[2,0] SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS. [2,1] CAPUT PRIMUM : Is qui ad regimen ordinate peruenerit, qualem se in ipso regimine debeat exhibere. Tantum debet actionem populi actio transcendere praesulis, quantum distare solet a grege uita pastoris. Oportet namque ut metiri sollicite studeat quanta tenendae rectitudinis necessitate constringitur, sub cuius aestimatione populus grex uocatur. Sit ergo necesse est cogitatione mundus, actione praecipuus, discretus in silentio, utilis in uerbo, singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium uitia per zelum iustitiae erectus, internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum prouidentiam in internorum sollicutidine non relinquens. Sed haec quae breuiter enumerando perstrinximus, paulo latius replicando disseramus. [2,2] CAPUT II : Ut rector cogitatione sit mundus. Rector semper cogitatione sit mundus, quatenus nulla hunc immunditia polluat, qui hoc suscepit officii, ut in alienis quoque cordibus pollutionis maculas tergat, quia necesse est ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes curat: ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida insequens lutum tenet. Hinc namque per prophetam dicitur: Mundamini qui fertis uasa Domini. Domini etenim uasa ferunt, qui proximorum animas ad aeterna sacraria perducendas in suae conuersationis fide suscipiunt. Apud semetipsos ergo quantum debeant mundari conspiciant, qui ad aeternitatis templum uasa uiuentia in sinu propriae sponsionis portant. Hinc diuina uoce praecipitur, ut in Aaron pectore rationale iudicii uittis ligantibus imprimatur, quatenus sacerdotale cor nequaquam cogitationes fluxae possideant, sed ratio sola constringat; nec indiscretum quid uel inutile cogitet, qui ad exemplum aliis constitutus, ex grauitate uitae semper debet ostendere quantam in pectore rationem portet. In quo etiam rationali uigilanter adiungitur, ut duodecim patriarcharum nomina describantur. Ascriptos etenim patres semper in pectore ferre, est antiquorum uitam sine intermissione cogitare. Nam tunc sacerdos irreprehensibiliter graditur, cum exempla patrum praecedentium indesinenter intuetur, cum Sanctorum uestigia sine cessatione considerat, et cogitationes illicitas deprimit, ne extra ordinis limitem operis pedem tendat. Quod bene etiam rationale iudicii uocatur, quia debet rector subtili semper examine bona malaque discernere, et quae uel quibus, quando uel qualiter congruant, studiose cogitare; nihilque proprium quaerere, sed sua commoda propinquorum bona deputare. Unde illic scriptum est: Pones autem in rationali iudicii doctrinam et ueritatem, quae erunt in pectore Aaron quando ingredietur coram Domino, et gestabit iudicium filiorum Israel in pectore suo in conspectu Domini semper. Sacerdoti quippe iudicium filiorum Israel in pectore coram Domini conspectu gestare, est subiectorum causas pro sola interni iudicis intentione discutere, ut nihil se ei humanitatis admisceat in hoc quod diuina positus uice dispensat, ne correptionis studia priuatus dolor exasperet. Cumque contra aliena uitia aemulator ostenditur, quae sua sunt exsequatur, ne tranquillitatem iudicii aut latens inuidia maculet, aut praeceps ira perturbet. Sed dum consideratur terror eius qui super omnia praesidet, uidelicet iudicis intimi, non sine magno regantur timore subiecti. Qui nimirum timor dum mentem rectoris humiliat, purgat; ne hanc aut praesumptio spiritus leuet, aut carnis delectatio inquinet, aut per terrenarum rerum cupidinem importunitas puluereae cogitationis obscuret: quae tamen non pulsare rectoris animum nequeunt, sed festinare necesse est, ut repugnatione uincantur, ne uitium quod per suggestionem tentat, mollitie delectationis subigat, cumque haec ab animo tarde repellitur, mucrone consensus occidat. [2,3] CAPUT III : Ut rector semper sit operatione praecipuus. Sit rector operatione praecipuus, ut uitae uiam subditis uiuendo denuntiet, et grex qui pastoris uocem moresque sequitur, per exempla melius quam per uerba gradiatur. Qui enim loci sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque uox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis uita commendat, quia quod loquendo imperat, ostendendo adiuuat ut fiat. Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui euangelizas Sion. Ut uidelicet qui coelesti praedicatione utitur, ima iam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare uideatur; tantoque facilius subditos ad meliora pertrahat, quanto per uitae meritum de supernis clamat. Hinc diuina lege armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum, ut non solum sit eius operatio utilis, sed etiam singularis; nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum uirtute transcendat. Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare. Et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia arma operis inuitet: nulla prospera praesentis uitae appetat, nulla aduersa pertimescat; blandimenta mundi respecto intimo terrore despiciat, terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. Unde supernae quoque uocis imperio in utroque humero sacerdos uelamine superhumeralis astringitur, ut contra aduersa ac prospera uirtutum semper ornamento muniatur; quatenus, iuxta uocem Pauli, per arma iustitiae a dextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae interiora sunt nititur, in nullo delectationis infimae latere flectatur. Non hunc prospera eleuent, non aduersa perturbent, non blanda usque ad uoluntatem demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis passionibus intentionem mentis humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur ostendat. Quod recte etiam superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco, et torta fieri bysso praecipitur, ut quanta sacerdos clarescere uirtutum diuersitate debeat demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui hyacinthus, qui aereo colore resplendet adiungitur, ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad fauores infimos, sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam ueritatis intellectu uacuetur. Auro quoque et hyacintho purpura permiscetur; ut uidelicet sacerdotale cor, cum summa quae praedicat sperat, in semetipso etiam suggestiones uitiorum reprimat, eisque uelut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni sibi habitum moribus defendat. De hac quippe nobilitate spiritus per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium. De hac etiam potestate, quia uitia subigimus, Ioannis uoce roboramur, qui ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Hanc dignitatem fortitudinis Psalmista considerat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum. Quia nimirum sanctorum mens principaliter in summis erigitur, cum exterius perpeti abiecta cernuntur. Auro autem, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus adiungitur, ut ante interni iudicis oculos omnia uirtutum bona ex charitate decorentur; et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, quia Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat, uel sic proximorum curam exsequitur, ut a diuino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum his tinctum nescit. Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam caro maceretur. Unde et his tincto cocco torta byssus adiungitur. De terra etenim byssus nitenti specie oritur. Et quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae uidelicet torta, pulchritudini superhumeralis innectitur; quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. Cumque inter uirtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum proficit, quasi in diuersa superhumeralis specie byssus torta candescit. [2,4] CAPUT IV : Ut sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo. Sit rector discretus in silentio, utilis in uerbo, ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos qui erudiri poterant, in errore derelinquit. Saepe namque rectores improuidi humanam amittere gratiam formidantes, loqui libere recta pertimescunt; et iuxta Veritatis uocem, nequaquam iam gregis costodiae Pastorum studio, sed mercenariorum uice deseruiunt, quia ueniente lupo fugiunt, dum se sub silentio abscondunt. Hinc namque eos per prophetam Dominus increpat, dicens: Canes muti non ualentes latrare. Hinc rursum queritur, dicens: Non ascendistis ex aduerso, nec opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in praelio in die Domini. Ex aduerso quippe ascendere, est pro defensione gregis uoce libera huius mundi potestatibus contraire. Et in die Domini in praelio stare, est prauis decertantibus ex iustitiae amore resistere. Pastori enim recta timuisse dicere, quid est aliud quam tacendo terga praebuisse? qui nimirum si pro grege se obiicit, murum pro domo Israel hostibus opponit. Hinc rursum delinquenti populo dicitur: Prophetae tui uiderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam; ut te ad poenitentiam prouocarent. Prophetae quippe in sacro eloquio nonnunquam doctores uocantur; qui dum fugitiua esse praesentia indicant, quae sunt uentura manifestant. Quos diuinus sermo falsa uidere redarguit, quia dum corripere culpas metuunt, incassum delinguentibus promissa securitate blandiuntur; qui iniquitatem peccantium nequaquam aperiunt, quia ab increpationis uoce conticescunt. Clauis quippe apertionis est sermo correptionis, quia increpando culpam detegit, quam saepe nescit ipse etiam qui perpetrauit. Hinc Paulus ait: Ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere. Hinc per Malachiam dicitur: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est. Hinc