[3,0] LIBER TERTIUS. [3,1] CAPUT PRIMUM. Descriptio urbis Nicaenae, et eius praerogatiuae; quod Solimannus, qui in ea dominabatur, ex uniuerso Oriente Turcorum ingentes contra nostros collegerat copias, latens insidiis, ut nostros irrueret. Est autem Nicaea una de urbibus Bithyniae, quae ad Nicomediam eiusdem regionis metropolim, more suffraganearum urbium prius habuit respectum; postea uero a domino Constantino Augusto seniore a iurisdictione illius emancipata est, ob reuerentiam sanctae synodi primae, quae in ea conuenit. In hac enim, temporibus domini Syluestri papae, et uiri uenerabilis Alexandri Constantinopoli patriarchae, et praedicti Constantini Augusti sancta synodus trecentorum decem et octo Patrum aduersus impietates Arii, et sequacium suorum congregata est. Quae eorum pernicioso languore damnato, et sanctorum testimoniis ueritate declarata uniuersae Ecclesiae Dei, fidei formam intemeratam praebuit. In hac eadem postmodum, tempore domini Constantini Augusti piissimi Irenae filii, iterum conuenit septima synodus generalis aduersus Iconomachos, id est impugnatores sanctarum imaginum, sub domino Adriano Romano pontifice, et uiro uenerabili Tharasio Constantinopolitano patriarcha: in qua praedicti haeretici dignam pro meritis ab orthodoxa Ecclesia, contra suam perfidiam, damnationis tulerunt sententiam. Est autem ciuitas situm habens commodissimum, in planitie constituta; non longe tamen a montibus, quos pene ex omni parte habet in circuitu, agrum optimum, glebam uberem, siluarumque et nemorum nihilominus multas habens commoditates. Sed et lacus multae latitudinis et longitudinis maximae, iuxta praedictam urbem positus, in occidentalem porrigitur plagam, per quem nauigio ex diuersis partibus, ciuitati maximum praestans munimen, ipsis moenibus, uentis intumescens, illiditur. Ex reliquis autem partibus circa murum uallum erat in circuitu, ex influxione fontium et riuulorum restagnans: quod plurimum accedere uolentibus ad urbem impugnandi causa, ministrare poterat impedimentum. Erat autem praeterea bellicoso referta populo, muris et turribus sublimibus et ualde densis opere solido compactis, insignis admodum et munita, ita ut accedentes nostri et urbis mirarentur munimen, et operis soliditatem. Huius urbis, sicut et regionis totius, et adiacentium simul prouinciarum dominus erat quidam Turcorum potentissimus satrapa, Solimannus nomine, cognomento Schah, quod Persarum lingua rex interpretatur, homo uafer et strenuus. Qui, audito nostrorum aduentu, et super hoc ualde sollicitus, multo ante in Orientem descenderat, ab illarum regionum principibus, contra fidelium aduenientes copias, imploraturus auxilium. Effeceratque persuasionibus et multa precum instantia, nec non et stipendiorum interuentu, quod infinitas tum ex Perside, tum ex adiacentibus prouinciis secum adduxerat Turcorum copias; sperans quod eorum fretus auxilio, ab imminentibus periculis urbem praedictam et regionem uniuersam posset eripere. Has tamen uniuersas prouincias (quae a praedicto Hellesponto usque in Syriam itinere triginta dierum, et a nostro mari Mediterraneo usque in septentrionem totidem dierum itinere protenduntur), modico ante tempore praedicti Solimanni patruus, Belfetoth nomine, maximus Persarum soldanus tempore Romani, qui cognominatus est Diogenes, imperatoris Constantinopolitani; qui ante hunc Alexium fuerat tertius, occupauerat uiolenter, et easdem praedicto ex plurima parte tradiderat Solimanno. Possidebat ergo, et iure proprietatis uindicabat sibi uniuersas prouincias a Tarso Ciliciae usque ad Hellespontum; ita ut e conspectu Constantinopolitanae ciuitatis procuratores suos haberet, qui consuetudines a transeuntibus exigerent, tributa et uectigalia regionis uniuersae ad utilitatem domini sui colligentes. Ipse autem cum ea, quam tanto labore collegerat, multitudine, in montibus uicinis, uix a nostro exercitu decem distans milliaribus, opportunitatem quaerebat quomodo super nostros cum suorum salute posset irruere, et urbem ab eorum inquietudine liberare. [3,2] CAPUT II. Nostri urbem acrius impugnant: ciues tamen per lacum liberum habent discursum. Solimannus consolatoriam ciuibus mittit epistolam. Peruenientes igitur ante praedictam urbem nostri exercitus, acrius eam impugnare, confusis tamen agminibus, necdum castris certo ordine dispositis, coeperunt. Tamen qui praesentes erant, loca sibi certa deputantes, et his qui uenturi erant, congrua designantes, ad id specialiter omnimodam dabant operam, ut ciuibus introitum negarent et exitum. Lacus tamen, qui ciuitati, ut praediximus, erat coniunctus, huic eorum nimis obstabat proposito. Nam et inuecti et egredientes, paratis nauigiis, pro libero arbitrio ad partes uarias indemnes ferebantur. Nostri autem cum nauium prorsus nullam haberent copiam, eorum discursus minime poterant impedire. Tamen id omnimodis procurabant, ne terrestri ad eos accederetur itinere, uias et introitus cum omni sollicitudine obseruantes. Factum est autem quod praedictus Solimannus, intelligens urbem suam obsidione molestari, ut ciues consolaretur, et ad resistendum plenius animaret, mittens duos de familiaribus suis, qui ad urbem per lacum nauigio descenderent, uerba consolatoria per eosdem ciuibus dirigit in hunc modum: Aduentum in huius felicis barbari populi, qui circa urbem nostram obsidionem locare praesumpsit, non est opus ut multum formidetis. Nos enim cum ingenti fortium et nobilium uirorum comitatu in uicino sumus constituti, maiores adhuc quae nos subsequuntur, exspectantes copias: eritque in proximo, ut collectis in unum uiribus, in eorum castra repente irruamus. Unde et uos quoque estote parati, ut nobis exterius irruentibus, uos etiam reseratis aditibus egredientes instetis unanimiter, nobis opem collaturi. Sed neque eorum suspectam uos oportet habere multitudinem, de remotis enim partibus, et a solis occasu descendentes, longi diuturnitate itineris, et laborum impendio fatigati, neque equos habent, qui belli pondus sustinere ualeant; nec ipsi nobis qui recentes uenimus, uiribus et conatu pares poterunt reperiri. Et uos ipsi tenetis memoriter, quam facile de ingenti eorum triumphauerimus multitudine, una die plusquam quinquaginta ex eis millia exterminio mandantes. Confortamini igitur, et nolite timere; cras enim ante horam diei septimam, plenam recipietis consolationem, ab hostibus expediti. [3,3] CAPUT III. Capitur epistolae baiulus, et uniuersa principibus hostium reserat secreta. Comes Tolosanus (qui solus aberat) uelox accedit, a principibus reliquis citatus. Igitur qui missi fuerant, quaerentes unde commodius enauigare possent, secus ripam applicuerunt. Dumque lustrantes quaerunt aptiorem introitum, alter, nostris in eos irruentibus, subito captus est; alter in tumultu gladio confossus interiit. Qui uero captus est, incolumis ante principes deductus, minis et terroribus ad confessionem perductus est, ut plane cuncta edissereret: cuius gratia, et a quo missus aduenisset. Constitit autem eius relatione, quod Solimannus eos ad denuntiandum ciuibus eius aduentum direxerat; quodque in uicino constitutus, ingentes conuocauerat copias, die altera in castra nostra clam irruiturus. Compertum igitur habentes nostrarum legionum capitanei, quod praedictus Solimannus maturaret accedere, praedictum hominem praecipiunt custodiae mancipari: et missis cursoribus, dominum comitem Tolosanum et episcopum Podiensem, qui nondum ad eos peruenerant, quantocius monent properare. Illi uero suscepta fratrum legatione, sollicitudine non pigri, omnem arguentes moram, et tota nocte insistentes itineri, ualde mane ante solis exortum, cum ingenti multitudine erectis uexillis, in armorum fulgore et maximo strepitu castris se intulerunt. Vixque sarcinas deposuerant, ut cum aliis in loco sibi deputato se collocarent; cum ecce circa horam tertiam, sicut ille qui in uinculis detinebatur, praedixerat, praedictus Solimannus cum ingentibus equitum copiis, qui ad quinquaginta millia aestimabantur, de montibus descendens, ad plana se contulerat, ad urbem accessurus. Quod nostri uidentes, protinus ad arma conuolant, monentibus lituis; et clangore cornicinum cohortes excitant, instruunt agmina, instaurant acies; et obseruata rei militaris plenius disciplina, cuius experientiam habebant omnimodam, et usum familiarem, nihil de contingentibus omittentes, ad occurrendum hostibus se accingunt. [3,4] CAPUT IV. Solimannus de montibus descendens, in castra uiolentus irruit; sternitur eius exercitus; signa uictoriae ad imperatorem diriguntur; ille principes remunerat. Solimannus igitur praemissa quadam acie, in qua erant equitum decem millia, ad portam properabat Meridianam, quae domino