[6,0] LIBER SEXTUS. [6,1] CAPUT PRIMUM. Sedato autem tumultu et gladiis inebriatis sanguine, fessis a caede continua uictoribus, cum iam ciuitas quieuisset, conuenientes adinuicem principes; multum adhuc superesse laboris et nondum consummatum negotium intelligentes, per portas et moenia designatis custodibus, in montem ascendere decreuerunt, et oppugnare praesidium. Et missa uoce praeconia, cohortes uniuersas, in montem praedictum ascendere certatim compellunt; quo peruenientes, cum praesidii constaret munitione, quod omnino esset insuperabilis et quod sola fame poterat expugnari; uidentes quod inutiliter consumerent operam et studium, et res multorum dierum ferias exigeret, ad alia se conuertunt argumenta. Mons enim iste, qui urbi praeeminet, ualle quadam profundissima et deuexo plurimum praecipitio diuisus est, ita ut eius pars quae in orientem respicit sit humilior, largam in sui uertice habens planitiem, uinetis aptam et agriculturae; tanta tamen est profundae intercapedinis distantia, ut potius montes duo quam unus in duo diuisus uideatur. Qui uero in occidentem protenditur, longe sublimior est et cacuminatus, in cuius parte sublimiore situm est praesidium, muro solido et turribus ualidioribus: ab oriente et a septentrione praedictum habens immane et in modum barathri praecipitium, ita ut nec excogitari possit quomodo ex illis duabus partibus praesidio noceatur. Ab occidente uero collis erat depressior, inter quem et praesidium uallis erat, sed modica, nec latitudine diffusa, nec profunditate praeceps, per quam uolentibus a praesidio in urbem descendere, iter unicum et singulare, satis per se nemine impugnante periculosum. Hunc ergo collem nostris uisum est principibus occupare, ne forte per portam praesidii hostibus immissis, in nostrorum laesionem, in urbem pateret descensus. Locatis ergo ibi uiris prudentibus et strenuis, et relictis tam in armis quam in uictu necessariis; factoque muro cum propugnaculis ex opere solido, et locatis super eum ordine congruo machinis, quibus a se hostium possent repellere molestias: principes de maioribus deliberaturi in urbem descenderunt, ad eumdem locum completis negotiis redituri. Omnes enim illic moram facere, quousque expugnaretur praesidium, decreuerant: excepto domino duce, qui de communi principum consilio, portam Orientalem in suam receperat custodiam, simul et praesidium, quod nostri extra urbem firmantes, domino Boamundo commiserant. Audientes igitur, quod magnus princeps, de quo supra dictum est, Corbagath uidelicet, in proximo uenturus esset, et iam fines Antiochenos ingressus, innumerabiles infuderat copias: decernunt usque ad mare aliquem de principibus dirigere, ut eos de fratribus, qui illuc gratia alimentorum et colligendi uictus se contulerant, reuocent; et quidquid necessariorum illic repererint, totum ad urbem quantocius praecipiant comportari. Factum est autem, ut per illud biduum, quod usque ad aduentum maiorum copiarum superesse uidebatur, in omni sollicitudine discurrentes; quidquid uictus et pabulorum undecunque contrahere potuerunt, in urbem introducentes, ad eius conductionem toto studio laborarent. Sed et suburbanorum incolae, et agrorum cultores, scientes Christianis urbem esse redditam, quaecunque inferre poterant, diligenti studio comportabant. Sed modicum erat et pene nihil quod undique inferebatur; nam diutina obsidio, quae mensibus nouem continuis uniuersam exhauserat regionem, nihil reliqui fecerat, unde uel ad paucos dies nostris posset subueniri. [6,2] CAPUT II. Altera uero die post urbem captam, cum nostri circa urbis custodiam et pro inferendis alimentis essent ualde solliciti, ecce trecenti equites de exercitu Corbagath, studiose praemissi, si forte ex nostris aliquos extra urbem incaute se habentes reperire possent, armati ad unguem et equis inuecti celeribus, iuxta urbem se locant in insidiis. Ex quibus triginta, qui equos uidebantur habere uelociores, usque ad urbem coeperunt discurrere, ex industria ignorantiam praetendentes, et discurrentes incautius. Hos cum nostri qui in ciuitate erant, ita uiderunt discurrere, aegre tulerunt, indignum omnino reputantes, nisi eis obuiam procederetur. Unde uir in armis strenuus, cuius multa in eodem exercitu egregia fuerunt opera, Rogerus uidelicet de Barnauilla, de comitatu domini Roberti Normannorum comitis, assumptis secum consortibus quindecim, eis in occursum ab urbe properat, more suo aliquid insigne gesturus. Qui dum laxis habenis in praedictos excursores irrueret animosius, subito, sed fraudulenter, in fugam uersi sunt, tandiu fugam continuantes, quousque ad suorum peruenerunt insidias. Unde consurgentibus his qui latuerant, reintegrato suorum numero, in eos qui socios insectabantur, calle reciproco irruentes, in fugam adegerunt; dumque Rogerus et sui, uiribus impares et numero, in urbem se contendunt recipere, hostilium equorum uelocitate praeuentus, ictu sagittae trans praecordia lethaliter confossus, equo lapsus interiit: uir suis perpetuo lugendus, expeditionis Christianae quantum in se erat, fidelissimus procurator. Caeteris autem in urbem se recipientibus, in praesentia omnium qui in muro erant et turribus, nemine ex eis opem ferente, uiri memorabilis capite amputato, hostes reuersi sunt indemnes. Quibus abeuntibus, nostri corpus eius cum honestis exsequiis, non sine lacrymis et uniuersorum gemitu in urbem introducentes, in porticu basilicae apostolorum Principis, supremo humanitatis officio, praesentibus principibus et uniuerso populo, sepulturae dederunt magnifice. [6,3] CAPUT III. At uero sequenti die, quae ab urbis liberatione erat lux tertia, summo diluculo, circa solis exortum saepe dictus princeps potentissimus, cum infinitis et maioribus etiam quam prius diceretur copiis, regionem quantum ex sublimiore ciuitatis parte poterat quis intueri, suorum multitudine occupauerat uniuersam; et, ponte superiore transito, inter lacum et fluuium, qui inter se quasi spatio unius milliarii distare uidentur, castrametatus est. Erat autem tanta expeditionum eius multitudo et militiarum numerus, ut etiam illa tam insignis planities, in qua sitam esse praediximus Antiochiam, uix eorum castris sufficeret, ut de collibus etiam uicinis locando tabernacula, nonnullos occuparent. Die demum tertia, postquam ante urbem castrametatus est, uidens quia nimis esset ab urbe remotus, habito cum suis consilio, ut his qui praesidium tuebantur, de loco uiciniore conferret solatium; et ut per eam portam, quae castro suberat, suos in ciuitatem posset immittere, solutis castris, ad montana conscendit, a porta Orientali usque ad Occidentalem uniuersum australe latus continua uallans obsidione. Erat autem secus eamdem Orientalem portam praesidium quoddam in colle aliquantulum edito situm, quod ab initio ad castrorum tuitionem fundatum, domino Boamundo prius tradiderant conseruandum; urbe uero capta, postquam generalem coepit gerere administrationem, praedictam munitionem, simul cum uicina porta, domini ducis custodiae deputauerunt. Circa quod praesidium, dum castra hostes locassent sua, et his qui erant in praesidio assultus darent cum multa instantia frequentissimos, dux eorum non ferens insolentiam, cum suo egressus est comitatu, ut his qui in praesidio erant pene deficientibus ministraret subsidium, et castra quae ante portam erant locata dissolueret; sed egredienti duci et suis uolenti subuenire, occurrit Turcorum multitudo ingens, quam et uiribus et numero longe superiorem dux sustinere non ualens, uix eorum ereptus gladiis, fuga inita, in urbem se recepit: ubi hostibus proterue nimis insistentibus, dum plebs indiscreta comprimeretur acrius et mutuo sibi prae turba negarent introitum, ducenti pene partim oppressi, partim uulneribus saucii, nonnullis etiam captis, miserabiliter perierunt. [6,4] CAPUT IV. Sic igitur duce confuso, qui quasi omnium praecipuus uidebatur. Turci in tantam elati sunt audaciam, ut per portam superioris praesidii, quibusdam notis compendiis, in urbem descendentes, in nostros subito irruerent; et reperientes improuidos, sagittis et gladiis plerumque multos interficerent; nostris autem eos insequentibus, subito montem corripientes, in arcem se recipiebant superiorem; aliunde uias habentes, quam per eum collem, quem nostri occupauerant et communierant diligentius. Dumque saepius ita contingeret, et multi de populo in ciuitate hac fraude deperirent, conuenerunt in unum principes, ut huic tanto malo remedium procurarent. Factumque est quod de communi consilio, dominus Boamundus et dominus comes Tolosanus, inter partem urbis inferiorem et cliuum montis, uallum duxerunt profundum admodum et latitudinis competentis, quo impetus eorum qui descendere de monte consueuerant, retardaretur et populus infra urbem posset tranquillus quiescere. Et ut etiam uallum ad sui tuitionem redderent habilius, munitionem ibi construunt, fidelem et deuotam operam impendentibus, tanquam pro salute propria, uniuersis legionibus. Turci uero, qui superius adhuc obtinebant praesidium et qui exterius erant in