascenditque per conuallem filii Ennon, ex latere Iebusaei ad meridiem, hoc est Ierusalem; et inde se erigens ad uerticem montis qui est contra Gehennon ad occidentem; in qua hodie de pretio Saluatoris, pro quo Iudas, mercator pessimus, Dominum Iudaeis tradidit, ager emptus ostenditur, in sepulturam peregrinorum deputatus, cui nomen Acheldemac. De hac etiam ualle in Paralipomenon scribitur ita, fitque sermo de Achaz: Ipse est qui adoleuit incensum in ualle Ennon, et lustrauit filios suos in igne iuxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in aduentu filiorum Israel. Ab occidente uero, eius uallis partem, in qua uetus piscina, quae tempore regum Iuda celebris fuit, designatur: indeque protenditur ad superiorem piscinam, quae hodie uulgari appellatione dicitur Lacus Patriarchae, quod est iuxta uetus coemeterium, in spelunca quae cognominatur Leonis. A septentrione uero plano itinere ad urbem acceditur, ubi usque hodie locus in quo protomartyr Stephanus a Iudaeis lapidatus, et pro persecutoribus orans positis genibus, emisit spiritum, designatur. [8,3] CAPUT III. Sita est autem in montibus duobus, sicut Dauid commemorat, dicens: Fundamenta eius in montibus sanctis ; quorum fastigia infra muri ambitum ex parte plurima continet, modica ualle distincta, quae etiam urbem per medium diuidit. Horum alter qui ab occidente est, Sion appellatur, unde plerumque et tota denominatur ciuitas, ut ibi: Diligit Dominus portas Sion, super omnia tabernacula Iacob. Alter uero qui ab oriente est, mons Moria dicitur, cuius mentio fit in Paralipomenon secundo, hoc modo: Et coepit aedificare Salomon domum Domini in Ierusalem in monte Moria, qui demonstratus fuerat Dauid patri eius, in loco quem parauerat Dauid in area Orna Iebusaei. In occidentali ergo quasi in supremo montis uertice ecclesia est, quae nomine montis dicitur Sion; et non longe ab ea turris Dauid, opere constructa solidissimo quae quasi praesidium ciuitatis cum turribus, muris et antemuralibus sibi annexis, uniuersae sub se positae praeeminet ciuitati. In eodem quoque, sed in deuexo quod ad orientem respicit, sita est sanctae Resurrectionis ecclesia, forma quidem rotunda; quae quoniam in decliuo praedicti montis sita est, ut cliuus eidem eminens et contiguus, Ecclesiae pene superest altitudinem, et eam reddit obscuram; tectum habet, erectis in sublime trabibus, et miro artificio in modum coronae contextis, apertum et perpetuo patens, unde lumen ecclesiae infunditur necessarium; sub quo hiatu patulo Saluatoris positum est monumentum. Porro ante nostrorum Latinorum introitum, locus Dominicae passionis qui dicitur Caluariae siue Golgotha; et ubi etiam uiuificae crucis lignum repertum fuisse dicitur; et ubi etiam de cruce depositum Saluatoris corpus, unguentis et aromatibus dicitur delibutum et sindone inuolutum, sicut mos erat Iudaeis sepelire, extra praedictae ambitum erant ecclesiae, oratoria ualde modica. Sed, postquam nostri opitulante diuina clementia, urbem obtinuerunt in manu forti, uisum est eis praedictum nimis angustum aedificium: et ampliata ex opere solidissimo et sublimi admodum ecclesia priore, intra nouum aedificium ueteri continuo et inserto, mirabiliter loca comprehenderunt praedicta. In altero uero monte, qui in parte est orientali, in decliuo eius, quod in austrum respicit, templum Domini est in eo loco ubi, iuxta lectionem libri Regum et Paralipomenon, Dauid rex, ab Aureuma siue Orna homine Iebusaeo aream emit. Ubi et praeceptum est ei altare Domino aedificare, in quo postmodum obtulit holocausta et pacifica; et inuocauit Dominum, et exaudiuit eum in igne de coelo, super altare holocausti. Ubi etiam de mandato Domini, filius eius Salomon, post patris obitum templum aedificauit, cuius quae forma fuerit, et quomodo sub Nabuchodonosor Babyloniorum rege ceciderit, iterumque sub Cyro rege Persarum a Zorobabel et Iesu sacerdote magno reaedificatum fuerit; et quomodo illud idem cum uniuersa urbe postmodum sub Tito, Romanorum principe, deletum fuerit, ueteres tradunt historiae. Huius autem quis auctor fuerit, et quae compositionis sit forma, in praesenti sufficit edocere. Porro, in principio huius uoluminis, aedificii huius auctorem diximus Homar filium Catab, qui tertius a seductore Mahometh, erroris et regni successor exstitit: et ita esse, antiqua litterarum monumenta in eodem aedificio intus scripta, et de foris, manifeste declarant. Forma uero huiusmodi est: platea quaedam, quantum arcus uix iacere potest habens longitudinis et latitudinis tantumdem, quadrangula et aequidistantibus contenta lateribus, muro circumdata est ualido, altitudinis moderatae; in quam ab occidente, duabus portis introitur, quarum altera dicitur speciosa; ubi secundum quod in Actibus apostolorum continetur, claudum ex utero matris suae, eleemosynam a transeuntibus petentem, consolidatis basibus erexit Petrus; alterius uero certum nomen non tenemus. A septentrione uero una; ab oriente quoque alia, quae usque hodie Porta aurea dicitur. Ab austro uero domum habet regia quae uulgari appellatione templum Salomonis appellatur. Super singulas autem portas, quae urbi sunt conterminae, et per angulos praedictae superficiei turres erant sublimes admodum, in quibus certis horis superstitionis Saracenorum sacerdotes, ut populum ad orationem inuitarent, ascendere consueuerant: quarum quaedam adhuc supersunt, quaedam uero uariis casibus sunt depositae. Infra haec igitur septa nemini habitare, nemini etiam introire, nisi nudis et lotis pedibus permittebatur, ianitoribus per singulas portas constitutis, qui huius rei curam haberent diligentem. Porro in medio huius sic circumseptae areae, planities iterum quaedam est eminentior, eodem modo quadrilatera a lateribus subiectae ex omnibus partibus aequidistans; ad quam a parte occidentali, duobus locis per gradus et ab austro totidem, ab oriente uero uno tantum ascenditur: in cuius singulis angulis, singula erant oratoriola, quorum quaedam adhuc exstant, quaedam uero, ut alia ibi construerentur, deposita sunt. In huius superioris areae medio templum aedificatum est, forma quidem octogonum et laterum totidem; intus et deforis marmoreis tabulis et opere musaico decoratum; tectum habens sphaericum, plumbo artificiose coopertum. Harum utraque platearum tum continens et inferior, quam superior et contenta, albo strata est lapide, ita ut hibernis temporibus aquae pluuiales, quae plurimae de templi descendunt aedificio, quasque aliunde non pauciores excipiunt, limpidissimae et absque coeno in cisternas defluant, quae plurimae infra septa praedicta continentur. Intus uero in medio templi, infra interiorem columnarum ordinem, rupes est aliquantulum eminentior, cum subiecta ex eodem saxo spelunca, supra quam sedisse angelus dicitur, qui propter dinumerationem populi a Dauid incaute factam, percussit populum, quousque praeceptum est ei a Domino, ut parcens populo gladium suum conuerteret in uaginam. Ubi postmodum empta sexcentis siclis auri iustissimi ponderis area, altare, ut praemisimus, construxit. Haec autem ante nostrorum introitum, et postmodum annis quindecim nuda patuit et aperta; postea uero, qui eidem praefuerunt loco, albo eum cooperientes marmore altare desuper et chorum, in quo clerus diuina celebrat, construxerunt. [8,4] CAPUT IV. Dicitur autem regio, in qua praedicta Dei cultrix ciuitas cita est, Iudaea; dicitur nihilominus et Palaestina prima. Iudaea sane ab eo, ex quo decem tribus Ieroboam filium Nabath secutae, a Roboam filio Salomonis discesserunt, solaeque duae tribus, Beniamin uidelicet et Iuda, adhaeserunt ei. Unde a cognomento Iudae, utriusque tribus regio, Iudaea dicta est. Unde et illud est de Euangelio: Reuertere in terram Iuda. Unde etiam tam ipse Roboam, quam eius successores, reges Iuda dicti sunt, cum reliquarum decem tribuum reges, reges Israel uel Samariae dicerentur. Palaestina autem quasi Philisthina a Philisthiim deducto nomine dicitur. Dicuntur autem tres esse Palaestinae, quarum prima est quae propriae Iudaea dicitur, cuius metropolis est Hierosolyma; secunda, cuius metropolis est Caesarea maritima; tertia, cuius metropolis est Bethsan, siue Scythopolis, cuius hodie dignitatem obtinet Nazaraea Ecclesia. Siue autem sic, siue sic dicatur, certum est, terrae promissionis et Syriae portionem esse, quod ex ea homelia datur intelligi, qua dicitur: Familiare est Syris, et maxime Palestinae regioni, quae pars Syriae est, in qua Dominus corporaliter apparere dignatus est, ad omnem pene sermonem suum parabolas iungere. Sed et quasi in umbilico terrae promissionis eadem posita est regio, secundum hoc quod in Iosue terrae promissionis termini describuntur, in quo ita legitur: A deserto et Libano, et flumine magno Euphrate, usque ad mare Occidentale, erunt termini uestri. Est autem locus in quo ciuitas