[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] CAPUT PRIMUM. Dum igitur Tancredus ita in Cilicia uiriliter cuncta sibi subiiceret, et maior exercitus apud Maresiam iam peruenisset, praedictus Balduinus uiso fratre, cuius gratia ad exercitum redierat, eiusque cognita conualescentia, rursum aestuat; et Tancredi succensus stimulis et uirtutis eius quae publice praedicabatur aemulus, socios colligit; et rursum egredi et casus experiri recentes proponit. Audientes uero qui ab eo super hoc sollicitabantur, quanta aduersus dominum Tancredum apud Tarsum Ciliciae, de maiore confisus comitatu, intumuisset malitia, cum eo proficisci uerebantur; abominabilis enim factus erat pene omnibus, illa eius culpa id exigente. Et nisi domini ducis obstitisset reuerentia, Boamundus et sui impunitam non reliquissent, quam Tancredo intulerat iniuriam. Unde factum est, ut paucos inueniret illius uiae consortes. Super quo a fratre, seruo Dei, correptus grauiter, reatum cum omni humilitate recognoscens, et condignam nobili uiro pro commisso satisfactionem promittens; et quoniam praeter morem, et alterius magis suggestione, quam de proprio motu deliquerat, indulgentiam consecutus est, et omnium sibi reconciliauit gratiam. Erat enim uir alias per omnia commendabilis, nec auditus fuit amplius sermo huiusmodi de illo. Porro huic eidem familiaris erat quidam nobilis Armenius, Pancratius nomine, quem a carcere domini imperatoris elapsum, apud Niceam sibi fecerat familiarem, uiaeque consortem semper habuerat; erat autem idem uir in armis strenuus, sed peruersae fidei et subdolus nimis. Hic dominum Balduinum horis pene singulis sollicitabat instantius, ut assumpta militia, secum proficisceretur in regionem, quam cum paucis posset occupare facilius. Tandem uero associatis sibi ducentis equitibus et populo non modico, duce praedicto Pancratio, in partem septentrionalem proficiscens, ingressus est regionem opulentissimam. Erant autem praedictae regionis habitatores Christianae professionis, et ueri Dei cultores, exceptis paucis, qui in praesidiis morabantur, fidelem populum, et quibus inhibitum erat militare, pro arbitrio tractantes. Ingressus igitur regionem, Christianis locorum cultoribus, infidelium abhorrentibus principatum, et eidem praesidia tradentibus, infra paucos dies usque ad Euphratem fluuium magnum, uniuersam obtinuit regionem. Factumque est nomen eius hostibus circumpositis ita formidabile, ut munita etiam sponte deserentes praesidia, fugam inirent nemine persequente. Fidelibus autem qui enim receperant, tanta de eius praesentia accessit uirtus, et ex uirtute fiducia, ut, sicut legitur in propheta: Unus fugaret decem, et duo decem millia. Nec solum uulgus ita mente ei adhaerebat, sed qui in partibus illis erant Christiani principes, cum eodem foederati, ad propositum cooperantes, se communicatis uiribus et impensis deuote obsequiis exhibebant. [4,2] CAPUT II. Post haec, diebus aliquot euolutis, egrediens fama, magnifici uiri nomen et opera longe lateque per adiacentes diuulgabat prouincias; strenuitatem, fidem et constantiam animi praedicans commendabilem. Exiit ergo sermo iste ad ciues Edessanos, et uniuersam eorum, rumore crebrescente, impleuit urbem; quod talis tantusque princeps de exercitu Christianorum aduenerat, qui iugum seruitutis eorum penitus posset dissoluere, et eos restituere libertati. Unde tam qui ciuitati praeerant quam maiores natu, penes quos uniuersa ciuitatis illius residebat auctoritas, missa legatione, litteris et uiua uoce, eum ad se satagunt euocari. Est autem Edessa nobilis Mesopotamiae metropolis, quae alio nomine Rhages appellatur. Haec est ciuitas, ad quam Tobias senior, iuniorem Tobiam filium suum misit, ut a Gabelo consanguineo suo decem talenta argenti reposceret, quae ei, dum adhuc esset infantulus, commodauerat. Huius ciues statim post Domini passionem per Thaddaeum apostolum, salutarem Christi susceperunt doctrinam: digni inuenti per omnia, et tanti praedicatione apostoli, et epistola Saluatoris, quam ad Abgarum regem eorum rescribens misit, sicut in primo ecclesiasticae historiae, quam Eusebius Caesariensis scripsit, reperitur. In qua, sicut ab initio et a temporibus apostolorum susceperant, fidei sinceritate perseuerantes, infidelium iugum eatenus patiebantur, quod eis tributa et uectigalia annuatim cogebantur exsoluere; uineas quoque et agros, et quaelibet praedia exterius posita, pene continuis exactionibus compellebantur redimere. Infra tamen urbem nemo nisi fidelis habitare praesumebat. Haec enim sola inter omnes illius regionis urbes, in sua manens ingenuitate illibata ab infidelibus, qui circumpositas iampridem occupauerant prouincias, nec subiugata fuerat, nec alterius professionis quempiam pertulerat habitatorem; sed exterius in urbibus finitimis et praesidiis confinibus habitantes, tantas praedictis ciuibus inferebant molestias, ut egredi urbem non liceret, nec sua exterius procurare negotia. Huic autem urbi praeerat quidam natione Graecus, multo confectus senio, utriusque sexus liberis carens, qui ab eo tempore, quo uniuersa prouincia Constantinopolitano subiecta erat imperio, missus ad eamdem urbem, praeses fuerat; et Turcis superuenientibus antequam praesidatus sui tempus esset euolutum, de necessitate moram facere compulsus, iurisdictionem continuauerat suam; nec ipso ad propria redire ualente, nec populo ab administratione eum cedere compellente. Erat tamen praelatus inutilis, a subditis non ualens propulsare molestias, aut quietem aliquam procurare. Conuenientes ergo ciues ad inuicem, cum eius tamen conscientia et bona uoluntate, legatos, ut praediximus, ut suis remedium aliquod adhiberet molestiis, ad dominum Balduinum dirigunt. Qui populi et maiorum intellecta postulatione, habito cum suis consilio, acquieuit; et ad iter se accingens, cum octoginta tantum equitibus Euphratem transiit, reliquos de comitatu suo per arces et municipia, quae sibi contulerat dominus, citra Euphratem ad custodiam derelinquens. Porro Turci qui trans Euphratem habitabant, praecognito eius aduentu, ei parauerant insidias; erat autem in itinere oppidum, cui praeerat quidam Armenius, in quod, ut praetentas sibi declinare posset insidias, se contulit, a domino loci benigne et hospitaliter susceptus. Cum autem ibi per duos quieuisset dies, non ausus procedere, Turci qui per biduum illic latuerant in insidiis, moram fastidientes longiorem, ante praedictum oppidum erectis uexillis, cum turmis ualidioribus subito astiterunt, praedam quam in pascuis adiacentibus repererunt, uiolenter abducentes. Nostri autem quoniam impares et numero erant et uiribus, ad eos egredi non praesumentes, infra oppidum se cohibebant. Tandem die tertia abeuntibus illis, et reuersis ad propria, Balduinus inceptum iter peragens, Edessam peruenit, ubi a praedicto ciuitatis duce, occurrente ei uniuerso clero et populo, cum tubis et tympanis, cum hymnis quoque et canticis spiritualibus, et multo praeuentus honore, et omnium gratia susceptus est. [4,3] CAPUT III. At uero dux qui eum citari fecerat, apud se tacitus considerans honorem et gratiam, quam aduenienti populus exhibuerat, inuidere coepit, et a pactorum tenore quae prius proposuerat, resilire. Cum enim ad hoc eum euocasset, ut uniuersorum bonorum, uectigalium et tributorum, quae ciuitas habebat, eum in uita sua decreuisset ex aequo fore participem, et post eius obitum cuncta ex integro possessurum, mutato proposito, coepit offerre: Quod si urbi et ciuibus suis uellet contra Turcorum importunitates ministrare subsidium, et arcere uiolentiam, ipse iuxta boni uiri arbitrium, honestam annuatim laboris recompensationem designaret. Quod dominus Balduinus omnino respuens, ut tanquam gregarius aliquis apud eum stipendia mereret, ad reditum se parabat; cum ecce ciues, eo cognito, ad eumdem ducem properant, monentes et instantes attentius, quatenus tantum principem tamque eorum libertati necessarium, nullatenus abire patiatur; sed iuxta priorem tenorem pactorum eum sibi obliget, ut de caetero tam ipse quam uniuersa ciuitas optata quiete perfruatur. Videns autem dux unanimem plebis et maiorum instantiam, et feruorem dilectionis quam erga eum conceperant, reniti, et eorum obuiare postulationibus periculosum ducens, inuitus licet, et suspectum eius habens introitum, tamen assensum praestitit; et sub quodam colore, cumulatae recompensationis, eo in filium adoptato, praesentibus ciuibus, quandiu uiueret, omnium bonorum ex aequo, solemniter contulit participium; et post eius obitum, ex integro successionem. Gauisus est autem populus, libertatis suae omnimodam in eo spem habentes. Ab ea igitur die, de domini Balduini protectione praesumentes, iniurias quas a duce perpessi fuerant, solito liberius reuocantes, ad animum, propositum habebant ultum iri si quando locus daretur et tempus opportunum: quod postmodum rei subsequens exitus euidentissime declarauit. [4,4] CAPUT IV. Erat autem iuxta eos antiquissima ciuitas et munita supra modum, Samosatum nomine, cui praeerat uir infidelis, natione Turcus, Balduc nomine, in