obsidione, per superiorem portam admissi, per occultas semitas descendentes, huic nouae munitioni frequentes dabant assultus, et quanta poterant instantia, ut eam deiicerent, elaborabant. Accidit autem die quadam, quod erumpens a superioribus partibus, per solita compendia Turcorum manus solito numerosior, circa praedictum et de nouo conditum praesidium, tanta coepit eos qui intus erant oppugnare instantia, quod nisi principes qui aliis urbis partibus erant ad custodiam deputati, et uniuersus qui per urbem dispersus erat populus, maturius subuenisset, pene dominum Boamundum et Eurardum de Pusato, Radulphum de Fontanis, Reibaldum Creton, Petrum filium Gilae, Albericum et Iuonem, uiros strenuos et nobiles, qui ad eius tuitionem intro se contulerant, expugnassent; sed aduenientes cum multo impetu dux, et comes Flandrensis, et princeps Normannorum, eorum adeo represserunt insolentiam, ut interemptis pluribus et captiuatis nonnullis, non solum a praesidio, uerum ab urbe uniuersa, conuersos in fugam et male tractatos sub omni celeritate fugere compellerent: qui ad dominum suum reuersi, nostrorum uires et admirabilem animorum constantiam praedicabant, ita ut in eis uideretur completum illud uaticinium: Lingua canum tuorum ex inimicis ; nam fidelis populi extollebant praeconium, qui erant eius persecutores. Corbagath uero, cum per dies quatuor in montanis, ut praediximus, moram fecisset continuam, uidens quod non proficeret, et quod equis pabula deficerent, solutis castris, iterum cum uniuersis legionibus suis denuo descendit ad campestria; et transito flumine per uadum inferius, partitis agminibus aequipollentibus spatiis et locatis in gyrum principibus suis, urbem uallat obsidione: ubi dum die sequente, quidam ab exercitu diuisi, nostros ad conflictum prouocarent, contigit ut de equis descendentes et his qui in muro erant instantes proteruius suorum iacturam incurrerent. Dominus enim Tancredus per portam egressus Orientalem, in hos tales irruit subitus, et antequam ad equos possent habere recursum, sex ex eis interimens, reliquos in fugam adegit; quorum amputans capita, in urbem intulit ad consolationem populi, qui pro defectu Rogeri de Barnauilla, qui ibidem occisus fuerat, graui moerore concutiebatur. [6,5] CAPUT V. Interea populus, qui paucis ante diebus eamdem urbem obsederat et obsessam uindicauerat uiolenter, nunc uersa uice, sicut et rerum solet esse uicissitudo, obsidionem sustinens, graui supra modum molestabatur inedia et immensis supra uires fatigabatur laboribus. Foris erat gladius, et intus pauor. Nam, praeter eam, quam de numerosis expeditionibus quae ab exterioribus urbem obsederant, merito conceperant formidinem; hostibus adhuc praesidium detinentibus, unde fiebant saepissime, ut dictum est, irruptiones, non erat illis tranquillitas. Fiebat igitur, peccatis eorum exigentibus, quod multi in desperationem lapsi, professionis immemores et iuramentorum quae exhibuerant prodigi, clam funibus et in sportis per murum demissi, derelictis sociis, aufugerent ad mare: ex quibus nonnulli in manus hostium deuenientes, perpetuae mancipati sunt seruituti; alii uero ad mare peruenientes, eos qui in nauibus erant, praecisis anchoris, in fugam compulerunt, dicentes: Princeps hic magnus, qui cum innumerabilibus aduenit copiis, urbem quam nos expugnaueramus, exstincto uniuerso nostrorum numero et principibus interemptis, uiolenter recepit; nos autem, opitulante Domino, gladios eorum euasimus. Vos igitur funes praecidite et maturate fugam, ne ad mare descendentes, pari uos inuoluant periculo. Ipsi autem cum eis conscendentes, fugam inierunt. Erant autem qui sic aufugerant, non solum de popularibus et plebeiis, uerum etiam uiri nobiles, et multa generositate insignes: Willelmus uidelicet de Crantemaisnil, uir inclytus de Apulia, qui sororem domini Boamundi habebat uxorem, et Albericus frater eius; Willelmus Carpentarius, Guido Trussellus et Lambertus Pauper, et alii multi, quorum nomina non tenemus, quia deleta de libro uitae, praesenti operi non sunt inserenda. Nonnulli etiam, quod multo erat abominabilius, futuri timore periculi, famis et laborum impatientia, ad hostes se conferebant, Christi doctrinam et eius fidem cum impietate abnegantes. Hi de statu nostro certificantes aduersarios, supremum eodem modo pene nostris intulerunt periculum. Alii uero qui in ciuitate remanserant, spem diffugii nihilominus ex parte plurima conceperant. Sed uir uitae uenerabilis, Podiensis episcopus et dominus Boamundus princeps illustris eorum praeuenerunt molimina. Nam, designatis per portas singulas uiris prudentibus, et de quorum experientia simul et fide merito praesumerent; turribus quoque per singulos nobiles collocatis, ita nocte et die studio indefesso seruabant excubias, ut nemini penitus, quantumcunque properanti et arguto, ulla pateret uia subterfugii. Et ut liberius generalem, quae eis concessa fuerat, exercere possent iurisdictionem, iurauerunt omnes, a maiore usque ad minimum, quod usque ad consummationem negotii Antiocheni, et bellum quod sperabatur futurum, completum, domini Boamundi mandatis deuote et fideliter obedirent: unde ille incessanter nocte ac die, suis comitatus domesticis et familiaribus, et de his quibus ampliorem habebat fidem, uicos et plateas, muros et turres ciuitatis cum multa circuibat sollicitudine, diligenter inuestigans, ne quis incaute se haberet, ne quis hostium introitus pateret insidiis. Erant autem praesidia quatuor, in quibus maior exigebatur custodiae diligentia; superius uidelicet, quod contra arcem superiorem e regione positum erat; secundum item, quod inferius, infra urbem supra uallum erat constitutum, contra eorum irruptiones, qui a porta castri superioris in urbem consueuerant descendere; tertium extra portam Orientalem positum, quod ad castrorum custodiam ante urbem captam fuerat fabricatum; quartum quoque, quod in capite pontis constructum fuerat, per quod porta pontis nouissime fuerat obsessa, cuius curam dominus comes Tolosanus, ex quo ciuitas capta fuerat, cum aliis in urbem se conferens, dereliquerat. Urbe autem capta, Flandrensium comes praedictum ingressus castrum, cum quingentis uiris fortibus et strenuis diligenter communierat, timens ne, si in manus forte hostium deueniret, nostris per pontem introitus negaretur et exitus; in quo fieret obsessorum deterior multo conditio. [6,6] CAPUT VI. Contigit autem die quadam, quod uidens Corbagath, nostros nimiam egrediendi et ingrediendi habere licentiam, et praedictum iuxta pontem praesidium, multum suis obstare conatibus, praecipit de suis ad duo millia loricatorum armari et praedictum cum omni instantia impugnare praesidium. Illi autem dicto citius parentes, circa praedictae munitionis uallum congruis locatis stationibus, quanta possunt instantia, immissa sagittarum grandine, praedictum locum, ab hora diei prima usque in undecimam continuis infestant assultibus et congressionibus impugnant: comite cum suis resistente uiriliter, et locum, cuius tuitionem assumpserat, totis uiribus protegente. Cumque circa solem iam occiduum et uesperam imminentem uiderent impugnatores, quod non multum proficerent, soluto assultu in castra reuersi sunt. At uero comes timens ne, multiplicatis uiribus, in crastino ad opus simile accingerentur; sciensque quod nullatenus posset contra tantum exercitum, praedictam tueri munitionem, intempestae noctis silentio ignem adhibens et incendio tradens uniuersa, in urbem cum suis eiusdem rei consortibus se contulit. Mane autem facto, redeuntes in id ipsum qui hesterna die castrum impugnauerant, assumptis sibi duobus aliis millibus, iterum ad idem opus se accingunt; et ad praedictum locum properantes, ubi desertum reperiunt et ex parte plurima dirutum, infecto negotio reuersi sunt ad propria. Per eosdem dies accidit quod quidam de hostium exercitu latenter egressi, quosdam de nostris casu obuiam habentes, uiros egenos et inopes, proficiscentes incautius, ceperunt: quos ante principem suum deductos statuerunt, ut ei tanquam domino, successus sui et manubiarum dedicarent primitias. Ille autem in captiuis et armorum, et habitus contemnens uilitatem (erant enim eis arcus lignei, enses quoque sordebant operti rubigine; uestes etiam prae continuis laboribus lacerae et assiduitate utendi praetendentes uetustatem; non enim erant populo peregrinanti, diuersa, quibus alternatim uterentur, mutatoria) dixisse fertur: Ecce populus qui regna debeat sollicitare aliena; cui pro multis diuitiis deberet sufficere, ut in quocunque terrarum angulo panis eis quasi uilibus daretur mercenariis. Ecce arma, quibus Orientalium ingenuitas debeat flagellari, quibus uix passer ictus periret. Alligate eos et compeditos cum armis suis, et isto suo habitu, domino meo qui me misit repraesentate, ut ex istis colligat quam nullius momenti sit de talibus triumphare: qualesque habendi sint, quos tam miserabilis populus se gloriatur subegisse. Abiiciat ergo a se curam, et omnem istam super me proiiciat sollicitudinem; in proximo enim erit, quod canes