[5,0] HISTOIRE DES CROISADES - LIVRE V. [5,1] CAPUT PRIMUM. Interea ciues Antiocheni, simul et eorum dominus, pro statu suo ualde solliciti, uidentes nostrorum longanimitatem et in laboribus perseuerantiam, quodque nec fame nec frigoris inclementia ab incepto poterant reuocari; sed inter tot molestias propositum continuare satagebant, missis epistolis et crebris legationibus, principes finitimos in sui subsidium euocare contendunt, orantes et persuadere nitentes attentius, quatenus fratrum compassione moti, eis opem maturare non differant. Modum etiam, quo sibi subueniri possit commodius, insinuant talem; ut ad urbem accedentes, occulte in insidiis lateant, exspectantes ut ciues more solito cum hostibus, secus pontem congrediantur, et circa eos detineantur occupati; dumque circa id tam interiores quam exteriores plurimum fuerint negotiosi, tunc irruant subito et incautos opprimant; futurumque esse, ut et ante et retro eis occurrentibus, nec uni ex eis liceat mortem euadere. Factum est igitur per eorum iugem instantiam, quod ab Halapia, Caesarea, Hama, Emissa, Hierapoli, et aliis conterminis ciuitatibus ad ingentem numerum congregata militia, clam et sine tumultu, sicut in mandatis acceperant, accedentes, circa castrum cui nomen Harenc, quod ab Antiochia uix quatuor decim distat milliaribus, castra taciti locauerant: propositum habentes, sicut ab Antiochenis formam receperant, nostris circa urbis assultum occupatis, ex improuiso irruere. Verum fidelibus locorum incolis, qui nostris multo usui saepius fuisse noscuntur, statum eorum et aduentum significantibus, principes praemoniti conueniunt ad inuicem, super eo negotio deliberaturi. Placuit itaque demum, ut omnes quotquot in exercitu erant equites, equos quibus uti possent habentes, circa primum noctis crepusculum armis instructi, clam et sine tumultu uexilla suorum sequentes principum, in silentio castris egrediantur; pedites autem in castris remaneant, pro tuitione castrorum solliciti, quousque maiores proficiscentes, auctore Domino reuertantur. [5,2] CAPUT II. Sub primo igitur noctis crepusculo, sicuti condictum fuerat, a castris egressi per pontem nauium, uix septingentos secum eduxerunt equites, ad eum proficiscentes locum, qui medius inter lacum, de de quo superius fecimus mentionem, dum de urbis situ loqueremur, et Orontem fluuium, qui a se quasi unius milliarii distant spatio: ibi ea nocte quieuerunt. Hostes uero nihilominus eadem nocte, eumdem fluuium per pontem superiorem transierant, de nostrorum aduentu ignari penitus. Mane autem facto, ubi lux prima terris se intulit, nostri cum omni celeritate arma corripientes, in sex acies suum ordinant exercitum, certis ducibus praesignatis. Turci uero, iam in uicino constituti, habentes compertum per exploratores, quod nostri eis occurrebant, ipsi etiam de suis copiis duas acies praemiserant, reliquarum copiarum maiore turba subsequente. Factum est autem diuinitus, ut nostri, qui uix erant, ut praediximus, septingenti, per turmas, iuxta rei militaris disciplinam dispositi, quasi suscepto de supernis incremento, infinita millia uiderentur. Procedentibus itaque paulatim contra se legionibus, coeperunt eorum primae acies in nostros cum impetu irruere maximo; et immissa sagittarum grandine, ad suos habere recursum. Nostri autem eorum neglecto impetu, sed quominus accedentes, uibratis solito uigore lanceis et gladiis incumbentes, eos in unam compellunt turbam solidari; comprimentibus autem eos locorum angustiis, hinc lacu, inde fluuio euagandi licentiam inhibente; uidentes quod ad consuetas discurrendi artes et sagittandi habilitatem recurrere non dabatur, nostrorum non ualentes sustinere instantiam, et se prae timore gladiorum comprimentes, in sola fuga spem salutis constituunt; dantes ergo terga, fugam arripiunt. Nostri uero certatim insectantes, usque ad praedictum eorum castrum, Harenc nomine, quod a loco pugnae decem distabat milliaribus, eos occidendo et stragem infinitam operando, persecuti sunt. Videntes autem oppidani, suos in fugam uersos, hostium gladiis pene omnes occubuisse, timentes post eorum casum in praesidio remanere, succenso oppido, ipsi quoque in fugam uersi sunt. At uero regionis incolae Armenii et alii fideles, quorum illic multa erat copia, praedictum occupant municipium, illud statim nostris principibus antequam redirent ad castra, resignantes. Ceciderunt illa die de hostibus quasi ad duo millia: ex quibus quingenta capita reportantes, erecti in spem bonam, et de gemino qui eis acciderat triumpho, laetantes, cum mille ualidis equis, qui eis plurimum erant necessarii, et spoliis ingentibus ad castra reuersi sunt, Domino maximas persoluentes gratiarum actiones. [5,3] CAPUT III. At uero ciues interim tota nocte promissum exspectantes subsidium, uotis ardentibus lucem adfore praeoptabant, ut uidelicet hostibus exterius irruentibus, ipsi quoque nihilominus ab interius prodeuntes, nostros harum rerum ignaros et repertos incautius, possent opprimere. Videntes autem circa noctis nouissima iam illucescente aurora; quod aduentus illorum nulla comparebant argumenta; et cognito per exploratores, quod nostri principes eis obuiam processissent, congregati adinuicem et per portas ciuitatis certatim egredientes, pene tota die nostris grauissima intulerunt cortamina, quousque de superioribus ciuitatis significantibus excubiis nostrorum aduentum, in urbem se receperunt: ubi super turres et moenia, et loca eminentiora constituti, aduentare quidem considerant legiones, ignari tamen nostrorum an suorum essent castra, quae accederent. Tandem uero nostris propius accedentibus, ubi eorum coeperunt arma cognoscere, eosque praedam et manubias trahere conspexerunt; et eos redire uictores, attritis suorum copiis compertum habuerunt, in grauia se dederunt, tanta spe frustrati, lamenta. Nostri uero ad urbem accedentes, et castris illati, in uictoriae signum, et doloris eorum incrementum, ducenta Turcorum capita machinis iaculatoriis in urbem contorqueri fecerunt; reliqua uero ante urbem in palis praeceperunt conseruari suspensa, ut tam haec quam illa, tanquam spina in oculo, eorum augerent et multiplicarent molestias. Dicitur autem numerus fuisse eorum qui ad praedictum Antiochenorum subsidium uenire decreuerant, ad uiginti octo millia, sicut ex relatione captiuorum plenius compertum est. Factum est autem hoc mense Februario, septima die mensis, anno ab Incarnatione Domini 1097. [5,4] CAPUT IV. Eodem tempore uisum est nostris principibus, ut in colle quodam qui supra domini Boamundi erat tentoria, castrum aedificaretur; ut si aliquando in nostras expeditiones Turci tentarent irrumpere, eis noua munitio impedimentum praestaret, et nostrorum castris esset quasi antemurale. Quod postquam factum est et diligenti custodiae deputatum, totus exercitus ita collocatus est in tuto, tanquam si urbis moenibus essent per circuitum uallati. Erat enim eis ab oriente haec noua munitio; ab austro murus ciuitatis, et palus muris adiacens; ab occasu uero solis et septentrione, fluuius in ciuitatem se obliquans. Cumque iam in mensem quintum se protraxisset obsidio, naues quaedam Ianuensium, peregrinos et uictualia deferentes, infra fauces fluminis egressae a pelago, se contulerant; exspectantes et id ipsum nuntiis frequentibus exigentes, ut missis de principibus aliquot, qui eos secure conducerent, ad castra proficiscerentur. Hostes enim scientes, quod eorum qui in expeditione erant, frequens erat ad mare discursus, et eorum iterum qui in nauibus erant, recurrendi ad castra uotum non remissius, uias obsidebant et itinera; et frequentes transeuntibus porrigebant insidias et stragem in eis operabantur: unde non nisi in maximo comitatu ad castra praesumebant accedere. Decreuerant autem per eosdem dies in capite pontis, ubi erat quoddam eorum superstitionis oratorium, munitionem quamdam nostri principes erigere, ut minus liber hostibus per pontem pateret exitus. Sed quoniam infiniti de exercitu ad mare descenderant, qui, peractis negotiis, ad castra redire proposuerant, eliguntur de principibus dominus Boamundus, et comes Tolosanus, et cum eis dominus Eurardus de Pusato et comes Garnerus de Gres, qui Aegyptiorum nuntios redire cupientes, usque ad mare prosequerentur; et eos qui in portu erant, tam qui recentes aduenerant quam qui de castris ad eos descenderant, ad castra reducerent. Audientes uero Antiocheni, quod praedicti principes ad mare descenderant, missis quatuor millibus expeditorum militum illis obuiam, praecipiunt ut eis parent insidias; et incaute redeuntibus, si