sita est, aridus et inaquosus, riuos, fontes ac flumina non habens penitus, cuius habitatores aquis tantum utuntur pluuialibus. Mensibus enim hibernis, in cisternis quas in ciuitate habent plurimas, imbres solent sibi colligere, et per totum annum ad usus necessarios conseruare. Unde miramur plurimum quod Solinus Iudaeam aquis dicit esse illustrem; ait enim in suo Polyhistore: Iudaea illustris est aquis; sed natura non eadem aquarum. Nec aliquid nobis pro solutione occurrit, nisi dicamus; aut eum rei ueritatem non esse assecutum, aut terrae pristinam faciem postmodum immutatam. Certum est tamen quod amicus Domini, Ezechias rex Iuda, cognito aduentu Sennacherib, filii Salmanassar regis Assyriorum, fontes qui erant extra urbem, obturauit. De quo ita legitur in secundo Paralipomenon: Quod cum audisset Ezechias, uenisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum uerti contra Hierusalem, inito cum principibus consilio uirisque fortissimis, ut obturarent capita fontium quae erant extra urbem, et hoc omnium decernente sententia, congregauit plurimam multitudinem, et obturauerunt cunctos fontes, et riuum qui fluebat in medio terrae, dicentes: Ne ueniant reges Assyriorum, et inueniant aquarum abundantiam. Inter quos praecipuus erat qui dicebatur fons Gion, de quo in eodem legitur: Hic est Ezechias, qui obturauit superiorem fontem aquarum Gion, et auertit eas subter ad occidentem urbis Dauid. Gion autem locus est ab austro, in ualle Ennon media Ierusalem positus, ubi hodie est in honore Beati Procopii martyris ecclesia, ubi Salomon in regem inunctus fuisse dicitur, iuxta quod in tertio Regum libro legitur ita: Tollite uobiscum seruos Domini uestri, et imponite Salomonem filium meum super mulam meam, et ducite eum in Gion, et ungat eum ibi Sadoch sacerdos et Nathan propheta, in regem super Israel et Iudam, et canetis buccina, atque dicetis: Viuat rex Salomon. Id tamen ante praedicti Solini tempora fuisse certum est; nam eum et post Titum Romanorum principem, qui urbem deleuit, et ante Aelium Adrianum, qui eamdem reparauit, fuisse, euidenter ex eiusdem Polyhistoris lectione colligitur, in cuius quadragesimo capitulo ita legitur: Iudaeae caput fuit Hierosolyma, sed excisa est; successit Hiericus, et haec caput esse desiit, bello Artaxerxis subacta. Extra urbem ad duo uel tria milliaria, fontes sunt nonnulli; sed et pauci numero, et modicam nimis ministrantes aquarum commoditatem, iuxta urbem tamen a parte australi, ubi duae ualles praedictae se continuant, quasi milliario distans ab urbe, fons est quidam famosissimus, Siloe; ad quem, eum qui a natiuitate caecus fuerat, Dominus misit, ut ibi lauaretur et uideret : fons quidem modicus, in imo uallis scaturiens, et qui nec sapidas, nec perpetuas habet aquas; interpolatum enim habens fluxum, die tantum tertia aquas dicitur ministrare. Porro ciues, praecognito nostrorum aduentu, ora fontium et cisternarum quae in circuitu urbis erant, usque ad quinque uel sex milliaria, ut populus siti fatigatus, ab urbis obsidione desisteret, obstruxerant: unde postmodum in eius obsidione, infinitas molestias noster passus est exercitus, sicut in sequentibus dicetur. Qui autem intus erant, praeter aquarum pluuialium, quam habebant, ubertatem maximam, fontes etiam a partibus deductos exterioribus et aquaeductis inuectos, in piscinas duas maximae quantitatis, quae circa templi ambitum, exterius tamen, sed infra urbem continentur recipiebant; quarum altera usque hodie Probatica piscina reputatur, in qua olim immolatitiae lauabantur hostiae, quae in Euangelio quinque porticus dicitur habere et in quam angelus dicebatur descendere et aquam mouere, illo effectu, ut qui primus post motionem aquae descenderet in piscinam, sanaretur: in qua et Dominus paralyticum curatum, grabatum iussit tollere. [8,5] CAPUT V. Anno igitur ab Incarnatione Domini 1099, mense Iunio, septima die mensis, nostrorum ante praedictam urbem castrametatae sunt legiones; diciturque fuisse aduenientium numerus promiscui sexus, aetatis et conditionis, quasi ad quadraginta millia, inter quos expeditorum uix poterant esse uiginti millia peditum; equites autem mille quingenti; reliqui autem omnes, aut inerme uulgus, aut ualetudinarii et debiles. In urbe autem dicebantur esse uirorum fortium et optime armatorum quadraginta millia; conuenerat enim ex uicinis oppidis et suburbanis adiacentibus in urbem maxima multitudo, tum ut a facie exercitus in urbem se conferentes, propriae saluti consulerent; tum ut urbem regiam ab imminentibus protegerent periculis, eam armis et uictualibus communientes. Postquam ad urbem accesserunt, habito diligenti tractatu, unde facilius et commodius urbem possent impugnare, cum his qui locorum habebant peritiam, uidentes quod neque ab oriente, neque ab austro propter uallium praedictarum profunditatem possent proficere, a septentrione eam obsidere decreuerunt. Ab ea igitur porta, quae hodie dicitur Sancti Stephani, quae ad aquilonem respicit, usque ad eam quae turri Dauid subiecta est et ab eodem rege cognominabatur, sicuti et turris quae in parte eiusdem ciuitatis sita est occidentali, nostri principes castrametati sunt. In quorum ordine dominus Lotharingiae dux Godefridus primus fuit; post eum, dominus Flandrensium comes Robertus; tertium uero locum dominus item Robertus Normannorum comes; quartum uero locum circa turrim angularem, quae ab eodem cognominata est, dominus Tancredus, et alii quidam nobiles obtinuerunt; ab eadem uero turri usque ad portam Occidentalem, comes Tolosanus cum suo comitatu urbem obsedit; uerum postea, tum propter turrim, quae castris eius imminebat, praedictam portam quasi sub se positam potenter tuebatur; et propter uallem nihilominus quae inter urbem et castra eius erat media, uidens quod in eo parte urbem impugnando non multum posset proficere, de consilio quorumdam prudentum, et qui locorum habebant peritiam, super montem in quo ciuitas aedificata est, inter urbem et ecclesiam, quae dicitur Sion, quae ab urbe distat quantum arcus semel potest iacere, in parte septentrionali, castrorum partem transtulit; parte etiam ibidem, ubi prius fuerat derelicta. Hoc autem ea dicitur intentione fecisse, ut et facilius ad urbem expugnandam sui possent accedere, et praedictam ecclesiam ab hostium iniuria tueri. Is enim locus erat, in quo Saluator cum discipulis coenasse, et eorum lauisse pedes dicitur; ibidem etiam et Spiritus sanctus super discipulos in linguis igneis die sancto Pentecostes descendisse: ibi etiam et piam Dei Genitricem mortis soluisse debitum, ueterum habent traditiones, ubi etiam protomartyris Stephani sepulcrum usque hodie designatur. [8,6] CAPUT VI. Locatis igitur, ut praediximus, castris a porta septentrionali, quae uulgo dicitur Sancti Stephani, usque ad turrem angularem, quae ualli Iosaphat praeeminet; et inde usque ad oppositum eiusdem ciuitatis angulum, qui super cliuum eiusdem uallis ab australi situs est parte, et inde usque ad portam australem, quae hodie dicitur montis Sion, ciuitas remansit inobsessa, uix eius dimidium obsidione claudente. Quinta igitur die, postquam ante urbem noster constitit exercitus, indictum est generaliter, et uoce significatum praeconia, quatenus omnes unanimiter a maiore usque ad minimum armis instructi, et protecti clypeis, ad urbem impugnandam se accingerent: quod et factum est. Consurgentes enim omnes unanimes, tanta circa partes urbis obsessas irruerunt instantia, tantaque cura et uirtute continuantes congressum, ciues impugnabant, ut effractis antemuralibus, infra muros interiores eos se cum timore recipere compellerent et de resistendo diffidere cogerentur: quod si illa die, in eo urbem impugnandi feruore, scalas habuissent aut ad occupanda moenia machinas aptassent, procul omni dubio ciuitatem sibi poterant uindicasse. Cumque a summo mane circa horam diei septimam in eo facto desudassent, uidentes quod absque machinis non multum possent proficere, propositum ad tempus distulerunt, opus auctore Domino, consummatis machinis, felicius repetituri. Dumque circa id principes plena deliberarent sollicitudine, ubi apta instrumentis ligneis posset reperiri materia (nam adiacens uniuersa regio nullam huiusmodi uidebatur opportunitatem ministrare) casu adfuit quidam fidelis indigena, natione Syrus, qui in ualles quasdam secretiores, sex aut septem ab urbe distantes milliaribus, quosdam de principibus direxit, ubi arbores, etsi non ad conceptum opus aptas penitus, tamen ad aliquem modum proceras inuenerunt plures. Ubi habentes artifices et lignorum caesores, quantum ad opus praedictum necessarium uidebatur, camelis et plaustris impositis, ad urbem detulerunt. Conuocatis ergo artificibus, et qui in huiusmodi exercitio maiorem habebant peritiam, omnem operam adhibent et studium indefessum, in securi et ascia, et