eae immundae comparere desinant, et consumptae penitus nequeant in populis numerari. His dictis, tradi praecipit quibusdam ad hoc deputatis, qui eos iuxta eius definitionem ad maiorem Soldanum uinctos deducerent in Persidem. Leuissimum enim iudicabat, eos sibi posse subiicere, quorum uirtutem nondum expertus fuerat: quod quia sibi pro gloria putauerat ascribendum, ut eos apud dominum suum uilipenderet, id in eius postea confusionem retorsum est: quanto sane a contemptibilioribus, suo iudicio, uictus abiit et confusus, tanto illi maior est inflicta contumelia; tantoque maior irrogata confusio. Solet enim esse uictis quasi pro solatio et casum reddere leuiorem, si a uiris fortibus et strenuis dicantur superati, sicut e diuerso, ruborem ingeminat et adauget ignominiam, ab indignis et uilibus obtenta uictoria. [6,7] CAPUT VII. Urbe igitur sic ex omni parte obsidione uallata, cum iam populo egredi uel ingredi et sua exterius procurare negotia non liceret, facta est nostrorum multo deterior conditio; nam cum nihil inferretur alimentorum, exorta est fames in ciuitate solito uehementior, ita ut prae defectu uictualium et famis importune urgentis acerbitate, ieiuna plebs propagandi cibi gratia, ad turpia nimis declinaret compendia. Non erat in escis, etiam apud delicatos, differentia; non erat mundorum ab immundis legalis illa distinctio; sed quod casus offerebat, siue gratis siue cum pretio, id in cibum uertebatur: inde uenter rugiens et famelicus, si tamen ad hoc sufficiebat quod assumptum fuerat, implebatur. Non erat rubor nobilibus, non ingenuis uerecundia, mensis alienis importunos se conuiuas ingerere, auide manibus alienis inhiare, importune petere quod saepius negabatur. Fugerat a matronis, quibus aliquando familiaris fuerat, pudor; a uirginibus reuerentia: et suorum oblita natalium, exhausta facie, uocibus flebilibus, et quae saxa possent mouere pectora, non timentes repulsam, passim uictum quaeritabant; quas autem famis acerbitas expugnare non poterat, ut rubore deposito, fronte indurata ad mendicandum descenderent, hae in abditis delitescentes, in seipsis tabescebant; mori magis eligentes quam se dare in publicum ut aliquid postularent. Erat denique intueri uiros robustiores prius, quos uirtus praecipua et nobilitas praeclara cunctis reddiderant conspicuos et insignes, innixos prae nimia debilitate baculis, per uicos et plateas artus circumferre semineces; uultu deiecto, etsi non uoce, eleemosynam petere a transeuntibus. Intueri erat nihilominus pueros uagientes et adhuc lactis egentes alimonia, per compita passim expositos, quibus quae eos genuerant, materna denegabant obsequia, dum sibi non sufficerent ad hoc saltem, ut sibi aliquid peterent necessarium. Vix erat in tanto populo qui sibi sufficeret: uniuersis pene sumptus defecerant; omnibusque, quasi in usum uenerat mendicare. Aut si cui res adhuc domestica suppetebat, dum non occurrebat uenale quod erat necessarium, nihilominus indigebat; quique apud suos in largiendis dapibus prius liberales iudicabantur, et profusi, hi secessus quaerentes abditissimos et loca inaccessa caeteris, qualemqualem sumentes refectionem, his quae undecunque collegerant incumbebant auidius, nemini quod eis erat pro cibo communicantes. Quid plura? Camelos, equos, asinos, mulos et immunda quaelibet et indigna relatu, suffocata et morticina, quoties dabatur ex his aliquid habere, pro summis reputabant deliciis; et ex his importunam repellentes esuriem, miseram quocunque modo sustentabant uitam. Nec solum plebeios et mediae manus homines huius tam miserabilis inediae calamitas inuoluerat, uerum et maioribus nimis importune se ingesserat principibus; eratque eis tanto molestior, quanto pluribus prouidentes, indigebant amplioribus; et suam, petentibus, negare non poterant munificentiam. Referre uero quid singulis acciderit maioribus, licet hoc habeant adhuc ueterum traditiones, et quanta egestate pii pro Christo laborauerint principes, longe esset ab historiae compendio et speciales tractatus exigeret. Sed ut in summa dicatur, uix est quod aliqua contineat historia, tantos principes, tantumque exercitum, tantas alibi sine defectu et tam patienter pertulisse molestias. [6,8] CAPUT VIII. Interea dum ita ciuitas per studium et operam Corbagath et suorum, ex omni parte circumdata esset obsidione; et populus inclusus nusquam egredi, nullusque ad eos introire posset; insuper et congressionibus pene continuis, tam in urbe quam extra supra uires fatigati essent, accidit ut prae laboris diuturnitate et famis angustia in se ipsis deficientes, minus uigiles, minusque solliciti urbem custodirent; quibus cura circa corporis alimentum pene tota uersabatur, necesse erat, ut ad caetera tractanda consurgerent remissiores. Unde factum est, ut die quadam turris una, iuxta eam per quam nostris datus fuerat in ciuitate introitus, custodita negligentius, hostibus paulo minus ad urbem iterum impugnandam occasionem praestitisset. Quidam enim de hostibus sperantes, quod in noctis silentio potuissent eam occupare, ut inde sibi, sicuti et nostris prius in urbem pateret descensus, ad eam obtinendam scalas muro clam adhibuerunt, quibus iam circa noctis crepusculum, quasi triginta super murum ascenderant, turrim uacuam ingressuri; in quo negotio dum feruentius desudarent, casu contigit, quod qui uigilum administrabat praefecturam, moenia perlustrans, ad eam partem peruenit, ubi haec talia gerebantur. Cognitisque eorum moliminibus, multa uociferatione eos qui in uicinis erant turribus excitauit, turrim denuntians, fraudulenter ab hostibus occupatam. Ad quem tumultum excitati sunt, qui in ea regione obseruabant excubias; inter quos uir strenuus et insignis Henricus de Ascha cum duobus aliis, Francone uidelicet, et Sigemaro, cognatis, de uilla quae dicitur Machela, super Mosam fluuium, ad partes illas impiger conuolat: timens ne forte ab aliquibus pecunia corruptis, ciuitas proditione tradita esset hostibus. Quo perueniens cum confluentibus ad eum qui in uicinis erant turribus, hostes inuadit uiriliter; et strenuitate solita, in momento, licet perplurimum resistentes, a praedicta turri depulit, quatuor ex eis peremptis gladio; reliqui uiginti sex (triginta enim iam ascenderant, alios postmodum introducturi), fractis cruribus et brachiis et ceruicibus, de muro praecipitati sunt. Amisit tamen uir strenuus socium suum Sigemarum, transuerberatum gladio; Franconem uero lethaliter saucium, quasi seminecem, domum fecit reportari. [6,9] CAPUT IX. Perurgente igitur obsessos singulis diebus maiore inedia et fame periculosius inualescente, affligebatur populus uehementius: unde prae angustiarum multitudine et quotidianae afflictionis pondere intermisso, quidam uitae negligentes et salutis, urbe clam egressi, per medias hostium acies, per mille discrimina, ad mare, ubi adhuc aliquot tam Graecorum quam Latinorum erant naues, descendebant, ut cibos emerent et iterum referrent in urbem uenales; alii uero, ut se tantorum eximerent casibus periculorum, abibant non redituri; nullam spem habentes, quod eorum qui in urbe relicti fuerant, in melius possent procedere negotium, aut hostium saltem gladios declinare. Quod postquam Turcis compertum est, clandestinis itineribus et nocturnis causa quaerendi uictus nostros ad mare descendere, et circa urbem euagari; missis nonnullis locorum habentibus peritiam, qui eis praetenderent insidias, saepissimas ex eis operati sunt strages. Et quoniam saepius eis in eo successerat facto, duo millia electorum equitum ad oram maritimam dirigunt, qui peremptis nautis et institoribus, et classe succensa, omne de caetero commerciorum genus amputarent; ut et ea praecisa negotiandi semita, omnis omnino Christianis deficeret alimonia et salutis spes intercluderetur: quod et factum est. Nam mandatum exsequentes, succensis ex parte nauibus, et earum nautis, quos incautos repererant, ex plurima parte interfectis, reliquos in fugam adegerunt: quo rumore, qui a Cypro, Rhodo et aliis insulis, quique de Cilicia, Isauria et Pamphilia, et aliis maritimis regionibus gratia commerciorum solebant accedere, plurimum deterriti, iam illuc redire et merces inferre formidabant, nec audebant accedere; unde nostris, etsi nimis periculosa prius, periculosior tamen facta est conditio, rerum uenalium penitus cessante commercio. Nam, dum institoribus liber per mare patebat accessus, etsi modicum erat quod per eos inferebatur, nec tanto poterat sufficere populo; tamen ad nonnullam nostris erat consolationem, et eorum aliquatenus releuabat inopiam. Hostes uero redeuntes ab ora maritima, de nostris etiam in uia quosdam reperiunt, quos omnes gladiis interimunt, exceptis paucis, qui per dumos et fruteta et speluncarum latebras delitescere potuerunt; quae fama mali nuntia, nostros non minus quam ipsa famis enormitas molestauit: quoties enim suorum casum audiebant, toties eorum dolor renouabatur. Unde tot molestiis et laboris immensitate, et quotidiana suorum ruina, et infortuniorum acerbitate supra uires fatigati, iam de uita desperare; iamque