armis strenuus, sed subdolus et nequam. Hic praedictos ciues multis afficiebat molestiis, tributa et agrorum uectigalia, et angarias multiplices eis ingeminans; et pro his omnibus eorum liberos habebat obsides, quibus nullam impendens humanitatem, in luto et latere sibi seruire compellebat. Pro quibus molestiis ciues uniuersi ad domini Balduini prouoluti genua, orant unanimiter, et cum lacrymis implorare satagunt quatenus ab illius uexatione eos protegere dignetur; et ita efficere, ut liberos suos, qui ab eo detinebantur inuiti, possent recipere. Ille autem eorum hanc primam postulationem uolens exaudire benignius, et per hoc sibi populi gratiam ampliorem promereri, conuocato populo et armis communito, ad locum praedictum in manu robusta peruenit, ubi cum per dies aliquot frequentibus congressionibus et multa instantia urbem impugnasset, Turcis qui intus erant strenue resistentibus et de loci praesumentibus munitione, uidens quod non proficeret, relictis militibus septuaginta, in loco uicino et munito aliquantulum, qui Samosatenis sine intermissione requiem negarent, et continuas molirentur insidias, ipse Edessam reuersus est. Videntes autem ciues quod esset dominus Balduinus uir strenuus et in cunctis prospere agens, et indignum reputantes quod qui dignus erat, tanquam liberator urbis et quietis fundator, uniuersa possidere et pro arbitrio cuncta disponere, parem haberet in ciuitate uirum inutilem: accito Constantino nobili et potente uiro, qui in montibus uicinis munitissima habebat praesidia, de communi proponunt consilio, ut, duce eorum interempto, dominum Balduinum sibi ducem constituant et principem singularem. Ciues enim, eius meritis exigentibus, oderant illum; multis enim calumniis eos dicebatur affligere, aurum et argentum et quaelibet pretiosa ab eis uiolenter extorquens; cui si quis tentabat resistere, eidem statim, data pecunia, Turcorum suscitabat inimicitias et odium, ita ut non solum uinetis et hortis et satis succendendis, gregibus quoque et armentis abducendis timerent; uerum et de uita periclitarentur saepius. [4,5] CAPUT V. Conuenientes igitur ad inuicem, horum malorum memores et uidentes quod maior ad diu desideratam libertatem obtinendam, per hospitem susceptum pateret uia, ex condicto ad arma conuolant; et turrim in qua domicilium habebat, multa impugnant instantia, proterua animositate diruere satagentes. Videns autem plebis feruorem, et pro meritis aduersus se indignationem conceptam, accito domino Balduino, pro uita sollicitus, rogat, ut effusis thesauris, pro eius salute ad populum intercedat. Ille autem, cum bona fide ciuium ab eo uellet propulsare iniurias et ab illo proposito cohibere, uidens quod non proficeret, sed magis et magis irritaretur populus, reuersus ad ducem, monet et hortatur attentius, quatenus quocunque modo uitae consulat et saluti. Ille autem desperati more, quaerens remedium ubi non erat, per fenestram fune demisso, seipsum etiam deponebat, ubi antequam ad terram perueniret, mille sagittis confossus interiit. Quem defunctum et exanimem per plateam trahentes, amputato capite, uix aduersus eum conceptam indignationem expleuerunt. Die uero altera dominum Balduinum inuitum et renitentem, sibi praefecerunt in dominum, exhibitis corporaliter de conseruanda fidelitate iuramentis; et introducentes eum solemniter, et cum omni gloria in praesidium ciuitatis, uniuersos thesauros et infinitas, quas ille a multis retro temporibus congregauerat, ei tradunt diuitias, uniuersa in tranquillo constituta ciuitate. Balduc uero, quem Samosatenae praeesse ciuitati dixeramus, uidens quod Balduinus de die in diem proficiens, uniuersam sibi subiugabat regionem, praedictam ciuitatem sub pretio decem millium aureorum uenalem obtulit. Dominus uero Balduinus post multam deliberationem, uidens loci munimen et quod non facile uiribus poterat superari, data infinita pecunia, urbem et ciuium obsides cum multa gloria suscepit. Hic primum tantam ciuium Edessanorum in se conciliauit gratiam, ut iam non solum dominum, sed et patrem eum haberent, parati pro eius incolumitate et gloria usque ad mortem decertare. [4,6] CAPUT VI. Erat in eadem prouincia ciuitas, Sororgia nomine, infidelibus eodem modo referta habitatoribus, Edessanis in uicino constituta, cui praeerat quidam Turcorum satrapa, Balac nomine. Hic etiam praedictis ciuibus, multas inferebat iniurias et continuis uexabat molestiis: pro quo etiam domino Balduino supplicantes Edessani, facile obtinent, ut congregato exercitu, urbem praedictam obsideret. Unde factum est, ut statuta die illuc proficiscens, desiderium populi manciparet effectui, ciuitatem obsidens. Locatis autem in gyrum castris et machinis congrua prouisione dispositis, urbem animosius coepit impugnare. Videntes autem ciues uiri constantiam, et de uiribus diffidentes, nimia concussi formidine, missa ad eum legatione, pacem impetrant ea conditione, ut urbe resignata, uita eis et incolumitas conseruetur. Suscepta autem ciuitate, et eius praesidio relictis de suo comitatu ad eius custodiam sufficientibus, praefectoque uno ex illis, qui eius ibidem procuraret negotia, ciuibus quoque annuatim praestando imposito tributo, Edessam cum ingenti gloria reuersus est. Factumque est, ut per huius urbis impugnationem, liber ab Antiochia usque Edessam transire uolentibus, pateret commeatus. In medio enim itinere, inter praedictam urbem et Euphratem constituta, transire uolentibus, praestabat prius impedimentum. His ergo dictis de domino Balduino, ad ea quae restant de maiore exercitu dicenda, redeamus. [4,7] CAPUT VII. Interea dum circa partes Edessanas trans Euphratem dominus ita desudat Balduinus, maior exercitus, ut praemissum est, per abrupta montium et uallium deuexa, Maresiam usque peruenerat. Erat autem praedicta ciuitas Christianos habens habitatores, paucis exceptis qui in praesidio ciuitatis morabantur, caeteros pro libero detractantes arbitrio. Hi uero audito nostrorum aduentu, perterriti, clam aufugerant, urbem solis fidelibus relinquentes; ad quam postquam Deo deuotus peruenit exercitus, ante urbis moenia, in pascuis uirentibus castrametati sunt, uiolentiam inferri ciuibus omnino prohibentes. Unde factum est ut rerum uenalium illic, cum omni tranquillitate, ministrata sit abundantia. Compertum autem habentes, ex indigenarum relatione fideli, quod in proximo alia quaedam esset ciuitas, bonis redundans omnibus, et caeteris multo fertilior, quae a Turcis detinebatur, nomine Artasia; illuc cum omni celeritate de communi consilio comes Flandrensium Robertus, assumptis sibi quibusdam nobilibus, Roberto uidelicet de Roseto et Goscelone filio Cononis, comitis de Monteacuto, cum mille loricatis proficiscitur; quo perueniens, protinus eam obsidione uallat. Turci autem de loci munimine praesumentes, urbe relicta, in praesidium se contulerunt. At uero Armeniis et alii fideles eiusdem urbis habitatores, comperientes quod hi qui in tanto armorum fulgere aduenerant, de exercitu essent, quem diu, et cum multo exspectauerant desiderio, in spem libertatis erecti, arma corripiunt: et in Turcos, qui eos uiolenta dominatione per multa oppresserant tempora, gladios conuertunt. Factumque est, ut subito perimentes uniuersos, eorum capita exterius proiicerent; et portis apertis fideles qui exterius erant, intra urbem deuotissime inuitarent ad hospitium; et plenis hospitalitatis legibus, eis et equis eorum necessaria ministrarent. Est autem haec ciuitas, quae alio nomine Calquis appellatur, quae sicut praedicta Maresia una de suffraganeis urbibus, quae ad thronum Antiochenum subiectionis habent respectum. Distat autem ab Antiochena milliaribus quindecim. Haec ergo fama longe lateque per regionem diffusa, ciues Antiochenos exciuit, ut arma corriperent; et in perniciem illorum qui ad Artasiam conuenerant et eius ciues occidendo urbem occupauerant, accingerentur. Electi ergo de his qui apud Antiochiam ad tutelam eiusdem urbis conuenerant, quasi ad decem millia, illuc sub omni festinatione contendunt. Ad quem cum approximarent locum, praemissis armaturae leuis equitibus triginta, qui equos habebant uelocissimos, reliqui in loco occulto ad insidias derelicti remanserunt. Hi ergo qui praemissi sunt, quasi excursores, ut nostros ad insectandum incautius inuitarent, ante urbem Artasiam coeperunt libere nimis, quasi praedas abacturi, discurrere. Nostri autem qui in urbe erant, eorum ferre non ualentes superbiam et liberos nimis excursus, certatim ad arma conuolant; et eos insectantes incaute aliquantulum, super eas quas studiose locauerant insidias, descenderunt: qui de latebris egredientes, nostros ab urbe laborabant excludere, ne ad eam confugientes, contra irruentes maiores copias possent inuenire refugium. Nostri tamen, auctore Domino, eos a se uiriliter repellentes, sani et incolumes, cum omni suo comitatu infra praedictam urbem se receperunt. Videntes autem quod non erat opus facile ut ciuitatem ita subito sibi uindicarent, apponunt eam obsidione uallare. Cumque per diem integrum urbem expugnassent, et illis qui intus erant resistentibus