ita contigerit, uiriliter occurrere non formident. Factum est autem, ut post diem quartum, cum in redeundo essent, secum traherent inermis populi et iumentorum uictualibus, et omnimoda supellectile onustorum multitudinem, hostes eis in quibusdam locorum angustiis repente ex insidiis occurrerent. Praeibat autem dominus comes Tolosanus, dominus uero Boamundus posteriora tuebatur agmina; qui, licet uiri strenui essent, et per omnia commendabiles, plebem tamen inconsultam pro uoluntate regere non ualentes, nec uires addere, uel alios, quibus natura negabat, postquam diu, tum pro sua honestate, tum pro illorum arcendo periculo restiterunt, uidentes quod mora ad se traheret periculum, nec eos amplius inutiliter laborare oporteret, sibi prouidentes, imparem nimis conflictum reliquerunt, ad castra cum suis qui eos sequi poterant, se conferentes. At uero uulgus, relictis sarcinis et impedimentis, partim ad siluas, partim ad montes fugit; qui uero fugere nequiuerunt, hostium gladiis ceciderunt interempti. Facta est ibi nostrorum strages maxima; sed de numero occisorum quidam aliter et aliter nobis retulerunt: tamen plurium opinio est, promiscui sexus et aetatis usque ad trecentos cecidisse. [5,5] CAPUT V. Rumor interea ad castra peruenerat, eos qui a mari ascendebant, omnes in uia hostium insidiis et congressione improuisa, penitus corruisse; de principum autem uita uel morte, non erat quispiam qui pro certo aliquid nuntiaret. Intereauero dominus Godefridus, sicuti uir erat impiger et ad arma promptissimus, tantam pro Dei populo, quantam pro liberis gerens sollicitudinem, conuocatis principibus et legionibus uniuersis, arma eos incunctanter iubet arripere; et emissa uoce praeconia, sub poena mortis interdicitur, ne quis tantae necessitatis articulo se audeat subtrahere; sed omnes ad arma conuolent, fratrum sanguinem uindicaturi. Nec mora, quasi uir unus conuenerunt uniuersae legiones; quibus in unum redactis, pontem transit nauium; et per acies diuiso exercitu, principes ei praeficit, dominum Robertum Normanniae comitem, dominum quoque Flandrensem, dominum Hugonem Magnum dominumque Eustachium fratrem suum, singulis singulas acies distribuens, congruis locat stationibus; uerbis infundens animos, ad uirtutem inuitat, et tanquam uiris prudentibus propositum aperit, dicens: Si ita, ut nobis nuntiatum est, peccatis nostris exigentibus, Domino permittente, de dominis et fratribus nostris hostes nominis et fidei Christianae triumphauerunt, nihil aliud restare uideo, uiri illustres, quam ut cum eis moriamur, aut tantam Domino Iesu Christo illatam ulciscamur iniuriam. Mihi, credite, quia nec uita, nec salus, morte uel quolibet aegritudinis genere, charior est, si tantorum principum sanguis impune effusus est super terram, aut tanta Deo deuoti populi strages maturam non inuenerit ultionem. Videtur ergo mihi quod hostes de praesenti aliquantulum elati uictoria, imprudentius se habebunt; et de sua uirtute praesumentes, per nos ad urbem redire, praedam et manubias inferre non uerebuntur. Solet enim prosperitas eos, quibus praesens arridet, reddere incautiores; sicuti uersa uice, miseris et afflictis rebus, solet solertia maior accedere. Nos ergo, si tamen ita uobis uidetur, hic simus parati, et iustam causam fouentes, de obtinenda uictoria, in eo cui militare nos credimus, spem certam habeamus; et hostes, si per nos redire uoluerint, in ore gladii, hostium more suscipiamus, iniuriae memores illatae, et a paternis uirtutibus non degeneres. Placuit itaque sermo iste, et in oculis omnium uisus est bonus; dumque in eo adhuc consisterent uerbo, ecce dominus Boamundus a mari rediens, in castra se contulit; et post modicum interuallum, comes est subsecutus: quos reuertentes, cum lacrymis et plena charitate suscepit populus, tantorum principum pene solatio destitutus. Intellecto itaque domini ducis consilio, uerbum approbant, et ita fieri oportere protestantur. Axcianus itaque cognoscens quia sui uicerant, timensque redeuntibus, maxime propter egressas de castris praeter solitum legiones, quotquot erant in ciuitate armorum usus habentes, sub edicto publico ad portam Pontis, praecipit conuenire, ut suis redeuntibus, opem impendere, si opus fuerit, non morentur. Nostri uero, missis exploratoribus, diligenter percunctari faciunt, quo accedant itinere, de obtinenda uictoria spem habentes in Domino. [5,6] CAPUT VI. Nec mora, dum ordinatis aciebus et erectis uexillis, hostium praestolantur aduentum, ecce aduolant, qui eos in uicino constitutos denuntiant, et nostros armari, et hostibus exire obuiam, multa uociferatione hortantur. Illis uero appropinquantibus et eatenus uicinis, quo nostris progrediendum esse uideretur, inuocato de supernis auxilio, mutuo se exhortantes, uibratis hastis, pristinae uirtutis memores, in eos unanimiter irruunt, gladiis instantes cominus. Dumque solita eis incumbunt instantia, et iniuriae memores, quam pertulerant, nec respirandi permittunt ferias, emarcuit uirtus eorum, et prae timoris angustia renibus dissolutis, in fugam uersi, uersus pontem ciuitatis certatim contendunt. Sed praeuenerat eorum molimina, in huiusmodi assuetus negotiis, Lotharingiae dux illustris; et locum, qui ante pontem eorum erat aliquantulum eminentior, cum suis occupat; et eos quos uenerabiles principes gladiis insectabantur, ad pontem uolentes effugere, aut gladiis obtruncat, aut in agonem unde fugerant uiolenter redire compellit perituros. Instat comes Flandrensium, tanquam uir strenuus; et armorum usum habens familiarem, cum suis sequacibus hostium prosternit agmina, obiiciens animosius et frequenter quae in nostros mala commiserant, exaggerat. Normannorum uero nihilominus comes, a paterna uirtute non degener, strenue nimis in eodem desudat opere. Comes quoque Tolosanus, zelo Dei succensus; Hugo etiam Magnus, regii memor sanguinis et a tantae dignitatis culmine non recedens; comes Eustachius, domini ducis frater; Balduinus quoque, Hermancorum comes, et Hugo de Sancto Paulo, cum aliis nobilibus, tanta hostes animositate insequuntur, tanta in eos uirtute desaeuiunt, ut contritis eorum uiribus, more pecudum impune caederentur. Acxianus autem urbis portas post suos, quos inde ad pugnam emiserat, claudi praecipiens, ut eis animos ampliores infunderet, et pro desperatione reditus, magis animaret ad praelia, dum sibi credit consulere, suos inconsulte trahit in ruinam; dum enim nostrorum impetus et armorum instantiam sustinere non ualerent diutius, salutis unicum erat fuga remedium, cuius spe frustrati penitus, passim gladiis caeduntur et pereunt, qui ea uia mortem poterant euasisse. Erat autem in castris tantus armorum fragor, et gladiorum tinnitus et coruscatio, equorum fremitus et populi uociferantis clamor, quod nisi armorum genus manifestam inter eos praeberet differentiam, multos potuisset error indiscretus imminentibus subiecisse periculis aut sinistris casibus exemisse. Matronae autem ciuitatis cum filiabus et paruulis, senes quoque et imbellis populus, de turribus et muro suorum stragem contuentes, gemitibus et lacrymis suorum deplorant exterminium: Felicia iudicantes quae praeterierant tempora; eos felices nihilominus, quibus mors amica pridem contulerat, ne istis inuoluerentur calamitatibus. Quaecunque fecundas, beatas prius matres reputauerant, nunc mutato cantico, faustas esse steriles, et matribus multo praedicant feliciores. Acxianus interea populum suum uidens penitus defecisse, quodque residuum erat gladiis expositum, strage uicina consumendum, portas praecipit sub omni celeritate aperiri, ut populi reliquias in tuto permitteret collocari. Reserato autem aditu tanta per pontem fugientium facta est turba et tumultus, ut hostibus insectantibus, et prae timore se inuicem comprimentibus, infiniti praecipitarentur in fluuium. Dux uero Lotharingiae, etsi in toto conflictu optime se habuerat, tamen circa pontem iam aduesperascente die, tantum tamque insigne uirtutis, qua singulariter praeeminebat, dedit argumentum, ut perpetua dignum iudicetur memoria factum eius celebre, quo se uniuerso exercitui reddidit insignem. Nam, postquam multorum capita loricatorum, sine ictus repetitione, solita uirtute amputauit, unum de hostibus proteruius instantem, licet lorica indutum, per medium diuisit, ita ut pars ab umbilico superior, ad terram decideret; reliqua parte super equum cui insederat infra urbem introducta. Obstupuit populus, uisa facti nouitate; nec latere patitur, quod ubique praedicat, factum tam mirabile. Cecidisse ea die dicuntur de hostibus, quasi ad duo millia: quod