in huiusmodi omnimodo instrumentorum genere, ex subiecta materia, castella et machinas iaculatorias, quas mangana uel petrarias uocant, arietes quoque simul et scrophas ad suffodiendum murum, certatim et summa contexunt diligentia. Dabatur autem artificibus, quibus propriae non supputebant facultates, ut gratis operam possent impendere, merces, de symbolis quos populi offerebat deuotio. Nam nullius principum ad hoc sufficiebant copiae, ut architectis possent ministrare salarium, excepto comite Tolosano, qui perpetuo plus caeteris abundabat. Ipse enim de proprio aerario absque collatione populi, suis artificibus impensas ministrabat necessarias; sed et multis nobilibus, quibus sua defecerant uiatica, stipendia ministrabat. Dumque sic circa maiora negotia maiores principes essent solliciti, alii nobiles et praeclari uiri, erectis uexillis, populum educebant ad loca ubi aliquid frutectorum et siluae humilis esse, per indigenas compererant, ut equis, asinis, et omnium iumentorum genere uirgulta deferrent inde, et uimina, ut inde crates contexerentur et maiora supplerentur opera. Feruebat igitur opus, et omnium inuigilabat studium, nec erat in tanto populo deses quispiam, aut qui otio torpescere permitteretur; sed quisque aliquid muneris impendebat, sublata differentia, quid quemque secundum suam deceret conditionem. Quidquid enim usui esse poterat, id totum tractare reputabatur honestum. Instabant operi simul in unum diues et pauper, nec conditionis reputabatur imparitas, ubi par erat studium, et in exsequendo opere feruor non dissimilis, qui maior erat meritis, magis sollicitus erat circa frequens ministerium; qui uero inferior, ad aliquod tamen obsequium admittebatur. Pro nihilo reputabant quidquid in toto itinere pertulerant, nisi tanti laboris fructum liceret carpere, et urbem introire, pro qua tot casus sustinuerant aduersos: leue iudicabant quidquid mandari poterat, dum ad id tantum modo cooperari crederetur, ut uoti compotes fieri mererentur. [8,7] CAPUT VII. Interea siti fatigabatur exercitus uehementissima. Nam, ut praediximus, locus ciuitati adiacens aridus est et inaquosus, riuos aut fontes, uel etiam puteos aquarum uiuentium nisi remotos, non habens aliquos: eosque ipsos, audito nostrorum aduentu, ut locus ad continuandam obsidionem redderetur ineptior, iactu pulueris et modis aliis quibus poterant, oppilauerant, uniuersos; sed et cisternas et pluuialium aquarum receptacula dissipauerant, ut aquas non ualerent cohibere; aut de malitia occultauerant, ne indigentibus et populo sitienti remedium ministrarent. Ciues tamen Bethlehemitae et qui apud Thecuam prophetarum urbem habitabant uiri fideles, frequentes erant in exercitu, quorum ductu utebatur populus egrediens ad fontes, qui per quatuor uel quinque ab obsidione distabant milliaria: unde cum difficultate nimia; inuicem se comprimentibus et undas haurire prohibentibus, post moras longissimas, quas sibi mutuis improbitatibus innectebant, aquas in utribus deferebant lutulentas, quarum haustu, quo uix sitiens semel refocillari posset anima, multo pretio uendebatur. Sed et Siloe fons urbi conterminus, de quo supra fecimus mentionem, cum neque perpetuas aquas haberet, et easdem certo tempore funderet insipidas, populo non poterat laboranti sufficere. Augebat denique sitis importunitatem et angoris geminabat molestiam, aestatis inclementia et ardens Iunius: labor quoque et excitatus puluis, oris et pectoris ariditatem prouocabat. Dispersi ergo et seorsim egredientes, aquas diligenti perscrutabantur indagine; et, dum cum paucis se arbitrarentur quaesitos inuenisse latices, subito ingens occurrebat turba, idem habens propositum, ita ut inuentis fontibus inter eos nonnunquam oriretur seditio; et dum mutuo se praepedirent, plerumque ad pugnam ueniretur. Qui tamen pedites erant, hi sibi quocunque modo aquis inuentis parce utentes, poterant procurare remedium; uerum hi quibus equorum ingens erat numerus, cum difficultate maxima, sitibundos equos per tria uel quatuor milliaria educentes, adaquare poterant. Neglecta porro animalia, et quibus domini sui prouidere non poterant per campos lento gradu et deficientibus uiribus uagantia, equi uidelicet, muli, asini, sed et greges et armenta, siti et ariditate consumpta, in se ipsis deficiebant, tabescentia; et liquefacta interius moriebantur; unde in castris fetor erat maximus, et pestilens, et periculosa nimis aeris corruptela. Non uidebatur in hac obsidione, improbae sitis molestia minus populum fatigare, quam circa Antiochiam uictus inopia macerauerat eumdem. Porro uictum et ad opus equorum pabula per adiacentia suburbana disquirentes, incaute dispersi, secure nimis per regionem uagabantur; unde cognitis eorum discursionibus, urbani per partes inobsessas clam egredientes, his talibus occurrebant aliquoties, multosque ex eis interficiebant, saepius equos secum deducentes: nonnullos etiam plerumque saucios, fuga lapsos, casus eripiebat prosperior. Imminuebatur diebus singulis nostrorum numerus; et ei quod hesterna dies habere uidebatur, sequens aliquid detrahebat, dum casibus uariis, quibus mortalis subiacet infirmitas, pene quotidie multi deperirent: nec accederent aliunde, qui loca deficientium supplerent, uel officia. Hostium uero uersa uice augebantur uires, multiplicabantur auxilia, quae per partes inobsessas liberum in urbem habebant introitum, et in nostrorum perniciem ciuibus adiungebantur. [8,8] CAPUT VIII. Cum igitur circa construendas machinas, contexendas crates, scalas connectendas, uniuersus noster desudaret exercitus, et circa id plurimum sollicitaretur, ciues nihilominus, ut argumentis argumenta repellerent omnem impendebant uigilantiam; et tota cura se erigebant, ut uiam inuenirent, per quam possent resistere. Habentes itaque sufficientem lignorum et arborum procerarum materiam, quam cum multa diligentia ante nostrorum aduentum, ad urbem communiendam satis abundante cautela comportauerant, machinas interius nostris aequipollentes, sed meliore compactas materia, certatim erigebant; id toto studio procurantes, ne in huiusmodi instrumentorum genere, uel arte uel materia reperirentur inferiores; sed et continuas super murum et in turribus habentes excubias, uniuersa pene quae fiebant in exercitu, maxime quae ad huiusmodi instrumentorum spectabant artificia, diligentissime considerantes, maioribus pandebant ciuitatis, ut, arte aemula et cuncta imitari satagente, ipsi nostrorum moliminibus exaequo responderent: eratque satis facile. Nam et artificium et instrumentorum fabrilium, Terri quoque et aeris et funium et caeterorum, quae ad huiusmodi solent esse necessaria, multo maiores habebant intus, quam nostri deforis copias; nec solum in eo ciues, edicto publico, compellebantur laborare, uerum etiam fidelibus, qui cum eis habitabant, seruilem et extremam conditionem sustinentibus, angarias infligebant insolitas et grauibus affligebant parangariis. Nec solum praestationibus eos macerabant uiolentis; uerum ad uincula trahebant et carceres, suspectos eos habentes tanquam nostris fauerent, et eis statum et secreta reserarent ciuitatis: nec erat de fidelium numero ausus quispiam murum ascendere, aut comparere in publico, nisi aliquibus onustus necessariis, quasi iumentum traheretur; hi enim cogebantur et onera portare; et qui alicuius artificii habebat experientiam, operas compellebantur impendere fabriles. Ad leuem etiam cuiuslibet delatoris calumniam, rapiebantur ad supplicia; et eos qui ex uicinis oppidis et finitimis ciuitatibus se in urbem contulerant, hospitio cogebantur recipere et eis ministrare necessaria; cumque domesticis et familiaribus, eorum substantia ad uictum tenuem et miserum non sufficeret, angariabantur tamen exteris bona communicare sua, ita ut ipsi indigerent primi. Ad hoc, etsi ad opera publica aliquid erat necessarium, primum ante omnia fidelium domus effringebantur, ut si in eis tale quid reperiretur, uiolenter extorqueretur ab eo cuius erat domicilium. Vocati porro quocunque loco uel tempore, siue nocte siue interdiu, siue quocunque ex casu moram innecterent, ut primam citationem sine temporis interuallo minus sequerentur, rapiebantur ignominiose per barbam et capillum, ita ut etiam hostium eorum misera conditio posset lacrymas excitare: miseriarum denique et laborum ponderis immensi neque numerus erat, neque finis. Unde et supra modum fatigati, in supremum iam deuenerant defectum ita ut magis mori optarent in Domino, quam uitam continuare temporalem; uita enim eorum miserabilis nimium distabat a morte, cum nec sumendae refectioni semel in die tempus indulgeretur, nec sopori necessario uel ad modicum requies praestaretur; quidquid sinistri accedebat, id illis imputabatur totum: non erat illis a propriis penatibus in publicum exitus, aut introitus in propria, a