uiriliter, non proficerent; audientes etiam quod maior appropinquaret exercitus, cuius periculosum erat nimis aduentum exspectare, saniore ducti consilio, Antiochiam reuersi sunt; ponte tamen, qui medius erat, militibus communito. Comes igitur cum his qui secum erant, urbem quam ei contulerat Dominus, usque ad aduentum maioris exercitus sollicitus conseruabat. Sed interim egregiae indolis adolescens praeditus, Goscelo domini Cononis comitis de Monteacuto filius, ualida correptus aegritudine, uita decessit: ibidem cum honestis exsequiis traditus sepulturae. [4,8] CAPUT VIII. Vix circa auroram, Turci qui ab Antiochia uenerant, discesserant ab Artasia, cum ecce nuntiatur, maiorem exercitum eiusdem ciuitatis fines ingressum, non longe ab urbe castra locasse. Dumque pro fratribus qui apud Artasiam obsidionem pati dicebantur, debitam gerunt sollicitudinem, de communi consilio mille et quingentos in subsidium eorum loricatos dirigunt, praecipientes ut si ad urbem, obsidione soluta, liberum possent accessum habere, relictis custodibus, qui ad urbis defensionem sufficere possent, dominus comes Flandrensis et alii nobiles, qui cum eo ibidem erant, ad exercitum redeant. Redierat etiam dominus Tancredus, eamdem mandati formam suscipiens, a Cilicia, ubi regionem uniuersam suae mancipauerat ditioni. Reuersi erant et alii nihilominus, qui circumquaque dispersi, uariis rapti fuerant studiis: excepto domino Balduino ducis fratre, qui circa partes Edessanas, de die in diem, praeuia Domini misericordia, magis ac magis proficiebat. Sic igitur reintegrato exercitu, et partibus recollectis, quasi lege praecipiunt edictali, ut de caetero, nemo, nisi iussus, praesumat ab exercitu separari. Solutis igitur castris uersus Antiochiam acies dirigunt, uiarum compendia secuti. Et quia fluuius in uia medius erat, et super fluuium pontem audierant esse munitissimum, timentes ne exercitus aliquod ibi sustineret impedimentum, dominum Robertum Normannorum ducem cum suo comitatu iusserunt praecedere et praetentare itinera, quatenus si quid difficultatis occurreret id subsequentibus legionibus faceret notum, et principes super eo redderet doctiores. Praecedebant autem eius exercitum quasi legionum primicerii, uexilla baiulantes, uiri nobiles et inclyti, et in usu armorum commendabiles, dominus Eurardus de Pusato, Rogerus de Barnauilla. Separatus igitur ab exercitu dominus comes cum suis cohortibus, et maiores praecedens copias, ad praedictum pontem peruenit. Erat autem pons lapideus, in utraque fronte turres habeus munitissimas ex opere solido, sicut et totus pons erat compositus: in quibus centum uiri fortes et in armis strenui, arcus usum habentes familiarem et sagittandi peritiam, ad earum custodiam erant deputati, et ut transire uolentes a uadis et fluminis accessu uiolenter arcerent. Aduenerant praeterea ab Antiochia equites septingenti, qui in ulteriore eiusdem fluminis ripa constituti, uada praeoccupauerant, transitum nostris omnino pro uiribus inhibituri. Fluuius autem, qui pons superpositus est praedictus, Orontes appellatur, uerbo uulgari Fer dictus, qui ab eo loco secus Antiochiam defluens, inde ad mare descendit. De hoc quidam somniare solent, quod sit Farfar Damasci fluuius; sed compertum habemus, quod errore trahuntur, qui hoc asserunt. Farfar enim et Albana a Libano trahentes originem, per agrum Damascenum secus ipsam urbem defluentes, in Orientem properant, ubi in arenosa solitudine deficere dicuntur; Orontes uero secus Heliopolim, quae alio nomine appellatur Malbec, primum habens exordium, per Caesaream et praedictam Antiochiam in mare descendit Mediterraneum. Perueniens igitur ad pontem Normannorum comes, cum suis expeditionibus transire prohibitus est, tum ab his qui in turribus erant super pontem, tum ab his etiam qui fluminis ulteriorem occupauerant ripam: factus est itaque ibidem conflictus asperrimus, dum et nostri uiolenter fluuium transire nituntur; et hostes transire uolentibus omnino contradicere et a uadis arcere, sagittarum immissa grandine moliuntur. Dumque in hoc utrinque desudarent atrocius, ecce maior aduentabat exercitus. Cognitoque quod circa pontem comes et qui cum eo praecesserant, bello detinebantur occupati, iter accelerant, ut laborantibus sociis opem ferant, et exclusis hostibus transitum sibi praeparent expeditum. Postquam ergo uniuersae aduenerunt legiones, uoce praeconia et lituis commoniti, arma corripiunt, et totis uiribus insistentes, pontem, hostibus in fugam uersis, uiolenter occupant. Alii uero qui secus pontem propter locorum angustiam pugnare non poterant, ut interim otiosi non torpescerent, uado reperto fluuium exsuperantes, ripam ulteriorem, exclusis hostibus, liberam possident. Translato igitur uniuerso exercitu cum curribus et uehiculis et impedimentorum uniuerso genere, citra fluuium, sex aut quinque ab urbe distantes milliaribus, in locis pascuis et late uirentibus castrametati sunt. Die uero sequenti iterum procedentes, inter montes et fluuium, uiam secuti regiam, ante urbem infra milliare unum castra locauerunt. [4,9] CAPUT IX. Est autem Antiochia ciuitas gloriosa et nobilis, tertium, uel potius secundum (nam de hoc maxima quaestio est) post urbem Romam dignitatis gradum sortita: omnium prouinciarum quas tractus continet Orientalis, princeps et moderatrix. Haec priscis temporibus dicta est Reblata, ad quam Sedechias rex Iuda cum filiis ante Nabuchodonosor Babyloniorum regem deductus est, ubi in patris praesentia filios eius occidi praecepit, et ipsum consequenter oculis priuari. Hanc, post mortem Alexandri Macedonis, Antiochus, qui post eum regni eius partem obtinuit, turribus et muro ualidissimo circumdatam, et in statum reparatam meliorem, de nomine suo uocari praecepit Antiochiam, regni sui caput constituens, et in ea sibi et successoribus eius, in perpetuum, domicilium ordinans familiare. In hac apostolorum princeps, cathedram obtinuit sacerdotalem, et pontificali primus functus est dignitate; uiro uenerabili Theophilo, qui erat in cadem ciuitate potentissimus, in proprio domate basilicam dedicante. Cui Lucas, ex eadem urbe trahens originem, tam Euangelium suum, quam Actus scribit apostolorum; qui etiam beato Petro septimus in ordine pontificum, in eadem Ecclesia successit. In hac etiam primus fidelium habitus est conuentus, in quo et Christianorum nomen dedicatum est. Prius enim, qui Christi sequebantur doctrinam, Nazaraeni dicebantur; postmodum uero a Christo deducto nomine, auctoritate illius synodi, Christiani dicti sunt fideles uniuersi. Unde et, quia gratis et sine difficultate praedicantem suscepit Apostolum, ad Christi fidem unanimiter conuersa; et nomen, quod sicut unguentum effusum, longe lateque redolet; prima inuenit et docuit, nomen ei designatum est nouum, et Theopolis est appellata; ut quae prius hominis nequam et impii nomen pertulerat, eius qui eam ad fidem uocauerat, domicilium et ciuitas deinceps appellaretur, super hoc condignam recipiens a Domino retributionem, ut quae prioris erroris magistra, multis sub se positis regionibus imperauerat, postmodum in uia Domini, et honesta morum disciplina, easdem haberet nihilominus suffraganeas. Viginti enim prouincias in sua iurisdictione eiusdem, Deo amabilis, ciuitatis dicitur habere patriarcha, quarum quatuordecim, singulos habent metropolitas, cum suis suffraganeis; sex uero reliquae, sub duobus primatibus, qui uulgari appellatione dicuntur Catholici; quorum alter est Aniensis, alter uero Hirinopolitanus, qui est Baldacensis; cum eorum suffraganeis disponuntur. Quae omnes uno nomine, Oriens uidelicet, nuncupantur, sicut ex synodo Constantinopolitana colligitur, quae sic habet: Orientis autem episcopi, solius Orientis curam gerant, seruato honore primatus Ecclesiae Antiochenae, qui in regulis Nicenae synodi continetur. [4,10] CAPUT X. Sita est autem in prouincia, cui nomen Syriaceles, quae Maioris Syriae pars esse dignoscitur, commodissimam et amoenam habens positionem. Protenditur uallibus, agrum habens optimum et glebam uberem, riuis et Tontibus tota pene irrigua, amoenitate singularis, inter medium montium ab oriente in partes decliuis occiduas; longitudinem habens quasi ad milliaria quadraginta; latitudinem uero, pro diuersitate locorum, sex uel quatuor. In superiore sui parte lacum ex adiacentibus collectum fontibus habens, piscosum maxime, a fluuio qui uallem percurrit ad mare secus urbem defluens, spatio unius distans milliarii, unde riuus egreditur, qui postmodum in eumdem fluuium inferius circa urbem deriuatur. Montes uero, qui eam ex latere uallant utroque, etsi sublimes sint ualde, tamen dulces et perspicuas emanant aquas; et usque ad suprema culmina, in cliuis et lateribus suis, agriculturae praebent habilitatem praecipuam. Quorum qui ab austro est, sicut et fluuius, qui eamdem urbem praeterlabitur, Orontes dicitur, teste Hieronymo, qui Antiochiam inter Orontem fluuium et Orontem promontorium dicit consistere; cuius pars inferius secus mare in immensam se porrigens altitudinem, nomen sibi uindicat speciale, et uulgari