nisi nox importuna, nostrorum titulis et palmae inuidens, se intulisset immatura, finem ea die procul dubio Antiochenorum habuisset negotium. Tanta autem circa pontem et in flumine perpetratae caedis exstabant uestigia, ut mutato colore fluuius totus ad mare sanguineus descenderet. Fama est etiam, et ita per quosdam fideles, qui ab urbe egressi ad nostros se contulerunt, plenius innotuit, quod duodecim de maioribus eorum satrapis, in ea congressione gladiis obtruncati, irreparabile ciuitati damnum intulerunt. [5,7] CAPUT VII. Luce demum postera solito cursu terris restituta, iterum conuenerunt principes adinuicem, gratias Omnipotenti pro collata exhibentes uictoria, ut de instantibus deliberarent negotiis. Visumque est omnibus expedire, ut ad id quod prius conceperant redeuntes, munitionem quamdam in capite pontis erigerent, ut et ciuibus praepediretur exitus et nostris securior discurrendi ministraretur facultas. Erat autem ibi, ut praedixisse nos meminimus, superstitionis eorum oratorium; ubi etiam sepulturae suorum, locum deputauerant. Illuc ergo tam nocte praeterita, quam diei parte sequentis iam exacta, defunctorum suorum transtulerant et sepelierant corpora. Quod ut plebi nostrae plenius, et pro certo compertum est, illuc uiolenter irruentes, occasione spoliorum, quae cum ipsis tradita fuerant sepulturae, sepulcra uiolant; sepultos effodiunt, aurum et argentum, et uestes pretiosas cum ipsorum funeribus de monumentis extrahentes. Factum est autem, ut qui prius de numero interemptorum, eo quod de nocte consummatum erat praelium, dubitarent, per hanc talem reuelationem facti doctiores, pleniorem de hesterno negotio laetitiam conceperint. Nam praeter eos qui in flumine uariis casibus submersi sunt, et qui in urbe sepulti, quique lethaliter saucii, mortem adhuc praestolabantur imminentem, mille quingenti in praedicto loco reperti sunt. Ex quibus trecenta uel ampliora capita ad portum dirigentes, nostros qui illuc ab hesterno conflictu redierant, laetificauerunt admodum: Aegyptiorum quoque legatos, qui nondum a portu discesserant, plurimum in eo facto deterrentes: unde factum est, ut qui in montibus et speluncis, et siluis et frutectis, ab hesterno elapsi periculo, latebant, audita nostrorum uictoria, ad castra se contulerunt; multique milites, quos in praelio cecidisse crediderant, sani et incolumes, auctore Domino, reuersi sunt. Unde recepto populo, qui ad uaria loca se contulerant, castrum circa pontis initium, ex ipsis lapidibus, quos de monumentis effoderant, unanimiter et feruenti studio muro erigunt solido, et erectum uallo profundo communiunt. Dumque inter principes de eius custodia esset deliberatio, et nemo esset eorum, qui tanto oneri se uellet subiicere; et causas quisque pro sua excusatione uarias allegaret, uir Deo amabilis, dominus comes Tolosanus, ultro se obtulit; et publicae utilitatis gratia nouum praesidium in suam suscepit curam. Unde et uniuersarum expeditionum gratiam, quam toto anno ualde demeruisse uidebatur, sibi reconciliauit in integrum. Nam ab aestate praeterita, per totam insequentem hiemem, occasione cuiusdam aegritudinis, ita remissus iacuerat, et pene inutilis, ut curam exercitus, quam principum aliorum quisque pro uiribus et studio supportabant indefesso, ipse solus uideretur negligere, nemini se exhibens munificum, nemini affabilitatis gratiam indulgens; eratque id in eo notabilius, eo quod omnibus aliis amplius posse et habere plura diceretur. Ut igitur et desidiam simul et auaritiam excusaret, onus praedictum gratanter assumpsit. Praeterea in manu domini Podiensis et quorumdam nobilium quingentas dicitur marcas argenti examinati, ad restaurationem equorum, quos in conflictu amisisse contigerat, dedisse. Unde eius facti animosiores domestici, de damno equorum resarciendo habentes fiduciam, hostibus solito fortius instabant; et domini comitis, quam passus fuerat, lenita est inuidia, ita ut ab omnibus pater et conseruator exercitus appellaretur. [5,8] CAPUT VIII. Porta igitur pontis per praedictum nouum praesidium, in quo quingentos uiros fortes dominus comes locauerat, sic obsessa, ut ciuibus per eam non nisi cum maximo periculo pateret exitus, nostri ad necessaria prosequenda discurrebant liberius. Hostes uero iam non nisi per portam Occidentalem, quae inter radicem montis et fluuium erat, exire poterant. Et licet nostris, quorum castra omnia trans fluuium posita erant, non multum eorum exitus per eam portam posset esse periculosus, quia tamen nimis liberam euagandi uidebantur habere licentiam; et uitae necessaria per eam solam adhuc inferebantur obsessis, conuenientes iterum, ut super huiusmodi necessarium haberent tractatum, uiri uirtutum et immortalis memoriae principes, decernunt praesenti plurimum expedire negotio, ut trans fluuium in loco ad id idoneo aliqua constitueretur munitio, ubi aliquo ex principibus locato, illa talis euagandi amputaretur licentia. Cumque de constituenda munitione apud omnes constaret, nemo tamen se obtulit, qui eius praesumeret tuitionem sibi assumere. Dumque sic haererent, et factum non procederet, dominus Tancredus, uir insignis et industrius, ad id muneris eligitur; sed cum de rei familiaris tenuitate excusationem uellet intexere, praedictus comes Tolosanus ad opus aedificii centum ei marcas argenti contulit; et ut laboris consortibus honestum non deesset salarium, quadraginta eis marcae per menses singulos ex publico sunt deputatae. Sicque factum est, ut in colle quodam eidem portae contermino, ubi pridem monasterium fuerat, praesidio locato, et uiris prudentibus et robustis ad eius deputatis custodiam, dominus Tancredus tam strenue quam feliciter, usque ad consummationem negotii, debita sollicitudine conseruauit illaesum. Erat autem inferius, secus fluminis decursum, secessus quidam inter montes et eumdem amnem, herbidus, et pascuorum amoenitate simul et ubertate commendabilis, tribus aut quatuor uix ab urbe distans milliaribus; in hunc ob defectum in urbe pabulorum, Antiocheni equos ex parte plurima transtulerant suos, quod ubi nostris compertum est, clam conuocatis equitum cohortibus, quaedam secuti uiarum dispendia, ut propositum occultarent, ad locum praedictum conueniunt: ubi occisis qui armentis praeerant nonnullis equitibus, exceptis mulis et mulabus, duo millia nobilium ad castra deduxerunt equorum. Nec erat praeda uel manubiarum genus aliud eo tempore, quod magis exercitui foret necessarium; nam suos tum in acie, tum fame, tum frigore, aliisque casibus innumeris pene omnes amiserant. [5,9] CAPUT IX. Sic igitur ciuitate ex omni parte obsidione uallata, ut iam ciuibus ad procuranda exterius negotia, nec liber exitus, nec sine difficultate daretur introitus, coeperunt multa difficultate laborare, et multis aggrauari molestiis. Victus enim deficiens et subito exorta inopia, ciues plurimum molestabat; imminuta quoque equorum usibus alimonia, eos inedia tabescere, et omnino sua negare officia compellebat. Nostris autem solito liberior tum ad mare, tum ad alia loca ad quae eos sua trahebat necessitas, progrediendi data erat facultas: unde et in castris ex parte plurima releuata erat illa uictus inopia, qua periculose nimis per totam hiemem laborauerat exercitus. Nam decursa hiemis asperitate, et ueris iam adulti temperie restituta, sedato pelago, classis quae in portu erat, ire et redire poterat tranquillius; et uiarum difficultate temporis incalescentis beneficio deposita exire poterant, qui cura domestica et familiari sollicitudine ad procuranda negotia trahebantur. Et iam etiam qui in castris et in urbibus finitimis, castrorum fugientes asperitatem, latuerant, reddito fauore temporis clementioris, iterum ad castra reuertebantur, arma reparantes; et redintegratis uiribus iterum se accingebant ad praelia. Sed et dominus Balduinus, ducis frater, de quo supra fecimus mentionem, de suarum cumulo diuitiarum, quas ei, ut praediximus, multa liberalitate contulerat Dominus, audiens quod tanta inopia laboraret exercitus, illorum decreuit de sua plenitudine piae compassionis affectu, releuare paupertatem: et missis ingentibus donis, in auro, argento, sericis, equis nobilibus et pretiosis, singulorum principum rem domesticam reddidit ampliorem. Nec solum maioribus, uerum et multis de plebe munificum se exhibens et liberalem, propensius omnium sibi reconciliauit gratiam, uniuersos in suam excitans charitatem. Insuper autem ne domino suo et fratri primogenito aliquid minus fecisse uideretur, in terra quam citra Euphratem possidebat, omnes reditus quos circa Turbessel, et in