suscipione liber, quorumlibet patebant calumniis et cuilibet dabatur ad eorum accusationem locus. [8,9] CAPUT IX. Interea dum haec circa Hierosolymam in obsidione geruntur, adfuit nuntius qui naues Ianuensium in portu Ioppensi applicuisse nuntiaret, petens a principibus, ut de exercitu aliqua dirigeretur militia, cuius ducatu et uiribus ii, qui appulerant, ad urbem possent accedere. Est autem Ioppe ciuitas maritima, de qua Solinus in XXXIX. De memorabilibus mundi capitulo, sic ait: Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante terrarum inundationem conditum. Id oppidum saxum ostentat, quod uinculorum Andromedae uestigia adhuc retinet, quam expositam belluae non irritus rumor circumtulit. Quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula, in aedilitate sua Romae publicauit. Annalibus nota res est. Mensurae quoque ueracibus libris continentur, scilicet, quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, sublimitas autem elephantis indicis eminentior fuerit; porro uerticuli spinae ipsius, latitudine semipedem sunt supergressi. Id ipsum et Hieronymus in epitaphio sanctae Paulae testatur his uerbis: Vidit et Ioppen, fugientis portum Ionae; et, ut aliquid perstringam de fabulis poetarum, religatae ad saxum Andromedae spectatricem. Accidit autem ut, iuxta eorum postulationem, de communi consilio, dominus comes Tolosanus, qui caeteris amplius abundabat, quemdam nobilem de suo comitatu, cui nomen Galdemarus, cognomento Carpinnelle, cum triginta equitibus et peditibus quinquaginta illuc dirigeret; qui, postquam profecti sunt, uidentes principes quod qui missi erant, ad tantum onus non sufficerent, iterum eumdem comitem rogauerunt, ut illuc dirigeret plures; qui eorum monitis acquiescens, uiros egregios et insignes, Raymundum Pelet et Willelmum de Sabran, cum quinquaginta equitibus post eos, qui prius egressi fuerant, iterum ad opus praedictum destinauit. Galdemaro uero, qui prius egressus fuerat, postquam in campestria, quae circa Liddam et Ramulam sunt, descenderat, occurrerunt hostium sexcenti; qui in eos protinus irruentes, de eius equitibus interemerunt quatuor et de peditibus multo plures; dumque nostri quocunque modo resisterent, et se, licet pauci essent, ad conflictum hortarentur mutuo, accidit ut qui subsequebantur praedicti duo nobiles uiri, cum omni celeritate adessent, et antequam eorum dissolueretur congressus, praedicto se inferrent negotio: unde factum est ut, coniunctis nostris adinuicem, adfuerit uirtus diuina, et hostibus insistentes, caesis ex eorum numero ducentis, reliquos in fugam adegerunt. Ceciderunt tamen in eo conflictu uiri nobiles Gillebertus de Treua et Aicardus de Montmerla, quorum casus, postquam innotuit nostris expeditionibus, non mediocrem intulit moestitiam. Nostri uero palma sibi concessa diuinitus, Ioppen, iuxta eorum propositum, peruenerunt incolumes: ubi a praedictis nautis cum ingenti suscepti laetitia, mutua charitate et gratis confabulationibus recreati sunt ad inuicem. Dumque ibi moram facerent aliquam, quousque illi qui in nauibus aduenerant, sarcinas composuissent et se aptassent ad iter, subito et de nocte, Aegyptiorum classis, quae apud Ascalonam delitescebat, nocendi locum operiens, circa eamdem urbem adfuit: quod cum nostris compertum est, ad mare accedentes, naues prius tentauerunt ab hostium insidiis protegere; sed, cognoscentes postmodum quod eorum multitudini non ualerent resistere, sumptis uelis et funibus et caeteris earum armamentis, et cum omni supellectili sua egressi, in praesidium loci se contulerunt. Una autem ex eis, quae praedatum abierat, dum onusta spoliis in locum rediret eumdem, cognoscentes quia classis hostium portum Ioppensem occupauerat, flatibus acta prosperis Laodiciam peruenit. Erat autem Ioppe per idem tempus uersa in solitudinem et habitatoribus uacua; eius enim ciues modico ante nostrorum aduentum tempore, de eius munimine diffidentes, locum deseruerant; nostri uero nonnisi arcem tantum conseruabant. Rebus igitur compositis ad iter succincti, praeuia militia quae ad eum usum descenderat, ut eius ducatum impenderet, cum omni substantia sua Hierosolymam profecti sunt: ubi a legionibus gaudenter excepti, maximam castris consolationem attulerunt. Erant enim uiri prudentes et nautarum more architectoriae habentes artis peritiam, in caedendis, dolandis et copulandis trabibus, erigendisque machinis, expeditissimi. Sed et alia multa, his qui in expeditione erant modis omnibus profutura, secum attulerant argumenta: ita ut quod ante eorum aduentum, uix et cum difficultate sperabatur effectui posse mancipari, per eorum operam facile compleretur. [8,10] CAPUT X. At uero qui expeditione remanserant, coepto fideliter instantes operi, et in erigendarum studio machinarum se tota diligentia continuantes, opus iam ex parte maxima peregerant. Dux enim et duo comites, Normannorum uidelicet et Flandrensis, quemdam egregium et magnificum uirum, dominum uidelicet Gastonem de Beart, operi praefecerunt; et super artifices ne se haberent negligentius circa propositum, curam eum rogauerant impendere diligentem. Ipsi uero egrediebantur saepius populum educentes in manu forti, ut ligna caederent et caesa ad opus aedificiorum comportarent. Alii uero uirgulta, frutices, et uimina, et minorum ramos arborum caedentes, ut ex eis crates fierent, ex quibus machinae operirentur exterius, certatim congerebant; alii animalium tam occisorum quam prae sitis ariditate deficientium detrahebant coria, mundorum siue immundorum indifferenter; ut ex eis super crates protegerentur machinae, ne forte ab hostibus ignis immissus aedificia posset consumere. Nec solum circa partem septentrionalem ducis studio, et praedictorum comitum duorum opus ita feruebat, uerum etiam et a turri angulari usque ad portam occidentalem, quae est sub arce Dauid, dominus Tancredus, et alii nobiles plurimi, qui in ea parte castra locauerant, non inferiore sollicitudine eidem instabant operi, curam impendentes diligentissimam. Sed in parte australi domini comitis Tolosani exercitus, et cuncta familia, indefesso studio, et cum omni diligentia circa idem sollicitabatur negotium: eoque feruentius, quo et ditior erat, et maiores ei de nouo tam hominum quam rerum necessariarum accesserant copiae: quotquot enim de nauibus aduenerant, eius se adiunxerant castris, et supellectilem intulerant ad opus aedificiorum ualde necessariam. Funes enim et malleos et alia instrumenta ferrea secum habentes; sed et optimos artifices qui in construendis erigendisque machinis, ut praediximus, multam habebant experientiam, ad consummationem operis plurima praestiterunt compendia. Praeerat autem Ianuensibus, qui aduenerant, quidam nobilis Willelmus nomine, cognomento Ebriacus, cuius in operis artificio multa pollebat industria. Cumque iam per quatuor hebdomadas circa id uniuersus desudasset exercitus, multo labore ad consummationem iam peruenerat negotium. Unde et communicato consilio, principes urbis oppugnationi diem praefixerant; sed, quia inter dominum Tolosanum comitem et dominum Tancredum grauis intercesserat simultas, et inter caeteros etiam nonnullos, ex causis quibusdam exortae erant inimicitiae, placuit episcopis, principibus quoque et uniuerso populo, ut prius reformata inter eos plenius charitate, diuinum sinceris mentibus implorare possent auxilium. [8,11] CAPUT XI. Die igitur statuta, de publico decreto indictae sunt uniuerso populo Litaniae, et assumptis crucibus et sanctorum patrociniis, episcopi et clerus uniuersus induti sacerdotalibus et leuiticis indumentis, nudis pedibus et cum multa deuotione populum subsequentem, usque ad montem Oliueti praecesserunt. Ubi uir uenerabilis Petrus Eremita, et Arnulphus comitis Normannorum familiaris, uir litteratus, exhortationis sermonem habentes ad populum, in quantum poterant ad longanimitatem animabant. Est autem mons Oliueti urbi ab Oriente oppositus, ab urbe quasi milliario distans, ualle Iosaphat interiecta: unde est, quod a beato Luca dicitur: Ab Hierosolymis iter habens Sabbati. Unde et Saluator noster, cernentibus discipulis, quadragesimo resurrectionis suae die est eleuatus in coelum, et nubes suscepit eum ex oculis eorum. Ad quem locum cum peruenisset plebs fidelis, in spiritu humilitatis et in animo contrito, implorato cum gemitu et lacrymis de supernis auxilio, reconciliatis ad inuicem principibus praedictis et omni populo in mutuam charitatem reuocato, de monte descendentes, ad ecclesiam Montis Sion, quae in australem eiusdem ciuitatis partem, secus urbem, ut praediximus, in montis fastigio sita est, ascenderunt. Ciues autem in turribus et muro positi admirantes, quid sibi uellet huiusmodi populi circuitus, arcubus et balistis tela in turmas iaculabantur: unde nonnulli ex nostris, incautius se habentes, uulnera susceperunt. Sed