per Isaiam Dominus admonet, dicens: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam. Praeconis quippe officium suscipit, quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante aduentum iudicis qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris uocem daturus est praeco mutus? Hinc est enim quod super Pastores primos in linguarum specie Spiritus sanctus insedit; quia nimirum quos repleuerit, de se protinus loquentes facit. Hinc Moysi praecipitur ut tabernaculum sacerdos ingrediens, tintinnabulis ambiatur, ut uidelicet uoces praedicationis habeat, ne superni spectatoris iudicium ex silentio offendat. Scriptum quippe est: Ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur. Sacerdos namque ingrediens uel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur, quia iram contra se occulti iudicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula uestimentis illius describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere? Propheta attestante qui ait: Sacerdotes tui induantur iustitiam. Vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, ut uitae uiam cum linguae sonitu ipsa quoque sacerdotis opera clament. Sed cum rector se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur attendat, ne si inordinate ad loquendum rapitur, erroris uulnere audientium corda feriantur, et cum fortasse sapiens uideri desiderat, unitatis compagem insipienter abscidat. Hinc namque Veritas dicit: Habete sal in uobis, et pacem habete inter uos. Per sal quippe, uerbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne eius eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Hinc in sacerdotis ueste iuxta diuinam uocem tintinnabulis mala punica coniunguntur. Quid enim per mala punica, nisi fidei unitas designatur? Nam sicut in malo punico, uno exterius cortice multa interius grana muniuntur; sic innumeros sanctae Ecclesiae populos unitas fidei contegit, quos intus diuersitas meritorum tenet. Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc quod iam praemisimus, per semetipsam Veritas discipulis clamat: Habete sal in uobis, et pacem habete inter uos. Ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis iungite, ut per omne quod dicitis, unitatem fidei cauta obseruatione teneatis. Prouidendum quoque est sollicita intentione rectoribus ut ab eis non solum praua nullo modo, sed ne recta quidem nimie et inordinate proferantur; quia saepe dictorum uirtus perditur, cum apud corda audientium loquacitatis incauta importunitate leuigatur; et auctorem suum haec eadem loquacitas inquinat, quae seruire auditoribus ad usum profectus ignorat. Unde bene per Moysen dicitur: Vir qui fluxum seminis patitur, immundus erit. In mente quippe audientium semen secuturae cogitationis est auditae qualitas locutionis, quia dum per aurem sermo coneipitur, cogitatio in mente generatur. Unde et ab huius mundi sapientibus praedicator egregius seminiuerbius est uocatus. Qui ergo fluxum seminis sustinet, immundus asseritur, quia multiloquio subditus, ex eo se inquinat, quod si ordinate promeret, prolem rectae cogitationis edere in audientium corda potuisset; dumque incautus per loquacitatem diffluit, non ad usum generis, sed ad immunditiam semen effundit. Unde Paulus quoque cum discipulum de instantia praedicationis admoneret, dicens: Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est uiuos et mortuos, per aduentum ipsius et regnum eius, praedica uerbum, insta opportune, importune; dicturus importune, praemisit opportune, quia scilicet apud auditoris mentem ipsa sua uilitate se destruit, si habere importunitas opportunitatem nescit. [2,5] CAPUT V : Ut sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione supsensus. Sit rector singulis compassione proximus, prae cunctis contemplatione suspensus, ut et per pietatis uiscera in se infirmitatem caeterorum transferat, et per speculationis altitudinem semetipsum quoque inuisibilia appetendo transcendat, ne aut alta petens, proximorum infirma despiciat, aut infirmis proximorum congruens, appetere alta derelinquat. Hinc est namque quod Paulus in paradisum ducitur, coelique tertii secreta rimatur, et tamen illa inuisibilium contemplatione suspensus, ad cubile carnalium aciem mentis reuocat, atque in occultis suis qualiter debeant conuersari dispensat, dicens: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum uirum habeat. Uxori uir debitum reddat; similiter autem et uxor uiro. Et paulo post : Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut uacetis orationi; et iterum reuertimini in idipsum, ne tentet uos Satanas. Ecce iam coelestibus secretis inseritur, et tamen per condescensionis uiscera carnalium cubile perscrutatur; et quem subleuatus ad inuisibilia erigit, hunc miseratus ad secreta infirmantium oculum