minus pro sua tuitione sollicitari, minusque obedire principibus incipiebant. [6,10] CAPUT X. Interea Willelmus de Grentemaisnil et alii qui cum eo aufugerant, peruenientes Alexandriam Minorem, ubi dominus Stephanus Carnotensium et Blesensium comes, cuius reditum tam principes quam uniuersus populus, per dies singulos ardentibus praestolabantur desideriis, adhuc suam simulabat aegritudinem: quae apud Antiochiam gerebantur, exponunt; et ne ipsi etiam ob leuem et friuolam causam, et tanquam timidi socios deseruisse uiderentur, aerumnarum et afflictionis modum qui erat, amplificant. Et licet magnus esset et incomparabilis, tamen studiosa relatione maiorem efficiunt, et de magnis maiora loquuntur. Nec erat difficile ei persuadere quidquid timiditatem augere poterat, cum ipse prius eiusdem rei gratia socios deseruerat et fugerat a consortibus, aegritudine simulata. Factum est itaque, quod communicato adinuicem consilio, naues habentes paratas, mare ingressi sunt; qui, dum aliquandiu nauigassent, peruenientes in unam ex urbibus maritimis, sicuti solliciti erant, ut ubinam imperator esset diligenter inuestigarent, didicerunt per quorumdam dissonam relationem et ueridicam, quod imperator cum infinitis legionibus tam Graecorum quam Latinorum, apud urbem Finiminis castra locauerat, Antiochiam proficiscens, quasi nostris subsidium collaturus, sicuti ex compromisso tenebatur. Exceptis autem exercitibus quos ipse ex uniuersis nationibus collegerat, erant ei adiuncti, quasi ad quadraginta millia Latinorum, qui a legionibus quae praecesserant, aut paupertatis causa, aut sua suorumque ualetudine, aut ex quibusdam aliis urgentibus causis, per terram imperatoris derelicti fuerant; nunc uero resumptis uiribus et animo de imperatoris praesentia, et eius innumerabilibus copiis, transeundi fiduciam habentes, ad uiae consortes toto spiritu, totaque mente festinare satagebant. Audiens ergo praedictus comes Stephanus, quod illic residens imperator, uires maiores praestolaretur et ad proficiscendum se accingeret, assumpto cum his qui secum erant, itineris compendio, uersus imperatoris exercitum cum omni celeritate contendit; quo perueniens, ab imperatore honeste satis, sed cum admiratione susceptus est; nouerat enim eum imperator; et ab initio dum cum aliis transiret, eius sibi contraxerat amicitiam. Interrogans igitur ab eo imperator diligenter de uita et salute et statu principum; et quaenam esset causa quod ab aliis rediret separatus, respondit: [6,11] CAPUT XI. Fideles tui, imperator inuictissime, qui paulo ante per tuam habuerant transitum eminentiam, et de tua plenitudine, te largiente, facti sunt locupletiores, capta Nicaea, usque Antiochiam satis prospero cursu peruenerunt, urbemque ipsam iugi obsidione quasi per nouem continuos menses expugnatam, praeuia Domini misericordia, uiolenter sibi, excepto urbis praesidio, quod in monte sublimiori situm, urbi praeminet nullis superabile uiribus, uindicauerunt. Cumque crederent rem esse consummatam, quodque se periculis exemissent uniuersis, urbe iam recepta, factus est error nouissimus peior priore, et in multo maiora quam passi fuerant, inciderunt discrimina. Vix enim ab urbe capta tertia dies elapsa fuerat, cum ecce Corbagath Persarum princeps potentissimus, cum infinitis Orientalium copiis, et in multitudine omnem numerum excedente, eamdem obsidione uallauit urbem; et ex omni parte obsessis introitum negans et exitum, principes et omnem populum tot et tantis molestiis affligit, quod nec etiam de eorum uita sperare liceat. Multitudinis autem eos obsidentium non est facile numerum comprehendere; nam ut in summa dicatur, omnem adiacentem urbi regionem, locustarum more operuerunt eorum agmina, ita ut etiam tabernaculis uideatur locus deesse. Noster autem populus, fame, frigore simul et aestu, caedibus et clade, ita comminutus est, quod totus infra urbem se collegerit, et uix ad eius tuitionem sufficere posse uideatur. Praeterea et id solatii, quod de regno tuo, tam de insulis quam de aliis urbibus maritimis, nauigio inferri consueuerat, noueris funditus esse praecisum. Nam emissa copiarum parte, omnem inter Antiochiam et mare regionem, ita occupauerunt, ut classe penitus consumpta, nautis et institoribus gladio peremptis, omnem commerciorum spem et obtinendi uictus fiduciam nostris amputauerint. Sed nec in ciuitate tantum alimentorum dicitur superesse, ut uel unius diei subuenire possit necessitati. Ad haec, ad maiorem aerumnarum cumulum, nec in urbe etiam tutum habent refugium; nam irruentibus iis qui per castrum superius in urbem clam et saepius immittuntur, in ipso ciuitatis medio per uicos et plateas periculosae fiunt congressiones; nec minorem curam intestinorum habentes conflictuum, quam eorum quae ab exterioribus inferebantur. Unde nos, et qui hic nobiscum sunt praesentes capitanei et nobiles uiri, uidentes confratrum negotia non posse procedere, eos conuenimus, saepius et fraterne monentes, ut sibi consulerent; et inuita diuinitate rem impossibilem comprehendere uelle desisterent; quos cum a suo non possemus reuocare proposito, nos, ne paribus imprudenter inuolueremur calamitatibus, nostrae curauimus saluti prouidere. Et nunc, si placet, et tuis ita uisum fuerit illustribus, desiste procedere, ne tuae felices quas tecum trahis expeditiones, paribus inuoluantur periculis; nam a facie tantae multitudinis, quam uniuersus ministrauit Oriens, consultius est intentato negotio, re adhuc integra, discedere; quam temere, casu fortuito, cum tot et tantis experiri. Testes sunt eorum quae loquimur praesentes inclyti uiri, eiusdem sortis participes; sed etiam et Tatinus uir prudens et uafer, quem nobiscum tua direxit amplitudo, qui nostrorum cognoscens defectum, prudenter nimis ab eorum se subtraxit collegio, ut haec tuae nota faceret maiestati. Erat autem in praedicto imperatoris exercitu, quidam domini Boamundi frater, Guido nomine; qui hoc audiens, pene ad insaniam motus est, fratris et amicorum casum deplorans. Hic, licet primum comitis narrationi obuium se daret, timoris causam obiiciens, quod a tantorum coetu principum se subtraxisset imprudenter; compescuit eum praedictus uir, secundum carnem inclytus, et si moribus non ita, Willelmus de Grentemaisnil, qui suam et domini Boamundi sororem habebat uxorem. [6,12] CAPUT XII. His igitur auditis, conuocato principum suorum consistorio, deliberat, utrum procedendum sit ei, an domum exercitus oporteat reuocare; habitaque pro tempore et negotio deliberatione argumentosa, tandem de communi consilio uisum est expedire, tutius esse, incolumes domum exercitus reuocare, quam uniuersi in se excitare Orientis regna; et se dubiis inconsiderate committere fortunae casibus, et praeliorum. Tantam igitur imperator uerbis praedicti comitis fidem adhibuit, ut non solum ita fore, prout asseruerat; uerum etiam ut timeret apud se, ne princeps praedictus, nostris, ut dicebatur, interemptis, cum uniuersa multitudine quam secum trahere dicebatur, in regnum eius introiret; et quam, de opera et studio peregrinantium principum, Nicaeam cum uniuersa Bithynia receperat, iterum cogeretur amittere. Unde huic prouidens articulo, uniuersas prouincias ab Iconio usque Nicaeam rediens, a dextra laeuaque incendiis et rapina mandari praecipit, ut si casu quolibet suas aduersus eius imperium hostes uellent expeditiones dirigere, regio uastata alimentis carens, et habitatoribus uiduata, aliquod saltem ministraret impedimentum. Sicque factum est, ut per operam praedicti comitis, subsidium, quod ex compromisso conferre paratus erat imperator, Christianus eo plurimum indigens non haberet exercitus. Considerantibus tamen interius, et rem perscrutantibus diligenter, uideri potest, etsi praedicti comitis opus nullatenus ualeat excusari, utpote uitiosam habens originem et causam primam ab honestate dissentientem, tamen quod ex eo subsecutum est, eo procurante qui solus potest et nouit ad meliores exitus, etiam quae malo sunt inchoata principio pertrahere, in eorumdem principum et plebis Dei, quae ita cecidisse uidebatur, certum est gloriam redundasse. Nam qui portauerant pondus diei et aestus, et relictis uxoribus et liberis, peregrinantes Domino decreuerant militare, dignum erat, ut gloriam pro suis laboribus reportarent; quam si praesens fuisset imperator, caeteris omnibus inuidisset. Videretur enim, si cum suis expeditionibus abfuisset, ob praecipuam sui auctoritatem et copiarum maiorem numerum, negotium consummasse; et ita sibi merito palmam competere. Unde creditur a Domino procuratum, ut qui fideliter, et deuote et cum innumerabilibus desudauerant periculis, laboris fructum et uictoriae titulum reportarent. [6,13] CAPUT XIII Rumor interea de recessu imperatoris, multorum relationibus urbem repleuerat, qui et molestiis quibus premebantur incessanter, adiecit cumulum et in desperationis barathrum omnes pene dedit praecipites. Abominantur praedicti comitis et in perpetuum damnant memoriam, exsecrantur Willelmum de Grentemaisnil et omnes illius impietatis participes, imprecantes