et cruces in nostrorum opprobrium et contumeliam, quas super murum locauerant, sputis et aliis immundis actionibus ignominiose tractantes, in Dominum nostrum Iesum Christum et eius salutiferam doctrinam conuicia et uerba blasphemiae impudenter congerebant. Populus tamen cum omni deuotione uotum prosequens, ira succensus, qualem sacrilegii dolor poterat ministrare, ad praedictam peruenit ecclesiam. Ubi, completis iterum orationibus, et indicta die qua urbem unanimiter impugnarent, circumdata urbe, in castra reuersi sunt. Si quid autem operis consummationi deerat, cum multa celeritate id maturari praecipitur, ne quid impedimenti ex aliqua imperfectione, urbem impugnare uolentibus, occurreret. [8,12] CAPUT XII. Adueniente igitur die ad impugnandam urbem praefixa, ea nocte quae diem proximam praecedebat, dux et duo saepedicti maiores comites, uidentes quod ea pars ciuitatis, quam ipsi obsederant, a ciuibus esset machinis, armis et uiris fortibus maxime communita, eoque fortius quo magis ex ea parte timendum arbitrabantur; et quod in ea parte die sequenti, ob loci munimen, non multum sperarent se posse proficere, mirabili prouidentia et stupendo labore machinas et castellum antequam connecterentur ad inuicem membra, ad eam regionem, quae est inter portam S. Stephani, et turrem angularem, quae a septentrione super uallem Iosaphat posita est, particulatim transtulerunt, castris etiam illuc delatis. Videbatur enim eis, et uere sic erat, quod quia ex illa parte ciuitas remanserat inobsessa, idcirco et a ciuibus minore diligentia seruaretur; factumque est, ut translatae machinae, continuatis tota nocte uigiliis, ante solis exortum cum multo labore compactae sunt et congruis stationibus collocatae. Sed et castellum in ea parte, qua murus uidebatur humilior, et deforis planior et commodior accessus, moenibus ita est applicatum, ut qui erant in turribus et qui in machina pene posse pugnare cominus uiderentur: nec fuit sane labor modicus. Nam pene per dimidium milliare ab eo loco, in quo prius castra locauerant, praedicta transtulerant instrumenta, et ibidem ea antequam sol exoriretur, compactis ad inuicem membris, erexerant. Sole autem exorto, accedentes ad murum ciues, ut quid extra molirentur nostri conspicerent, partem castrorum et omnem apparatum bellicum, qui heri et nudius tertius ibi uisus fuerat, abesse cum stupore admirati sunt, et circumspicientes cum diligentia adiacentem regionem, et muri ambitum perlustrantes, cognouerunt castra ducis translata esse; et erectas in parte, qua praediximus, machinas speculati sunt. Eadem quoque nocte, et circa alias urbis partes, prout in diuersis, ut praediximus, locis castra posuerant, uigilias et laborem continuantes, machinas suas erexerant; nam pene eodem momento, et comes Tolosanus castellum, quod cum multo studio fabricauerat, inter praedictam ecclesiam montis Sion et urbem, muro applicauerat: et reliqui principes, qui secus turrim angularem, quae hodie Tancredi dicitur, eadem diligentia et pari laboris pondere, eiusdem pene altitudinis et soliditatis ligneam turrim iuxta murum locauerant. Erat autem par praedictarum machinarum effectus, et non dissimile artificium; cum enim quadrilatera essent aedificia, latus quod urbi erat oppositum, duplici erat textura munitum, et exterior arte quadam deponi poterat, ita ut muro superpositum, uicem pontis introire uolentibus posset exhibere. Nec tamen ex ea parte immunita erat machina; sed quod suberat, anteriore deposito, castellum non minus quam latera reliqua communiebat. [8,13] CAPUT XIII. Adolescente igitur die, iuxta condictum ad urbem impugnandam adfuit nostrorum uniuersa armis accincta multitudo, omnes unum et idem habentes propositum, aut animas pro Christo deponere, aut urbem Christianae restituere libertati. Non erat in tanto populo senex aut ualetudinarius aut aetate minor, quem non moueret zelus, et deuotionis feruor non accenderet ad pugnam; sed et mulieres, oblitae sexus, et inolitae fragilitatis immemores, tractantes uirilia, supra uires, armorum usum apprehendere praesumebant. Accedentes igitur ad pugnam unanimes, praeparatas machinas muro nitebantur propius adiungere, ut facilius eos qui a turribus et muro resistebant, animosius possent impugnare. At uero ciues propositum habentes aduersantibus omnino resistere, telorum ictu, sagittarum immissione innumerabilium, contorsione lapidum, tam de manibus emissarum quam qui ex machinis iaculatoriis cum horrendo impetu torquebantur, nostros ab accessu muri propellere satagebant. Nostri uero nihilo segnius protecti clypeis, et obiectis cratibus, tam arcubus quam balistis tela immittentes frequentia et pugillaria contorquentes saxa, ad murum accedere nitebantur imperterriti, his qui in turribus erant requiem denegantes et resistendi audaciam. Alii uero, infra machinas constituti, aut castellum contis promouere nitebantur, aut iaculatoriis molares maximos ad moenia dirigentes, ipsa, collisione frequenti et ictibus continuis, debilitare et ad casum impellere nitebantur. Alii uero minoribus tormentis, quae mangana uocantur, minores immittendo lapides, eos qui erant in propugnaculis a nostrorum infestatione compescere satagebant. Verum neque hi qui ad promouendum castrum dabant operam, iuxta uotum satis poterant proficere, cum uallum ingens et profundum quod antemurali erat suppositum, accessum machinae plurimum impediret; nec qui tormentis moenia perforare nitebantur, satis eorum labor proderat; nam ciues a propugnaculis, stramine plenos et palea saccos suspenderant, restes quoque et tapetia, trabes ingentis magnitudinis, et culcitras refertas bombice, a turribus et muro aliquantulum dimiserant, ut per eorum mollitiem et mobilitatem, contortorum molarium ictus eluderent, et laborantium euacuarent conatum. Praeterea et ipsi interius machinas erexerant nostris multo plures, quibus sagittando et immittendo lapides, nostros ab opere deterrebant incepto. Instantibus igitur tota animositate hinc inde partibus et omni decertantibus conatu, horrendus et supra hominum opinionem, proteruus a mane usque ad uesperam se continuauit conflictus, et congressio pertinax, ita ut instar grandinis super utrumque populum telorum et sagittarum descenderet multitudo, et emissi cautes in ipso aere mutuo se colliderent, et causas mortis uarias et multiplices irrogarent pugnantibus. Porro par labor et idem periculum erat, tam iis qui sub duce quam qui sub Tolosano et sub aliis etiam militabant principibus. Nam in locis tribus, ut praemissum est, pari studio et feruore non dissimili ciuitas impugnabatur. Nostris uero ut uallum iactu ruderum, lapidum quoque et terrae implere possent; et iter dirigere, ut procedere possent machinae, cura erat propensior. Ciuibus e conuerso, ut eorum impedirent propositum, labor erat praecipuus et magis urgens sollicitudo. Unde et his qui ad praedictum opus accingebantur, quanta poterant resistebant instantia; et in ipsas machinas, torres incensos, tela ignita sulphure, pice, pasta et oleo, et iis quae incendio solent fomitem ministrare, ut eas exurerent, certatim iaculabantur. Praeterea et ingentium quae intus parauerant tormentorum ictus in castella nostra tanta dirigebant arte, ut machinarum pene crura confringerent, perforarent latera, et eos qui in coenaculis, ut inde urbem impugnarent, ascenderant, pene ad terram deiicerent attonitos. Nostri uero, iniectis ignibus occurrentes, aquas desuper fundebant copiosius, ut incendiorum comprimerent importunitatem. [8,14] CAPUT XIV. Hunc igitur tam periculosum procacemque nimis, et adhuc ancipitem utriusque partis conflictum, nox diremit interueniens. Et licet corpora qualemqualem per noctis intempestum uiderentur habere requiem, animi tamen cura immoderata peruigiles nihilo remissius laborabant. Fatigabantur interius mordaci mentes sollicitudine, et propositi memores aestuabant, lucem exspectantes auidissime, ut iterum redirent ad certamen, et praeliorum experirentur fortunam; spem habentes in Domino, quod palmam et meliorem essent reportaturi calculum. Angebantur tamen plurimum, timentes ne clam in eorum machinas hostes quocunque pacto procurarent incendia: unde continuas exegerunt uigilias, noctem illam penitus trahentes insomnem. Ciues autem nihilominus curis torquebantur edacibus, formidantes plurimum, ne quos pridie tanta uiderant proteruitate instantes, sumpta occasione ex noctis intempestae silentio, effracto muro, uel scalis adhibitis, clam urbem ingrederentur. Unde sollicitudine non pigri, sed diligenti uigilantia, tanquam quibus res erat pro capite, feruentes, tota nocte muri circumibant peribolon, praefectis uigilum in singulis turribus constitutis. Praeterea et qui maiores erant natu, et quibus reipublicae erat cura propensior, plateas ciuitatis circuibant, alios admonentes, pro uxoribus et