comiti Tolosano ad custodiam erat deputata. Ignarus enim de aduentu eiusdem comitis, sicut heri et nudius tertius eam arbitrabatur reperire posse uacantem; sed opinione frustratus, ibi pene maiores quam alibi reperit copias. Horum tamen ignarus omnium, ad locum praedictum festinans, cum multo impetu in domini comitis irruit legiones, quae adhuc uix sarcinas deposuerant. A quibus exceptus mirabiliter, confractis conatibus, et priore penitus acie dissoluta, iam in fugam uersi erant: cum ecce Solimannus cum maioribus subsequens copiis, eis refundens animos, qui iam erant dissoluti, secum iterum in nostros redire compulit. At uero dux, dominus quoque Boamundus, et comes Flandrensis, cum suis expeditionibus ad unguem armati, uidentes hostium maiores aduenisse cuneos et turmas densiores, praeque graui multitudine et animosa instantia, comitis exercitum supra uires fatigari, irruunt unanimiter; et hostium se inferunt legionibus, gladiis et lanceis cominus instantes. Cumque hostes quasi per unius horae spatium resistendi uires et animum uiderentur habuisse, interfectis ex eis quasi ad quatuor millia, et captiuatis nonnullis, in fugam uersi sunt. Nostri uero hac prima uictoria, opitulante Domino, potiti, obsidionem continuant, castris per gyrum sine interuallo dispositis. Ab ea ergo die neque praedictus Solimannus, neque infidelium principum aliquis, simile aliquid ausus fuit attentare, quandiu in obsidione perstiterunt. Optime porro in eo conflictu se habuerunt praedicti principes; sed et dominus Tancredus, Galterus quoque de Garlanda, Francorum regis dapifer, Guido etiam de Porsessa, et Rogerius de Barnauilla, celebrem sibi in eo negotio comparauerunt famam. Nostri igitur ad incutiendum terrorem hostibus de capitibus occisorum intra urbem plurima iniici machinis iaculatoriis praeceperunt; et ex eis mille et de captiuis aliquot ad imperatorem dirigentes, plurimum eius per hoc sibi gratiam comparauerunt. Unde et pecuniam non modicam, et holosericorum diuersa genera ad remunerandos exercituum principes, multa cum liberalitate direxit, praecipiens, ut et uictui necessaria et rerum uenalium, cum omni plenitudine, et sine dilatione ad eos deferatur commercium. [3,5] CAPUT V. Locantur principes deputatis sibi stationibus, et urbs undique obsessa impugnatur; quidam nobiles procumbunt in acie. Visum est igitur principibus nostris expediens esse ad propositum, urbem ex omni parte, ut praediximus, obsidione uallare; et principes congruis locare stationibus, ut ingruente ciuibus undique molestia, eos ad deditionem compellerent facilius. De communi igitur consilio, aequis portionibus ambitum diuidunt, singulas singulis deputantes principibus: dominumque ducem cum duobus fratribus suis, et eorum legionibus ab orientali parte locant. Dominus uero Boamundus, cum domino Tancredo, et aliis principibus, qui eum secuti fuerant, quorum superius nomina posuimus, cum suo iterum exercitu, partem urbis septentrionalem obtinuit. Comes uero Flandrensis et princeps Normannorum, cum suis iterum cohortibus, iuxta praedictos in ordine locati sunt. Australem uero plagam Raimondus Tolosanus comes et episcopus Podiensis, cum suis consortibus sibi obtinuerunt deputatam; iuxta quem dominus Stephanus Blesensium comes et Carnotensium, cum domino Hugone Magno et aliis quibusdam inclytis et nobilibus uiris castra locauerat. Sic igitur ex omni parte urbe uallata, placuit principibus, ex uicina silua sumpta ad eos usus competente materia, machinas ad suffodiendum murum habiles et necessarias, quas uulgo Scrophas appellant; itemque iaculatorias, quas uulgari appellatione Mangana dicunt, et petrarias sub omni celeritate fabrefieri. Vocatisque artificibus omnimoda instant diligentia, ut opere consummato urbem satagant impugnare Dumque in eo desudarent attentius, et urbem frequentibus congressionibus, septem hebdomadarum curriculo hostiliter impugnassent, quadam die indicto de more conflictu, duos nobiles et magnificos uiros et in armis strenuos, dominum uidelicet Balduinum cognomento Calderon, et dominum itidem Balduinum de Gant, alterum iactu lapidis, alterum sagittae ictu dum in expugnatione urbis decertant animosius, miserabili amiserunt infortunio. Post hoc etiam, dum ex consilio et decreto principum rursum exercitus iteraret assultum, Willelmus comes de Foreis et Galo de Insula, dum in eo conflictu nimium feruentes, hostes lacessunt, sagittis transfixi interierunt; Guido quoque de Porcessa, uir nobilis de regno Francorum, ualida ibidem correptus aegritudine, carne solutus est. Super quorum casu consternatus plurimum Dei populus, eos honeste tradidit sepulturae; exsequias, quales uiris nobilibus et magnificis exhiberi solent, intuitu pietatis charitatisue, impendentes. [3,6] CAPUT VI. Machina quaedam muro applicata, a ciuibus obteritur, sub qua multi nostrorum pereunt. Lacus nostrorum obstat conatibus. Quadam iterum die dum omnes in circuitu principes, suas certatim ad murum applicarent machinas; et modis quibuscunque poterant, muros debilitare, et sibi parare introitum niterentur, otium et desides ferias, strenuorum more, declinantes, comes Hermannus et Henricus de Ascha, de regno Theutonicorum uiri nobiles et inclyti, instrumentum quoddam artificiose satis compositum, familiarium et domesticorum suorum conatu et uirtute multa, moenibus applicant. Erat autem machina quercinis trabibus contexta, in cuius ambitu robustos intexuerant parietes; ita ut introducti equites uiginti, uiribus robustissimi, ab omni telorum immissione et iactu, etiam maximorum molarium, qui intromissi erant ad subfodiendum murum, uiderentur consistere posse securi. Quae tandem machina, ut praediximus, muris applicata, instantibus desuper ad muri defensionem ciuibus, magnorum impulsu lapidum ita penitus contrita est ut, solutis compagibus, eos qui infra se erant comprimeret uniuersos. Condoluit itaque praedictis nobilibus (eo quod inutiliter, non sine sumptu, consumpta esset multorum dierum opera) populus uniuersus; condoluit et uiris fortibus, qui casu tam miserabili occubuerant. Spe tamen potiundae uictoriae se inuicem consolabantur, eoque maxime, quod uitam meliorem non diffiderent esse consecuturam eos, qui in huiusmodi negotio animas pro Christo poneret. Instar enim martyrii non immerito reputabant in agone huiusmodi uitam amisisse. Unde, morte contempta, uitam pro nihilo ducentes praesentem, quibuslibet periculis se obiiciebant confidentius, ea spe facti animosiores. Instabant igitur principes ad urbis expugnationem per circuitum unanimiter; et ut quisque in parte sibi deputata sollicitum se exhiberet, et obsessos molestaret amplius, gloriosum reputabat; feruebat opus impendio, et assiduis congressionibus, et pugna pene continua requies ciuibus negabatur. Lacus tamen ciuitati adiacens, nostrorum maxime praepediebat operam, et studium citra optatam detinebat efficaciam, ciuibus omnimodam praebens consolationem. Nam per eum nauigantes, liberius uictus et alimentorum inferebant copias, et armentorum nonnunquam, uidentibus nostris et contradicere non uolentibus, multitudinem introducebant. [3,7] CAPUT VII. Nostri naues a mari deferunt in plaustris; lacum occupant; ciues nostrorum admirantur argumentum, et desperant. Conuenientes igitur Deo amabiles principes, super eo specialiter deliberant articulo qua ratione huic malo commodius possint occurrere; et tandem placuit in communi ut, missa populi parte maxima, et equitum etiam cum eis aliquot legionibus ad mare, naues inde siue integras, siue per partes dissolutas, super currus et uehicula, uel alio quocunque artificii genere usque ad lacum pertrahant, alioqui futurum ut, euacuatis eorum conatibus, consumptis studiis et impensis, res in irritum deducatur. Porro peruenientes ad mare, quibus id muneris erat iniunctum, uias eorum et propositum Domino misericorditer dirigente, naues reperiunt mediae cuiusdam quantitatis: quas a domino imperatore facilius impetratas educentes de mari, sicco locauerunt in littore. Copulatisque ad inuicem tribus aut quatuor plaustris, prout nauium longitudo deposcebat, eisque desuper impositis, unius noctis spatio per milliaria septem uel amplius, funibus, humeris et ceruicibus hominum et equorum impositis, usque ad praedictum pertraxerunt lacum. Erant autem et inter eas quaedam non ita modicae, sed quae centum aut quinquaginta pugnatorum numerum possent recipere. Receptis igitur nauibus, et in lacum depositis, laetatus est supra modum Christianus exercitus; et concurrentibus uiris ad lacum primoribus, remiges inducunt, nauigandi habentes peritiam; et simul cum eis uiros in armis strenuos, et animositate commendabiles, spem habentes omnino certam, quod, auctore