suburbanis ei adiacentibus, in frumento, hordeo, uino et oleo habebat, nec non et aureorum quinquaginta millia fratri designauit persoluenda. Praeterea quidam Armeniorum potens satrapa, domini Balduini familiaris, Nichossus nomine, tentorium miri operis, maximae capacitatis, gratia domini Balduini, per nuntios suos direxit ad dominum ducem; sed positis in itinere a Pancratio insidiis, ablatum est praedictum tentorium a pueris deferentibus; et ex parte praedicti Pancratii, ad dominum Boamundum dono delatum est: quod postquam domino duci innotuit, et per pueros praedicti Nichosii ita rem processisse cognouit, adiuncto, sibi Flandrensium comite, cuius amicitia specialiter in tota expeditione usus fuerat, dominum Boamundum conuenit, ut munus sibi destinatum et ablatum uiolenter, restituat; ille uero licet donationis nobilis uiri Pancratii titulum praetenderet, seque iuste possidere, quod dux petebat, allegaret; tamen, ne tumultus fieret in populo aut inter principes scandalum oriretur, multa precum reliquorum principum uictus instantia, munus quod sibi oblatum fuerat, restituit, gratia inter eos plenius reformata. Unde miramur plurimum, quod uir tanta modestia insignis, tantaque morum dignitate conspicuus, rem modicam et contemnendam facile, tanta importunitate repetiit; nec aliquid nobis pro solutione occurrit, nisi quia scriptum est: "Nihil ex omni parte beatum"; et illud: "Quandoque bonus dormitat Homerus"; illud quoque tertium: "... Opere in longo fas est obrepere somnum". Ut enim in nobis saepius a bono sentiamus defectum, humanae leges conditionis habent. [5,10] CAPUT X. Interea fama celebri uulgabatur, Persarum principem potentissimum, ad Antiochenorum instantiam et suorum etiam postulationes assiduas, ex uniuerso imperio suo in eorum subsidium innumerabiles dirigere copias; et infinitam Turcorum multitudinem in Syriam ascendere, sub deputatis magistratibus, lege edictali praecepisse. Nec solum ab exterioribus rumor hic originem habebat et incrementum; uerum etiam qui de urbe egrediebantur, ad castra nostra habentes refugium, id ipsum consone protestabantur. Cumque per dies singulos magis et magis rumor hic ampliaretur et iam pro foribus dicerentur imminere, timor nostrum concussit exercitum; ita etiam ut dominus Stephanus Carnotensium comes, uir potentissimus et princeps illustris, quem ob meritum singularis prudentiae principes suis consiliis quasi patrem praefecerant, simulata aegritudine, sumpta a fratribus licentia, cum domesticis et familiaribus uniuersis et omnimoda qua plurimum abundabat substantia ad mare descenderet, dicens se apud Alexandriam minorem, quae non longe a portu in littore maris sita, initium praestabat Ciliciae, moram uelle facere, quousque recepta plena conualescentia et uiribus resumptis, iterum redire ualeat: quo discedente, secuti sunt eum, qui in eius comitatu aduenerant, uiri quasi ad quatuor millia, qui ad mare perueniens, ad praedictam secessit Alexandriam, rei euentum praestolans: habens apud se propositum quod, si nostris in bello, quod sperabatur futurum, prospere succederet, rediret ad exercitum, quasi de aegritudine conualescens; sin autem, in nauibus quas sibi parauerat, cum probro perpetuo et existimationis iactura, redire in patriam tentaret. Quo facto tam notabili et perennem irrogante infamiam, principes qui in castris erant consternati, nobili uiro compatientes, qui et decus generis et honestatem propriam tanta culpa funestauerat, coeperunt anxie deliberare quomodo huic tanto malo possent occurrere: ne qui residui erant, pernicioso illius prouocati exemplo, simile aliquid auderent attentare. Placuitque tandem de communi consilio ut missa uoce praeconia, omnibus generaliter ab exercitu discessus interdiceretur: adhibita poena, quod si aliquis, cuiuscunque conditionis officio fungeretur, aut cuiuscunque dignitatis cingulo praeemineret, furtim et sine principum licentia, se a castris subtraheret, tanquam sacrilegus aut homicida, perpetuae subiaceret infamiae et ultimum praeterea supplicium cogeretur subire. Factumque est ita, ut tum uirtutis amore, tum poenae formidine, nemo iam de caetero, nisi a principibus impetrata licentia, uel ad modicum auderet se a castris subtrahere; sed omnes unanimiter, tanquam uiri claustrales, principibus suis sine difficultate et molestia se obedientes exhibebant. [5,11] CAPUT XI. Porro haec ciuitas Deo amabilis, a tempore apostolorum, ut praediximus, Christi doctrinam et iugum suaue, praedicante ei apostolorum principe, suscepit, et usque in praesentem diem fideliter et deuote portauit. Dumque totus concuteretur Oriens, successoribus Mahumet ad impietatem superstitionis et peruersorum dogmatum uniuersas uiolenter subiugantibus prouincias, haec et eorum languorem respuit; et gentis incredulae dominationem, quam diu potuit, ferre detrectauit. Nam, cum omnes a sinu Persico usque ad Hellespontum, et ab India usque ad Hispanias, haereses illius seductoris, uniuersas occupassent regiones, haec in medio peruersarum nationum, quasi sola et singularis, fidei conseruauit integritatem, et pro sua stetit uiriliter libertate. Nam uix annorum quatuordecim elapsa erant curricula, ex quo perurgente eam intolerabili hostium procella, longis obsidionibus fatigati eius ciues inclyti, et iam diutius resistere non ualentes, urbem hostibus nominis et fidei Christianae resignare coacti sunt. Unde factum est quod etiam, adueniente nostrorum exercitu, pene omnes ciuitatis habitatores fideles erant, sed nullam in ciuitate habentes potestatem; nam eis negotiationi et aliis mechanicarum artium officiis uacantibus, solis Turcis et infidelibus militare licebat, et maiores ciuitatis administrare dignitates, unde nec arma eis licebat tractare, nec ad curam rei militaris admittebantur: et maxime postquam de aduentu Occidentalium Christianorum rumor ad principem ciuitatis peruenerat, ita suspecti habebantur, et praesertim postquam urbem uallauerat obsidio, ut etiam non nisi certis horis de domibus exire et prodire in publicum liceret. Erant autem ex eis in ciuitate familiae ualde nobiles, antiquam ducentes ex generosis proauis sanguinis dignitatem; inter quas erat tribus una generositate insignis, quae dicebatur Beni Zerra, quod in lingua Latina interpretatur filii loricatoris. Hi enim siue a primo eorum parente, qui hanc artem exercuit; siue ab eo quod ipsi hanc professionem exercerent, ut loricas intexerent, dicebantur filii loricatoris. Probabilius tamen est et uidetur, quod quidam ex eis adhuc eidem arti darent operam, ut sicut nomen habebant haereditarium, ita et per successionem traditam artem non desererent. Unde et in parte ciuitatis occidentali secus portam, quae hodie dicitur S. Georgii, turris una quae uulgari appellatione dicitur duarum sororum, ut in ea artis suae, quae domino et ciuitati plurimum uidebatur utilis, quieti conuacarent, erat eis deputata. Erantque in ea familia duo fratres, quorum maior et qui contribulium suorum et familiae princeps erat, dicebatur Emirfeirus, uir potens plurimum et urbis domino multa familiaritate coniunctus, ita ut in eius palatio notarii fungeretur officio et plurima esset insignis dignitate. Hic autem, quoniam uir erat ualde industrius et uafer, audiens quod dominus Boamundus princeps magnificus esset et illustris, et in omnibus quae exterius gerebantur, primas haberet partes; statim post urbem obsidione uallatam, per fideles internuntios eius sibi conciliauit gratiam, totoque obsidionis tempore, fideliter et deuote se continuauerat in proposito, ita ut diebus pene singulis de statu ciuitatis et Acxiani proposito eum redderet doctiorem. Dissimulabat enim quantum poterat, sicuti uir discretus erat et prudens, hanc quam cum domino Boamundo contraxerat familiaritatem, ne forte aliis cognita, sibi et suis posset esse in periculum. Dominus quoque Boamundus uersa uice hanc boni uiri occultabat amicitiam, et arcanum penes se quasi sepultum comprimebat; ita ut nec eorum familiaritatis et discurrentis internuntii, etiam utriusque domestici et contectales, nullum uel leue possent intelligere argumentum. [5,12] CAPUT XII. Dumque iam quasi mensibus septem haec inter eos se continuasset gratia, ita occulte, ut diximus, plerumque de eo, quomodo ciuitas Christianae restitueretur libertati, sermo inter eos habitus est familiaris; cumque super eo a domino Boamundo saepius esset commonitus, semel eidem per filium, qui secretorum erat baiulus, respondisse dicitur: Nosti, uirorum optime et mea mihi luce charior, quam sincere te dilexerim, ex quo, auctore Domino, in hanc