liberis, pro rebus domesticis, et statu publico se exhiberent peruigiles; portas et uicos perlustrarent, ne qua hostium uia pateret in insidiis. His igitur curis pars angebatur utraque, nec quietis locum sollicitudo peruigil patiebatur adesse. Deterius erat partibus, cessante conflictu, animis aestuantibus, nec habentibus requiem, quam pridie fuerat, dum in praelio desudaretur. [8,15] CAPUT XV. Nocte igitur circa diem procliuiore, cum iam aspirantis diei aurora nuntiaret exortum, excitus est cum omni auiditate populus iterum ad certamen. Reuertebatur porro quisque ad officium, cui hesterna die fuerat deputatus. Quidam enim infra machinas positi iaculatorias, ingentis molares magnitudinis et soliditatis exquisitae in moenia contorquebant; alii in castello inferius positi, ad ipsum promouendum tam arte quam uiribus operam dabant omnimodam; alii in supremo constituti coenaculo, arcubus et balistis, et quolibet missilium genere eos qui erant in turribus lacessentes, quanto poterant studio et indefessa instantia, ut nec manum auderent exerere, infra propugnacula coercebant; alii uero, ut uallo complanata, et effracto antemurali, castellum moenibus propius posset applicari, omnem habebant sollicitudinem. Alii porro, quorum erat turba plurima, sagittis et iactu lapidum ciues arcebant a propugnaculis, ne per eos his qui in producenda machina desudabant, ministraretur impedimentum. Ciues autem, quo maiorem nostrorum uidebant instantiam, eo diligentius in contraria se attollebant argumenta, ut et uim uiribus, et artem simili repellerent artificio. Nam et impugnantibus aequipollenter tela remittebant et lapides; et his qui castellum promouere satagebant, admirabili strenuitate praestabant impedimentum. Et, ut semel omnium nostrorum eluderent molimina, ignem incessanter in ollis fragilibus, et quibuscunque modis poterant, cum sulphure et pice, aruina et adipe, stupa,, cera, lignis aridis et stipula, et quaecunque solent incendium irritare, et ignibus ministrare fomitem, iaculabantur. Fiebat igitur in utroque populo strages maxima, et de utraque classe, uariis casibus et euentibus inopinatis plurimi sternebantur. Alii enim machinarum iactu in frusta conterebantur munitissima; alii trans loricas et clypeos, sagittis et telorum multiplicitate confossi, subito deficiebant corruentes; alii pugillaribus, manu missis uel funda, cautibus elisi, aut moriebantur protinus, aut attritis membris, per multos dies, aut in perpetuum reddebantur inutiles. Nec tamen his omnibus periculis ab opere deterrebantur incepto, nec congrediendi feruor his omnibus in eis poterat mitigari: nec erat facile discernere uter cum maiore studio decertaret populus Sed nec silentio praetereundum credimus, quod eadem die relatione dignum dicitur accidisse. Erat sane nostris exterius una inter caeteras machina, quae saxa miri ponderis in urbem multa uiolentia et impetu immittebat horribili, quae stragem in populo ciuium operabatur multiplicem: contra quam cum nulla arte possent proficere, duas adduxerunt maleficas, ut eam fascinarent et magicis carminibus redderent impotentem; quae dum suis praestigiis instarent super murum, et incantationibus, repente ex eadem machina molaris immissus utramque illarum cum tribus puellis, quae illarum gressum fuerant comitatae, obtriuit, et excussis animabus, de muro inferius deiecit exanimes: unde in castris factus est plausus et ingens exsultatio; ciuibus autem ingens ex aduerso accreuit moestitia. [8,16] CAPUT XVI. Cum igitur usque in horam diei septimam, sine certa uictoria anceps et dubium satis protractum esset negotium, desperantes nostri et immensitate laboris defatigati supra uires, coeperunt instare remissius, ita ut iam propositum haberent castellum continuis pene ictibus confractum, et alias machinas igne recepto iam fumantes, reducere pusillum, et conflictum usque in diem differre crastinam; et iam paulatim diffidens dilabebatur populus, animis pene dissolutis, et hostibus insultantibus et prouocantibus ultro ad praelia nimis procaciter et amplius solito, cum ecce adfuit uirtus diuina, quae rebus desperatis necessariam, et pro uotis fidelium intulit consolationem. Nam de monte Oliueti miles quidam, qui tamen postea non comparuit, splendidum et refulgentem uentilando clypeum, signum dabat nostris legionibus, ut redirent in id ipsum et congressionem iterarent. Quo signo exhilaratus animo dux Godefridus, qui cum fratre suo Eustachio, in superiori castelli nostri coenaculo ad urbem impugnandam et ad cautius tuendum aedificium erat constitutus, populum et maiores coepit ingentibus reuocare clamoribus. Factumque est, praeuia Domini misericordia, quod uniuersus cum exsultatione ad pugnam reuersus est populus, cum tanto feruore, ut tanquam uiribus integris de nouo uideretur incipere praelium. Denique qui prius aut fessi, aut laesi uulneribus, operam subtraxerant, nunc receptis animis et uiribus geminatis ultro se offerebant, instantes animosius. Porro principes, et qui columnae uidebantur exercitus, hi alios praecedebant et suo exemplo reddebant animosiores. Sed et mulieres, ne tanti expertes laboris esse uiderentur, uiris in agone desudantibus, potum, ne deficerent, ministrabant in uasculis et uerbis efficacibus eos ad certamen animabant. Porro tanta erat in castris laetitia, ut iam quasi certi de uictoria, infra horae spatium uallo complanato et effracto antemurali, castellum muro uiolenter applicarent. Ciues autem, ut praediximus, trabes procerae longitudinis, et soliditatis multae a muro suspenderant, ut machinarum ictus eliderent, quarum duas nostri qui erant in castello, praecisis funibus, quibus erant religatae, deiecerunt in terram: quas, qui erant inferius, cum multo periculo suscipientes, infra machinam detulerunt, easque demum ponti, quem statim, ut dicetur in sequentibus, de castello super murum erexerunt, ad maiorem subiecerunt soliditatem. Ex fragilibus enim pons contextus erat lignis, nec nisi horum subiecto adminiculo, populum transeuntem sustinere potuisset. [8,17] CAPUT XVII. Interea uero, dum haec in septentrionali plaga tanto studio tractarentur, comes Tolosanus, et qui cum eo erant in parte australi, quanta poterant instantia, eodem zelo feruentes, urbem impugnabant, completoque uallo, circa quod opus per continuum desudauerant triduum, castellum in manu forti, iuxta murum locauerant, ita ut qui in turribus erant et in machina, pene possent se mutuo lanceis uulnerare. Erat ergo par utrobique populi feruor, et instantia non dissimilis; eoque diligentius instabant operi, quod ea esset dies, qua quidam Christi seruus, qui in monte Oliueti habitabat, confidenter promiserat urbem esse capiendam. Sed et signum, quod et ipsi agitati clypei ab eodem monte Oliueti uiderant, eos, uehementer accenderat et reddiderat de obtinenda uictoria securiores. Videbatur porro utriusque exercitus aequis passibus procedere negotium, tanquam quod ab eodem auctore pari diligentia procurabatur, qui mercede condigna, seruorum suorum deuotionem remunerare decreuerat. Tempus enim erat, ut tanti laboris fructum, et militiae fideliter exhibitae stipendia reportarent. [8,18] CAPUT XVIII. Igitur ducis et comitum legiones, quae, ut praediximus, in parte septentrionali urbem impugnabant, eousque opitulante Domino profecerant, quod hostibus defatigatis et iam resistere non ualentibus, effractis antemuralibus et uallo penitus complanato, ad murum impune poterant accedere, raro audentibus aduersariis eis per cancellos aliquid irrogare iniuriae. Qui uero in castello erant, hortante duce, in culcitram bombice plenam, et saccos plenos stramine ignem iniecerant, qui flante Borea accensus, fumum infra urbem intorquebat caliginosum: quo instante proteruius, qui murum defendere tenebantur, ora uel oculos non ualentes aperire, stupidi et fumidae caliginis turbati uoragine, muri deseruere custodiam. Quo cognito dux, sub omni celeritate trabes, quas ab hostibus eripuerant, sursum ferri praecepit, quibus ex una parte in machina, ex altera super murum locatis, latus castelli, quod moueri poterat, deponi praecepit: quo super trabes praedictas collocato, uicem pontis praebuit congrua soliditate subnixum. Sic ergo quod hostes pro se introduxerant, in eorum uersum est laesionem. Ponte igitur sic ordinato, primus omnium uir inclytus et illustris dux Godefridus, reliquos ut subsequantur exhortans, cum fratre suo Eustachio urbem ingressus est; quem continuo subsecuti sunt Ludolfus et Gislebertus uterini fratres, uiri nobiles et perpete digni memoria, ortum habentes de ciuitate Tornaco; consequenter uero infinita tam equitum quam peditum manus: ita ut nec machina, nec pons praedictus plures posset sustinere. Videntes ergo hostes, quod nostri murum iam occupauerant, et dux suum iam introduxerat exercitum, turres deserunt et moenia, ad