appellatione dicitur mons Parlier; hunc quidam Parnassum reputant, Baccho dedicatum et Apollini; quorum opinioni suffragari uidetur fons Daphnidis, quem quidam Castalium reputant, iuxta ueterum tenorem fabularum, Musis sacrum et gymnasiis celebrem philosophorum; qui ad radices eiusdem montis, in eo loco qui dicitur Scala Boamundi, iuxta urbem praedictam habere dicitur exordium. Sed a uero secus est haec opinio. Nam Aoniae regionis, quae pars est Thessaliae, Parnassum constat esse promontorium; secundum quod Naso in primo Metamorph. describit ita: Separat Aonios Actaeis Phocis ab aruis Terra ferax, dum terra fuit; sed tempore in illo Pars maris, et latus subitarum campus aquarum. Mons ibi uerticibus petit arduus astra duobus, Nomine Parnassus, superatque cacumine nubes. Hic autem iuxta Solinum, Cassius appellatur, de quo in Polyhistoris sui capitulo quadragesimo primo, sic ait: Iuxta Seleuciam Cassius mons est, Antiochiae proximus; cuius e uertice uigilia noctis adhuc quarta, globus solis conspicitur, et breui corporis circumactu, radiis caliginem dissipantibus, illinc nox, illinc dies cernitur. Sed ne te Seleuciae nomen decipiat aequiuocum, noueris duas esse urbes, quarum utraque dicitur Seleucia. Prima, quae Isauriae metropolis est, quae ab Antiochia plus quam dierum quinque distat itinere; et altera quae Antiochiae proxima; uix ab ea milliaribus distat decem, iuxta fauces Orontis fluminis; qui locus hodie Portus Sancti Simeonis dicitur. Fons autem supradictus, Daphnis dicitur, et Castalius, ubi fanum fuisse dicitur Apollini dedicatum, quod gentilis superstitio frequentare consueuerat, ut inde reportaret oracula et super ambiguis quaestionibus responsa. Quem locum Iulianus Apostata, postquam a Christo et a pietatis doctrina descriuit, dum in partibus Antiochenis moram faceret, ad Persas iturus, ut Apollinem super eo facto consuleret, adibat frequens, secundum quod Theodoritus in tricesimo primo capitulo Tripartitae historiae asserit ita: Cum igitur Iulianus apud Pythonem Daphneum responsa peteret, de Parthici belli uictoria; et ille de uicinitate corporis Babylae martyris eum accusaret, iussit eius corpus auferri. Id ipsum etiam euidentius aliquantulum in decimo ecclesiasticae Historiae dicitur, hoc modo: Dedit et aliud Iulianus uecordiae suae ac leuitatis indicium; nam cum Daphnis, in suburbano Antiochiae iuxta fontem Castalium litaret Apollini, et nulla quae quaerebat responsa reciperet; causasque silentii percunctaretur a sacerdotibus daemonis; aiunt Babylae martyris sepulcrum prope assistere, et ideo responsa non reddi. Quia licet fons praedictus dicatur Castalius, non tamen intelligendus est esse ille Castalius, qui alio nomine Pegasaeus, Caballinus et Aganippe dicitur; ille enim in praedicta esse legitur Aonia, iuxta uerbum Solini, quod sic se habet: Thebis Helicon locus est, Cytheron saltus, amnis Ismenus, fontes Arethusa et Hypodia, Salmace, Dirce; sed ante alios Aganippe et Hippocrene. Quos quoniam litterarum primus repertor, equestri ordinatione deprehendit, dum rimatur quaenam insideret loca, incensa est licentia poetarum, ut utrumque pariter disseminaret, et quod aperta foret alitis equi ungula; et quod potus, inspiratione faceret litteraturam. Qui uero a septentrione, uerbo uulgari et consueto Montana nigra dicitur, mons uidetur pinguis et uber fontibus et riuis irriguus, in siluis et pascuis multas suis habitatoribus praebens commoditates, ubi et priscis temporibus multa traduntur fuisse uirorum religiosorum monasteria; et usque in praesens, Deum timentium loca plura fouet et nutrit uenerabilia. Per medium autem huius uallis, fluuius, de quo supra fecimus mentionem, fluenta deducit usque ad mare. In eum tamen montem qui ab austro est magis uicinus et procliuior, inter montem et fluuium ciuitas constituta est, ita ut a sublimioribus montis partibus muri sumentes initium, per deuexum montis usque ad flumen deducti, maximum infra se spatium, tam de montis decliuo latere quam de plano, quod a radice montis usque ad fluuium protenditur, ambientes. Clauduntur autem infra muri ambitum, mirae celsitudinis montes duo; in quorum alterius uertice, qui uidetur eminentior, situm est praesidium munitissimum et insuperabile; qui duo ab inuicem profundissima, sed angusta separantur ualle, per quam torrens demissus a montibus, ingreditur, et urbem per mediam defluens, multas ciuibus praestat commoditates. Sunt praeterea in eadem ciuitate fontes nonnulli, inter quos praecipuus est, qui in porta Orientali est, quae dicitur Sancti Pauli; sed et fons Daphnidis, ab urbe tribus aut quatuor distans milliaribus, formulis et aquaeductu artificialiter immissus, in locis pluribus multo argumento aquas ministrat horis constitutis. Sunt autem tam qui in montibus, quam qui in deuexo, quam qui in planicie ex opere solidissimo muri, densi plurimum et proportionabilem habentes altitudinem: turribus frequentibus et ad defensionem aptissimis, aequis spatiis circumsepti. In parte autem occidentali inferius, circa partes ciuitatis nouissimas, ita moenibus et monti fit uicinus fluuius, ut pons quo transitur, portae ciuitatis et muro continuetur. Longitudinem autem ciuitatis quidam ad duo, quidam uero ad tria reputant milliaria. Distat autem a mari milliaribus decem aut duodecim. [4,11] CAPUT XI. Huius autem tam egregiae ciuitatis dominus erat quidam Acxiamus nomine, natione Turcus, qui de familia fuerat magni et potentissimi principis soldani Persarum, de quo superius fecimus mentionem, Belfetoh uidelicet, qui uniuersas illas prouincias suo uiolenter subiugauerat imperio; tandem uero subactis populis et nationibus, uolens ad propria redire, nepotibus suis ac uernaculis, uniuersas quas sibi uindicauerat, distribuit prouincias, ut tantorum beneficiorum memores, perpetuo sibi fidelitatis nexu tenerentur obligati. In qua distributione, Solimanno eius nepoti, ut praediximus, Nicea cum adiacentibus prouinciis collocata est. Cuidam uero alteri eius nepoti, Ducac nomine, urbem contulit Damascenam cum urbibus suffraganeis et adiacentibus regionibus, quorum utrique Soldanatus et nomen contulit et dignitatem; Solimanno, quia cum Graecis limitans, imperii Constantinopolitani, perpetua, et sine intermissione patiebatur certamina; Ducac uero, cum Aegyptiis, quorum praedicto Soldano suspectum erat incrementum et uires formidabiles, iugem et pene continuum habebat conflictum et guerram pertinacem. Cuidam uero seruo eius, Assungur nomine, qui fuit Sanguini pater et auus Noradini, famosissimam contulit ciuitatem Alapiam. Huic quoque, de quo sermo, est in praesenti, Acxiano, urbem eadem liberalitate concessit Antiochenam, cum finibus modicis. Nam usque Laodiciam Syriae, calipha Aegyptius uniuersas possidebat regiones. Hic ergo, audiens quod tantus fidelium principum adueniret exercitus, missis frequentibus nuntiis, et uiua uoce et epistolarum officio, omnes principes uniuersi sollicitabat Orientis; maxime autem et calipham Baldacensem, et eximium et caeteris omnibus potentiorem soldanum Persarum. Eratque ei satis facile et in expedito persuadere quod postulabat; nam de nostrorum aduentu erant multo ante praemoniti, de quorum numerositate et uirtute insuperabili Solimannus, qui ipso rerum experimento et fide oculta conspexerat, eos reddiderat fida relatione doctiores. Instat ergo uterque multa precum instantia, et profusis opem postulant lacrymis; hic, ut illatam ulcisci possit iniuriam; ille uero, ut patriam ab eorum possit impugnatione tutam reddere, et eorum a se propulsare uiolentiam. Promittunt igitur illi manus et subsidium pollicentur imploratum: quod postmodum, sicut res ipsa docuit, fideli interpretatione impleuerunt. Acxianus tamen interea de nostrorum aduentu sollicitus, quanta potest diligentia, ex adiacentibus prouinciis et finitimis urbibus uires corrogat et inducit; et obsidionem de die in diem praestolans, uictus et alimentorum colligit copias, arma congregat: materiam ad contexendas uarii generis machinas, ferrum, chalybem et caetera quae in huius modi solent usum praestare necessarium, ardentibus studiis ciues hortatur inducere; qui certatim pro statu publico et urbis tutela solliciti, quanta possunt, insistunt diligentia, ut nulla eis desit rerum, quae ciuibus obsessis solent ministrare solatium. Circumcuntes itaque regionem, suburbana spoliant; frumentum, uinum, oleum, et caetera uitae necessaria, greges quoque et armenta inde secum trahentes, urbem necessariis cumulant, contra aduenientium importunitatem hostium, multa prouidentia et labore non paruo, se communientes. Conuenerant autem de uniuersis regionibus, quos idem exercitus pertransierat, multi nobiles et magni uiri, ante faciem nostrorum fugientes, qui ob loci munimen et robur, quod uidebatur insuperabile sine alicuius uocatione, sola spe obtinendae salutis in eamdem urbem contulerant. Unde ampliato numero, dicebantur in ciuitate esse tam ex ciuibus quam ex congregatis auxiliis, equitum sex uel septem millia; peditum autem ad pugnam expeditorum copiae, quindecim aut uiginti millium summam dicebantur