cordis flectit. Coelum contemplatione transcendit, nec tamen stratum carnalium sollicitudine deserit, quia compage charitatis summis simul, et infimis iunctus, et in semetipso uirtute spiritus ad alta ualenter rapitur, et pietate in aliis aequanimiter infirmatur. Hinc etenim dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Hinc rursus ait: Factus sum Iudaeis tanquam Iudaeus. Quod uidelicet exhibebat non amittendo fidem, sed extendendo pietatem, ut in se personam infidelium transfigurans, ex semetipso disceret qualiter aliis misereri debuisset, quatenus hoc illis impenderet, quod sibi ipse, si ita esset, impendi recte uoluisset. Hinc iterum dicit: Siue mente excedimus, Deo; siue sobrii sumus, uobis; quia et semetipsum nouerat contemplando transcendere, et eumdem se auditoribus condescendendo temperare. Hinc Iacob Domino desuper innitente, et uncto deorsum lapide, ascendentes ac descendentes angelos uidit; quia scilicet praedicatores recti non solum sursum sanctum caput Ecclesiae, uidelicet Dominum, contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt. Hinc Moyses crebro tabernaculum intrat et exit; et qui intus in contemplationem rapitur, foris infirmantium negotiis urgetur. Intus Dei arcana considerat, foris onera carnalium portat. Qui de rebus quoque dubiis semper ad tabernaculum recurrit, coram testamenti arca Dominum consulit: exemplum proculdubio rectoribus praebens, ut cum foris ambigunt quid disponant, ad mentem semper quasi ad tabernaculum redeant; et uelut coram testamenti arca Dominum consulant, si de his in quibus dubitant apud semetipsos intus sacri eloquii paginas requirant. Hinc ipsa Veritas per susceptionem nostrae humanitatis nobis ostensa, in monte orationi inhaeret, miracula in urbibus exercet; imitationis uidelicet uiam bonis rectoribus sternens; ut etsi iam summa contemplando appetunt, necessitatibus tamen infirmantium compatiendo misceantur, quia tunc ad alta charitas mirabiliter surgit, cum ad ima proximorum se misericorditer attrahit; et quo benigne descendit ad infirma, ualenter recurrit ad summa. Tales autem sese qui praesunt exhibeant, quibus subiecti occulta quoque sua prodere non erubescant; ut cum tentationum fluctus paruuli tolerant, ad Pastoris mentem quasi ad matris sinum recurrant; et hoc quod se inquinari pulsantis culpae sordibus praeuident, exhortationis eius solatio, ac lacrymis orationis lauent. Unde et ante fores templi ad abluendas ingredientium manus mare aeneum, id est luterem, duodecim boues portant : qui quidem facie exterius eminent, sed ex posterioribus latent. Quid namque duodecim bobus, nisi uniuersus pastorum ordo designatur? De quibus Paulo disserente lex dicit: Non obturabis os boui trituranti. Quorum quidem nos aperta opera cernimus, sed apud districtum iudicem quae illos posterius maneant in occulta retributione nescimus. Qui tamen cum condescensionis suae patientiam diluendis proximorum confessionibus praeparant, uelut ante fores templi luterem portant; ut quisquis intrare aeternitatis ianuam nititur, tentationes suas menti pastoris indicet, et quasi in boum lutere cogitationis uel operis manus lauet. Et fit plerumque ut dum rectoris animus aliena tentamenta condescendendo cognoscit, auditis tentationibus etiam ipse pulsetur, quia et haec eadem per quam populi multitudo diluitur, aqua proculdubio luteris inquinatur. Nam dum sordes diluentium suscipit, quasi suae munditiae serenitatem perdit. Sed haec nequaquam pastori timenda sunt, quia Deo subtiliter cuncta pensante, tanto facilius a sua eripitur, quanto misericordius ex aliena tentatione fatigatur. [2,6] CAPUT VI : Ut sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium uitia per zelum iustitiae erectus. Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium uitia per zelum iustitiae erectus; ut et bonis in nullo se praeferat, et cum prauorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat, quatenus et honore suppresso aequalem se subditis bene uiuentibus deputet, et erga peruersos iura rectitudinis exercere non formidet. Nam sicut in libris Moralibus dixi se me memini, liquet quod omnes homines natura aequales genuit, sed uariante meritorum ordine alios aliis culpa postponit. Ipsa autem diuersitas quae accessit ex uitio, diuino iudicio dispensatur; ut quia omnis homo aeque stare non ualet, alter regatur ab altero. Unde cuncti qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis; nec praeesse se hominibus gaudeant, sed prodesse. Antiqui etenim patres nostri non reges hominum, sed pastores pecorum fuisse memorantur. Et cum Noe Dominus filiisque eius diceret: Crescite et multiplicamini, et replete terram, protinus adiunxit: Et terror uester ac tremor sit super cuncta animalia terrae. Quorum uidelicet terror ac tremor, quia esse super animalia