uicorum angustias se conferentes. Porro nostri uidentes, quod dux, et maxima pars nobilium turres sibi uindicauerant, iam non exspectato per machinam ascensu, scalas certatim ad murum applicant, quorum illis maxima erat copia; nam bini et bini equites ex edicto publico singulas sibi praeparauerant, per quas ascendentes unanimiter, aliis qui supra murum erant, ducis mandatum praestolantes, se adiungebant. Ingressi sane statim post ducem sunt, Flandrensium comes et dux Normannorum; uir strenuus et per omnia commendabilis, dominus Tancredus, Hugo senior, comes de Sancto Paulo, Balduinus de Burgo, Gasto de Beart, Gastus de Beders, Girardus de Rosseillon, Thomas de Feria, Conanus Brito, comes Raimboldus de ciuitate Oringis, Ludouicus de Monson, Conon de Monte acuto et Lambertus filius eius, et alii plures, quorum numerum et nomina non tenemus. Quos omnes, postquam dux cognouit se infra urbem recepisse incolumes, quosdam ex eis ad portam septentrionalem, quae hodie dicitur Sancti Stephani, cum honesto dirigit comitatu, ut portam aperiant et populum introducant, deforis exspectantem: qua sub omni celeritate reserata, ingressus est passim, et sine delectu uniuersus exercitus. Erat autem feria sexta et hora nona. Videturque procuratum diuinitus, ut qua die et qua hora pro mundi salute in eadem urbe passus est Dominus, eadem et pro Saluatoris gloria fidelis decertans populus, desiderii sui felicem impetraret consummationem. Eadem enim die et primus homo conditus et secundus pro primi salute morti traditus esse dicitur. Unde et decuit ut eius membra et imitatores in ipsius nomine de hostibus eiusdem triumpharent. [8,19] CAPUT XIX. Porro dux et qui cum eo erant per uicos ciuitatis et plateas, strictis gladiis, clypeis tecti et galeis, iuncto agmine discurrentes, quotquot de hostibus reperire poterant, aetati non parcentes, aut conditioni, in ore gladii indifferenter prosternebant. Tantaque erat ubique interemptorum strages et praecisorum aceruus capitum, ut iam nemini uia pateret aut transitus, nisi per funera defunctorum. Iamque pene ad urbis medium diuersis itineribus stragem operantes innumeram, nostri principes peruenerant; et subsequentis populi infinita multitudo, infidelium cruorem sitiens, et ad caedem omnino procliuis: cum comes adhuc Tolosanus et principes alii, qui cum eo erant, circa montem Sion decertantes, urbem captam, et nostrorum uictoriam ignorabant; sed excito de nostrorum introitu et strage ciuium, ingenti clamore et horrendo sonitu, admirantibus qui in ea parte resistebant ciuibus, quidnam sibi uellet clamor insolitus et populi uociferantis tumultus, cognouerunt urbem uiolenter effractam et nostrorum immissas legiones: unde, relictis turribus et muro, ad diuersa fugientes loca, saluti propriae consulere satagebant. Hi, quoniam praesidium ciuitatis in uicino constitutum erat, ex parte plurima se in arcem contulerunt; at uero exercitus pontem libere et sine difficultate super murum aptantes, et scalas applicantes moenibus, certatim in urbem nemine obstante ingressi sunt. Intromissi autem, portam Australem, quae illis erat contermina, statim aperuerunt, ut reliquus sine difficultate populus admitteretur. Ingressus est igitur uir insignis et strenuus Tolosanus comes, et Isoardus comes Diensis, Raimundus Pelez, Wilelmus de Sabran, episcopus Albariensis, et alii multi nobiles, quorum numerum uel nomina nulla nobis tradit historia. Hi omnes unanimiter, iunctis agminibus, ad unguem armati, per mediam urbem discurrentes, stragem operati sunt horrendam; nam qui ducem et suos effugerant, putantes se mortem quocunque modo declinasse si ad alias se conferrent fugiendo partes, hos sibi habentes obuiam, occumbebant periculosius; et Scyllam euitantes, incurrebant Charybdim. Tanta autem per urbem erat strages hostium, tantaque sanguinis effusio, ut etiam uictoribus posset taedium et horrorem ingerere. [8,20] CAPUT XX. Confugerat porro in atrium templi populi pars maxima, eo quod locus in parte urbis esse uideretur secretior, muro quoque et turribus, et portis ualidioribus apprime communitus; uerum eis nihil fuga talis contulit ad salutem. Nam statim cum parte maxima exercitus uniuersi, illuc dominus Tancredus se contulit, et templum uiolenter ingressus, post stragem innumeram, infinitas auri et argenti, et gemmarum copias inde secum dicitur abstulisse; quae tamen postmodum, sedato tumultu, restituisse creditur in integrum. Porro reliqui principes, interemptis his, quos sibi per reliquas urbis partes repererant obuiam, audientes quod infra septa templi populus fugiens se contulerat, illuc descendunt unanimes, et intromissa tam equitum quam peditum multitudine, quotquot ibi reperiunt, nemini parcentes, obtruncant gladiis, sanguine replentes uniuersa; iustoque Dei iudicio id certum est accidisse, ut qui superstitiosis ritibus Domini sanctuarium profanauerant, et fidelibus populis reddiderant alienum, id proprii cruoris luerent dispendio et morte interueniente piaculare soluerent flagitium. Horror erat denique caesorum intueri multitudinem, et humanorum artuum passim fragmenta conspicere, et effusi sanguinis aspergine cunctam redundare superficiem. Nec solum defunctorum corpora membris potioribus lacera et abscisis mutilata capitibus, intuentibus erat angustia; uerum et ipsos uictores a planta pedis usque ad uerticem cruore madentes periculosum erat conspicere, et horrorem quemdam inferebant occurrentibus. Cecidisse dicuntur infra templi ambitum ex hostibus ad decem millia, exceptis aliis qui passim per urbem obtruncati, uicos replebant et plateas, quorum non minor dicebatur esse numerus. At uero exercitus pars reliqua per urbem discurrens, per angiportus et uiarum diuerticula latentes miseros, et mortis periculum declinare cupientes, pecudum more raptos in publicum, detruncabant. Alii diuisi per manipulos ingrediebantur domicilia, raptumque patremfamilias cum uxoribus et liberis, et uniuersa familia, aut gladiis transuerberabant, aut de locis superioribus in terram dabant praecipites, ita ut confractis ceruicibus interirent; quam uero quisque domum effregerat, eam sibi cum uniuersa eius substantia iure perpetuo uindicabat; id enim prius ante urbem captam inter eos conuenerat, ut urbe uiolenter impugnata, quod sibi quisque acquireret, id iure proprietatis sine molestia possideret in perpetuum. Unde urbem perlustrantes diligentius, et stragi ciuium proteruius instantes, urbis diuerticula, secessus quoque et secretiora ciuium effringebant penetralia, clypeos uel quodlibet armorum genus in introitu defigentes, ut esset signum accedentibus, ne gressum ibi figerent; sed loca praeterirent, quasi iam ab aliis occupata. [8,21] CAPUT XXI. Subiugata igitur penitus ciuitate et interemptis ciuibus, tumultu aliquantulum sedato, conuenerunt principes ad inuicem, antequam arma deponerent, ordinantes ut per turres singulas ad maiorem cautelam custodes deputarentur; et per portas urbis singulas uiri honesti constituerentur ianitores, quousque de communi conniuentia et publico decreto principum, aliquis urbi praeficeretur, qui eius curam gereret, et pro libero cuncta dispensaret arbitrio. Hostium enim circumpositorum merito suspectas habebant insidias et impetus non imprudenter formidabant repentinos. Tandem uero urbe ad hunc modum ordinata, armis depositis, in spiritu humilitatis et in animo uere contrito, nudis uestigiis, lotis manibus et sumptis mundioribus indumentis, cum gemitu et lacrymis loca uenerabilia, quae Saluator propria uoluit illustrare et sanctificare praesentia, coeperunt cum omni deuotione circuire, et cum intimis deosculari suspiriis; specialiter autem Dominicae passionis et resurrectionis ecclesiam, ubi clerus et populus fidelium, qui per tot annos durae nimis et indebitae seruitutis iugum portauerant, de restituta libertate, Redemptori gratias exhibentes, cum crucibus et sanctorum patrociniis, principibus occurrentes, eos in praedictam cum hymnis et canticis spiritualibus introduxerunt Ecclesiam. Intueri erat amoenissimum, et spirituali plenum iucunditate, quanta deuotione, quanto pii feruore desiderii, ad loca sancta fidelis accederet populus; quanta mentis exsultatione et spirituali gaudio Dominicae dispensationis deosculabantur memoriam. Ubique lacrymae, ubique suspiria, non qualia moeror et anxietas solet extorquere, sed qualia feruens deuotio et interioris hominis consummata laetitia, solet Domino in holocaustum incendere. Erat porro tam in ecclesia quam per urbem uniuersam, tantus populi, gratias Domino exhibentis, clamor, ut iam quasi usque ad sidera tolli sonus uideretur, et de eis merito dictum crederetur: Vox laetitiae et exsultationis in tabernaculis iustorum (. Feruebant sane pio succensa desiderio, per urbem uniuersam opera misericordiae. Hi Domino confitebantur deflenda quae