Domino, urbem essent in proximo habituri. At uero ciues solito plura in lacu uidentes nauigia, admirati sunt, haerentes an suorum esset apparatus, qui eis subsidia ministrare curaret, an hostium. Tandemque cognito quod nostri multis laboribus a mari deductas et terrestri deuectas itinere eas in lacum immisissent, nostrorum admirati sunt et uires et argumentum, quod rem desperatam, et pene impossibilem effectui mancipassent. [3,8] CAPUT VIII. Iterum ex omni parte ciuitas oppugnatur. Comes Tolosanus contra se positam turrim machinis et omni arte debilitare nititur; sed, resistentibus ciuibus, opera consumitur. Praeoccupato itaque, classe immissa, ciuium per lacum discursu, decretum est publice et uoce indictum praeconia, quatenus legiones singulae, sicut sub certis principibus erant constitutae, ad impugnandam urbem denuo uiriliter armarentur, et maiore solito instantia, quantas possent ciuibus inferrent molestias. Sicque singuli principes suos animantes exercitus, et armatos ad congressum dirigentes, factus est assultus longe solito asperior. Machinis quoque instantes animosius, alii murum suffodere, alii magnos contorquere molares ad debilitanda moenia satagebant. Erat autem in parte australi, quae domino comiti Tolosano ad impugnandum erat deputata, turris quaedam, sublimitate simul et grossitie caeteris notabilior, iuxta quam praedicti Solimanni uxor dicebatur habere domicilium: ad hanc deiiciendam comes omne studium iam per dies aliquot impenderat; sed inutiliter. Nam, cum duabus machinis iaculatoriis eam continuis iactibus flagellasset instantius, prae operis soliditate lapidem etiam unum ex ea dissoluere non poterat. Unde, ne ab incepto quasi uictus desisteret, instantiam ingeminans, tormenta etiam multiplicat et contortis maioribus saxorum molibus, et mirae soliditatis cautibus immissis, rimas coepit agere, et in puluerem ictibus fatigata resolui. Quod uidens exercitus, adunata manu se inuicem cohortantes uallum exsuperant: et ad murum accedentes, praedictam turrim deiicere, aut saltem perforare nituntur. Ciues autem compertum habentes quod praedicta turris ruinam minaretur, eam interius lapidibus et caemento repleuerunt, ut si forte murus aut suffossus, aut tormentis debilitatus corrueret, opus nouum pro uetusto succederet, et penetrare uolentibus praestaret impedimentum. Nostri tamen sub testudine latentes solidissima, quam uiolenter secus murum appulerant, murum suffodere nitebantur. Tandemque effectum est ut foramen, quo duo armati uiri facilius possent intrare, ferreis instrumentis et multo labore conficerent. Ciues autem e conuerso, importune insistentibus omnino resistere, argumenta argumentis, et uires uiribus non inferiore spiritu obiectare unanimiter parati, arcubus et balistis, et omni armorum genere, lapidum quoque contorsione pugillarium, hostes a se repellere, et illatas propulsare nitebantur iniurias. [3,9] CAPUT IX. Factum ducis Godefridi memoriale. Ciues in machinas nostras ignem immittunt; casus cuiusdam uiri nobilis lamentabilis. Erat autem inter eos, qui murum ab impugnantibus tuebantur, quidam caeteris improbrior, corpore quoque et uiribus notabilior, qui arcu in nostros multam operabatur stragem. Insuper etiam et de successu, quo diu nimis usus fuerat, intumescens, nostros probris afficiebat et contumeliis, desides eos uocans et timiditatis obiiciens titulum. Erat autem hic in ea parte ita importune desaeuiens, quae domino duci et suis cohortibus ad impugnandum erat deputata: quod uir illustris non perferens dominus Godefridus, sumpta balista locum quaerens opportunum, manus contra praedictum caussatorem dirigit, et telo per uitalia directo, confossum et exanimem ad terram deiicit, iustam pro his omnibus quae nostris intulerat rependens uicissitudinem. Quo facto, caeteros eiusdem operis consortes, qui in ea parte illius exemplo animati, resistebant animosius, maxime deterruit; ita ut minus minusque et missilia contorquerent, et iacularentur conuicia. Alii tamen, qui in caeteris partibus pro urbis defensione desudabant attentius, facti huius ignari, nihilominus de turribus et muris tota se tuentes diligentia, in nostros et caedem et uulnera totis uiribus procurabant exercere; picem quoque, oleum, et aruinam, et caetera quae incendiis solent fomitem ministrare, et accensas faces in nostras machinas dirigentes, eas ex parte plurima, ubi non obseruabantur diligentius, consumebant. Quibus autem in parte australi ad expugnandam praedictam turrim erat labor sedulus, curam ad idipsum continuabant et studium; sed uidentes quidquid hesterna die in muro suffoderant, totum nocte secuta reparatum, coeperunt fieri remissiores, uidentes quod non proficerent. Dumque pene desisterent ab incepto, ecce quidam ualde strenuus et nobilis eques de exercitu comitis Normannorum, sui exemplo uolens alios animare, lorica indutus et galea, et opertus clypeo, uallum transiens, ad murum accessit imperterritus, nouam lapidum structuram, quam eadem nocte ciues opposuerant, uolens conuellere; et foramen quod hesterna die factum fuerat rursus aperire; sed, instantibus desuper cum omni importunitate ciuibus, nec aliorum quisquam ut opem ferret ausus fuit accedere, nec ille potuit consummare propositum: magnis enim lapidum molibus ibi secus murum contritus, cernentibus nostris, nec subuenire uolentibus, interiit: cuius corpus exanime, uncis ad se ferreis subleuantes, infra moenia suis expositum ludibriis deiecerunt; tandemque lorica nudatum et galea, ad nostros reiecerunt extra moenia. Quo debitis exsequiis sepulturae tradito, fleuit super eum populus, eius plurimum commendans animositatem et mortem eius in conspectu Domini reputans pretiosam, per quam eius animam electis spiritibus non dubitabant sociandam: omnium enim, ut praediximus, una mens erat et eadem sententia, eos qui sic in acie procumbebant, uitam mereri perpetuam, et in parte sortis sanctorum praedestinato collocari in lumine. [3,10] CAPUT X. Quidam principibus se offert artifex, machinam construit, turrim suffodit, suffossam diruit. Interea de more, quem sibi fecerant adinuicem, conuenientes nostrarum legionum Deo deuoti principes, compertum habentes quod non proficerent, sed potius inutiliter operam consumerent et studium, apud se quaerunt diligentius, deliberatione proposita, quo in tanta necessitate opus sit consilio. Dumque circa id insisterent, plurimum anxietatis sustinentes, ecce quidam Longobardus natione, accedens ad principes, uidens quod omnium artificum eluderentur argumenta, et labor sine fructu deperiret, huius artis professus est se habere peritiam, asserens, quod si ei sumptus de publico ad operis consummationem sufficientes, et necessarii ministrarentur, ipse, auctore Domino, infra paucos dies turrim praedictam, sine damno nostrorum ad terram deiiceret; et late patentem introitum omnibus ingredi uolentibus, ministraret. Sumptibus igitur de publico ministratis ad omnem sufficientiam, et salario insuper condigno pro eius laboris recompensatione designato, subiecta pro uotis materia, machinam miro construit artificio: ita ut qui intus erant, nolentibus hostibus, sine suo periculo secus murum eam possent applicare; et interius latentes, murum suffodere non timerent, quod ipso rerum experimento plenius edocuit ad euidentiam. Nam composito et armato undique pro sua uoluntate instrumento, uiros fortes et loricatos, armis et ferreis instrumentis, ad suffodiendum murum necessariis instructos, sub eadem secum colligit machina; quam etiam cum suis opificibus probe nimis, et argumentose plurimum, trans uallum positam moenibus applicat. Ciues autem solita instantes proteruia, immissis magnis molaribus, et igne superiniecto, quae omnia propter culminis arduitatem et latera deuexa, quoniam inhaerere non poterant, ut damnum subiectis irrogarent, de consueto auxilio coeperunt diffidere; et instrumenti, quod nullatenus laedere poterant, robur admirantur, et artificis argumentum. Qui autem sub ea latebant testudine, securi penitus ab hostium insidiis ad infringendum murum, et turrim subuertendam totis instant uiribus; et conuulsorum loco lapidum stipites supponunt, et ligneam materiam; ne parte muri inferiore suffossa, subito corruat pars superior et machinam comprimat, quae tantae pondus magnitudinis, et immensitatem ruinae nullatenus ferre poterat. Facta igitur tanta suffossione, quae ad turris deiectionem sufficere posse uidebatur; et sustentaculis quae murum casurum sustentabant igne supposito, et nutriendis ignibus apta subiecta materia, machinam relinquunt, ad suos cum omni celeritate se conferentes. Factumque est, ita ut circa noctis medium, omni fulcimentorum consumpta materia, et ignibus