ut cum proditore Iuda in aeternis incendiis habeant portionem; qui non solum communibus se subtraxerunt laboribus, uerum etiam tanto, quod eis uidebatur Dominus praeparasse, Dei populum defraudauerunt subsidio. At uero Corbagath, et qui in castris eius erant principes maximi, sicuti cognito per exploratores imperatoris aduentu, suspensi merito tenebantur, uiresque eius suspectas habentes, robur imperii non immerito formidabant; ita nunc notum per eosdem eius habentes discessum, in maiorem se erigunt insolentiam; et quasi de uictoria certa spe concepta, nostros animosius comprimebant, et coangustabant attentius. Unde fiebat, ut in tanta essent, fideles qui in urbe erant, calamitate, et multiplicis miseriae nouissimo constituti, ut iam nec salutis spes, nec consolationis uia ulla superesse uideretur. Adeoque inualuerat et omnes occupauerat desperatio ut, circumeunte domino Boamundo ciuitatem, cui super omnes uniuersi exercitus cura commissa erat generalis, nec uerbo, nec uerberibus quidquam proficeret, ut uel unum de domibus in quibus latitabant, posset auellere; et ad peragendas excubias, uel ad occurrendum hostibus, siue intus siue extra, quorum multiplices patiebantur insidias, destinare. Unde die quadam, defatigatis uociferando praeconibus et apparitoribus, infecto negotio reuersis, cum uideret quod inutiliter operam consumerent, nec aliquem de latebris posset educere, in locis plurimis incendia per ministros suos procurari iubet et urbem succendi, ut saltem incendiorum metu prodirent in publicum, qui congelatis uisceribus, obsequio diuino studium negabant et operam, unde factum est, ut quorum prius non poterat habere copiam, eos postmodum ad prosequenda munera certatim inueniret praecipites. Dicitur etiam, quod principes de uita desperantes et salute, habito inuicem familiari consilio occulte decreuerant ut, relicto populo et plebe uniuersa, ipsi clam de nocte aufugerent, ad mare properantes. Quod postquam duci innotuit et uiro uenerabili Podiensi episcopo, conuocantes eos ad se, iustis in eos increpationibus inuecti sunt, ponentes prae oculis, quam perennem infamiae notam sibi et posteritati suae in perpetuum meruerint praedicti nobiles uiri, qui contra honestatem morum, generositatis suae titulos denigrantes, tanto fidelium Christi se collegio subtraxerant. Erat igitur in populo Dei tantus alimentorum defectus, tanta famis angustia, tot et tantae, tam exterius quam interius, hostium importunitates, ut nusquam contra ea solatium, nusquam contra remedium inueniretur. Maiores et minores, paribus inuoluti calamitatibus, nullam sibi adinuicem consolationis gratiam impendebant: memores uxorum et liberorum quos domi reliquerant, amplissima quae ob Christi charitatem dimiserant patrimonia, mente recolunt, et de Domini quasi conqueruntur ingratitudine, eo quod labores eorum et deuotionis sinceritatem non respiciat; sed quasi a Deo alienum populum, in manus hostium tradi patiatur. [6,14] CAPUT XIV. Dum ergo sic affligeretur Dei populus, respexit eum Dominus, et gemitus eorum audiuit, mittens eis consolationem de sede maiestatis suae. Quidam enim Petrus clericus, ut dicitur, de regione quae dicitur Prouincia, ad episcopum Podiensem, et dominum comitem accessit Tolosanum, asserens quod ei beatus Andreas apostolus in somnis apparuerat; et eum ter uel quater commonuerat diligentissime; quatenus ad principes loqueretur et nuntiaret ut lanceam, qua Domini nostri Iesu Christi latus fuerat perforatum, in ecclesia Principis apostolorum occulte repositam, cum omni studio perquirerent eique locum certis designauerat indiciis. Qui accedens ad praedictos Deo amabiles uiros, uerbum sicut ei iniunctum fuisse testabatur, ex ordine pandit, asserens se ab eodem apostolo multis terroribus ad hoc compulsum. Nam, cum saepe legationem hanc sibi assumere, quoniam pauper et nullius prudentiae erat, detrectasset, urgentissimam apostoli iussionem, nisi cum mortis periculo, declinare se non posse profitebatur. Hi autem reliquis principibus uerbum secretius communicantes, eumdem clericum praesentem constituunt ut ab eodem modum et formam iussionis acciperent. Quibus uerbis fidem habentes, ad locum quem eis infra septa praedictae ecclesiae designauerat, conueniunt: ubi effossa terra in altum aliquatenus, lanceam, sicuti praedixerat, reperiunt. Quod audiens populus, tanquam immissa de supernis consolatione, ad ecclesiam cucurrit unanimis; et donis muneribus tam pretiosum multo honore praeuenientes inuentum, coeperunt quodammodo a suis anxietatibus respirare, et in obsequiis diuinis reparari fortiores. Fuerunt et alii nonnulli, qui se dicebant uisiones angelorum et sanctorum apostolorum uidisse, quibus quasi in inuicem consonantibus fides habebatur amplior, et populus a sua deiectione resurgebat in immensum. Factum est igitur, ad suggestionem uenerabilium et Deum timentium uirorum, quod principes uniuersi, iterum uoto concepto et iuramentis corporaliter praestitis, se obligauerunt mutuo, ut si Dominus eos de praesenti casu clementer eriperet, et de hostibus suis optatam indulgeret uictoriam, quod ipsi ab inuicem non discederent, quousque auctore Domino, urbem sanctam, et gloriosum eius sepulcrum Christianae fidei et pristinae restituerent libertati. [6,15] CAPUT XV. Cum autem diebus uiginti sex continuis hac tam intolerabili afflictione laborassent, coepit iterum populus ad cor rediens fortitudine lumbos suos accingere, et longanimitate plus solito abundare, quadam spe immissa diuinitus se confortans: ita ut omnes unanimiter a maiore usque ad minimum his molestiis finem imponendum consonarent, et cum hostibus pugnandum ut subito, per diuinae uirtutis auxilium, eos de suis uiribus praesumentes, a se possent repellere, et urbem quam eis contulerat Dominus, liberam uindicare. Utilius enim iudicabant belli semel fortunam experiri quam perpetua tabescere inedia, et ingruentium molestiarum iugi sarcina torqueri. Hic igitur erat, et in omnium ore sermo uertebatur, ut extra urbem egredientes, cum hostibus decertarent: nec erat ea mens nobilium tantum sed etiam populares eodem desiderio succensi, principum arguebant desidiam et moras increpabant. Conuenientes igitur principes in unum, et populi immissum diuinitus cognoscentes feruorem, de communi decernunt consilio, ut missa legatione ad principem hostium, alterutrum duum proponant: Quod aut cedat, urbem nostris perpetuo possidendam derelinquens, sicut iuris eorum ab initio fuerat, et nunc, auctore Domino, in idipsum est reuersa; aut ad pugnam se praeparet, gladii iudicium subiturus. Electus est igitur ad id muneris prosequendum, Petrus Eremita, uir uitae uenerabilis, de quo in superioribus multa diximus, adiunctusque est ei socius et comes quidam Herluinus, Persarum idiomatis, et Parthicae linguae aliquam habens peritiam, uir itidem prudens et discretus: quibus datum est in mandatis id quod praemisimus, cum subdiuisione tamen hac, ut, si pugnam praeeligere inueniretur, esset in eius optione, utrum singulariter ipse cum uno ex principibus experiri uellet an certum numerum suorum, nostrorum totidem opponere, an simul hinc inde uniuersos confligere exercitus, et legiones unanimiter ad pugnam conuenire. Impetrato igitur ad tempus foedere, et gratia mittendae legationis pace petita, profecti sunt duo praedicti uiri, cum sibi destinatis consortibus, usque ad tentorium principis: ubi eum reperientes cum suis ducibus et satrapis, Petrus Eremita, sicuti uir magnanimus erat, licet statura pusillus esset, munus iniunctae legationis strenue et fideliter procurauit. Accedens enim ad praefatum Persarum satrapam, nullamque ei omnino exhibens reuerentiam, constanter et imperterrite uerba proposuit, dicens: Direxit nos ad tuam nobilitatem Deo amabilium qui in Antiochia sunt principum sacer conuentus, monens ut ab eorum infestatione, et ab urbis, quam eis restituit diuina clementia, impugnatione desistas: hanc enim apostolorum princeps Petrus, nostrae fidei fidelis et prudens dispensator, uerbi sui uirtute, et exhortationis qua praeminebat gratia, sed et signorum magnitudine ab idololatria reuocans, ad fidem Christi conuertit, nobis eam reddens peculiarem. Nunc uero a uobis uiolenter, sed indebite occupatam, nobis restituit fortis et potens Dominus: unde pro auita haereditate, et Christi domicilio familiari debitam gerentes sollicitudinem, unum tibi ex pluribus proponunt: ut aut ab urbis obsidione, et eorum molestatione quiescas; aut tertia ab hac die cum eis gladiis decernentibus experiaris. Ac ne forte oblatum certamen causeris, et subterfugii causam iustam inuenias, optionem tibi proponunt, ut unum e pluribus eligere possis: an solus cum uno ex principibus tantum congrediaris, et uictor totum obtineas, aut uictus conquiescas; aut plures cum totidem eisdem conditionibus decertent; aut uniuersae hinc legiones bellicis euentibus experiantur. Ille uero, spreta eius legatione, respondisse dicitur: « Non uidetur, mi Petre, quod principum qui te huc miserunt, res sit in eo statu collocata, quod mihi debeant optiones