excedere. [4,12] CAPUT XII. Videntes ergo nostri ciuitatem in uicino constitutam, antequam ad ciuitatem accederent, conuenerunt ad inuicem, super instanti facto deliberationem habituri. Erant enim de principibus nonnulli qui, propter instantem hiemem, urbis differre obsidionem usque ad ueris initium persuadere conabantur, allegantes quod exercitus per urbes et castella diuisus erat, qui non facile ante ueris initium posset reuocari. Dicebatur praeterea, quod imperator Constantinopolitanus eis infinitas mitteret copias in subsidium; et quod etiam de partibus transalpinis recens iterum adueniret exercitus: quorum utrumque oportere exspectare, ut multiplicatis uiribus, facilius possent obtinere propositum. Interim uero per partes diuisum, per loca opulentiora hiemandi gratia dirigendum exercitum, ut uere redeunte, et reparatis uiribus, et equis pabulo refocillatis, fortiores iterum ad debita possent opera consurgere. Aliis uero longe uidebatur expedientius, ut statim et subito urbs obsidione uallaretur, ne datis induciis eam ciues communire possent diligentius; et uocati ad eorum subsidium, colligendi maiores copias, ferias haberent ampliores. In hac igitur tanta deliberatione ea pars obtinuit, quae operi protinus insistendum, moram esse periculosam, et expeditionis uires non esse ab inuicem separandas allegabant. Placuit igitur de communi consilio, ut ad urbem unanimiter accederent et eam uallarent obsidione: unde factum est ut, solutis castris, urbi appropinquantes, mense Octobri, octaua decima die mensis, ante urbem consisterent, castrametati. Et licet nostrorum qui gladium poterant educere, ad trecenta millia diceretur numerus, exceptis mulieribus et paruulis, tamen ciuitatem non potuerunt undique castris circumpositis uallare; nam exceptis montibus, qui, ut praediximus, moenibus eorum claudebantur, circa quos nec attentatum fuit castra locare, ciuitatis partem, quae a montis radice usque ad fluuium loco protenditur planiore, non potuit obsidio continuata uniuersam cohibere. In hoc igitur nostrorum aduentu et castrorum positione, licet cum multo strepitu et cornicinum stridore, equorumque hinnitu, et armorum fragore, et confusa uociferatione, quae usque ad sidera tolli uideretur, noster accederet exercitus; tamen tota illa die, et per subsequentes aliquot, tanto silentio conquieuit ciuitas, ut neque ex ea sonus aut strepitus audiretur; et ut merito crederetur defensoribus uacua, quae tamen multis tam alimentorum, quam optime armatorum copiis militum redundabat. [4,13] CAPUT XIII. Erant itaque in ea ciuitatis parte, quae in plano sita est, portarum aditus quinque. In plaga enim superiore, quae ad orientem respicit, erat porta una, quae hodie dicitur Sancti Pauli; eo quod monasterio eiusdem apostoli, in cliuo montis posito; sit subiecta. Secunda uero eidem e regione opposita, tantum ab ea distans, quantum in longum ciuitas porrigitur uniuersa, porta est occidentalis, quae hodie S. Georgii dicitur; eo quod eiusdem martyris basilicae sit uicina. In latere autem septentrionali, tres erant portae, quae ad flumen habebant exitum: quarum superior porta Canis dicitur, pontem habens ante se, per quem palus, muris contermina transitur; secunda uero, hodie porta Ducis appellatur, quarum utraque, quasi spatio unius milliarii distat fluuius. Tertia uero porta, Pontis dicitur, eo quod ibi pons est, quo fluuius transitur; nam inter praedictam Ducis portam, quae media est, usque ad hanc, quae est in eo latere nouissima, ita muris applicatur fluuius, ut de caetero muris continuus, a ciuitate non recedat. Hanc igitur, et eam quae dicitur S. Georgii, quoniam ad utramque illarum, non nisi flumine transmisso, peruenire poterat exercitus, inobsessas dimiserunt, reliquis tribus superioribus obsidione uallatis. Superiorem igitur dominus Boamundus obsedit, cum his qui ab initio eius castra secuti fuerant: circa eum, a parte inferiore, Robertus comes Normannorum, Flandrensium comes Robertus, Stephanus quoque Blesensium comes, dominus Hugo magnus; hi a castris domini Boamundi, usque ad portam Canis, castra cum suis Normannis, Francis et Britannis continuauerant sua. Circa portam uero eamdem dominus Raimundus comes Tolosanus et episcopus Podiensis, cum aliis nobilibus, qui eorum castra secuti fuerant, cumque omni Guasconum, Prouincialium et Burgundionum infinita multitudine, castra locauerant, usque ad sequentem portam omne spatium occupantes. Circa uero eamdem portam, dux Godefridus cum fratre suo Eustachio et Balduino Hemacorum, Rainardo Tullensium, Conone de Monteacuto, comitibus praeclaris et illustribus uiris, et aliis nobilibus qui ab initio eius castra secuti fuerant, Lotharingis, Frisonibus, Sueuis, Saxonibus, Franconibus et Bauaris, castra locauit sua, reliquas partes, pene usque ad portam pontis occupans: inter ciuitatem, et ei iam cohaerentem fluuium, et reliquorum castra principum, quasi in triangulo constitutus. Erant autem in praedicta regione pomeria, quae nostri succidentes uniuersa, claustra sibi, et equis eorum inde contexebant repagula. Admirabantur itaque qui de turribus et muris per cancellos castra contemplabantur ciues, armorum fulgorem, operum diligentem instantiam, hospitandi modum, castrorum positionem et suspectam tam uiribus quam numero multitudinem; dumque praesentia cum praeteritis comparant tempora, praesentem molestiam cum tranquillo qui praecesserat rerum statu conferentes, uxoribus et liberis, paternis quoque laribus, et quod praecipuum est mortalibus, libertati timentes, felices eos reputant, quos tantis mors amica subtraxerat periculis; quibusque dederat obitus, ne tot inuoluerentur calamitatibus. Suspensi igitur de die in diem suorum cladem et urbis exspectabant impugnationem; quasi certum habentes, quod absque ruina ciuitatis et libertatis eius naufragio, tanta obsidio solui non posset, quae ad id totis uiribus anhelabat. [4,14] CAPUT XIV. Igitur qui in castris erant, ut equis pabulum, sibique necessariam procurarent alimoniam, trans fluuium de necessitate egredi consueuerant, et procedere longius aliquantulum. Cumque saepe ac saepius illuc properantes cum omni incolumitate reuerterentur indemnes; ciuibus adhuc infra urbem se cohibentibus, nec praesumentibus adhuc exterius euagari; pro consuetudine sibi fecerant, fluuium saepius in die transire: idque cum multa fiebat difficultate; nam inuadabilis erat fluuius, et natando transire oportebat. Quod compertum habentes qui in ciuitate erant, plerumque palam, sed clam frequentius, per pontem flumine transmisso, nostris incaute discurrentibus, et gratia quaerendi necessaria, dispersis ab inuicem, caedem inferebant et uulnera: ea maxime freti fiducia, quod non poterant facilem habere ad castra reditum, fluuio impedimentum ministrante. Eodemque pacto et qui in castris erant, quamuis suos coram se male tractari cernerent, non facile poterant optatum suis praebere subsidium: unde uisum est principibus omnino esse expediens, ut pontem ibi ex quacunque erigerent materia, per quem facilius hostium insidiis possent occurrere; et suos recipere compendiosius, ad castra redire cupientes; utque non deesset etiam peditibus eorum, ad suas necessitates euocatis, maximeque usque ad mare uolentibus descendere, uia compendiosior, et sine difficultate. Inuentis igitur aliquot nauibus, tam in flumine quam in lacu superiori, eisque ad inuicem competenti nexu colligatis; superpositis etiam trabibus, et lignea ad id conueniente materia, uimineis desuper contexuerunt cratibus, ita ut pluribus una fronte transire uolentibus, solidam in se praeberet habilitatem. Unde ex eo facto maiorem populus consecutus est commoditatem. Distabat autem pons iste ligneus, a ponte lapideo qui urbi erat contiguus quasi unius spatium milliarii; eratque positus iuxta domini ducis castra, e regione contra portam quae eidem duci erat ad custodiam deputata; quae etiam usque hodie ab eo cui commissa fuerat, porta Ducis appellatur, ita ut eius castra intra praedictam portam et pontem de nouo constitutum, essent sine interuallo media. Nec solum per pontem superius dictum et portam ei cohaerentem nostris procurabant pericula; uerum et per superiorem, quae ab illa erat tertia, quae porta Canis etiam hodie dicitur, multa nostris occurrebant discrimina. Erat enim, ut praediximus, pons ibi lapideus super paludem quamdam urbi conterminam, quae tum ex eius fontis, qui est in orientali porta Sancti Pauli; tum ex aliorum deriuatione iugi et riuulorum continuo processu conficitur. Per hunc igitur pontem in castra domini comitis Tolosani, cui ad custodiam porta illa casu contigerat, nocturnae fiebant eruptiones; et per diem etiam, repentini nonnunquam assultus. Aperta enim porta, subita sagittarum immittebant grandinem; et pluribus ex eius comitatu sauciis uel interemptis, in eo spem habentes, quod nonnisi per pontem eos insectari poterant, facto impetu et caede perpetrata, illico per pontem ad portam redeuntes, infra urbem se recipiebant indemnes, unde fiebat ut praedictus comes et episcopus Podiensis, et alii nobiles, qui in parte illa