terrae praecipitur, profecto esse super homines prohibetur. Homo quippe brutis animalibus, non autem hominibus caeteris natura praelatus est; et idcirco ei dicitur ut ab animalibus et non ab hominibus timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequali uelle timeri. Et tamen necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt; ut humana saltem formidine peccare metuant, qui diuina iudicia non formidant. Nequaquam namque praepositi ex hoc quaesito timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subditorum iustitiam quaerunt. In eo enim quod metum sibi a peruerse uiuentibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia uidelicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini iacere substrati. Sed plerumque rector eo ipso quo caeteris praeeminet, elatione cogitationis intumescit, et dum ad usum cuncta subiacent, dum ad uotum uelociter iussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene gesta sunt, laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quod reprobare debuerant, seductus ab his quae infra suppetunt, super se animus extollitur; et dum foris immenso fauore circumdatur, intus ueritate uacuatur, atque oblitus sui in uoces se spargit alienas, talemque se credit, qualem se foris audit, non qualem intus descernere debuit. Subiectos despicit, eosque aequales sibi naturae ordine non agnoscit; et quos sorte potestatis excesserit, transcendisse se etiam uitae meritis credit. Cunctis se aestimat amplius sapere, qubius se uidet amplius posse. In quodam quippe se constituit culmine apud semetipsum, et qui aequa caeteris naturae conditione constringitur, ex aequo respicere caeteros dedignatur; sicque usque ad eius similitudinem ducitur, de quo scriptum est: Omne sublime uidet, et ipse est rex super uniuersos filios superbiae. Qui singulare culmen appetens, et socialem angelorum uitam despiciens, ait: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo. Miro ergo iudicio intus foueam deiectionis inuenit, dum foris se in culmine potestatis extollit. Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. Sic Saul post humilitatis meritum in tumorem superbiae culmine potestatis excreuit: per humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait: Nonne cum esses paruulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel? Paruulum se in suis prius oculis uiderat, sed fultus temporali potentia, iam se paruulum non uidebat. Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia plus cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. Miro autem modo cum apud se paruulus, apud Deum magnus; cum uero apud se magnus apparuit, apud Deum paruulus fuit. Plerumque ergo dum ex subiectorum affluentia animus inflatur, in fluxum superbiae ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur. Quam uidelicet potentiam bene regit, qui et tenere illam nouerit et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. Humana etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adiungit? Quam tamen potestatem recte dispensat qui sollicite nouerit et sumere ex illa quod adiuuat, et expugnare quod tentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre. Sed hanc discretionem plenius agnoscimus, si Pastoris primi exempla cernamus. Petrus namque auctore Deo sanctae Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio, et sese ei humiliter prosternente, immoderatius uenerari recusauit, seque illi similem recognouit, dicens: Surge, ne feceris, et ego ipse homo sum. Sed cum Ananiae et Sapphirae culpam reperit, mox quanta potentia super caeteros excreuisset ostendit. Verbo namque eorum uitam perculit, quam spiritu perscrutante, deprehendit: et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod honore sibi uehementer impenso coram bene agentibus fratribus non agnouit. Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus ultionis ius aperuit potestatis. Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei uestrae, sed adiutores sumus gaudii uestri. Atque illico adiunxit: Fide enim statis. Ac si id quod protulerat aperiret, dicens: Ideo non dominamur fidei uestrae, quia fide statis; aequales enim uobis sumus in quo uos stare cognoscimus. Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti sumus paruuli in medio uestrum. Et rursum: Nos autem seruos uestros per Christum. Sed cum culpam quae corrigi debuisset inuenit, illico magistrum se esse recoluit, dicens, Quid uultis? In uirga ueniam ad uos. Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest, uitiis potius quam fratribus dominatur. Sed cum delinquentes subditos praepositi corrigunt, restat necesse est ut sollicite attendant, quatenus per disciplinae debitum culpas quidem iure potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis fratribus qui corriguntur, agnoscant: quamuis plerumque etiam dignum est ut eosdem quos corrigimus, tacita nobis cogitatione praeferamus. Illorum namque per nos uitia disciplinae uigore feriuntur, in his uero quae ipsi committimus, ne uerbi quidem ab aliquo inuectione laceramur. Tanto ergo apud Dominum obligatiores sumus, quanto apud homines inulte peccamus. Disciplina autem nostra subditos diuino iudicio tanto liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine uindicta non deserit. Seruanda itaque est et in corde humilitas, et in opere disciplina. Atque inter haec solerter intuendum est, ne dum immoderatius custoditur uirtus humilitatis, soluantur iura regiminis; et dum praelatus quisque plus se quam decet deiicit, subditorum uitam stringere sub disciplinae uinculo non possit. Teneant ergo rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt; seruent interius quod de sua aestimatione pertimescunt. Sed tamen quibusdam signis decenter erumpentibus, eos apud se esse humiles etiam subiecti deprehendant, quatenus et in auctoritate eorum quod formident uideant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. Studeant igitur sine intermissione qui praesunt, ut eorum potentia quanto magna exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur, ne cogitationem uincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne iam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit. Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis. Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis. Hinc per semetipsam Veritas ad altiora nos uirtutum merita prouocans, dicit: Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter uos, sed quicunque uoluerit inter uos maior fieri, sit uester minister; et qui uoluerit inter uos primus esse, erit uester seruus: sicut Filius hominis non uenit ministrari, sed ministrare. Hinc est quod seruum ex suscepto regimine elatum, quae post supplicia maneant, indicat, dicens: Quod si dixerit mallus ille seruus in corde suo: Moram facit Dominus meus uenire, et coeperit percutere conseruos suos, manducet autem et bibat cum ebriis; ueniet dominus serui illius, in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et diuidet eum, partemque eius ponet cum hypocritis. Inter hypocritas enim iure deputatur, qui ex simulatione disciplinae ministerium regiminis uertit in usum dominationis; et tamen nonnunquam grauius delinquitur si inter peruersos plus aequalitas quam disciplina custoditur. Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit. Hinc namque diuina ei uoce dicitur: Honorasti filios tuos magis quam me. Hinc pastores increpat per prophetam, dicens: Quod fractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis. Abiectus enim reducitur cum quisque in culpa lapsus, ad statum iustitiae ex pastoralis sollicitudinis uigore reuocatur. Fracturam uero ligamen astringit, cum culpam disciplina deprimit, ne plaga usque ad interitum defluat, si hanc districtionis seueritas non coarctat. Sed saepe deterius frangitur, cum fractura incaute colligatur, ita ut grauius scissuram sentiat, si hanc immoderatius ligamenta constringant. Unde necesse est ut cum peccati uulnus in subditis corrigendo restringitur, magna se sollicitudine etiam districtio ipsa moderetur, quatenus sic iura disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis uiscera non amittat. Curandam quippe est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina. Atque inter haec sollicita circumspectione prouidendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa. Nam sicut in libris Moralibus iam diximus, disciplina uel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. Sed erga subditos suos inesse rectoribus debet et iuste consulens misericordia, et pie saeuiens disciplina. Hinc namque est quod docente Veritate, per Samaritani studium semiuiuus in stabulum ducitur, et uinum atque oleum uulneribus eius adhibetur, ut per uinum scilicet mordeantur uulnera, per oleum foueantur. Necesse quippe est ut quisquis sanandis uulneribus praeest, in uino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per uinum mundentur putrida, per oleum foueantur sananda. Miscenda ergo est lenitas cum seueritate; faciedum quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate soluantur. Quod iuxta Pauli uocem bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis uirga simul et manna est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si est uirga districtionis, sit et manna dulcedinis. Hinc Dauid ait: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Virga enim percutimur, baculo sustentamur. Si ergo est districtio uirgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet. Sit itaque amor, sed non emolliens; sit uigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeuiens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens; ut