proponere; uel quod ego tenear, pro eorum arbitrio, aliquid eligere cum ad hoc per nostrum deuenerint gladium, ut neque sibi liberam habeant optandi facultatem, sed pro nostro arbitrio eos oporteat sumere et deponere uoluntatem Vade ergo, et dic imprudentibus qui suam adhuc non intelligunt conditionem, qui te huc ad nos direxerunt, quod omnes quotquot integrae aetatis ex utroque sexu reperire potero, domini mei obsequiis deputatos, uitae reseruabo; omnes uero alios, tanquam arbores inutiles, gladio succidam, ita ut neque eorum aliqua supersit memoria. Quod nisi satius duxissem eos famis acerbitate consumi quam gladiis interire, iampridem effractis moenibus et urbe uiolenter occupata, uiarum suarum fructus collegissent, gladiis ultoribus subiecti. [6,16] CAPUT XVI. At uero Petrus intellecta principis, ad quem missus fuerat, mente et superbia cognita, quam ex multitudine suorum et incomparabilibus diuitiis collegerat, sumpta licentia ad suos reuertitur. Quem infra urbem receptum, et quae secum deferebat responsa uolentem edere, et significare his qui eum miserant principibus, adfuit uniuersa tam patrum quam plebis multitudo, cum summa auiditate audire gestientes responsi formam et legationis finem. Dumque Petrus secundum uerborum seriem, principis ad quem missus fuerat, superbiam, minas et immoderatum fastum, praesente populo uniuerso, seriatim proponere decreuisset timens uir illustris dux Godefridus, ne si cuncta ex ordine populo continuis afflicto laboribus, et iam prae aerumnarum immensitate deficienti panderentur, plebs nimis deterreretur, et timore deficeret, uolentem in narratione procedere compescuit, seorsum ducens eum a turba frequentiore, suggerens ut omissis aliis, id solum breuiter et in summa significetur, quod bellum exigant hostes, et ad id omnino se praeparent. Populus ergo iuxta Petri uerbum intelligens quod hostes pugnam deposcerent, unanimiter omnes a maiore usque ad minimum, paribus accensi desideriis, id ipsum uotis expetunt ardentibus, cum tanta hilaritate uerbum suscipientes, ut iam omnino pressurarum quas pertulerant uiderentur immemores, et de uictoria securi. Acclamantibus ergo uniuersis et tam uoce quam signis consonantiam et omnium conniuentiam significantibus, bellum crastina die futurum indicitur. Gauisus igitur reuersus est populus ad propria, totamque illam noctem prae pugnae desiderio ducunt insomnem: dum arma exerunt, dum equos praeparant, loricas detergunt et galeas, aptant clypeos, gladios acuunt, somno locus non datur, nec indulgetur sopori. Edicitur praeterea publice, et uoce praeconia nuntiatur quatenus summo mane, ante solis exortum, unusquisque armis correptis et instructus ad praelium, suis associetur legionibus; et proprii principis uexillum sequatur. Mane autem facto, circa primum diei crepusculum, sacerdotes et ministri Domini, per ecclesias diuina celebrantes, et consummantes sacrificium, plebes monent ut, peractis de more confessionibus in spiritu humilitatis et animo contrito, contra mundi pericula corpore et sanguine Domini se communiant; et indultis offensis, et rancore deposito, si quis erat, reformata plenius charitate, cum maiore fiducia ad praelium egrediantur, et eius uere sint auditores et membra qui dixit: In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad inuicem. Celebratis ergo diuinis et legionibus uniuersis coelesti munere satiatis, tanta est eis diuinitus infusa gratia, ut qui heri et nudius tertius quasi segnes et abiecti, macilenti et exsangues, prae defectu uirium uix poterant attolere lumina, frontes erigere et ieiuniis attenuati, uicti laboribus quaerebant latibula, pristinae honestatis immemores, nunc ultro in publicum prodeuntes, abiecta ignauia, quasi resumptis uiribus, arma baiulant uiriliter, et de bellicis tractare animositate praesumunt solita, palmam sibi promittentes. Vix reperiebatur in tanto populo conditionis aut aetatis cuiuspiam qui non meditaretur fortia, qui ad arma non consurgeret, qui non sibi praesagiret uictoriam. Sacerdotes uero sacris induti uestibus turmas circumeuntes et conuentus, cruces deferebant in manibus, et sanctorum patrocinia, peccaminum promittentes indulgentiam, et plenam delictorum remissionem his qui fortiter in acie desudarent, et paternarum traditionum et Christianae fidei uellent esse defensores. Episcopi nihilominus, principes, et exercitus primicerios tam seorsum quam in publico exhortantes, quanta eis diuinitus dabatur exhortationis gratia instabant, benedicentes populum, et Domino commendantes: inter quos praecipuus Christi cultor dominus Podiensis episcopus, exhortationibus iugiter insistens, ieiuniis, et orationibus et larga eleemosynarum liberalitate seipsum Domino dabat in holocaustum. [6,17] CAPUT XVII. Conuenientes igitur summo diluculo, quarto Kalendas Iulii, ante portam quae ponti erat contermina, inuocato de supernis auxilio, omnes unanimiter quasi uir unus, antequam urbem egrediantur, acies instruunt, et instructis ordinem et modum assignant procedendi. In prima igitur acie, Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, ducem et signiferum constituunt; eique associant uirum per omnia commendabilem, Anselmum de Riburgismonte, cum aliis nobilibus, quorum numerum uel nomina non tenemus. Secundae praeficiunt dominum Robertum, qui cognominatus est Friso, Flandrensium comitem, cum his qui ab initio castra eius secuti fuerant. Tertiam iussus est regere dominus Robertus Northmannorum dux, et cum eo uir inclytus, nepos eius, comes Stephanus de Albamarla, et alii nobiles, qui in eius aduenerant comitatu. Episcopus uero Podiensis, dominus Ademarus, bonae memoriae, cum sua et domini comitis Tolosani familia, quartae praeerat aciei, Dominicam secum deferens lanceam. Quintam uero Rainardus comes Tullensis, et Petrus de Stadeneis frater eius, comes Garnerus de Gres, Henricus de Ascha, Rainardus de Ammerbac, Galterus de Dommedart, suo moderamine iussi sunt producere. Sextae uero aciei de mandato principum praefecti sunt Rainboldus comes de Oringis, Ludouicus de Moncons, Lambertus filius Cononis de Monteacuto. Septimam uero uir illustris et magnificus, dominus Lotharingiae dux Godefridus, cum uiro uenerabili fratre suo Eustachio, iuxta militarem disciplinam disposuit. Octauae uero uir in armis strenuus et morum generositate insignis praefuit Tancredus. Nonam uero comes Hugo de Sancto Paulo, et Engelrandus filius eius, Thomas de Feria, Balduinus de Burgo, Robertus filius Gerardi, Rainoldus Beluacensis, Galo de Caluomonte disponere iussi sunt. Decimae uero praefecti sunt Rotoldus comes Percensis, Euerardus de Pusato, Drogo de Monci, Radulphus filius Godefridi, Conanus Brito. Undecimam uero Iscardus comes Diensis, Raimundus Piletus, Gastus Biterensis, Girardus de Roseilon, Wilhelmus de Montepessulano, Guilhermus Amaneus tenuerunt. In duodecima uero, quae erat nouissima, et caeteris refertior, constitutus est princeps et moderator dominus Boamundus, iussusque est postremus incedere, ut praecedentibus tempore opportuno ministraret subsidium, et pro his qui amplius ab hostibus grauarentur prouidam gereret sollicitudinem. Dominum autem comitem Tolosanum aegritudine ualida periculosius laborantem, in urbe dimiserunt ad eius custodiam, contra illos qui adhuc rebelles erant in praesidio, ne forte in absentia principum, urbem arbitrantes uacuam, super debiles et infirmos, senes et mulierculas, et imbellem populum, irruptiones molirentur. Fecerunt autem et in colle qui praesidio erat oppositus, murum ex calce et lapidibus cum propugnaculis solidissimum, super quem machinas iaculatorias constituerunt nonnullas, ducentos uiros, robustos uiribus et armis instructos, qui locum tuerentur, ibi relinquentes. [6,18] CAPUT XVIII. Sic ergo dispositis suorum ordinibus, et in aciem redactis, de communi decernunt consilio quod dominus Hugo Magnus, dominus quoque comes Flandrensis, et dux Northmannorum reliqua praecedant agmina: uniuersisque praecipiunt hunc obseruare proficiscendi ordinem, ut praemissis peditibus equites subsequerentur, et eis diligentem adhiberent custodiam. Cautum est etiam edicto publico, et lege communi promulgatum, ne quis hostium spoliis inhiare praesumat; sed omnes hostium caedi unanimiter incumbant, quousque, obtenta uictoria et prostratis hostibus, licite possint ad spolia colligenda redire. Porro Corbagath suspectum habebat ab initio, et maxime postquam ad eum Petrus missus fuerat, nostrorum subitum in castra sua egressum: unde et cum iis qui in praesidio erant, conuenerat, ut si quando nostri de exitu cogitarent, et se praepararent ad egressum, oppidani dato signo castris id significare properarent. Factum est igitur circa horam diei primam, dum nostri acies suas disponerent, qui in praesidio erant, id compertum habentes, signo dato de quo inter eos conuenerat, id castris cominus significauerunt. Unde nostrorum uolentes praepedire propositum, praemiserunt de suis quasi ad duo millia, qui circa pontem nostris occurrerent, et eos egredi non paterentur: qui, ut instarent proteruius et