castra locauerant, maiorem equorum iacturam, et plura multo amplius in equis et mulis paterentur dispendia, quam aliorum principum legiones. [4,15] CAPUT XV. Comes igitur et reuerendus episcopus, tanta suorum non ferentes aequanimiter dispendia, conuocantes suos, praecipiunt ut, malleis et instrumentis repertis ferreis, omnes unanimiter ad praedicti pontis dissolutionem se praepararent: factumque est ita ut, die quadam, loricati, cassidibus tecti et clypeis, ad pontem conuenientes, praedictum cum multa instantia pontem dissoluere conarentur; sed, resistente plurimum operis soliditate omni ferro duriore, et ciuibus sagittarum immissione et contorsione lapidum, eorum laborem impedientibus, uidentes quod non proficerent, ab incepto destiterunt. Mutato igitur consilio, machinam decernunt e regione contra pontem erigendam, de qua per introductorum sollicitudinem et instantiam armatorum, ciuium irruptiones cohiberentur. Comportata igitur competente et pro uotis materia, et artificibus conuocatis, subito et infra paucos dies suis absoluta partibus et diligentius completa, cum multo labore et eam trahentium periculo, ante pontem in modum excelsae turris erecta est, et domino comiti ad custodiam deputata. Ciues autem uidentes machinam muro proximam, illuc sub omni celeritate contendunt; et directis ad machinam iaculatoriis iterum tormentis, crebra molarium contorsione eam debilitare festinant. Ipsi quoque in turribus et muro constituti, sagittis et omni iaculorum genere his qui in machina erant et circa eam instantes animosius, eos a ponte arcere satagebant. Dumque qui supra murum erant, ex omni latere instarent et iacularentur frequentius, ita ut prae sagittarum immissione et iaculorum frequentia nostros a se aliquantulum propulissent, alii, aperta porta, cum multo exeuntes impetu, pontem uiolenter occupant; et rem gladiis cominus peragentes, ad machinam accedunt, et exclusis inde qui ad eius erant deputati custodiam, machinam succendunt, et subito redigunt in fauillam. Videntes autem nostri principes quod neque sic contra eas, quae per eam portam inferebantur, molestias plene proficerent, sequenti die tres iaculatorias erigunt machinas, ut saltem eorum iactu continuo et saxorum contorsione muros et portam debilitare, et ciuibus per eam exitum possent impedire. Fiebat itaque ut quandiu se in iaculando continuarent machinae, nemo per eam portam auderet egredi; remittentibus uero illis operam, iterum ciues ad solitas recurrebant irruptiones, castri uicinis multas inferentes molestias. Videntes igitur nostri quod neque sic proficerent, de quorumdam consilio, rupes ingentis magnitudinis, quae uix centum deuolui possent manibus, et robora praegrandia, in uirtute loricatorum mille, protegente eos uniuerso exercitu, ultra pontem deferentes, portae obiiciunt, tantam ex eis praestruentes congeriem, ut porta de caetero ciuibus inutiliter aperiretur, molarium aggere conatus eorum praepediente. Sicque factum est ut tali argumento per eamdem portam ciuium frangeretur impetus, et eruptiones quiescerent repentinae. [4,16] CAPUT XVI. Factum est autem die quadam quod de nostro exercitu uiri, tam ex equitibus quam ex peditibus, numero trecenti, nostrum pontem pabulandi gratia transeuntes, coeperunt per regionem, more suo, ut sibi quaererent necessaria, dispergi. Morem autem fecerat, et pro consuetudine induxerat, tum necessitas importuna, tum id etiam quod frequentius ab illis partibus, licet secum plura comportarent necessaria, redierant indemnes: unde sibi quamdam incautam nimis pollicebantur securitatem, abitrantes quod se perpetuo in huiusmodi continuarent successus, nec se, sicut in bellicis solet fieri negotiis, casus sinister interponeret. Quos ex urbe contuentes, egressi in maiore multitudine ciues, per pontem transeuntes lapideum, ad eos quos incautius deambulantes uiderant, sub omni celeritate contendunt: in quos irruentes subito, pluribus ex eis interfectis, reliquos in fugam uertunt. Qui, dum ad pontem nauium tanquam in castra se collaturi properarent, primis pontem occupantibus, plures ex eis uado transire cupientes, mortem inuenerunt in undis, in quibus arbitrabantur reperire salutem. Alii quoque nihilominus de ponte, licet inuiti, turbis comprimentibus ferebantur in alueum praecipites; quos ex parte plurima aquarum opprimebat uiolentia, et inuolutos pariter trahebat in profundum, absorbens auide, quod postmodum reddere denegabat. Quod postquam nostris innotuit, concurrentes ad arma loricatorum aliquot millia, flumine transmisso, hostes a nostrorum redeuntes caede, et de spoliis exsultantes habent obuiam: quos usque ad pontem ciuitatis, grauissimam in eis stragem operantes, multa prosecuti sunt instantia. At uero ciues uidentes suorum stragem et uulnera, et deficientibus compatientes, reserata porta in graui multitudine et audacia solito ampliore, pontem transeunt lapideum; et, ut suis necessarium procurarent auxilium, in nostros irruentes animosius, primum ualide resistentes, demum ui oppressos multitudinis, in fugam uertunt, et usque ad pontem contextum nauibus persequi non desistunt: in quo facto plurimi, ex nostris peditibus gladio ceciderunt, pluribus etiam submersis in flumine. De equitibus uero, dum super pontem arctius se comprimunt, hostes fugiendo insectantes, de ponte in fluuium dati praecipites, cum equis, loricis, galeis et clypeis postmodum comparere desierunt, fluentorum uoragine praefocati. Sic ergo noster exercitus non leuiorem quam qui in urbe erant, patiebatur obsidionem: nam cohibentibus eos tam ciuibus, quos latere non poterat nostrorum exitus, quam hostibus exteris, qui in siluis et montibus delitescebant, nostris insidias praetendentes, et de nostris triumphantes saepius, non erant ausi extra castra procedere, aut uictus quaeritandi gratia longius euagari; nec in ipsis etiam castris tuta satis erat mora, timentibus uniuersis, ne hostium ingens, quae ex locis plurimis congregari dicebatur, super eos repente irrueret multitudo; ita ut prudenti uiro merito posset uenire in ambiguum, utris magis timendum esset, quorumue melior esset conditio, an obsidentium, an eorum qui obsidionem pati uidebantur. [4,17] CAPUT XVII. Referre casus singulos, qui in tanta obsidione et tanto continuo tempore per loca uaria diebus pene singulis accidebant, longum esset enumerare, et historiae compendio, quod studiose quaerimus, ualde contrarium: unde, omissis specialibus, generalia prosequamur. Inter hos igitur assidui Martis euentus uarios, cum iam quasi in mensem tertium protracta esset obsidio, coepit in castris uictus deficere, et prae alimentorum inopia exercitus laborare. Cum enim ab initio maximam rerum necessariarum habuissent opulentiam, et equis eorum non deessent pabula, more imprudentium arbitrati sunt, quod se in eodem statu deberent continuare tempora, nihil sibi facientes reliquum; sed concessa abutentes ubertate, infra paucos dies quae ad multos sufficere poterant, si congruo dispensarentur moderamine, profligabant uictualia. Non erat in castris modus, nec prudentibus amica parcimonia; sed ubique luxus, ubique superfluitas: nec solum in his quae ad hominum pertinebant alimoniam, uerum et in cibis iumentorum, et in equorum pabulis, omnis omnino modus defecerat: unde factum est ut exercitus ad tantam redigeretur inopiam quod, fame inualescente, pene populus deperiret uniuersus. Colligebantur ergo ad inuicem, praebitis inter se iuramentis quod aequis portionibus et bona fide, cuncta quae lucro cederent, diuiderentur: trecentorum aut quadringentorum simul egrediebantur agmina, uniuersam perlustrantia regionem, ut sibi uictum quacunque ratione procurarent. Hi tale propositum habentes, in principio, antequam ciues ad eos egredi et insidias moliri consueuissent, dumque suburbana longe lateque gregibus et armentis, frumento, uino, et aliis redundarent alimentis, cum multa praeda, et uberibus spoliis, et uictu plurimo reuertebantur unde praedicta in castris fuerat opulentia. At nunc exhaustis locis conterminis, et Turcis, qui prius timore contabuerant, resumptis uiribus, et animositate recepta, sua loca defendentibus, aut uacui penitus reuertebantur; aut, quod saepius contingebat, interemptis omnibus, non supererat, qui uel de eorum interitu castra certificaret. Inualescebat igitur per singulos dies fames et inedia; ita ut uix pro duobus solidis, qui uni personae semel in die sumpto cibo, sufficeret, panis inueniretur. Bos uel iuuenca, quae ab initio quinque dabatur solidis, duabus marcis uendebatur; agnus uel haedulus, qui pro tribus aut quatuor denariis dari consueuerat, quinque aut sex solidis uix repertus uendebatur. Equo autem pro cibo necessario per noctem octo uix poterant solidi sufficere: unde factum erat ut qui aduenientes equorum secum deduxerant plus quam septuaginta millia, uix in castris haberent duo millia, caeteris fame et algore consumptis: quique superesse uidebantur, inedia tabescentes quotidie, et frigoris attenuati uiolentia, paulatim deficiebant. Computruerant praeterea castrorum papiliones et tentoria, ita ut multi