communem gratiam descendimus; teneoque nihilominus memoriter quod, in uerbo tuo firmam et bono uiro condignam reperi usquequaque stabilitatem: unde factum est ut, per dies singulos, mihi magis et magis insinueris et multo charior occurras. Super eo autem, unde me commonuisti saepius, nonnunquam sollicitus deliberaui, partes congruo pensans libramine. Nam, si patriam pristinae restituere libertati, et exclusis immundis canibus, quorum uiolenta dominatione premimur, Dei cultorem populum possem introducere, certus sum aeterna mihi non defutura praemia et cum sanctis animabus aeternae beatitudinis non defuturum consortium. Si uero rem, semel aggressus, difficilem et arduam consummare nequiuero, certum est et nulli uenit in dubium quin domus mea et praeclarae nomen familiae penitus deleatur, ita ut non memoretur nomen illius ultra. Verumtamen quoniam consueuit emolumentorum spes mortalium mentes ad similia saepius inuitare, si hoc posses apud tuos consortes obtinere quod nostro studio traditam tibi, propriam uindicares ciuitatem; ego, tui gratia, (cui omne bonum, tanquam liberis meis, cupio) ad praedictum opus, licet difficile uideatur, auctore Domino, cuius glutino mihi coniunctus es, me accingam; et turrim hanc munitissimam, ut uides, cuius plenam habeo potestatem sine difficultate tibi tradam, unde uestris omnibus liber in ciuitatem esse poterit introitus. Si uero, sicut pares estis, ita urbem captam aequis inter uos portionibus proposuistis diuidere, ego gratia illorum, ad quos nulla mihi est proportio, in hoc periculum non descendo. Unde tu diligenter elabora et enitere, publicae utilitatis et salutis gratia, ut apud tuos conprincipes id obtineas: sciturus procul omni dubio quod, quacunque die te id obtinuisse cognouero, urbis tibi aditum, sicut persuadere niteris, aperire non differam. Ad haec, noueris quod, nisi hoc in proximo fiat, differetur fortasse in perpetuum; nam diebus pene singulis ciuitatis domino, et nuntii diriguntur et epistolae, quod qui in subsidium eius ex omni Oriente conuenerunt, circa Euphratem castrametati sunt, equitum ducenta trahentes secum millia. Quod si uos extra urbem repererint, difficile est, ut et ciuium et aduenientium multitudinem hostium, tolerare possitis. [5,13] CAPUT XIII. Ab ea igitur die dominus Boamundus praetentare coepit sollicitus et singulorum principum corda percunctari diligenter, quidnam haberent in animo; et quid si urbs obsessa caperetur, de ea disponerent, celans tamen propositum, nisi apud eos de quibus certum habebat, suis grato assensu obtemperaturos desideriis. Cumque intelligeret se apud quosdam illorum non multum posse proficere, rem distulit usque in tempus magis opportunum. Dux tamen Godefridus et Normannorum comes, et comes simul Flandrensium, nec non et dominus Hugo Magnus, eius acquieuerant postulationi, et grato concurrebant assensu; secretum nobilis uiri approbantes, et admirantes prudentiam, et apud se occultum, et nemini unquam publicandum comprimentes. Solus uero Tolosanus comes in eo ab aliis erat dissonus. Unde factum est quod res in periculosam pene descendit dilationem; nam nec ille, domini Boamundi familiaris, tantum sibi aliorum gratia laborem uolebat assumere, nec tantis se mancipare periculis; nec ipse dominus Boamundus tanta pro utilitate communi, quanta pro domestica et familiari laborabat instantia; familiaritatem tamen cum uiro praedicto, muneribus et obsequiis prosequebatur, legibus sincerae impletis amicitiae; missisque frequentibus et receptis pariter nuntiis, utrinque semel concepto uires et fomitem ministrabant amori. [5,14] CAPUT XIV. Interea qui ab Acxiano et ciuibus subsidium postulaturi missi fuerant in Persidem, consummato pro uotis negotio et impetrata postulatione quam praetulerant, reuertebantur ad propria. Princeps enim ille magnificus, Antiochenorum molestiis, quas audierat compatiens, et occurrere uolens nostrorum conatibus et uires praecidere, ne regnorum eius aliquas partes sua uiolentia possent comprimere; infinitas Persarum, Turcorum, Curdinorumque copias in Syriam dirigit, quemdam familiarem suum, de cuius uirtute, fide et industria plurimum praesumebat, illis praeficiens; et sub eo centuriones, quinquagenarios et inferiores constituens magistratus, qui omnes eius et parerent et regerentur imperio. Epistolas praeterea ad uniuersarum sibi subiectarum praesides regionum, uim legis obtinentes, ei delegat, praecipiens populis et nationibus, tribubus et linguis, ut omnes sine excusatione dilectum filium suum Corbagath, quem exercitibus suis de meriti electione praefecerat, sequantur; et eius omnes subiiciantur potestati, parentes in omnibus quaecunque pro liberae uoluntatis arbitrio ipse imperare decreuisset. Assumptis igitur de mandato domini praedictis legionibus et quae toto itinere occurrebant, cum ducentis millibus Mesopotamiam ingressus, circaque partes Edessanorum castrametatus est. Hic cum eidem multorum relatione cognitum esset, quod unus de Francorum principibus, contra quos dirigebatur, tam ciuitatem quam uniuersam adiacentem obtineret prouinciam, decreuit antequam Euphraten pertransiret, praedictam impugnare et uiolenter occupare ciuitatem. Dominus autem Balduinus, praecognito eius aduentu, urbem suam uictualibus, armis et uiris strenuis undique corrogatis, diligenter communierat, ita quod de eius minis et terroribus modicum quid erat sollicitus. Cumque uoce praeconia publice mandatum esset cohortibus ut urbem obsidione uallarent et obsessam tota impugnarent instantia, uidentes quod, resistentibus strenue ciuibus, non multum in eo facto possent proficere, qui sensus habebant magis exercitatos, ad illum accedentes principem suum, post multa tandem persuaserunt ut, relictis incidentibus causis, principale propositum exsequeretur; et, Euphrate transmisso, Antiochiam, quo principaliter dirigebatur, obsidionem dissoluturus maturaret. Nam in reditu suo, obtenta uictoria, uix unius opus esset diei, et praedictam occupare ciuitatem, et Balduinum uinculis mancipare. Cumque per tres septimanas continuas ibi operam consumpsisset et impensam, praecepit legionibus ut transirent fluuium; et ipse nihilominus transiens, proposito coepit instare diligentius. Haec autem eius circa partes Edessanas mora causa fuit quod dominus Balduinus praedictae obsidioni se praesentem dare non potuit; causa fuit etiam et nostrorum salutis. Nam si directo ad eos peruenisset itinere, sicuti et domino Boamundo ab eius amico praedictum fuerat, antequam urbem obtinerent, in graui esset res eorum constituta discrimine; nam etiam, urbe prius per Dei gratiam obtenta, uix eius potuerunt aduentum sustinere. [5,15] CAPUT XV. Rumor interea aduentum tantorum exercituum praecurrens castra repleuerat, et multis id ipsum referentibus, quasi pro certo habebatur quod in uicino essent constituti. Super quo principes ualde solliciti, uiros experientissimos, de quorum fide et industria merito possent praesumere, ad loca dirigunt diuersa, ut, quanta possint diligentia, per suos de quibus dubitare non erat licitum, percontarentur et fierent prudentiores, an ita foret sicuti uulgo dicebatur. Eliguntur ergo ad id muneris uiri nobiles et in armis strenui, Drogo de Neella, Clarenbaldus de Vendoil, Girardus de Cerisiaco, Rainardus comes Tullensis, et alii nonnulli, quorum nomina non tenemus: qui ad uarias partes dispersi cum suis comitatibus, sedulitate quanta possunt diligenter inuestigant; et, missis iterum suis exploratoribus ad loca ulteriora, ex omni parte expeditiones confluere et conuenire in unum exercitus, sicut solent flumina in mare decurrere, pro certo colligunt: tandemque mature reuersi, principes qui eos miserant, super eo plenius instruunt, iam non de caetero dubitantes. Septem itaque diebus, antequam praedictus princeps cum suis adueniret legionibus, praemoniti sunt nostri maiores exercitus, exploratoribus iniungentes, ne id populo notum fieret; ne forte plebs famis angustia et laboris diuturnitate fatigata, timore concuteretur nimio et de fuga cogitaret; quod quibusdam etiam de maioribus nuper acciderat. [5,16] CAPUT XVI. Conuenientes igitur adinuicem super facto in quo totius negotii uidebatur summa consistere, in spiritu humilitatis et in animo contrito coeperunt adinuicem deliberare quid in tanta necessitate fieri oporteret; tandemque placuit quibusdam ut omnes quotquot erant in obsidione, exterius aduenienti multitudini urbe relicta procedant obuiam ad duo uel tria milliaria: ibique cum superbo principe et de uiribus suis nimium praesumente, inuocato de coelis auxilio, belli