edacibus in cineres redacta, turris cum tanto fragore ceciderit, ut etiam remotos quodam horrore concuteret; et terraemotus instar corda conturbans et ingerens formidinem, ad quem sonitum excitae legiones, ad arma conuolant, animos induunt, tanquam urbem uiolenter ingressuri. [3,11] CAPUT XI. Uxor Solimanni cum duobus filiis fugiens capitur. Desperant ciues; cum Tatino Graeco de deditione tractant; mittuntur ad imperatorem super eo a principibus nuntii. Solimani uero uxor, quae hactenus urbis obsessae molestias multo labore pertulerat, turris casu, femineo more perterrita, paratis nauibus urbe clam egressa, ad loca tutiora se cum ancillis et familiaribus transferre proposuerat; sed nostri, qui per lacum in nauigiis erant, ad cohibendos introitus exitusque ciuium deputati, dum studiosius more prudentium cuncta perlustrant, abeuntem reperiunt, capiunt repertam; et captam cum duobus filiis tenellis admodum, principibus repraesentant, qui sub arcta custodia cum aliis concaptiuis eam praecipiunt diligentius obseruari. Ciues autem et de aditu hostibus patefacto et de captiuitate tantae feminae, mente plurimum consternati, prorsus de uiribus diffidentes, missa legatione, a principibus inducias postulant, de sua deditione cum eisdem tractaturi. Tatinus autem, de quo superius mentionem fecimus, praesentiens, sicuti uir erat uersutissimus, populi a sui tuitione deficientis uoluntatem, maiores ciuitatis conuenerat, monens ut in sui deditione dominum imperatorem honorarent, proponens quod hic peregrinorum exercitus, qui praesens erat, ad alia properabat negotia; nec ex principali proposito, sed incidenter, et quasi praetereundo in eam descendissent obsidionem. Dominum autem imperatorem circa se positum haberent perpetuo, de cuius commendabili plurimum possent clementia praesumere, et semper exspectare meliora. Optimum ergo erat, ut in eo facto imperatorem, hominibus ignotis et genti barbarae praeponerent, ita ut in eius manu fieret deditio, quam declinare non poterant; et per eos urbem reciperet imperator, cuius non multis retro temporibus, per Turcorum uiolentiam, imperium iniuste amiserat. His et huiusmodi persuasus ciuium conuentus, in manu imperatoris eligunt urbem, personas quoque suas et omnem substantiam salua incolumitate, resignare; nec tamen id nostris molestum fuit principibus; quippe cum ad alia tota eorum properaret intentio, nec his inhaerere eorum esset propositum; sperantes tamen, quod iuxta pactorum tenorem, salua essent exercitui in solatium laboris et damnorum quae pertulerant, spolia ciuitatis. Captiuos tamen de fratribus, quos tum saepe dictus Solimannus tum de exercitu Petri Eremitae, apud castrum Ciuitot, tum etiam quos ciues in obsidione ceperant, libertati restitutos, noster recepit exercitus uniuersos antequam de eorum deditione uellent tractari sermonem, et eorum in hac parte uotis satisfacere. Factum est igitur, quod de principum conniuentia et populi consensu missi sunt ad imperatorem nuntii, dicentes: Principes et Christianus exercitus, qui apud urbem Nicaenam in eius obsidione pro Christi nominis amore fideliter laborauerunt, eam auctore Domino, multa sollicitudine et urgente instantia compulerunt ad deditionem. Unde nos ad tuam dirigentes serenitatem, monemus et exhortamur attentius, quatenus ad partes illas de tuis principibus cum sufficientibus expeditionibus aliquos mittere non moreris, qui urbem traditam ad honorem tui nominis conseruare ualeant; et captiuorum multitudinem hinc transferre sint idonei. Nos enim, urbe uestrae celsitudini resignata, iter quod semel assumpsimus, auctore Domino, prosequi non differemus. [3,12] CAPUT XII. Imperator, missis nuntiis, urbem recipit; principibus gratias agens, munera mittit. Indignatur populus; pacta confracta queritur; captiuos Constantinopolim ductos, imperator remittit ad propria, muneribus honoratos. His auditis, laetabundus imperator et gaudens, quosdam de familiaribus suis, de quorum fide praesumebat et industria, cum ingentibus copiis, ad partes illas dirigit, qui et urbem suscipiant, et communiant susceptam; omnem captiuorum substantiam, tam in auro et argento, quam in quolibet supellectilis genere sibi uindicantes: singulisque principibus dona mittens ingentia, eorumque litteris et uiua uoce captans beneuolentiam; grates pro tam honesto seruitio, tantoque imperii, quod per eos accesserat, incremento, refert ingentes. Verum populus et secundae manus homines, qui ad hoc in praedictae urbis orbis obsidione studiosius desudauerant, ut de spoliis captiuorum ciuium, et de substantia multiplici infra urbem reperta, rerum suarum dispendia quae pertulerant, resarcire possent; uidentes, quod non satis aequa mercede eorum remuneraret labores; quodque publicandum erat ex compacto, rebus familiaribus et fisco inferre suo proponeret, aegre nimis tulerunt, ita ut poeniteret eos et impensi laboris et sumptuum, quos, ut eis uidebatur, inutiliter attriuerant. Sed et principes eumdem imperatorem, circa pactorum tenorem malitiose uersatum constanter asserebant. Nam in pactorum serie quae inter eos inita fuerant, haec formula dicebatur interserta: Quod si aliquam de urbibus, quae eius imperii fuerant, tota illa eorum profectione, usque in Syriam, praeuia Domini misericordia, capi contingeret, urbe cum adiacentibus pertinentiis imperatori restituta, praeda, manubiae, et uniuersa reliqua substantia, exercitibus, in laboris remunerationem et refusionem impensarum omnino cederet sine contradictione. Et licet nostris satis facile et in expedito esset, imperatoris familiam longe ab urbe repellere, et ad dominum suum remittere uacuos idque iure fecisse uiderentur; nam iniquum est ei fidem seruari, qui contra pacta nititur uersari: tamen timorem Domini habentes prae oculis et ad maiora festinantes, uerbum de communi prouidentia dissimulant; populumque moleste id ferentem, honestis comprimunt persuasionibus, ut expediti proposito ualeant satisfacere. Graeci uero qui ad hoc missi fuerant, urbem ingredientes, susceptis armis ciuium, et deditione completa, exeuntes ad castra, et statuti coram principibus, pro uita ciuium et incolumitate supplicant, dicentes eo domino imperatori urbem restituisse, et suas iugo illius potestatis ceruices mancipasse. Sic ergo urbe capta, et copiis quae sufficere uidebantur ad urbis tuitionem deputatis, Solimanni uxor cum duobus filiis, de quibus praediximus, et captiuorum ingenti multitudine Constantinopolim translata est, ubi ab imperatore non solum clementer, uerum et liberaliter nimis tractati, infra paucos dies libertati pristinae sunt restituti. Id autem ea fecisse dicitur intentione, ut et Turcorum sibi reconciliaret gratiam, et in nostram propensiores suis beneficiis excitaret iniuriam; et alios, si quando urbem casu quolibet contingeret obsideri, a deditione simili non deterreret. Capta est autem urbs Nicaea anno ab Incarnatione Domini 1097 mense Iunio, 20 die mensis. [3,13] CAPUT XIII. Soluta obsidione iter arripuit exercitus. Diuiduntur ab inuicem principes. Solimannus cum innumeris copiis iterum occurrit. Soluta igitur obsidione, de mandato principum, iterum ad proficiscendum inuitatur exercitus, et compositis sarcinis, III Kalend. Iulii iter arripiunt. Cumque per biduum iunctis legionibus incessissent, casu nocte illa secus quemdam pontem, aquarum commoditatem secuti, castrametati sunt, unde summo diluculo ante lucis exortum, dum adhuc essent tenebrae, rursus ad iter se accingentes, transito ponte, siue casu, siue ex industria, diuisi sunt principes ab inuicem, cum suis expeditionibus. Dominus enim Boamundus et Normannorum comes, et Stephanus comes Blesensium, Tancredus etiam et Hugo comes de Sancto Paulo, laeuam secuti, seorsum illa die profecti, in uallem peruenerunt cui nomen Gorgoni: ibique secus ripam fluuii decurrentis, pascuorum habentes commoditatem et graminis circa horam nonam castra locauerant, ubi et noctem illam, solliciti tamen, locatis in gyrum excubiis, quietam transegerunt. Reliqui uero omnes dextram tenentes, illam compleuerunt diaetam; et uix a praedictorum castris duobus distantes milliaribus, in locis itidem pascuis, et aquarum habentibus commoditatem, castra composuerant. Solimannus uero, illatae memor iniuriae, et ad animum reuocans sine intermissione, quomodo per illos urbem egregiam, uxorem et filios amisisset, ad id totis uiribus anhelabat ut eis uicem rependeret, et aliquas, si posset, eis praestrueret insidias. Conuocatis itaque ingentibus denuo militum copiis, nostrorum a laeua, aequis pene passibus, subsequebatur exercitum; in quo etiam exploratores habens, qui de statu proficiscentium, eum indesinenter redderent doctiorem, praestolabatur assidue