quibus adhuc uictus supererat, consumpti frigoris inclementia, uitam exspirare cogerentur. Tanta enim erat aquarum inundantia, et pluuiarum intemperies, ut et uictus et uestes computrescerent, et non esset locus ubi aut capita, aut necessariam possent in sicco locare supellectilem. Tanta igitur lues legiones in castris oppresserat, ut iam locus deesset sepulturae, iam funeribus exsequiarum negarentur officia. Si qui autem adhuc uigoris aliquid in se uidebantur habere, ne ipsi quoque pari consumerentur periculo, aut in fines Edessanos ad dominum Balduinum, aut in Ciliciam ad eos qui urbibus ibi praeerant, aut ad alia loca quaelibet, quae in nostrorum iam deuenerant potestatem, occulte se conferebant. Sic ergo his abeuntibus, aliis uero languore et fame consumptis, aliis etiam peremptis gladio, adeo comminutus erat exercitus, ut uix eius dimidium uideretur superesse. [4,18] CAPUT XVIII. Videntes igitur Deo deuoti principes afflictionem populi et molestias quibus incessanter premebantur, compassione liquefientes et pereuntis exercitus dolore tabidi, conuenerunt ad inuicem, sicut et frequenter facere consueuerant, deliberationem habituri, quomodo et quale tantis malis possent adhibere remedium. Tandemque post multas diuersi generis opiniones, uisum est expedientius, ut quidam de magnatibus, assumpta secum exercitus parte, hostium terras ingrederentur, ut inde sibi praedam et uictui deferrent necessaria; alii uero medio tempore in castris residentes, cum omni sollicitudine exercitum tuerentur. Factumque est ita ut domino Boamundo, et comiti Flandrensi id muneris iniungeretur, domino comite Tolosano et episcopo Podiense ad custodiam castrorum derelictis. Comes enim Normannorum aberat, et dux Lotharingiae dominus Godefridus lecto decubans, graui molestabatur aegritudine. Assumptis ergo tum ex equitibus, tum de numero peditum conuenientibus copiis, et quales fatigatus exercitus poterat ministrare, in terras hostium profectus est. Audientes ergo ciues quod Boamundus et Flandrensis comes abierant, comes Normannorum aberat, dux uero infirmabatur, occasionem sumentes ex tempore et ex utroque solito maiorem audaciam, proponunt de communi consilio in nostrorum castra irruere, et oportunitatem non negligere quam principum absentia uidebatur ministrare. Conuocata igitur ex uniuersa ciuitate omnimoda multitudine, ad portam Pontis conueniunt; et reserato aditu, quidam per pontem, quidam per uadum quod erat inferius, certatim transeuntes in castra moliebantur irruere. Comes autem cum quadam equitatus manu illis occurrens, duobus ex eis interemptis, reliquos infra urbem se recipere compulit. Acciderat autem in eo conflictu quod nostri equites equum quemdam uacuum, cuius dominum ad terram deiecerant, persequerentur ut eum caperent. Quod uidens populus infelix et indiscretus, arbitrati quod nostri equites timoris causa fugerent, in fugam quoque se dederunt, et prae timore se coangustantes ad inuicem, ipsi sibi mortis causam ministrabant. Videntes igitur ciues quod nostri fugerent, nemine persequente, rursus per pontem egressi, fugientibus instant quominus, a ponte lapideo usque ad naualem pontem nostros insectantes, caedem in eis plurimam operati sunt: nostris enim se ad inuicem comprimentibus, et praepedientibus iter, partim gladio, partim flumine de equitibus quindecim, de numero peditum uiginti consumpti sunt. Quo successu hostes plurimum erecti, in urbem cum gloria se receperunt. [4,19] CAPUT XIX. At uero praedicti principes, dominus Boamundus et Flandrensium comes, qui de communi consilio pabulatum exierant, ut castrorum, uictu lato, releuarent inopiam, cum suis cohortibus hostium regionem ingressi, hunc nostrorum casum quocunque modo, factis felicioribus recompensauerunt: nam, expugnata hostium uilla quadam bonis omnibus referta, Boamundus ad partes uarias exploratores direxerat, ut de statu regionis eum redeuntes instruerent, et praedam, si possent, congregarent ampliorem. Factum est autem ut quidam ex eis reuertentes, Turcorum multitudinem in proximo constitutam renuntiarent, contra quam dominum Flandrensem cum honesto dirigens comitatu, ipse cum maioribus copiis subsequebatur, quasi opem, si deficeret, collaturus. Ille uero, sicut uir strenuus erat et magnificus, in hostes animosius irruens, non prius ad Boamundum rediit quam caeteris in fugam uersis, centum ex eis gladio peremit. Dumque uictor ad maiores reuerteretur copias, ecce exploratores alii, multo fortiores ex alio latere nuntiant acies aduenire: contra quas multiplicatis uiribus, et adaucto comitatu, eumdem Flandrensem dirigit; ipse uero cum reliqua parte copiarum pone subsequebatur in subsidium cum opus foret, descensurus. Factum est itaque praeuia Domini misericordia, ut hostibus in locis quibusdam angustioribus deprebensis, cum uideret quod neque sagittis, neque arcu, sed gladiis quominus res cum eis ageretur, pugnae huiusmodi usum non habentes familiarem, in fugam uersi sunt: quos quasi per duo milliaria insectantes, stragem plurimam in eis exercuerunt. Unde cum tropaeo redeuntes, cum equis et mulis et uberibus spoliis, et praeda multimoda, quam de uniuersa contraxerant regione, in castra sani et incolumes se contulerunt. Laetatus est exercitus de fratrum successu, et coepit a laboribus suis aliquantulum respirare; quoniam tamen praeda pauca fuerat, et quae tantae multitudini uix ad paucos dies poterat sufficere, non multum releuata est exercitus inopia. [4,20] CAPUT XX. Interea de partibus Romaniae rumor quidam moerore plenus et anxietate, uniuersorum corda perculerat, et praesentibus miseriis adiecerat cumulum tristiorem. Dicebatur enim, et uere sic erat, quod quidam homo nobilis et potens, Danorum regis filius, Sueno nomine, uir genere, moribus et forma conspicuus et illustris, eiusdem peregrinationis accensus desiderio, mille quingentos optime armatos eiusdem nationis iuuenes secum trahens, in subsidium nostris, et ad praesentem properabat obsidionem. Hic de regno patris tardior egressus, plurimum accelerauerat, ut se praecedentibus cum omni suo comitatu adiungeret legionibus; sed causis praepeditus familiaribus, non potuit assequi quod optauerat. Seorsum igitur trahens agmina, solus absque alicuius aliorum consortio principum, iter arripuerat, et uiam aliorum secutus, peruenerat Constantinopolim, ubi ab imperatore satis honeste tractatus fuerat; et cum incolumitate Nicaeam perueniens, in partes Romaniae ad exercitum properans, cum omni suo comitatu descenderat. Dumque inter urbes Finiminis et Termam castrametatus esset, et minus prouide se haberet aliquantulum, irruentibus super eum clam et de nocte Turcorum ingentibus copiis, in ipsis castris gladio perempti sunt; tamen aduenientium strepitu praecognito, sed nimis e uicino ad arma conuolant; ubi antequam plenius instructi hostes possent excipere, ab improuisa oppressi multitudine, pene omnes ceciderunt; sed tamen diu et uiriliter resistentes, ne gratis animas uiderentur impendisse, cruentam post se hostibus reliquerunt uictoriam. [4,21] CAPUT XXI. Tatinus etiam, de quo et supra fecimus mentionem, imperatoris apocrisiarius, qui quasi pro duce itineris ab eodem imperatore nostrorum exercitui fuerat adiunctus, et usque in praesentem diem nostras secutus fuerat legiones, uidens molestias quibus premebatur exercitus, timensque, sicuti et timidus erat, ne principes possent in proposito perseuerare, et populus una die sub hostium gladiis contereretur uniuersus, ad conuentum accedens principum, persuadere coepit cum multa instantia, ut soluta obsidione ad urbes et finitima praesidia, uniuersus se transferret exercitus, ubi et uitae necessaria possent abundantius reperire, et Antiochenis frequentes inferre molestias, quousque domini imperatoris exercitus, quem ex diuersis nationibus, ad infinita contraxerat millia, ut eis subsidium ministraret, circa ueris adueniret initium. Adiiciebat etiam quod, quia laboribus eorum ab initio communicare decreuerat, et tam prosperitatis quam aduersorum se optabat habere consortium, maiorem se ob communem gratiam et publicam utilitatem uelle laborem assumere; uidelicet ut ad imperatorem directo festinet itinere, exercitum maturare compellat, et de uniuersis citra urbem finibus, uictui necessaria faciat comportari. Cuius mentem, licet nostri principes extunc et ab initio subdolam cognouissent et fallacem, tamen illius uerbo, nemo se obuium dedit, nec fuit quisquam qui eius se moliminibus opponeret. Tunc, ut quocunque colore fraudem suam palliaret et commentum, tentoria reliquit, et ex plurima parte familiam; aut eorum negligens salutem, aut in occulto significans, ut ad locum destinatum die stastatuta eum sequerentur. Abiit ergo, quasi in proximo rediturus: qui postea non comparuit uir infidelis et nequam, morti perpetuae tradendus. Reliquit ergo post se perniciosum exemplum: nam ab ea die, quicunque a castris clam se potuerunt subducere, fugam occultam inierunt, iuramentorum immemores, et publicae professionis, quam ab initio uotis conceperant ardentibus. Fames tamen interim inualescebat, nec poterant