fortunam experiantur. Aliis autem uidebatur expedientius ut partem exercitus in castris deserant, qui ciues egredi et hostibus admisceri uolentes, infra moenia cohibeant; pars uero potior et armis magis instructa, iuxta consilium priorum, aduenientibus hostibus in uirtute Omnipotentis occurrant ad tria milliaria; ibique si ita est a Domino prouisum, congrediantur. Dumque in hac deliberatione studiosius disceptarent adinuicem et quisque suam pro arbitrio daret sententiam, dominus Boamundus maiores principes, dominum ducem Godefridum, et dominum Flandrensium comitem Robertum, dominum item Robertum comitem Normannorum, dominum quoque Raymundum comitem Tolosanum, seorsum a turba secretius conuocat, et in loco familiari constitutos alloquitur, dicens: Video uos, fratres dilectissimi et diuinae seruitutis consortes, de aduentu istius principis qui uenturus esse dicitur, multa sollicitudine macerari; et in deliberatione praemissa uariis affectos desideriis, uaria sensisse; sed tamen neutram partium illuc se dirigere, ubi totius negotii summa consistit. Nam siue omnes egrediamur, ut uolunt ex uobis quidam, siue pars in castris remaneat; uidemur operam et studium, et impensas per tam longa tempora inutiliter expendisse; nam egredientibus uniuersis soluetur obsidio et nostrum euacuabitur propositum, ciuibus in suam se libertatem recipientibus, aut dum hostibus egressu libero se adiungent, aut dum urbi auxiliares introducunt cohortes. Si uero pars legionum in castris remanserit, id ipsum uideo de necessitate contingere. Nam quomodo poterit pars una, praesente eorum subsidio, ciues infra urbem cohibere, cum nos omnes, uiribus communibus et indiuisis, absque ulla spe subsidii deiectos, uix poteramus cohibere? Alterutrum horum mihi uideor uidere profecto futurum ut, uel suis coniuncti auxiliis, mistis uiribus in nos irruant fortiores; aut saltem introductis auxiliariis copiis, urbem uictu et armis diligenter communiant: ita ut etiamsi, auctore Domino, exteriores uiterimus, de obtinenda tamen urbe nulla nobis fiducia reseruetur. Unde mihi uidetur, Patres reuerendissimi, quod illuc omnis nostra deberet festinare intentio et circa id sollicitudo uersari, ut ante huius tanti principis aduentum ciuitas in nostram prius descenderet ditionem. Quod si modum quaeritis quo hoc nostrum tale consilium effectui ualeat mancipari, ne impossibilia uideamur suggerere, in promptu est nobis uiam aperire compendiosam et qua facile ad finem perueniatur optatum. Amicum habeo in ciuitate fidelem, quantum humanus diiudicare ualet oculus, et prudentem plurimum: hic, secundum quod aliquibus ex uobis iam me retulisse memini, turrim habet in sua potestate munitissimam, quam sub certis conditionibus, quoties id ab eo exegero, fide media obligatus, mihi resignare tenetur. Pro quo facto multam illi pactus sum dare pecuniam; sibique et haeredibus eius in perpetuum non modica praedia et libertatem omnimodam, quasi pro labore salarium, si res optatum sortiri poterit euentum, fide interposita, compromisi. Si ergo uestrae uidetur amplitudini ut nostra sollicitudine et studio capta ciuitas in nostram iure haereditario possidenda transeat iurisdictionem, paratus sum cum praedicto familiari meo pacta complere. Sin autem, elaboret uestrum quilibet et quocunque studio urbem poterit obtinere, habeat eam sibi in omni pace quietam; ego illi inpraesentiarum meas cedo actiones et iuri meo renuntio. [5,17] CAPUT XVII. His dictis, principes gauisi sunt gaudio magno; et petitioni oblatae grato concurrentes assensu (excepto comite Tolosano, qui partes suas se nemini cedere, proterue nimis asseuerabat) urbem cum suis pertinentiis iure haereditario possidendam concedunt in perpetuum; et compromittentes adinuicem et datis dextris se obligantes, quod sibi creditum nemini reuelarent arcanum; dominumque Boamundum monent et hortantur attentius, quatenus ad rei consummationem tota incumbat sollicitudine, ne periculosam intercedere patiatur moram. Soluto itaque conuentu, ille sicut uir erat morae impatiens et ardenter urgens propositum, amicum solitis conuenit internuntiis; et significans quod apud principes cuncta pro uotis impetrauerat, amici animum solito reddidit laetiorem. Monet ergo et per fidem inuitat mediam ut, nocte proxime subsequente, auctore Domino, res effectui mancipetur. Acciderat autem medio, ut dicitur, tempore quiddam, quod ad conceptum prius opus eum nihilominus animauerat. Nam, dum circa frequens ministerium et curam, quam in domo domini sui et urbe uniuersa habebat amplissimam, detineretur occupatus, casu filium quem habebat, iam puberem, ex causa urgente, sed nobis occulta, domum direxisse dicitur, qui illuc perueniens rem inuenit detestabilem. Unum enim de maioribus Turcorum principibus cum matre reperit puer, illicita carnis copula commisceri; quod abhorrens et dolore cordis tactus intrinsecus, ad patrem properus rediit, rem nefandam seriatim pandens. Ille uero facti acerbitate permotus et zelo maritali succensus, dixisse fertur: Non sufficit canibus immundis quod nos indebite iugo premunt seruitutis et nostra quotidianis exactionibus debilitant patrimonia; nisi et tori leges uiolent et iura dissoluant coniugalia. Ego, si uixero, hanc eorum, auctore Domino, abbreuiabo insolentiam, dignam pro meritis compensationem retribuens. His dictis, iniuriam dissimulans, filium secreti conscium et de illata matri turpitudine confusum, solito itinere ad dominum dirigit Boamundum, monens attentius ut ad opus praedictum uniuersa praepararet necessaria; in se uero nullam esse moram, quo minus nocte proxima promissum impleatur. Significabat nihilominus ut circa horam nonam omnes principes, singuli cum suo comitatu, tanquam hostibus obuiam profecturi de castris egrediantur; circa primam uero noctis uigiliam, clam et cum silentio reuertentes, parati sint circa noctis medium, iuxta eius monita se habere. Susceptum ergo adolescentem ad principes secreti conscios occulte secum deducit; et consilii formam, quam per eumdem a patre susceperat ordinatam, pandit ex ordine. Illi uero uiri argumentum et fidei stupentes sinceritatem, consilium approbant; et ita fieri oportere consentiunt. [5,18] CAPUT XVIII. Accidit autem per eosdem dies quiddam, quod in maioribus negotiis solet contingere frequentius. Ciuium enim et eorum maxime qui curam urbis gerebant propensiorem, coepit animus praesagire, non ex aliquibus euidentibus indiciis, sed magis ex suspicione, quod de urbe tradenda occulte haberetur tractatus; coepitque sermo iste in omnium ore pene uersari. Unde conuenientes adinuicem maiores ciuitatis, principem adeunt, super eo uerbo consilium habituri; uidebatur enim uerisimile, et multae ad id concurrebant praesumptiones. Erant enim in eadem ciuitate, ut praediximus, multi fideles qui, etsi omnino huius reatus erant immunes, tamen suspecti habebantur: inter quos praedictus nobilis homo, et si de eius fidei sinceritate Acxianus non modice praesumeret, a reliquis magnatibus in eadem habebatur suspicione. Verum et coram Acxiano positi, dum super eo facto deliberationem haberent sollicitam, inter alios qui uidebantur suspecti, huius habuerunt mentionem; ideoque maiorem uidebantur de eius suspicione habere rationem, quod et uir erat industrius et prae caeteris fidelibus in urbe potentior. Quibus praedictus princeps quodammodo persuasus, eum ad se praecipit euocari, quo in eius praesentia constituto, de eodem uerbo coram eo coepit studiose idem continuari tractatus, ut eius super hoc consilium audiretur; et deprehenderetur ex eius uerbo manifeste, utrum merito suspectus esset uel non. Contingit autem, sicut uir industrius erat, et celeris ualde perspicacitatis, quod protinus cognouit quod eius gratia ille talis haberetur conuentus, quod apud eos suspectus haberetur; unde, ut artificiose celaret propositum et se apud eos assereret innocentem, fertur dixisse his qui conuenerant ut tentarent eum: Sollicitudinem geritis, uiri uenerabiles et huius ciuitatis principes maximi, ualde commendabilem, et quae nonnisi in prudente locum potest habere. Prudenter enim timetur, quod accidere potest; et abundans in re capitali cautela non nocet. Unde non leui motu inducti esse uidemini, ut pro libertate, uita, uxoribus et liberis hanc geratis sollicitudinem. Est tamen, si nostro uultis acquiescere consilio, uia compendiosa satis, qua huic morbo quem uenturum formidatis, possit conueniens aptari remedium, et cura competens adhiberi. Hoc negotium tam detestabile quod ita prudenter ueremini posse accidere, nullatenus potest effectui mancipari, nisi