quomodo, sumpta occasione opportuna in eos posset irruere. Cognito autem per eosdem quod diuisus esset exercitus, et pars altera quae uiribus et numero minor uidebatur, sibi erat uicinior, horam ratus inuenisse competentem, descendit de montibus cum illo suorum infinito comitatu. Vixque aurora solis subsequentis nuntiabat aduentum, et noctis umbra densior luce propinqua dissolui coeperat, cum ecce qui in speculis erant constituti, ut hostium, si quae essent, de remoto praesentirent insidias, et exercitum admonerent, uisis hostibus, lituis concinunt, et cursu rapti uelocissimo hostes adesse denuntiant. Igitur cornicinum clangore et uoce praeconia excitae legiones uniuersae, ad arma conuolant, equos praeparant, tanquam praelium cominus habituri. Erat autem mane, in ipsa die Kalendarum Iuliarum. Disposita igitur uniuersa populi multitudine per acies, et praepositis singulis cohortibus quinquagenariis et centurionibus, et per alas pedestrium turmarum primiceriis constitutis; sarcinas et impedimenta, omnemque senum, mulierum ac debilium inualidam multitudinem, quo expeditiores ad pugnam possent procedere, secus arundinetum in uicino positum, curribus et uehiculis eos praetexentes, collocant quasi in tuto. Missisque nuntiis ad reliquas partes exercitus, a quibus temere diuisi fuerant, monent et hortantur attentius ut accelerare uelint, significantes in quantis angustiis positi sint. Postquam uero iuxta rei militaris disciplinam in castris domini Boamundi omnia uidentur secundum ordinem disposita, ecce circa horam diei secundam adest Solimannus, infinita secum Turcorum agmina trahens: quodque nostris erat mirabilius, in tanta multitudine, quae ducentorum millium dicebatur excedere quantitatem, nec unus nisi eques poterat reperiri. Nostri autem, ut praediximus, promiscue utriusque ordinis secum trahebant legiones. [3,14] CAPUT XIV. Pugna committitur. Cadit Willelmus Tancredi frater, et totus Boamundi in arcto nimis constituitur exercitus; Tancredus pene capitur. Accedente igitur Turcorum exercitu, tantus factus est in castris tumultus, quod uix alicuius sermo poterat exaudiri. Fragor enim armorum et equorum strepitus, tubarum classica et tympanorum sonus horribilis, ipsorum etiam certatim conclamantium ululatus usque ad sidera tolli uidebatur, ita ut plurimum inassuetis et minus circa huiusmodi exercitatis legionibus, terrorem incuterent uehementem. Irruentes igitur in nostrum exercitum Turcorum acies, tantam immiserunt sagittarum multitudinem, ut instar grandinis aerem occuparent, et in nostrorum legionibus uix uacuus a uulnere aliquis inueniretur; uixque prior nubes descenderat cum arcubus, sequens emissa non rarior; si quid prior intactum dimiserat, secunda illaesum non praeteriit. Nostri autem, quibus id pugnae genus erat incognitum, eoque minus tolerabile, quo et minus usu compertum, uidentes quod equi eorum sine remedio deficerent, ipsique subitorum uulnerum, et quae non multum praecauere poterant, confixionibus interirent, gladiis et lancearum acumine in hostes irruendo, eos a se propellere satagebant. Illi autem irruentium pondus ferre non ualentes, studiose diuidebantur ab inuicem, ut eorum impetus eluderent, et neminem sibi obuiam habentes ad suos redirent, concepta spe delusi. Quibus ad suos infecto negotio redeuntibus, Turci denuo religabantur adinuicem, et immissa iterum in modum imbrium sagittarum multitudine, neminem pene absque lethali uulnere praeteribant. Resistebant tamen nostri quantum poterant loricis, cassidibus protecti et clypeis; sed equi eorum et inermis populus passim et sine delectu prosternebantur. Ceciderunt in eo conflictu uiri ex utroque ordine memorabiles ad duo pene millia: inter quos egregiae indolis adolescens Willelmus marchionis filius, domini Tancredi frater, dum pro suis in agone desudat uiriliter, sagitta confossus interiit. Robertus quoque Parisiensis, uir in armis strenuus, eodem mortis genere uitam finiuit. Dominus quoque Tancredus, dum in mediis fulminat hostibus, uitae prodigus et suae conditionis immemor, uix a domino Boamundo mortis casibus, nolens et inuitus uiolenter ereptus est. Inualescebant igitur hostium agmina, et nostris pene deficientibus, arcu ab humeris dependente, et eius neglecto officio, gladiis instant cominus; ita ut dissolutis cohortibus, nostri fugam arriperent, ad sarcinas et impedimenta redeuntes: ubi circa currus et uehicula, sub arundineti densitate arbitrantes se aliquod inuenire posse refugium, conglobati sunt. [3,15] CAPUT XV. Adsunt reliqui principes; fratribus oppressis subueniunt; uertitur in fugam Solimannus; perit eius exercitus; nostri uberrima reportant spolia. Iterum unitur exercitus. Dum igitur sic afficeretur fidelium exercitus, et domini Boamundi uirtus prorsus collapsa deficeret, ecce uiri illustres et magnifici, dux Godefridus, comes Raymundus, Hugo Magnus, Balduinus et Eustachius ducis fratres, et alii Deo deuoti principes, deducentes secum optime armatorum equitum quadraginta millia, in castris suorum turbis pedestribus relictis cum omni genere impedimentorum, ueloces aduolant suis opem collaturi. Accedentibus uero eis ad castra domini Boamundi, iterum qui iam pene succubuerant, resumptis animis, et restitutis in integrum uiribus, rursus ad certamen redeunt; et illatam quaerentes iniuriam ulcisci, et priores redimere defectus, in hostes irruunt animosius; et gladiis instantes uiriliter, quos prius quasi superiores horruerant, forti prosternunt dextera, iam resistere non ualentes. Dominus uero Podiensis episcopus, cum aliis eiusdem officii comministris populos admonent, hortantur principes ne manus remittant; sed certi de uictoria diuinitus conferenda, interemptorum sanguinem ulciscantur, et de fidelium strage fidei hostes et nominis Christiani non patiantur diutius gloriari. In his et huiusmodi populum incitabant ad congressum uiri Dei, et uires quantas poterant eorum animis infundebant. Irruentes igitur nostri solito uehementius, et proteruius instantes gladiis, dissolutis agminibus, non sine strage innumera, eos in fugam uertunt: fugientibus etiam tanta adhaerentes instantia, ut per tria aut quatuor milliaria ultra eorum castra, quae in ualle opima locauerant, continuam ex eis caedem operantes, persequerentur. Unde eis cum multa confusione dispersis et interfectis quampluribus, reductis etiam captiuis nonnullis, quos ex nostris uiolenter abductos trahebant secum, ad hostium castra reuersi sunt: ubi reperientes infinitas auri et argenti copias, alimentorum quoque commoditates amplissimas, greges, armenta, asinorum turbas et iumentorum, camelorum quoque phalanges, quales prius nostri non uiderant, et equos nonnullos, papiliones quoque et tentoria uarii coloris, et formae inauditae; transferentes secum omnia, onusti spoliis uberrimis, praedam agentes et manubias, in castra reuersi sunt sua. Cecidisse dicuntur illa die de hostium numero uiri potentes et inclyti, et apud suos locum maximum obtinentes, ad tria millia; de nostris uero popularibus, et plebe infima promiscui sexus, quatuor millia: nam de maioribus duos tantum ibi corruisse, ueterum tradit memoria. Pugnatum est ibi ab hora diei secunda, usque in horam octauam, uario euentu, die Kalendarum Iuliarum, uiribus longe imparibus et numero multum dissimili. Nam qui Solimannum secuti fuerant, centum quinquaginta millium, solis connumeratis equitibus, dicebantur excedere numerum. Nostrorum autem qui praesentes illo in tanto certamine desudarunt, uix fuit numerus equitum ad millia quinquaginta. Obtenta igitur diuinitus tanta uictoria, ut saucios, aliqua concessa requie, ad modicum refouerent, reuocatis adinuicem exercitibus, tribus diebus continuis in locis amoenis et pascuis uirentibus corpora curauerunt, et equorum habuerunt sollicitudinem, in omni alimentorum abundantia et infinitis copiis, quas hostes comportauerant, et reliquerant fugientes. Optime se habuerunt in eo tam periculoso discrimine, nostri maiores principes; sed et quidam de mediocribus, Balduinus uidelicet, de Burgo, Thomas de Feria, Reinaldus de Beluaco, Galo de Caluomonte, Guastus de Beders, Chirardus de Cheresi, perennem sibi gloriam in eodem facto pepererunt. Ab ea igitur die, communi decretum est consilio, quatenus de caetero iunctis agminibus, indissolubili copula simul incederent, ut et aduersa communicarent, et prosperis couterentur. [3,16] CAPUT XVI. Pisidiam ingressae, prae aquarum inopia supra modum laborant legiones. Periclitatur miserabiliter exercitus. Postquam ibi per triduum, ut praediximus, moram sibi et equis suis fecerunt necessaria, iterum monentibus lituis, ad iter se accingunt, uiam inceptam continuaturi. Ubi transcursa uniuersa Bithynia, Pisidiam