ad sagittandum essent habiliores; descendentes de equis pedites se constituerunt, pontis partem ulteriorem occupantes. At uero nostri, compositis aciebus et iuxta rei militaris disciplinam ordine congruo digestis, reserata porta, obseruatis stationibus et legionibus impermistis seriatim egrediuntur. Dumque praedicti hostes qui ad cohibendum nostris exitum conuenerant, in eo proposito fortius desudarent, dominus Hugo Magnus, qui primae praeerat, ut praemisimus, cohorti, praemissis turbis pedestribus et sagittariis, in eos irruens animosius, primo tentantes resistere, sed tandem nostrorum impetum ferre non ualentes, uiolenter dissolutos adegit in fugam, tanta instans animositate, ut uix equos ex quibus descenderant, recipere possent: quibus fugam ingressis, uir memoria dignus Anselmus de Riburgismonte, qui in prima constitutus erat acie, protinus irruens, saeculis memorabile uirtutis suae dedit experimentum; nam in mediis eorum cuneis salutis immemor, audaciter inuolutus, dum hos deiicit, illos perforat, et in eorum strage desudat animosius, uniuersorum ordinum in se prouocauit et oculos et fauorem. Quod uidentes Hugo Magnus, et Robertus comes Flandrensium, Robertus quoque Northmannorum comes, et Balduinus comes Hemaucorum, et Eustachius ducis frater, praedicto nobili uiro ut subsidium administrent, aduolant celerius, uiri strenuitatem admirantes; et collatis uiribus irruentes, si quid adhuc erat roboris, potenter confringunt, et stragem ex eis operantes innumeram, pene usque ad eorum castra insectati sunt fugientes. [6,19] CAPUT XIX. Accidit autem in exitu nostrorum ab urbe quidam memoria dignum, quod, dum essent in procinctu, et iam extra portam acies dirigerent, hostibus qui aditum praepedire proposuerant, partim interemptis, partim in fugam uersis, ros quidam suauissimus immissus de supernis, modicus, sed gratissimus, super nostrum exercitum descendit ita placidus, ut quasi in eo benedictionem et gratiam suam uideretur Dominus infudisse. Quicunque enim eo imbre coelitus immisso conspersus est, ita plenam mentis et corporis, suscepit hilaritatem et integritatem sospitatis, tanquam nihil laboris, nihil molestiae tota illa expeditione passus esset; nec solum hominibus, uerum etiam equis uigor pristinus a Deo restitutus est in integrum, ut qui per multos ante dies non nisi folia et cortices arborum habuerant pro pabulo, hostium equos et hordeo pastos et palea, tota illa die et celeritate uincerent et laboris patientia. Tanta ergo ex illius benedictionis rore nostris legionibus uictoriae spes et fortitudinis gratia uidebatur accessisse, ut de eis uideretur esse dictum: Pluuiam uoluntariam segregabit Deus haereditati suae, et Spiritus sancti gratiam manifeste se non dubitarent accepisse. Eductis autem extra urbem legionibus, decernunt esse utilius uersus montana acies dirigere, quae ab eadem urbe quasi distabant duabus milliaribus et ita uniuersam occupare planitiem, ne forte hostes infinitas habentes copias inter eos et urbem clam uel uiolenter transeuntes, sicuti facere consueuerant in praeliis, nostros possent ex omni parte uallare, et aditum ad urbem intercludere fugientibus. Procedebant autem gradu lento, ita tamen ut non permiscerentur acies, neque ordines confunderentur. Factumque est diuinae uirtutis operatione ut qui intra urbem hostibus pauciores, imo pene nulli eorum comparatione crederentur, tot et tanti, quot et quanti extra urbem, aut plures aut non pauciores esse uiderentur. Qui enim quinque panes post quinque millium refectam esuriem in tantam fragmentorum quantitatem nouit prius multiplicare; idem populum sibi acceptabilem et sectatorem bonorum operum, ad nominis sui gloriam, non inferiori miraculo uoluit augere. Erant autem immisti procedentibus ad praelium, Deo deuoti sacerdotes et leuitae stolis amicti albis, signum crucis mirabile deferentes in manibus. Qui uero in urbe remanserant super muros ascendentes, uestibus induti sacerdotalibus, in lacrymis et oratione perseuerantes, expansis manibus pro fideli populo sine intermissione orabant ad Dominum, ut parceret populo suo, et ne daret gentibus in opprobrium haereditatem suam. [6,20] CAPUT XX. Interea princeps hostium intellecto nostrorum egressu, tum ex signo quod in praesidio urbis conspexerat, tum ex eorum relationum qui ab egredientibus deuicti aufugerant, conuocatis senioribus et expeditionum primiceriis, iam incipit habere pro seriis, quae prius quasi ludicra reputauerat; et quorum prius arma et tenuitatem negligere uidebatur, iam incipit habere suspecta. De communi igitur consilio, Antiochenorum tamen maxime usus experientia, acies instruit, disponit agmina; et qui praecedere, qui subsequi debeant, diligenti studio distinguit, et debita digerit sollicitudine. Inter caetera uero antequam nostri uniuersa inter urbem et montes occupassent campestria, aciem unam, uiris prudentibus et robustis insignem, cui praeesse dicebatur uir illustris Solimannus Nicaenorum princeps, de quo superius mentionem fecimus saepissimam, uersus mare dirigit, eo intuitu ut, nostris deuictis et conuersis in fugam, uolentibus ad mare descendere uel in urbem ingredi, illi occurrerent, et ita inter molares duos, uidelicet inter subsequentes et occurrentes a fronte, Dei populus contereretur. Reliquas autem a dextris locans et a sinistris, sub singulis principibus, sub obtentu gratiae suae, districte praecipit, quatenus pristinae uirtutis memores, strenue et uiriliter decertare contendant, friuolum reputantes quidquid tam imbellis populus, uulgus famelicum, plebs inermis et inconsulta, niteretur moliri. Occupata igitur uniuersa planitie, et prouiso diligentius ne ab hostibus possent circumdari. monentibus lituis, et praecedentibus legionum uexilliferis, nostri uersus acies hostium gradatim prodeunt: quibus cum appropinquassent, adeo ut iam in eos, hostes sagittas suas contorquere possent, facto impetu, tres primae acies unanimiter in eos irruunt, lanceis et gladiis instantes cominus. Sed et nostri pedites qui arcubus utebantur et balistis, equitum praecedentes manipulos, uotis ardentibus ultro et certatim se ingerebant; quibus subsequentes equitum turmae, quantam poterant, adhibebant custodiae diligentiam. Dumque primae acies uiriliter in agone desudant, ecce subsequentes eis, adiunctae et illatae impetu non inferiore, eos qui se praecesserant reddunt tam audacia quam uiribus praestantiores. Cumque iam omnes, excepta nouissima, cui praeerat dominus Boamundus, ad hostes peruenissent acies, et cum eis decertarent uiriliter, ita ut pluribus interfectis, iam pene dissolutis agminibus hostes in fugam uerterentur, duxque cum suo comitatu ualidiorem et densissimam hostium cohortem iam penitus in fugam adegisset, ecce Solimannus, cum ea legione quam supra diximus eum uersus loca maritima deduxisse, rediens, in aciem domini Boamundi audacter et cum multo impetu a tergo irruit, tantam immittens sagittarum multitudinem, ut instar grandinis totam aciem operiret; moxque depositis arcubus, et eorum neglecto officio, claua instans et gladiis, ita ut importunam eorum instantiam dominus Boamundus uix sustineret: dumque iis premeretur atrocius, et pene dissolueretur legio cui praeerat, licet ipse strenui more et fortis uiri, in hostes medios cum paucis consortibus decertaret, dux subito cum suis copiis euocatus, unaque cum eo uir spectabilis dominus Tancredus, impiger aduolat, domino Boamundo subsidium ministraturi: quorum opportuno aduentu, statim hostium eneruatae sunt uires, et omnis eorum uirtus emarcuit, instantibus nostris animosius, uulneraque et mortem ministrantibus. Dumque uident se uiribus impares, irruentium pondus se non posse sustinere diutius, ad alia se conuertunt argumenta; et ignem solito excutientes artificio, subiiciunt in stipulam; erat enim fenum multum in loco aridum ualde, et stipula apta prorsus incendio; quae subiectum ignem suscipientia gratum ministrauerunt fomitem, et licet flammam quidem modicam, tetram tamen atque densam fumi dederunt caliginem, qua inuolutae acies, minus quidem instabant hostibus, fumo plurimum officiente luminibus, et puluere nihilominus, qui equorum et peditum excitabatur frequentia. In hac igitur tanta fumi caligine studiosius excitata, hostes nostros insecuti, de peditibus, nonnullos occiderunt; equites autem equorum rapti beneficio periculosam illam declinantes nebulam, redeuntes in idipsum, et diuino freti adminiculo agonem continuantes, reintegratis diuino munere uiribus, hostes in fugam gladiis persecutoribus conuertunt; nec desistunt insequi, quousque ad suorum iam dissoluta agmina, eos recurrere uiolenter compulerunt. [6,21] CAPUT XXI. Erat autem in eadem regione uallis modica, per quam horis hiemalibus torrens de monte defluens descendere consueuerat, cursuque praecipiti alueum in uallem subegerat, ultra quam cum hostes confugere noster compulisset exercitus, in colle quodam eminentiori aliquantulum, dum tentarent resistere, et tubarum sonitu et strepitu tympanorum dissolutas iterum reuocare conarentur legiones, sine intermissione