per eorum operam, qui turribus et muris sunt praefecti et ad portarum deputati custodiam. Quod si de eorum sinceritate diffiditis, mutentur frequentius, ne in aliquo certo loco moram facientes diuturnam, perniciosam cum hostibus possint contrahere familiaritatem. Huiusmodi enim negotium non facile absoluitur, sed temporis indiget diuturnitate; nec penes priuatam personam tantae rei potest consistere momentum, nisi et de maioribus ciuitatis pari factionis scelere corrupti muneribus, inuoluantur. Mutatio uero haec repentina et frequens, omnem huiusmodi periculosae negotiationis amputabit opportunitatem. Haec cum dixisset, innocentiam uisus est astruxisse suam, et suspicionem quam de eo conceperant, aliquatenus mitigasse. Placuit itaque eius sermo et in oculis omnium uisus est bonus; fuissetque statim effectui mancipatum eius consilium, nisi quia nocte irruente dies iam declinauerat ita ut nequaquam circa urbis statum tanta posset fieri mutatio. Cura tamen uigili et exacta diligentia urbem praecipiunt custodiri, eorum quae a praedicto uiro tractabantur occulte, penitus ignari. Ipse autem sciens quod in proximo res esset maximam mutationem subitura, sedulum se gerit quomodo interim propositum impleretur, antequam aliquid occurreret impedimenti. [5,19] CAPUT XIX. Porro ciues ab ipso primo nostrorum introitu, ex quo circa urbem locata est obsidio, suspectos habuerunt Graecos, Syros et Armenios, et alios cuiuscunque generis, Christianae fidei professores. Unde statim eos qui tenuiores erant, nec sibi et familiolis suis poterant sufficere, uictum penes se habentes necessarium extra urbem fecerant, ne urbi essent oneri; solis diuitibus, et qui ampla habebant patrimonia, et alimenta penes se domibus suis sufficientia, retentis. Hos etiam tantis angariis affligebant et parangariis, ut melius esse uideretur his quos ab urbe depulerant, quam quibus pro summo beneficio urbis indulserant habitationem. Nam et pecuniarias eis saepius infligebant multas, id quod habere uidebantur uiolenter extorquentes; et ad quaelibet sordida munera et onera ciuilia rapiebant inuitos. Nam si erigendae erant machinae aut immensi ponderis transferendae trabes, statim id eis muneris iniungebatur. Hi lapides et caementa et quamcunque materiam ad opus aedificiorum necessariam circumferre compellebantur; hi iaculatoriis etiam machinis, molares qui extra mitterentur tenebantur ministrare; et funibus quibus extra contorquebantur inseruire, pro arbitrio praefectorum sine intermissione, nulla data requie, cogebantur. Demum uero, postquam iniuncta sibi obsequia fideliter et deuote compleuerant, colaphos et uerbera reportabant, pro mercede indignis affecti contumeliis. Nec sufficiebat hoc immundis canibus quorum uiolenta dominatione premebantur; sed ut inauditam complerent malitiam, octo diebus, antequam supradictum uirum, ut praediximus, tanquam suspectum conuenirent, consilio secretius habito, uniuersos quotquot in urbe habitabant fideles, subito et de nocte occidere decreuerunt; quod nisi per quemdam magnum et prudentem ciuitatis principem, qui semper Christianis se amicum exhibuerat, octo dierum ad id complendum, inuitis aliis, datae fuissent induciae, procul omni dubio, missis spiculatoribus, illius tam perniciosi exsecutoribus consilii, eadem nocte uniuersa fidelium turba gladio cecidisset. Recepta autem fuerat eo intuitu octo dierum praedicta dilatio, ut interim considerarent utrum solueretur obsidio; quod si nostri in obsidendo perseuerassent, tunc quod decretum fuerat exsecutioni mandaretur; sin autem, parceretur ciuibus, qui ad mortem erant deputati. Effluxerant porro feriae, eaque nox erat nouissima; iamque secretius exierat edictum, ut praedicta exsecutioni mandaretur sententia: cum de complendo eadem nocte nostris proposito, inter dominum Boamundum et praedictum Emirfeirum conuenerat; et pro fixo fuerat statutum ut, quod multum ante inter eos conceptum fuerat, adimpleretur; quod, auctore Domino, factum est. Unde accidit quod eadem nocte nostris urbem occupantibus, pro excito tumultu, maiores ciuitatis minus facti sunt solliciti; nihil aliud arbitrantes urbis strepitum significare, quam id quod in Christianos conciues praeceperant exerceri. Unde et urbe uiolenter effracta, in domibus fidelium reperti sunt de hostibus quamplures, qui ad hoc conuenerant ut, sicuti eis iniunctum fuerat, incautos repente occiderent. [5,20] CAPUT XX. Igitur circa horam nonam, missa uoce praeconia per castrorum ambitum, edicitur publice uniuersis de equestri ordine, quatenus armati omnes, maiores sequantur principes, id quod eis iniunctum fuerit, sine mora exsecuturi. Erat autem non solum plebs huius ignara secreti, uerum etiam paucis ex maioribus reuelatum erat hoc mysterium. Factum est igitur ut, iuxta prudentis uiri consilium, egressae a castris uniuersae equitum copiae, principum secutae uexilla, longius se abire finxerunt, quousque nox irruens terris solitam induxit caliginem; qua occultati, clam et in silentio ad castra sunt reuersi. Huic autem uiro Dei, qui tantum nostris fauorem contulerat, frater erat uterinus, longe alterius mentis et disparis propositi; cui frater, quoniam de eius non multum praesumebat sinceritate, nihil secreti sui communicauerat; sed, suspectum habens eum, quantum poterat, propositum occultabat suum. Accidit autem eadem die, dum nostrae circa horam nonam egrederentur legiones, quod ambo fratres iuncti adinuicem per cancellos murorum, castra prospicerent et egredientia contuerentur agmina; laborabat autem frater senior iunioris nosse propositum et eius uoluntatem diligenter indagare; unde exorsus, ad fratrem dixit: Misereor, frater mi, populo huic nostrae professionis gratiam et fidem consecuto, cui tam subitus paratur interitus; ignarus enim quid crastina pariat dies, securus egreditur, et quasi rebus in tuto locatis, nihil timere uidetur; uerum si sciret quantae illae praestruantur insidiae, et quanta in proximo eorum paretur ruina, forte aliter sibi prouideret. Cui frater: Stulta, inquit, sollicitudine consumeris et indiscreta compassione fatigaris: utinam Turcorum gladiis iam occubuissent uniuersi: a die enim introitus eorum primo, multo deterior facta est nostra conditio: uixque esse poterit, ut tantum nobis per eos utilitatis accedat, quantum molestiarum eorum occasione passi sumus. Sic ergo qui prius dubitauerat an fratri suo communicaret propositum, nunc tanquam pestem de clinans, abhorret animo, exsecratur in conscientia, et, ne Christi obsequium per eum praepediretur, de eius coepit morte (charitati fraternae publicam fidelium praeponens salutem) tractare. [5,21] CAPUT XXI. Interea dominus Boamundus tota mente anhelus, quomodo uotis satisfaceret, ne de eius desidia res optata susciperet dilationem, principes circuit, tota instantia monet esse sollicitos, scalam in funibus cannabinis satis artificiose intextam, paratam habens prae manibus, quae uncis inferius ferreis, superius uero ad murorum propugnacula debeat alligari. Iam uero nocte media, cum se uniuersa quieti dedisset ciuitas, continuis uigiliis et labore immenso uires sopori ministrantibus, interpretem domesticum et ualde familiarem ad praedictum amicum dirigit, ut ab eodem sciscitetur diligentius, utrum adhuc sibi uelit adesse domini sui familiam. Adueniens autem ille, uirum in cancellis reperit uigilantem. Cumque ei interpres uoce submissa, uerba domini sui exposuisset, respondit ei: Sede quietus et tace, quousque praefectus uigilum, qui cum multo accedit comitatu, et fulgore lampadarum, locum istum pertranseat. Erat enim in ciuitate consuetudo, quod praeter uigiles, qui singulis turribus erant deputati, eorum superior magistratus, ter uel quater in nocte, muros cum ingenti circuiret comitatu, faculas ardentes gestando prae manibus, ut si quos inueniret aut somno grauatos, aut negligentius se habentes, debitae animaduersioni subiiceret. Pertransiens autem hic, cuius tanta erat iurisdictio, et praedictum uirum uigilantem reperiens, eius commendauit diligentiam, ad ulteriora deproperans loca securus. Videns autem uir praedictus horam se obtulisse rebus agendis opportunam, interpretem sepositum alloquitur, dicens: Vade citus, et dic domino tuo ut cum uiris electis festinus adueniat. Qui dicto citius recurrens ad dominum et paratum reperiens, conuocatis clam aliis principibus, et in ictu oculi, sicut praemoniti erant, subsequentibus, quisque cum suo domestico comitatu, subito ante turrim diu ante praenotatam, quasi uir unus astiterunt, ita ut nec clamor, nec strepitus ex eis audiretur. Interea ille