ingressi sunt, inde uiae quaerentes compendia, casu descenderunt in regionem arentem et inaquosam, in qua et caloris immoderati, qualem solet ardens Iulius ministrare, et sitis importunae gemina fatigati molestia, coepit populus pene deficere, ita ut promiscui sexus illa die prae sitis anxietate et caumatis intemperantia, plus quam quingenti spiritum dicerentur exhalasse. Accidisse dicitur ea die, quae nulla alia tradit historia, quod praegnantes prae sitis angustia et caloris intemperie, ante tempus a natura decretum, fetus edere compellerentur: quos prae anxietate spiritus, quosdam uiuos, exstinctos quosdam, alios etiam semineces in castra proiiciebant; aliae ampliore abundantes humanitate, proles suas circumplexae, per uias uolutabantur, et sexus oblitae feminei, arcana denudabant, magis pro instante mortis periculo sollicitae quam ut sexui debitam conseruarent reuerentiam. Sed et uiris non multum proderat sexus robustior, qui sudore deficientes et calore, ore patulo et naribus aera captantes, contra sitis importunitatem quaerebant, quod inuenire non poterant, humoris remedium. Nec solum homines his tantis erant subiecti periculis; uerum et iumenta deputata sarcinis et alia quaelibet animantium genera, arefactis interioribus et uitalibus interclusis, sua negabant obsequia; sed nec auibus delicatis, quarum praeda et uolatu solet recreari nobilitas, nisis, uidelicet, accipitribus et herodiis, proderat cura dominorum, quibus inter manus flatum uitalem exhalabant. Catuli quoque naribus sagaces et apti uenatibus, dominorum deliciae, relictis dominis quibus fideliter adhaerere consueuerant, anhelantes et sitibundi passim per uias deficiebant: quodque his omnibus longe erat periculosius, equi fideles praeliorum consortes, et in quibus de propria salute dominis multa erat fiducia, quique et calce et dentibus suam prius protestabantur superbiam, urgente sitis et caloris immoderati periculo, quasi uilia deficiebant subiugalia. Tandem omnibus a tanta aquarum laborantibus inopia, misericorditer adfuit pater misericordiarum et Deus totius consolationis. Nam diu optatus et quaesitus multum inuentus est fluuius: ad quem peruenientes, prae nimio desiderio certatim ad aquas properant; ubi, reperta aquarum pro uotis copia, bibendi modum excedentes, in grauius descenderunt periculum. Nam plures qui sitis discrimen euaserant, sicut in talibus solet accidere, auiditate potus, modum non ponentes, mortem quam euasisse uidebantur, in aquarum repererunt opulentia. Nec solum de hominibus, uerum et de iumentis multa eo casu ceciderunt. Tandem uero, opitulante Domino, his erepti periculis, in regionem copiosam satis et uberem, riuis, nemoribus et pascuis amoenissimam descenderunt; iuxta Antiochiam minorem, quae praedictae Pisidiae metropolis esse dignoscitur, in locis pascuis castrametati. [3,17] CAPUT XVII. Diuiduntur ab inuicem quidam de principibus, et circumiacentes oberrant regiones. Dux cum urso dimicans pene occiditur. Hic primum quidam de principibus studiose ab exercitu separati sunt, seorsum particulares trahentes exercitus. Quorum primus fuit dominus Balduinus ducis frater, et cum eo Petrus comes de Stadeneis, Rainardus comes Tullensis, frater eius, Balduinus de Burgo, Guillebertus de Monte claro, cum septingentis equitibus et pedestribus manipulis aliquot. Secundus fuit dominus Tancredus, et cum eo Richardus de principatu, Robertus de Ansa, et quidam alii uiri nobiles, cum quingentis equitibus et peditibus etiam nonnullis. Horum autem omnium unum atque idem erat propositum, uias praetentare, circumpositas explorare regiones, et fortunam experiri, rerumque euentum, qui pro loco et tempore occurreret, ad principum, qui eos miserant, referre notitiam, quo prudentius et magis sine discrimine proficisceretur exercitus. Qui a castris egressi, primum uiam regiam non deserentes, urbes finitimas Iconium et Heracleam praetergressi, tandem in dextram declinantes, uersus oram maritimam festinare coeperunt. Dux uero et alii principes, qui in castris remanserant, locorum in quibus castrametati fuerant, tracti amoenitate et uicinitate nemorum, ut sibi inter tot laborum difficultates, aliquid recreationis indulgerent, et curis edacibus, quibus angebantur continue, subtraherent, uel modicum, uenandi gratia certatim saltus ingrediuntur, ubi uariis semitis ad diuersa rapti desideria, uarios inuenerunt rerum euentus. Inter quos dux etiam, recreationis gratia et exercitii siluas ingressus, in ursum immanissimi corporis et horrendi casu incidit. Qui, dum pauperem peregrinum ligna arida comportantem persequeretur atrocius, illoque uix refugium inueniret ante faciem subsequentis, et imminens multo clamore protestaretur periculum, forte dux adfuit, et, sicuti plurimus erat in compatiendo fratribus, uelox irruit, opem laturus patienti. Videns ergo bellua ducem instantem gladio, spreto eo quem prius persequebatur, in hostem fortiorem se contulit, dente armatus et unguibus; tandemque equo dux periculose uulnerato, factus pedes, instat gladio nihilominus. Ursus autem patulo rictu et murmure occurrens horrisono, ducis instantiam paruipendens, contempto gladio, nititur se cominus ingerere confligenti. Porro dux irruentem a se propulsans gladio, totis enitebatur uiribus ut cum mucrone perforaret; uerum ille, declinans gladium et brachiis complexum illigans, in solum nititur deiicere, ut sub se positum, dente et unguibus facilius possit laniare. Vere miles egregius gladium non deserens, sicuti uir robustissimus erat, laeua complexus belluam, dextra impingit aciem, et capulotenus immerso gladio, mortem ingerit colluctanti; saucius tamen et crure laesus periculosissime, cruentam nimis obtinuit uictoriam. Vulnere quippe grauatus, et nimia sanguinis debilitatus effluxione, solo decubans, se non poterat erigere. Tandem uero praedicto paupere, qui eiusdem ducis beneficio mortem euaserat, proclamante, et casum qui acciderat denuntiante legionibus, cucurrit illuc uniuersus populus, ubi fortis athleta, exercituum patronus, laesus iacere dicebatur: quem lectica impositum cum uniuersorum gemitu et lacrymis, reliqui principes in castra detulerunt, chirurgicorum adhibita sollicitudine, quorum opera et studio, conuenientibus remediis, plenam posset salutem recipere. [3,18] CAPUT XVIII. Comes Tolosanus ad mortem infirmatur. Exercitus Lycaoniam pertransiens, Maresiam peruenit. Uxor Balduini moritur. Per idem tempus uir quoque magnificus et illustris dominus Raymundus Tolosanus comes, graui correptus aegritudine, lectica similiter deferebatur: qui eo usque grauatus exstitit ut in terra depositus, quasi moriturus, pene spiritum exhalaret. Unde uir uenerabilis dominus Willelmus Aurasicensis episcopus, quasi iam defuncto, fidelium animabus debita impendit obsequia. Sic ergo tantorum legiones, quasi destitutae consilio uirorum, pene in desperationem conficiendi itineris et consummationis uotorum descenderant; unde pro eorum statu plurimum solliciti omnes uno spiritu fusis lacrymis, ut restituerentur saluti Dominum precabantur. Fiebantque orationes in celebratione diuinorum, pro eis ab uniuersa illa peregrinante ecclesia: quorum supplicationes et desideria miserator Dominus clementer exaudiens, sospitati eos et plenae conualescentiae, supplicantis populi uota benigno fauore prosequens, restituit. Transcursa igitur Pisidia, Lycaoniam ingressi, Iconum eiusdem regionis metropolim peruenerunt: quam uacuam reperientes, alimentorum maximam penuriam passi sunt. Turci enim, nostrorum aduentu cognito, in nulla urbium suarum resistendi habebant fiduciam; sed expoliatis urbibus et uastata regione uniuersa, cum uxoribus et liberis, gregibus et armentis, et omnimoda substantia ad montes confugiebant imperuios in eo solo spem habentes, quod nostri alimentorum inopia fatigati, eorum pertransire regiones maturarent. Neque hac sua sunt opinione delusi, cum nostri regionis sterilitatem fugientes, et uictus defectum, quantum poterant iter accelerare properabant. Inde Heracleam pertranseuntes, ad urbem Marasiam applicati, castrametati sunt, moram ibi per triduum continuum facientes. Ubi domini Balduini, germani ducis, longa et graui fatigata aegritudine uxor, quam ipse abiens fratribus commendauerat, ex praesenti luce uocata, optimo fine quieuit in Domino. Erat autem nobilis matrona, ex Anglia trahens originem, Gutuera nomine, uita et moribus commendabilis: quam cum honestis exsequiis ibidem sepelierunt. [3,19] CAPUT XIX. Tancredus in Ciliciam descendens, Tarsum obsidet. Balduinum ducis fratrem ad easdem partes uenientem honeste suscipit. Interea uir per omnia commendabilis dominus Tancredus, primus in Ciliciam, uiarum casu secutus