principes huic tanto malo praesens aliquod remedium adhibere. Nam licet bini et bini de electis principibus, cum ingentibus alternatim copiis, hostium regiones saepe ingrederentur, et saepius uictoresque redirent ad propria; tamen nec praedas, nec uictui secum deferebant necessaria. Hostes nimirum comperta exercitus eorum qui depraedandi gratia exire consueuerant fama, greges et armenta, et si qua alia in peculiis habebant animalia, ad montes imperuios et loca transferebant penitiora, ubi nec nostris pateret accessus, et peruenientibus etiam non esset facile praedas abducere. [4,22] CAPUT XXII. Per idem tempus, cum circa exercitum de die in diem fames, et ex fame lues, et alia increbrescerent pericula, uidentes seniores populi, et qui sensus habebant magis exercitatos, peccata hominum id exigere, et Dominum ad iracundiam prouocatum, merito haec flagella populo durae ceruicis infligere; conuenientes ad inuicem, et Domini timorem habentes prae oculis, anxie deliberare coeperunt quomodo commissa celeri poenitudine diluentes, et pro culpis praeteritis condigne satisfacientes, et similia inpostorum praecauentes, indignationem Domini sibi possent reddere placabilem. Factum est igitur de mandato et auctoritate domini Podiensis episcopi, qui legatione sedis apostolicae fungebatur, et aliorum Deo amabilium pontificum, consentientibus et idipsum fieri summopere postulantibus principibus laicis et uniuerso exercitu: indictum est triduanum ieiunium, ut afflictis corporibus, animae ad orationem possent consurgere fortiores. Quo cum omni deuotione expleto, decernunt pariter, fatuas ac leues mulierculas ab exercitu sequestrare, adulteria et omne fornicationis genus sub poena mortis inhibentes, comessationes et ebrietates, et periculosum alearum ludum, incauta iuramenta, in pondere et mensura fraudem, et omnem circumuentionem, furtum et rapinam interdicentes. Quibus decretis, et uniuersorum corroboratis conniuentia, iudices etiam super horum omnium cognitione certos constituunt, quibus, et cognoscendi et animaduersionis plenam conferunt auctoritatem. Inuenti sunt tamen postea quidam harum sanctionum uiolatores, quibus per praedictos iudices, accusatis et conuictis solemniter, iuxta legum seueritatem poena pro modo culpae inflicta, alios a similibus deterrueruut commissis. Factumque est per Domini superabundantem gratiam, ut, populo ad frugem melioris uitae reuocato, ex parte quiesceret ira Domini saeuior. Statim enim dominus Godefridus, qui totius exercitus quasi singularis erat columna, de ualida aegritudine, qua diu molestatus fuerat, occasione uulneris quod ei apud Antiochiam Pisidiae ursus intulerat, plene coepit conualescere: unde totus exercitus plurimam suae afflictionis recepit consolationem. [4,23] CAPUT XXIII. Rumor interea, et fama celebris iam uniuersum repleuerat Orientem, sed nec etiam austri regna et exteras nationes intactas reliquerat, tantas Christianorum aduenisse copias, et urbem in manu ualida obsedisse Antiochenam. Unde regum quisque pro suo statu sollicitus, exploratores ad nostrum dirigebant exercitum, ut per eos de moribus et uirtute et proposito tantae multitudinis redderentur prudentiores: eratque tanta in castris eorum copia, ut pene singulis diebus, aliis abeuntibus, his qui eos miserant, statum exercitus nuntiaturi, recentes eisdem conditionibus aduenirent. Nec erat difficile huiusmodi hominibus inter nostros latere, cum linguarum habentes commercium, alii Graecos, alii Surianos, alii Armenios se esse confingerent, et uerborum idiomate, et moribus, et habitu talium personas exprimerent. Super eo quoque, ut reipublicae consuleretur, conuenientes ad inuicem, deliberare coeperunt principes quid fieri oporteret. Videntesque quod huiusmodi exploratores non facile erat a castris expellere, quoniam a praedictis nationibus, lingua, moribus et habitu penitus erant indifferentes. Interim donec plenius deliberetur, quid contra illos statuendum sit, optimum iudicant consilia sua communicare paucioribus, ne per plures diffusa usque etiam ad illos peruenirent, qui in laesionem Christianae plebis, ea essent hostibus propalaturi. Cumque nihil aliud contra talium improbitatem excogitare possent amplius, dominus Boamundus, sicuti perspicacis erat ingenii, et mentis acumine pollebat, fertur dixisse principibus: Fratres et domini, omnem istam sollicitudinem proiicite super nos. Nam nos, auctore Domino, conueniens huic morbo inueniemus remedium. Sic itaque soluto principum consistorio, quisque ad castra sua reuersus est. Boamundus uero promissi memor, circa primum noctis crepusculum, cum alii per castra pro coenae apparatu more solito essent solliciti, educi praecipit Turcos aliquot, quos habebat in uinculis, et tradens eos carnificibus, iugulari mandat; et igne copioso supposito, quasi ad opus coenae, diligenter assari praecipit, et studiosius praeparari, praecipiens suis, quod si ab aliquibus interrogati essent, quidnam sibi talis coena uellet? responderent: Quod inter principes conuenerat, ut quotquot deinceps de hostibus, aut eorum exploratoribus caperentur, omnes prandiis et principum et populi ex seipsis escas, uia simili cogerentur persoluere. Audientes igitur, qui in expeditione erant, quod talia in castris domini Boamundi tractarentur, facti admirantes nouitatem illuc concurrunt uniuersi. Quo facto, qui in exercitu erant exploratores deterriti, totum esse serium et sine simulatione, quod decretum dicebatur, arbitrantes, ex eo quod acciderat euidens trahebant argumentum: timentesque ne simile quid eis contingeret, a castris egressi, redibant ad propria, his qui eos miserant dicentes: Quoniam populus hic, quarumlibet nationum, sed et ferarum exsuperat saeuitiam: cui non sufficiat urbes, castella, et omnimodam hostium diripere substantiam; et eos uinculis mancipare, aut more hostium torquere inclementius, aut saltem occidere, nisi etiam et de carnibus eorum uentrem suum impleant, et adipe saginentur inimicorum. Exiit ergo sermo iste ad partes Orientis remotissimas; et non solum finitimas, uerum longe positas exterruit nationes. Ciuitas quoque tota contremuit, uerbi nouitate et acerbitate facti conterrita. Sicque factum est per studium et operam domini Boamundi, ut haec exploratorum pestis ex parte quiesceret, minusque nostra hostibus diuulgarentur consilia. [4,24] CAPUT XXIV. Porro Aegyptius calypha, inter caeteros infidelium principes, diuitiis et militia potentissimus, nuntios suos ad nostros direxerat principes, cuius legationis causa haec erat. A multis retro temporibus uetus odium et graues inimicitiae inter Orientales et Aegyptios ex dissimilitudine superstitionis eorum, et contrariis dogmatibus ortae fuerant, et usque in praesens, tractu continuo, inexorabiliter deductae ita ut praedicta regna mutuis congressionibus plerumque collisa, fines suos contra se porrigere, et terminos alternatim protelare certatim contenderent, sicut in primo huius operis libro dictum est diligentius. Factis uero nunc his, nunc illis, pro temporum differentia et sucessuum uarietate superioribus, regna quoque suscipiebant incrementa, ita ut quidquid uni accideret, toti alterum decessisse uideretur. Possidebat autem per idem tempus princeps Aegyptius, a finibus Aegypti usque Laodiciam Syriae uniuersas itinere dierum triginta regiones. Persarum uero soldanus, Antiochiam, regni Aegyptiorum finibus conterminam, modico ante nostrorum aduentum sibi uindicauerat tempore; et uniuersas usque ad Hellespontum, ut praediximus, occupauerat regiones. Suspectum igitur habens Aegyptius Persarum uel Turcorum incrementum, super eo plurimum congratulabatur, quod amissa Nicaea, Solimannus cum suis male tractatus diceretur, et quod circa Antiochiam nostri locassent obsidionem; Turcorum damnum sibi pro lucro reputans; et eorum molestias, pro summa sibi et suis tranquillitate. Timens ergo ne nostri ab incepto deficerent et laboris superati diuturnitate fatigarentur, nuntios dirigit familiares, assumptos ex domesticis, qui nostros principes ad continuandam obsidionem sollicitent; et eius opem et auxilium promittentes, principum sibi corda concilient et gratiam, foederent cum eis pacta et amicitiam. Qui mandatum domini fideliter exsequentes, nauigio uecti, in nostrorum castra peruenerunt, pro his omnibus quae iniuncta fuerant, ualde solliciti. Hi, licet a nostris principibus satis hospitaliter et honeste suscepti fuissent et ad eorum colloquium, ut iniuncta nuntiarent, frequenter admissi; nostrorum tamen tolerantiam, uires et armorum genus admirantes, et laboris patientiam, suspectas habebant tantae multitudinis copias, quod futurum erat, animo praesagientes; nam quod ille fraudulenter in aliorum supplantationem tractabat, id in se postmodum coactus est experiri. Nam Antiochena urbe deuicta et Christianae restituta fidei et pristinae libertati, quidquid ab eadem ciuitate, usque ad riuum Aegypti, qui Gazae conterminus est, itinere dierum quindecim, fidelis hodie detinet populus, totum ab eius uiolenta dominatione per omnipotentis Dei gratiam, ab eo sibi potenter uindicauit.