eos subsecuti, nostri principes aduolant celerius: tam qui in postremis, ubi maius exercebatur negotium, cum Solimanno laborauerant, dominus dux Godefridus, dominus Boamundus, Tancredus quoque, et alii quidem nobiles, auctore Domino, uictoria potiti; quam qui in prima fronte, obuias sibi iam contriuerant acies, Hugo Magnus uidelicet, et uterque Robertus, tam Flandrensium quam Northmannorum comes, et alii multi perpete digni memoria: uallo transmisso hostes a praedicto colle deiiciunt uiolenter; et iterum ab inuicem dissolutos, nostrorum constantiam sustinere non ualentes, fugam inire compulerunt. Corbagath autem ab initio turbam declinans, in colle quodam constitutus frequentes dirigebat nuntios, qui ad eum recurrentes saepius, de belli euentu eum edocebant. Hic dum praestolaretur anxius quo fine tantum terminaretur negotium, repente suas dissipatas penitus et in nullo sibi cohaerentes, diffluere conspicit legiones. Quo facto perterritus, monentibus suis qui eum comitabantur, ut saluti consuleret, relictis castris et suorum immemor, fugam iniit quantocius, tanta correptus formidine, ut neminem exspectans, et equos permutans alternatim, ut fugae possent sufficere, transito Euphrate uix tutum se reputaret. Relictae uero acies, principis destitutae solatio, resistendi animo simul et uiribus uacui, quibus equi sufficere poterant, eadem uia saluti consulentes, fuga elapsi, insequentium gladios euaserunt. Nostri autem equorum timentes defectum, non multum insequi praesumpserunt, excepto domino Tancredo, et paucis aliis, qui usque ad occasum solis, tribus aut quatuor milliaribus eos sternendo prosecuti sunt. Tantum siquidem diuina uirtus eis timorem immiserat, ut uel resistere, uel a se insectantium propulsare iniurias nec attentarent; decem enim ex nostris uidebantur eis quasi multa millia; nec erat qui a facie nostrorum fugientibus ministrare posset consolationem. Hic plane innotuit quia non est consilium contra Dominum : quamque uere dicatur quod non deserit Dominus sperantes in se, ipso rerum experimento factum est euidens et manifestum, cum populus inops et famelicus tantam uirorum fortium multitudinem, Dei fretus auxilio, potuit superare; et praeter spem propriam, in uno praelio uniuersum a Deo destitutum Orientem confundere. [6,22] CAPUT XXII. Consummato igitur praelio, et diuinitus concessa nostri principes potiti uictoria, in castra hostium redeunt: ubi tantam rerum necessariarum reperiunt opulentiam, tantas Orientalium diuitiarum copias, ut iam auri, argenti, gemmarum, holosericorum et pretiosarum uestium, nec non et uasorum, tam artificio quam materia commendabilium, neque numerus esset, neque mensura: equorum etiam, sed et gregum et armentorum, annonae quoque nihilominus et uictualium tanta ibi reperta est abundantia, ut iam nescirent quid eligerent, etiam qui suprema prius laborauerant inopia. Colligentes itaque hostium papiliones et tentoria, quibus plurimum indigebant (sua quippe uetustas et imbrium quos saepe pertulerant intemperies corruperant, ut iam essent inutilia) gazas in eis reperiebant multiplices; sed et ancillas et paruulos quos fugientes dimiserant, secum in urbem detulerunt. Inter caetera autem, et maioris eorum principis admirabile reperiunt tabernaculum, in modum ciuitatis, turribus, propugnaculis et moenibus, ex optimo serico et uariis coloribus contextum: a cuius medio quasi a triclinio principali, in partes plures adnexa defluebant diuersoria, quae quasi per uicos distinguebantur, quibus duo hominum millia spatiose considere posse dicebantur. Onerati igitur spoliis et manubiis ditati, cuncta in urbem deferunt, diem agentes solemnem in laetitia et exsultatione, gratias illi exhibentes de cuius munere uenerat, ut tot casibus superatis, tot decursis laboribus, optatam consecuti essent uictoriam. Qui autem erant in praesidio uidentes quod sui defecerant, et necessariam subsidii spem haberent nullam, interpositis conditionibus, quod cum salute liceret egredi, uxoresque ac liberos simul et omnem eorum substantiam libere possent educere, arcem nostris resignant principibus, eorum uexillis in summis turribus collocatis. Sic igitur factum est per Domini superabundantem gratiam, ut recepto urbis praesidio, et obtenta uictoria, qui heri et nudius tertius tenues erant et pene famelici, bonis inciperent omnibus abundare. Ad hoc enim iam deuenerant etiam qui inter eos erant potentissimi et eximii nominis, ut etiam mendicare compellerentur. Nam ut de gregariis taceamus, comes Harmannus uir nobilis de regno Teutonico, ad eam deductus est paupertatem, ut ei de mensa ducis, panis pro quotidiano stipendio, quasi magnum, deputaretur. Henricus quoque, de Ascha, uir probitate singularis, inedia penitus consumptus esset, nisi ab eodem domino duce assumptus esset in conuiuam. Sed et ipse etiam dux, dum ciuitas obsideretur, antequam egrederentur ad praelium, tanta laborabat inopia ut equos non habens, eum cui insedit in praelio a comite Tolosano multis precibus uix extorserit. Iam enim tam ipse quam alii principes quidquid pecuniarum secum detulerant, in larga eleemosynarum liberalitate et pietatis operibus, et his maxime quae ad communem respiciebant utilitatem, prona deuotione consumpserant. Unde factum est quod multi nobiles, et apud suos tam genere quam strenuitate praeclari, ea die qua bellum indictum est, consumptis opibus inopes facti, et equos non habentes, partim pedites, partim super asinos et uilia iumenta, egressi sunt ad pugnam: quorum inopiam benigne respiciens consolator Dominus, antequam sol uergeret ad occasum, deuictis hostibus, opes contulit redundantes. Renouatum est ibi euidentius illud Samariae antiquum et uetus negotium, de mensura similaginis et hordei, quae statere uno accipiebatur. Nam qui mane uix sibi sufficere poterat, uespere habuit unde multos aleret. Factum est autem hoc, anno ab Incarnatione Domini 1098, mense Iunio, uicesima octaua die mensis. [6,23] CAPUT XXIII Reuersis igitur principibus de praelio, et urbe iam in omni tranquillitate composita, curae fuit omnibus, et praecipue patrono exercitus, uiro uenerabili domino Podiensi episcopo, cooperantibus aliis qui in eodem exercitu erant pontificibus, et plebe suffragia ministrante, tam maiorem urbis ecclesiam, quae in honore Principis apostolorum dedicata erat, quam reliquas, quae per urbem erant constitutae, in pristinum decorem reformare basilicas, et in eis clerum restituere, qui diuinis iugiter se manciparet obsequiis. Gens enim Turcorum impia, loca profanauerat uenerabilia; et eiectis inde cultuum diuinorum ministris, usibus profanis ea deputauerant; in aliis equos et iumenta, quasi in stabulis collocantes; in aliis uero indigna locis exercentes negotia. Venerabiles quoque sanctorum imagines (quibus simplex populus, et plebs Dei cultrix pia ruditate commendabilis, quasi pro libris utitur, quae uice lectionis simpliciores ad deuotionem excitant), ex ipsis corraserant parietibus; et quasi in uiuentes personas desaeuientes, oculos effoderant, mutilauerant nares, et luto sumpto de immundis obduxerant, deiecerant altaria, et nefandis operibus inquinauerant Domini sanctuarium. Placuit igitur de communi consilio ut statim sine dilatione in eis clerus restitueretur et pristina reformaretur dignitas, designatis stipendiis unde possent sustentari qui in eis Domino militarent. Obtulerunt itaque de spoliis hostium aurum et argentum, unde fierent candelabra, cruces, calices, et textus Euangeliorum, et caetera ecclesiasticis necessaria usibus utensilia, holoserica quoque ad opus sacerdotalium indumentorum, et altarium operimenta. Dominum quoque patriarcham, Ioannem nomine, qui tanquam uerus Christi confessor, post nostrorum aduentu, infinita ab infidelibus pertulerat supplicia, in sede propria cum multo honore locauerunt, per urbes finitimas, quae cathedralem consueuerant habere dignitatem, constituentes episcopos. Nostrae uero Latinitatis patriarcham, eo uiuente qui pridem ibi ordinatus fuerat, eligere uel consecrare non praesumpserunt, ne duo unum et eumdem obtinere thronum uiderentur: quod manifeste contra sacros canones et contra sanctorum constituta Patrum esse dignoscitur. Sed tamen postmodum uix euoluto biennio, uidens ipse quod non satis utiliter praeesset Graecus Latinis, urbe cedens, Constantinopolim abiit. Post cuius discessum conuenientes eiusdem ciuitatis clerus et populus, Artasiensem episcopum Bernardum nomine, natione Valentinum, qui in eadem expeditione dominum Podiensem episcopum secutus, fuerat capellanus eius, sibi praefecerunt patriarcham. Urbis autem potestatem et dominium sicuti ab initio promiserant, omnes unanimiter domino Boamundo concesserunt, excepto comite Tolosano, qui portam ponti conterminam cum adiacentibus turribus, suis munitam satellitibus detinebat: quas postmodum post discessum comitis ex urbe, eiectis inde militibus, sicuti inferius dicetur, recepit. Quoniam autem apud suos nomine dignitatis princeps dictus fuerat, obtinuit consuetudo, ut de caetero Antiochiae dominus, princeps appelletur.