compendia, perueniens, Tarsum, eiusdem prouinciae metropolim, cum iis qui eum secuti fuerant, obsederat. Est autem Cilicia una de prouinciis quae in Oriente continentur. Orientem autem Antiochenam, iuxta ueterum auctoritatem uocamus dioecesim. Habetque Cilicia ab oriente Celessyriam, ab occidente uero Isauriam; a septentrione Tauri montis iuga; ab austro uero, mare Cypricum, siue Myrtoum. Continet autem infra se duos metropoles, Tarsum uidelicet, doctoris gentium patriam et natale domicilium, de qua nobis in praesenti est sermo, et Anauarzam, utramque cum suis suffraganeis urbibus: unde duae potius dicuntur Ciliciae, prima et secunda. Tarsum autem fundasse dicitur Tarsis, secundus filiorum Iaphan, filii Iaphet, filii Noe tertii, sicut ueterum habent traditiones, et argumento est urbis a uocabulo conditoris denominatio. Solinus tamen de urbis conditore aliter sentit, dicens ita in quadragesimo tertio capitulo De memorabilibus: Cilicia matrem urbium habet Tarsum, quam Danae proles nobilissimus Perseus locauit. Hanc urbem intersecat Cydnus amnis; hunc alii praecipitari Tauro monte, alii deriuari ex alueo Hydaspi tradiderunt. Et potest tamen utrumque uerum esse, et quod Tharsis primus eam fundauerit, et quod postmodum eam reparauerit, uel ampliauerit Perseus. Ubi cum dies aliquot dominus Tancredus et sui in eodem perseuerassent negotio, ciues ad hoc compulerat, et minis et blandis suasionibus, quod, introducto eius uexillo et super turrim eminentiorem locato, signum deditionis futurae fecisse uiderentur; ea tamen conditione, ut usque aduentum domini Boamundi et maioris exercitus, eos conseruaret indemnes; nec a propriis domiciliis interim demigrare, aut sua deserere praedia inuitos compelleret; ipsi autem eidem aduenienti, urbem sine difficultate resignarent: quod uerbum domino Tancredo bonum uisum est et acceptum. Erat autem praedicta ciuitas, sicut et reliqua uniuersa regio, Christianos habens habitatores, Armenos uidelicet et Graecos, exceptis paucis, qui usum et auctoritatem habentes militiae, munitionibus praeerant, populum uiolenta dominatione prementes; fidelibus autem militare non permittebatur, sed negotiationibus et agriculturae dabant operam. Interea dominus Balduinus ducis frater, cum his qui secum aduenerant, deuia secutus, maximam uictus pertulerat inopiam, tandemque post multos errorum circuitus in montis uerticem casu se contulit, unde subiectam Ciliciae regionem, cum suis urbibus usque ad mare prospectu libero posset intueri. Qui, postquam circa Tarsum castra esse cognouit, hostium ratus tabernacula, iter suum coepit habere suspectum; experiri tamen uolens, cuius esset illa regio, et cuius castra, quae de remoto conspexerat, animositate solita, cum omni suo comitatu ad campestria descenderat. At uero dominus Tancredus, praemonitus ab his quos in speculis sublimioribus locauerat, hostium praecauens insidias, socios conuocans, arma corripit: et hostium ratus agmina, quae urbi uellent subsidia ministrare, occurrit eis imperterritus, fiduciam habens in Domino; et erectis uexillis, suos exhortatione corroborans, procedit aduenientibus obuiam. Postquam uero utrinque mutuo sibi occurrentes et contemplantes se de uicino, arma cognoscunt non esse hostilia, confidentius accedentes, in mutuos ruunt amplexus; et post gratas ad inuicem confabulationes, iunctis agminibus ad urbem redeunt, obsidionem continuaturi. Ubi a domino Tancredo multum hospitaliter et plena charitate suscepti, de gregibus et armentis, quae de adiacente contraxerat regione, honestum ea nocte habuerunt conuiuium. [3,20] CAPUT XX. Balduinus Tancredi uexillum de arce ciuitatis deiici mandat; suum ibidem locat. Tancredus indignatus recedit. Guelfo Adamam occupat. Mane autem facto, uidentes dominus Balduinus et qui cum eo erant domini Tancredi uexillum in superiore ciuitatis arce locatum, inuidiae stimulis agitati, professionis immemores (qua, uelut uterini fratres, quanto tempore incesserant, habentes unanimitatem spiritus in uinculo pacis, usi fuerant, et perpetuo decreuerant utendum, indignati sunt quod, eis praesentibus, qui multo fortiores et maiores haberent copias, signa sua in urbem immittere praesumpsisset. Dominus uero Tancredus eorum, sicut modestus erat, indignationem mitigare cupiens, allegabat quod de eius uexillo factum fuerat minime in eorum redundare ignominiam: nam ante eorum aduentum et aduentus spem aliquam, eas cum ciuibus in uirtute sua obtinuerat conditiones. Dominus autem Balduinus, suggerentibus sociis, et ad id pro posse instigantibus, causae meritum non distinguens; sed praeter debitum suo ductus spiritu, uerbis procacibus dominum exacerbans Tancredum, rem eo arroganter deduxit, ut pene arma in se conuerterent, stragem mutuam operantes. Factumque est ut ciuibus ad se uocatis publice minaretur; quod nisi Tancredi uexillum deponerent, et suum loco illius erigerent, inuito eo qui eis securitatem promiserat, urbem et suburbana in gyrum omnia traderet exterminio. Videntes porro ciues quod Balduini multo maiores essent copiae, et uirtus longe praestantior, sub eisdem conditionibus et pactorum forma, quam prius domino Tancredo pepigerant, deiecto priore, domini Balduini in eadem arce locauerunt uexillum. Quod uidens dominus Tancredus, tanta confusus iniuria, merito concepit indignationem; sed saniore consilio, et pia longanimitate, motum animi temperans, timens ne periculosa nimis inter fidelium acies oriretur dissensio, solutis castris, ad urbem uicinam, cui nomen Adana, se contulit. Ad quam perueniens, non est permissus introire: obtinuerat enim eamdem ciuitatem quidam Guelfo, natione Burgundio, qui cum aliis a maiore diuisus exercitu, turbas seorsum traxerat; et ad ciuitatem illam casu perueniens, eiectis inde Turcorum copiis, eam uiolenter occupauerat. Audiens igitur dominus Tancredus, quod in nostrorum potestatem urbs praedicta, auctore Domino, peruenerat, missis nuntiis gratia hospitandi et emendi uitae necessaria, implorat a praedicto domino urbis aditum sibi et sociis reserari: quibus admissis, cuncta uitae necessaria tam sibi quam equis, partim gratis, partim interueniente pretio, ministrata sunt sufficienter. Repererat enim Guelfo praedictus, eamdem urbem auro et argento, gregibus et armentis, frumento, uino et oleo, et omni commoditate redundantem. [3,21] CAPUT XXI. Tancredus Mamistram in eadem regione uiolenter obtinet. At uero dominus Tancredus summo diluculo urbem ingressus, uiam secutus regiam, et iter accelerans, cum omni suo comitatu Mamistram peruenit. Erat autem Mamistra una de nobilibus eiusdem prouinciae ciuitatibus, turribus et muro, et multorum incolatu insignis; sed et opimo agro, et gleba ubere, et amoenitate praecipua commendabilis. Iuxta quam castrametatus, infra paucos dies continuis assultibus et iugi congressione urbem impugnans, auctore Domino, interemptis infidelibus, qui in ea reperti sunt, occupauit uiolenter. Ubi etiam infinitas diuitiarum copias, et alimentorum ubertatem reperiens omnimodam, portiones suis congruas; pro meritorum qualitate distribuens, locupletauit uniuersos: in qua defectus uictualium quem pertulerant, grata redimentes opulentia, sibi, equis et subiugalibus uniuersis pastum benignius indulserunt, otio simul et alimentis corpora recreantes [3,22] CAPUT XXII. Balduinus Tarsum occupat. Trecenti de nostris casu miserabili, ante portam urbis pereunt. Verum dominus Balduinus, post discessum domini Tancredi, iterum Tarsenses frequentius commonet, et monitis potenter minas permiscens, urbem sibi praecipit aperiri et suum intromitti comitatum. Non enim honestum ei uidebatur quod usque ad aduentum exercitus ita tereret otium, et sederet inutiliter occupatus. Videntes autem ciues quod Tancredus ei resistere non potuerat, et quod si id detrectarent, cominus urbem esset impugnaturus, facientes de necessitate uirtutem, et de propriis uiribus diffidentes, portas aperiunt, domino Balduino cum uniuerso comitatu eius introducto. Designauerunt autem eidem turres geminas quas interim possideret, reliquis eius consortibus per ciuitatem promiscue in domibus fidelium hospitio susceptis. Turci uero qui praeerant urbi, alias adhuc in sua potestate turres detinebant. Et licet plures essent, et maiora ciuitatis munimina tranquille adhuc possiderent, tamen suspectam habentes nostrorum quos introduxerant societatem, subsidii quoque spem nullam habentes, opportunitatem quaerebant quomodo cum uxoribus et liberis et omnimoda substantia sua clam possent egredi. Accidit autem quod eadem nocte uiri trecenti de expeditione domini Boamundi Tancredum sequentes, ad urbem peruenerunt praedictam, quibus de mandato Balduini urbis interdictus est introitus. Illi autem