commiserant, uoto se obligantes ne de caetero deflenda committerent; illi in senes ualitudinarios et egentes profusa liberalitate cunctam erogabant substantiam; pro summis et sufficientibus reputantes diuitiis, quod hunc uidisse diem sibi fuerat concessum diuinitus; illi flexis nudisque genibus, cum singultibus et praecordialibus suspiriis loca circuibant uenerabilia, lacrymarum cuncta replentes aspergine; quorum uere sermo dirigebatur ad Dominum: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. Quid plura? Difficile est, ut nostro comprehendatur sermone, quanta in plebe fideli sanctae deuotionis esset immensitas. Certatim enim se mutuo uincere cupientes, in operibus pietatis unanimiter desudabant, coelestis memores beneficii, et gratiam prae oculis habentes diuinam, quae tantos eorum labores remunerare dignata est. Quis enim tam ferrei pectoris, quis tam mentis adamantinae, cuius interiora non liquefierent, cum liceret tantae peregrinationis fructum carpere dignissimum, et exhibitae militiae numerare stipendia? Quibus tamen mens erat altior, in arrham futurae retributionis, qua sanctos suos se remuneraturum promisit Dominus, id muneris uidebatur exhibitum, ut per collationem praesentium munerum, firma sit exspectatio futurorum, et per eam quae hic peregrinatur Hierusalem, ad eam perueniatur, cuius participatio est in idipsum. Porro episcopi et sacerdotes in ecclesiis consummantes, sacrificia, orabant pro populo, pro collato beneficio gratias exhibentes. [8,22] CAPUT XXII. Ea die dominus Ademarus, uir uirtutum et immortalis memoriae, Podiensis episcopus, qui apud Antiochiam, ut praediximus, uita decesserat, a multis in sancta uisus est ciuitate, ita ut multi uiri uenerabiles et fide digni eum super ciuitatis murum, primum omnium ascendisse et caeteros animasse ad ingressum, oculis corporeis se uidisse constanter assererent: et postmodum plurimis, loca uenerabilia circumeuntibus, eadem die manifestus apparuit. Aliique quam plures, qui in toto itinere diuinis obsequiis mancipati, piam in Christo dormitionem acceperant, in eadem ciuitate apparuerunt multis, loca sancta cum aliis ingredientes. In quo manifeste dabatur intelligi, quia, etsi uita decessissent temporali, ad aeternam uocati beatitudinem, non sunt fraudati a desiderio suo; sed quod pio expetierant studio, pleno sunt effectu consecuti, magnum nobis futurae resurrectionis argumentum praetendentes. Dignumque erat, ut sicut resurgente Domino multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt, et in ciuitate sancta apparuerunt multis; ita fidelibus populis sanctae Resurrectionis locum, a gentili superstitione mundantibus, priscum renouaretur miraculum, ut et ipsi in spiritu resurrexisse crederentur, qui resurgentis Domini tam piis se manciparant obsequiis. His igitur et huiusmodi per superabundantem coelestem gratiam, plebi Dei in ciuitate sancta, miraculose magis quam mirabiliter exhibitis, tanta erat in populo mentis hilaritas, et interna cordis exsultatio, ut laborum immemores, quos pertulerant infinitos, felices se dicerent, quibus id diuini muneris datum erat intueri. Clamor erat spiritualiter exsultantis ciuitatis ad Dominum, et quasi praecipiente Domino, solemnitas agebatur celebris: ita ut illud prophetae impletum ad litteram uideretur oraculum: Laetamini cum Hierusalem, et exsultate in ea, omnes qui diligitis eam. [8,23] CAPUT XXIII. Denique fideles, qui uirum uenerabilem Petrum Eremitam, quarto uel quinto prius anno in eadem ciuitate uiderant; et cui tam dominus patriarcha quam alii, tam de clero quam de populo maiores, pro excitandis occidentalium regnorum principibus epistolas suas tradiderant, iterum cognoscentes, flexis genibus cum omni humilitate uenerabantur, referentes ad memoriam priorem eius aduentum, et familiaritatis gratiam, quam cum ipsis contrahere dignatus fuerat; gratias exsoluentes, quod tam sedule tamque fideliter solo pietatis intuitu eorum procurauerat legationem; Dominum etiam super omnia collaudantes, qui in seruis suis gloriosus est; qui ita praeter spem hominum, praedicti uiri uias direxerat et sermonem in manu eius dederat efficacem, ut et gentes et regna ad tantos labores pro Christi nomine tolerandos, sine difficultate conuerteret. Vere namque uidebatur sermo hic egressus a Domino, qui ait: Verbum quod egredietur de ore meo, non reuertetur ad me uacuum, sed prosperabitur in omnibus ad quae mittam illud. Itaque, singillatim et in communi, multiplici nitebantur eum honore praeuenire, ei soli post Dominum ascribentes, quod durae seruitutis, quam per tot annos passi fuerant, soluta erat conditio et ciuitas sancta pristinae restituta libertati. Dominus autem patriarcha, ut praediximus, pro reipublicae statu et salute ciuium, multo pretio comparanda in Cyprum nauigauerat, eleemosynas a fidelibus illius regionis mendicaturus, unde tributa et imposita extraordinarie et supra uires uectigalia persolueret, ne pro eorum defectu aut ecclesias deiicerent tributorum exactores, aut populum gladiis manciparent, sicut anterioribus consueuerant temporibus. Nam omnium eorum quae circa urbem gerebantur, prorsus erat ignarus, et ad consueta quasi rediturus pericula timebat; cui Dominus interim, praeter spem, quietem procurauerat tranquillam. [8,24] CAPUT XXIV. Completis igitur orationibus et locis uenerabilibus cum omni deuotione uisitatis, uisum est expedire principibus, ne ex interemptorum cadaueribus, aeris pestilentis generetur corruptela, urbem et maxime templi ambitum ante omnia mundari: unde ciuibus qui casu mortem euaserant, compedibus alligatis id muneris iniungitur; sed quia ad tantum onus non uidebantur posse sufficere, pauperibus etiam de exercitu, merces quotidiana proponitur, ut praedictae rei dent operam et sine dilatione urbem expediant. Quo disposito, principes ad propria reuersi, domos quales interim familia discurrens praeparauerat, pro hospitiis habuerunt. Urbem autem reperientes commoditatibus plenam et bonis omnibus redundantem, omnes a maiore usque ad minimum coeperunt copiosius abundare. Reperiebantur enim in effractis domibus, auri et argenti, gemmarum et pretiosarum uestium, frumenti, uini et olei, sed et aquae, cuius obsidione passi fuerant penuriam, ingentes copiae: unde et ipsi qui domos sibi uindicauerant, poterant habere ad omnem sufficientiam, et indigentibus fratribus charitatiue ministrare. Factumque est, ut secunda et tertia et deinceps die, in foro publico, rerum uenalium optimis conditionibus exhiberetur commercium, ita etiam, ut plebs inferior, necessariis omnibus abundaret. Dies igitur solemnes et dies agentes laetitiae, cibum et requiem, quibus maxime indigebant, corporibus indulgentes, recreati sunt aliquantulum; diuinae muneris largitatem admirantes, et coelestis gratiae, qua erga eos dignatus est Dominus abundare perpetem prae oculis habentes memoriam. Ad maiorem autem tanti facti memoriam, ex communi decreto sancitum et communi omnium uoto susceptum et approbatum est, ut hic dies apud omnes solemnis et inter celebres celebrior perpetuo habeatur, in qua ad laudem et gloriam nominis Christiani, quidquid in prophetis de hoc facto quasi uaticinium praedictum fuerat, referatur; et pro eorum animabus fiat ad Dominum intercessio, quorum labore commendabili et fauorabili apud omnes, praedicta Deo amabilis ciuitas, et fidei Christianae et pristinae est restituta libertati. Interea uero pars hostium ea quae in arce Dauid, a facie gladii fugiens se contulerat, uidentes quod urbem uniuersam sibi populus noster uindicauerat et quod ipsi diutius obsidionem tolerare non possent, petita et impetrata a domino comite Tolosano fiducia, qui circa partes illa turri uicinior hospitatus erat, quod cum uxoribus et liberis et omni substantia quam secum intuterant, liberum haberent exitum, et securum usque Ascalonam conductum, arcem ei resignauerunt. Qui uero urbi purgandae curam susceperant, adhibita diligentia, et feruentes in opere, partim igne consumptis cadaueribus, partim sepulturae traditis, prout temporis patiebatur angustia, subito et infra paucos dies, urbem reddiderunt expeditam, ad solitam eam redigentes munditiam. Unde confidentius locorum uenerabilium populus frequentabat limina; et per uicos et plateas ciuitatis conuenire, et confabulari poterat liberius. Capta est autem praedicta ciuitas, anno ab Incarnatione Domini 1099, mense Iulio, quinta decima die mensis, feria sexta, circa horam diei nonam; anno tertio, ex quo fidelis populus, tantae peregrinationis sibi onus assumpserat: praesidente S. Romanae Ecclesiae domino Urbano papa secundo; Romanorum uero imperium administrante domino Henrico IV; in Francia uero regnante domino Philippo; apud Graecos autem in sceptris agente domino Alexio; praeuia Domini misericordia, cui honor et gloria per infinita saeculorum saecula. Amen.