uir praedictus turrim eamdem ingressus, fratrem reperit somno grauatum, cuius quia mentem nouerat alienam a suo proposito, timens ne per eum rei iam pene consummatae ministraretur impedimentum, gladio transuerberat, facto pius et sceleratus eodem. Post haec rediens ad cancellos, et quos euocari praeceperat praesentes conspiciens, dato et resumpto mutuae saluationis affatu, funem demittit inferius, quo scalam ad se pertrahat subleuatam. Erecta igitur scala, et tam a superiore parte, quam ab inferiore firmius annexa, nemo repertus est qui ad uocem superioris uel domini Boamundi mandatum praesumeret ascendere et in se huiusmodi experimentum facere. Quod dominus Boamundus uidens, conscendit ipse prior intrepidus. Cumque iam muri propugnaculo, transcursa scala, manum adhibuisset, comprehendens eam qui erat interior, sciens quia Boamundi esset manus, dixisse fertur: Viuat haec manus. Et ut eius et omnium fidelium sibi maiorem conciliaret gratiam, eo quod fratrem uterinum in opere tam sancto non consentientem transuerberauerat, inducit eum in turrim; et fratrem ostendit exanimem proprio sanguine cruentatum. Deosculatus igitur dominus Boamundus uiri constantiam et fidei sinceritatem, ad murum rediens, emisso paulisper per cancellum capite, uoce suppressa suos ad ascensum coepit inuitare: cumque adhuc dubitarent, nec erat aliquis ausus ascendere, totum reputantes sophisticum, quidquid de muro dicebatur: quo cognito, ad suos per eamdem scalam rediens, suae incolumitatis euidens dedit argumentum. Unde factum est, ut certatim ascendentes, in momento murum replerent; et non solum turrim illam, uerum et de collateralibus nonnullas occuparent. Audiuimus quod inter alios dominus Flandrensium comes et dominus Tancredus ascenderint, quorum doctrina caeteri regebantur. [5,22] CAPUT XXII. Videntes uero principes, quod sufficiebat numerus et prudentia eorum qui iam ascenderant, ut una uel plures portae aperirentur, sub omni uelocitate reuersi sunt ad castra, ut suas praeparent copias, et dato signo ab interioribus, urbem ingredi non morentur. Qui uero supra murum ascenderant, uirtute induti ex alto, duce praedicto uiro qui eos introduxerat, iam decem turres, in eodem sine interpolatione tractu, occisis earum custodibus occupauerant: et tamen adhuc uniuersa quiescebat ciuitas, ita ut nec rumor aliquis audiretur. Erat autem secus eam partem muri, unde nostri ascenderant, porta adulterina; ad quam descendentes, confractis eius uectibus et seris, eam uiolenter aperiunt; et admittentes eos qui de foris exspectabant, creuit eorum numerus qui intus erant in immensum, ita ut ad portam, quae Pontis dicitur, facto impetu concurrentes, caesis gladio eius custodibus, eam uiolenter aperirent. Interea quidam de familia domini Boamundi, eius uexillum super eum contulerant montem qui urbi praeeminebat; et iuxta praesidium superius in arce quadam, loco eminentissimo collocauerant. Cognoscentes autem quod aurora rutilans solis ortum nuntiaret, dato signo cornibus et lituis, coeperunt perstrepere ad urbis ingressum, eos qui in castris erant, animantes. Principes uero, signi quod condixerant intelligentes argumentum, raptis armis, subito sua secum trahentes agmina, in urbem irruunt, aditus et portas occupantes. Interea populares exciti, quos hactenus secretum latuerat, uidentes iam castra pene uacua, alios secuti, in urbem certatim se ingerunt. Ciues autem tanto tumultu expergefacti, primum dubitant quidnam sibi uelit clamor iste insolitus; deinde uidentes discursus per urbem loricatorum insuetos et stragem quae passim per uicos fiebat et plateas, rem prout erat, arbitrati sunt. Relictis ergo domibus, cum uxoribus et liberis tentabant effugere; dumque armatorum declinant acies, latebras quaerentes et salutis uiam, attoniti quid faciant, armatis se ingerunt imprudenter. Qui autem erant urbis habitatores, Syri, Armenii et aliarum nationum fideles, hi de euentu qui acciderat congratulantes plurimum, correptis armis, nostrorum se adiungebant coetibus; et sicuti maiorem habebant locorum peritiam, ita alios post se trahentes urbis docebant diuerticula; et portas, si quae adhuc clausae tenebantur, obtruncatis eorum custodibus, confractis seris aperientes, reliquum exercitus intromittebant. Videbatur eis haec a Domino egressa uicissitudo, ut qui canibus immundis, indebitae seruitutis iugo subiecti fuerant, angariis et parangariis et cruciatibus immisericorditer fatigati, nunc uersa uice, aequipollentes refunderent calumnias, et eis procurarent interitum. Et iam uniuersus nostrorum introductus erat exercitus; iam libere portas turresque sibi uindicauerant, et moenia; iam principum uexilla, et omnibus nota in locis sublimioribus constituta insignia, uictoriae dabant argumentum. Erant ergo ubique strages, ubique luctus, ubique mulierum eiulatus; et, interfectis patribus familias, passim obtruncabatur familia; et, effractis domibus, uasa diripiebantur; et, uniuersa illarum substantia his qui primi accedebant, concedebatur ad praedam. Discurrebant uictores per loca prius inaccessa; et, tracti caedis cupidine et lucri desiderio, nec sexui parcunt, nec conditioni; aetatis etiam apud eos nulla erat differentia. Occurrentes autem sibi per uicos et plateas ciuitatis, quaerunt diligentius ubi potentum sint domicilia et ubi habitauerant locupletiores; illucque iunctis concurrentes agminibus, interfectisque domesticis, effringentes penetralia, nobilium liberos, matres quoque familias gladiis transuerberantes, domus supellectilem, aurum, argentum, et uestes pretiosas aequa sorte inuicem partientes. Caesa fuisse dicuntur ea die de ciuium numero plus quam decem millia, quorum corpora passim et sine delectu per uias iacebant insepulta. [5,23] CAPUT XXIII. Acxianus uero uidens, quod hostibus erat tradita ciuitas, et quod turres et moenia et urbem sibi uindicauerant uniuersam; uidensque quod populus, qui stragem euaserat, in praesidium certatim se conferebat, timens ne Christianus exercitus illuc eos prosequens, praesidium uellet obsidione uallare, solus absque comite per posticum egressus, amens, uitae tamen et salutis quaerens compendium, fugam iniit; dumque solus prae doloris angustia, sine certo proposito errabundus uagaretur, casu habuit obuiam quosdam Armenios, qui statim eum cognoscentes, accesserunt, quasi solitam exhibituri reuerentiam; dumque ille, quasi extra se factus, hos passus esset ad se peruenire, cognoscentes ex eo quod solus ita aufugerat urbem esse deuictam, uiolenter eum ad terram deiecerunt; et educto eiusdem gladio, caput ei praecidentes, in urbem intulerant, coram uniuerso populo illud principibus offerentes. Erant autem in ciuitate quidam nobiles, qui de remotis partibus ad Antiochenorum, gratia exercendae uirtutis, uenerant subsidium: hi locorum ignari, cognito quod ciuitas in nostrorum deuenerat ditionem, dubii quid facerent et pro uita solliciti, in praesidium superius se recipere decreuerant; dumque illuc tota properarent intentione, casu accidit quod nostros a parte superiori habentes obuiam, et inter locorum intercepti angustias, ita ut neque ascendere, neque descendere, propter montis deuexitatem liceret, instantibus nostris desuper, dum quocunque modo fugere nituntur, praecipitati sunt cum equis et armis, quibus erant insigniti, quasi trecenti; qui, confractis ceruicibus et membris contritis, uix de seipsis reliquerunt aliquam memoriam. Qui autem aut de urbe aut de adiacente prouincia locorum habentes peritiam, inuenti sunt expeditiores, hi summo diluculo, postquam cognouerunt urbem effractam, per portas, quae iam incipiebant reserari, iunctis agminibus egrediebantur, ut confugerent ad montana; quos nostri cominus insectantes, partem reduxerunt, uiolenter eos compedibus alligantes; pars equorum erepta beneficio, ad montana confugiens, uitae consuluit et saluti. Circa horam uero diei quintam, redeuntibus nostris, qui egressi fuerant; et qui per urbem dispersi fuerant recollectis adinuicem, quaesitum est diligentius et pro certo cognitum, quod nihil prorsus alimentorum in urbe repertum fuerat: nec mirum, cum iam pene mensibus nouem continua obsidione uallata fuisset. Sed tamen in auro, argento, gemmis, uasis pretiosis, tapetibus et holosericis, tot et tantae repertae sunt copiae, ut qui prius mendicabat esuriens, nunc factus locupletior, omnibus affluenter abundaret. Reperti sunt autem in tota urbe qui ad arma facerent, equi uix quingenti; et hi etiam confecti macie et inedia tabescentes. Capta est ergo Antiochia, anno ab Incarnatione Domini 1098, mense Iunio tertia die mensis.