longo fatigati itinere, rebus uacui necessariis, multa precum instantia urbis precabantur hospitalitatem, et alimentorum commercium: pro quibus etiam qui interius erant, inferioris manus homines, compatientes fratribus, cum preces porrigerent, non sunt admissi, eo quod de familia dicerentur esse Boamundi, et in Tancredi festinarent auxilium. Populus tamen interior a fraterna non deficiens compassione, cum egredi non ualeret, in sportis panem, in utribus uinum per murum funibus porrigentes, sufficienter ministrauerunt unde noctem illam possent transigere. Ibi ergo ante ciuitatis portam secundum quod poterant se locantes, quoniam intrare non permittebantur, quieuerunt. Nocte uero eadem, cum se tam qui intrinsecus erant quam exteriores sopori dedissent, et circa intempestum silentium grata perfruerentur requie, accidit quod Turci, et alii qui in ciuitate erant infideles cum uxoribus et liberis, seruis et ancillis, et omni supellectile, apertis portis, clam et eum silentio egredientes, urbem deserunt: non enim satis bene cum suis quos receperant hospitibus, poterant conuenire, suspectam habentes eorum cohabitationem; egredi autem eis erat liberum: nam ciuitatis unam uel duas portas habebant in sua potestate; sed, ut cruentam hostibus post se relinquerent uictoriam, praemissis sarcinis et impedimentis omnibus, eos quos extra portam repererunt somno grauatos, pene omnes interficiunt. [3,23] CAPUT XXIII. Populus contra Balduinum arma corripit; sed tandem sedatur. Classis quaedam apud Tarsum applicat uirorum occidentalium. Mane facto, cum iam se lux adulta infunderet, surgentes qui in ciuitate quieuerant, urbem reperiunt uacuam: et clandestinam admirantes hostium fugam, moenia perlustrant et aditus, quaerentes diligenter qua parte fuerint egressi: dumque singula diligenter discutiunt, stragem reperiunt quam in seruos Christi Turci abeuntes exercuerant. Unde graui dolore percussi, et moerore consternati debito, in lamenta se dederunt; diuisique ab inuicem, secunda classis contra dominum Balduinum et maiores arma corripiunt, fratrum eis necem imputantes et interitum, eo quod hospitalitatis gratiam, quae ad omnes merito se porrigit indigentes, uiae consortibus denegassent. Unde facto impetu, in primates suos iusta indignatione commotus irruit populus; et nisi se in turres sublimiores contulissent, satis aequipollente numero stragem exteriorem in suis maioribus recompensassent. Tandem turba cognita, et schismate, quod ex iusta causa exortum erat in populo, iam ingrauescente, sollicitus elaborare coepit quomodo sedaretur tumultus, sed apud populum excusando. Postquam igitur pace ad tempus impetrata, et indicto silentio, arma sustinens, quieuit aliquantulum turba pedestris, pro se allegare coepit, ut se innocentem assereret, iurans et obtestans quod non ob aliam causam eos a ciuitate arcuerat, nisi quia neminem se admissurum usque ad aduentum ducis fide promiserat interposita. Unde factum est quod per quorumdam ex nobilibus interuentum, blandis persuasionibus, sed pro tempore et loco necessariis, sedatus ad modicum quieuit populus, ipso plebi reconciliato. Dumque ibi sopitis scandalis per dies aliquot in omni tranquillitate sedissent, ecce classis uisa est in pelago, uix tribus milliaribus distans ab urbe: ad quam ex utroque ordine tam equites quam pedites certatim properantes, ad mare descendunt: ubi de littore mutuo sibi colloquentes, cognouerunt per eorumdem relationem, quod Christianae professionis essent homines. Interrogati autem de patria, responderunt, quod a Flandria, Hollandia, Frisonia, in quibus partibus piraticam annis octo exercuerant; tandem compuncti corde et delictorum suorum poenitentes, orationis gratia, ut ad Hierosolymam proficiscerentur, in hoc mare descenderant. Cognito autem quod uiri fideles essent, eos ad portum inuitant, et datis dextris in osculo pacis susceptos, classe in tuto locata, usque ad Tarsum perduxerunt. Erat autem quidam eorum primicerius Guinemerus nomine, de pago Boloniensi, de terra comitis Eustachii, patris domini Godefridi. Hic postquam dominum Balduinum cognouit, sciens quia domini sui filius esset, relicta classe, cum eodem Hierosolymam ire disposuit, erat autem diues admodum, ex illa arte pessima quam diu exercuerat, factus locupletior, et multos habens in suo obsequio, quos ex parte plurima secum trahens, eum sequi decreuit. Unde ordinata ex utriusque comitatu quingentorum uirorum urbi sufficiente custodia, iterum procedere et tentare fortunam disposuerunt. [3,24] CAPUT XXIV. Balduinus, Tarso capta, Mamistram uenit. Pugnant inuicem ipse et Tancredus; sed mox reconciliantur. Proficiscentibus ergo illis, et uiam regiam non deserentibus, contigit peruenire Mamistram, quam paulo ante, ut praediximus, dominus Tancredus uiolenter occupauerat, et in manu forti detinebat occupatam: quo peruenientes, arbitrati quod in urbem minime reciperentur, extra in pomoeriis hospitati sunt. Tancredus uero audiens quod Balduinus iuxta urbem sua castra locasset, iratus admodum, memor iniuriarum quas ab eodem immeritus pertulerat, infremuit spiritu; et ira succensus, suos ad arma conuocat, paratus de omnibus quae ille intulerat, uicem rependere condignam. Praemissis itaque nonnullis sagittariis, qui eorum equos per pascua dispersos sauciarent, aut secum deducerent comprehensos, ipse subito cum quingentis loricatis equitibus in eorum castra irruens, antequam possent arma corripere, omnes pene contriuerat. Tandem uero illis arma corripientibus, et ad resistendum paratis, fit conflictus asperior, parte utraque decertante proteruius: factumque est ita ut, confligentibus inter se nimis hostiliter aciebus, plures ceciderint, nonnullis etiam ex utraque parte retentis. Tandem uero domini Tancredi manus impar uiribus et numero, pondus certaminis ferre non ualens diutius, terga dedit fugiens, in urbem se receptura. Erat autem inter urbem praedictam et castra domini Balduini fluuius, super quem pons erat ualde angustus: quo dum in urbem redire domini Tancredi properaret familia, pontis angustia impedimentum ministrante, interierunt ex utroque ordine plures, aliis infra urbem se recipientibus. Et fortasse maiora utrinque ardentibus odiis passi forent dispendia, nisi nox conflictum dirimens irruisset. Capti sunt ibi de comitatu domini Tancredi Richardus de Principatu, eius consanguineus, et Robertus de Ansa, uiri nobiles et praeclari, quorum persuasionibus et stimulis ad praedictam dominus Tancredus conuolauerat ultionem. De familia uero domini Balduini captus est uir praeclarus et nobilis, Gilleberus de Monteclaro: pro quorum absentia, turbatae sunt plurimum hinc inde acies, arbitrantes quod in hesternis congressionibus uita decessissent. Luce demum postera sole oriente restituta, detumescentibus odiis et indignatione aliquantulum mitigata, professionis suae memores, ad cor, respiciente eos diuina clementia, reuersi sunt; et missa legatione, rogantes quae ad pacem sunt, restitutis hinc inde captiuis, et sibi mutuo satisfacientes, in plenam gratiam, interueniente pacis osculo, redierunt. [3,25] CAPUT XXV. Balduinus ad maiorem reuertitur exercitum. Tancredus uniuersam impugnat et obtinet Ciliciam. Finitimi principes, oblatis muneribus, ei se conciliare festinant. Inde cum omni suorum comitatu dominus Balduinus ad maiorem exercitum, qui iam Maresiam, ut praediximus, peruenerat, sociis id exigentibus, reuersus est. Audierat enim quanto quamque periculoso casu dominus dux ante Antiochiam Pisidiae laborauerat: unde de eius plurimum salute sollicitus, praesens de eius statu plenius uolebat edoceri. Tancredus uero, assumpto sibi populo residuo, qui in classe aduenerat, et ex eo uiribus adauctis, uniuersam percurrens Ciliciam, hostium praesidia, quotquot ibi reperit, expugnat, incendit, hostibus qui in eis reperti sunt gladio peremptis; perueniensque ad locum, cui nomen Alexandria minor, uiolenter expugnatum nihilominus occupauit, uniuersam regionem suae subiiciens potestati. Audientes uero qui in montibus habitabant, tam Armeniorum quam Turcorum satrapae, quod praedictus Tancredus in manu robusta et exercitu copioso uniuersam sibi subiugaret prouinciam, timentes ne forte ad eos ascendens, eorum quoque captiuaret populos, subuerteret municipia, missis certatim legationibus, eius sibi satagunt conciliare gratiam, et amicitiam foederare: unde ut propositum facilius ualerent effectui mancipare, missis donis ingentibus in auro, argento, equis, mulis et holosericis, foedus contrahebant, tanti principis iram et indignationem multa liberalitate declinantes. Erat itaque uir in cunctis prospere agens, fuitque Dominus cum eo, et omnia eius opera, tanquam serui fidelis dirigebat.