dum se in arce regiminis iustitia clementiaque permiscet, is qui praeest corda subditorum et terrendo demulceat, et tamen ad terroris reuerentiam demulcendo constringat. [2,7] CAPUT VII : Ut sit rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum prouidentiam in internorum sollicitudine non relinquens. Sit rector internorum curam in exteriorum occupatione non minuens, exteriorum prouidentiam in internorum sollicitudine non relinquens; ne aut exterioribus deditus ab intimis corruat, aut solis interioribus occupatus, quae foris debet proximis non impendat. Saepe namque nonnulli uelut obliti quod fratribus animarum causa praelati sunt, toto cordis adnisu saecularibus curis inseruiunt: has, cum adsunt, se agere exsultant; ad has etiam cum desunt, diebus ac noctibus cogitationis turbidae aestibus anhelant. Cumque ab his, cessante forsitan opportunitate, quieti sunt, ipsa deterius sua quiete fatigantur. Voluptatem namque censent si actionibus deprimuntur, laborem deputant si in terrenis negotiis non laborant. Sicque fit, ut dum se urgeri mundanis tumultibus gaudent, interna quae alios docere debuerant ignorent. Unde subiectorum quoque proculdubio uita torpescit, quia cum proficere spiritaliter appetit, in exemplo eius qui sibi praelatus est, quasi in obstaculo itineris offendit. Languente enim capite membra incassum uigent, et in exploratione hostium frustra exercitus uelociter sequitur, si ab ipso duce itineris erratur. Nulla subditorum mentes exhortatio subleuat, eorumque culpas increpatio nulla castigat; quia dum per animarum praesulem terreni exercetur officium iudicis, a gregis custodia uacat cura pastoris; et subiecti ueritatis lumen apprehendere nequeunt, quia dum pastoris sensus terrena studia occupant, uento tentationis impulsus Ecclesiae oculos puluis caecat. Quo contra recte humani generis Redemptor, cum nos a uentris uoracitate compesceret, dicens: Attendite autem uobis, ut non grauentur corda uestra in crapula et ebrietate, illico adiunxit: Aut in curis huius uitae. Ubi pauorem quoque protinus intente adiiciens: Ne forte, inquit, superueniat in uos repentina dies illa. Cuius aduentus etiam qualitatem denuntiat, dicens: Tanquam laqueus enim ueniet super omnes qui sedent super faciem omnis terrae. Hinc iterum dicit: Nemo potest duobus dominis seruire. Hinc Paulus religiosorum mentes a mundi consortio contestando, ac potius conueniendo suspendit, dicens: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probauit. Hinc Ecclesiae rectoribus et uacandi studia praecipit, et consulendi remedia ostendit, dicens: Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad iudicandum ; ut ipsi uidelicet dispensationibus terrenis inseruiant, quos dona spiritalia non exornant. Ac si apertius dicat: Quia penetrare intima nequeunt, saltem necessaria foris operentur. Hinc Moyses, qui cum Deo loquitur, Iethro alienigenae reprehensione iudicatur, quod terrenis populorum negotiis stulto labore deseruiat: cui et consilium mox praebetur, ut pro se alios ad iurgia dirimenda constituat, et ipse liberius ad erudiendos populos spiritalium arcana cognoscat. A subditis ergo inferiora gerenda sunt, a rectoribus summa cogitanda; ut scilicet oculum, qui praeuidendis gressibus praeeminet, cura pulueris non obscuret. Caput namque subiectorum sunt cuncti qui praesunt; et ut recta pedes ualeant itinera carpere, haec proculdubio caput debet ex alto prouidere, ne a prouectus sui itinere pedes torpeant, cum curuata rectitudine corporis caput sese ad terram declinat. Qua autem mente animarum praesul honore pastorali inter caeteros utitur, si in terrenis negotiis quae reprehendere in aliis debuit, et ipse uersatur? Quod uidelicet ex ira iustae retributionis per prophetam Dominus minatur, dicens: Et erit sicut populus, sic sacerdos. Sacerdos quippe est ut populus, quando ea agit is qui spiritali officio fungitur, quae illi nimirum faciunt qui adhuc de studiis carnalibus iudicantur. Quod cum magno scilicet dolore charitatis Ieremias propheta conspiciens, quasi sub destructione templi deplorat, dicens: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus, dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum? Quid namque auro, quod metallis caeteris praeeminet, nisi excellentia sanctitatis? Quid colore optimo, nisi cunctis amabilis reuerentia religionis exprimitur? Quid sanctuarii lapidibus, nisi sacrorum ordinum personae signantur? Quid platearum nomine, nisi praesentis uitae latitudo figuratur? Quia enim Graeco eloquio “g-platos” latitudo dicitur, profecto a latitudine plateae sunt uocatae. Per semetipsam uero Veritas dicit: Lata et spatiosa uia est quae ducit ad perditionem. Aurum igitur obscuratur, cum terrenis actibus sanctitatis uita polluitur. Color optimus commutatur, cum quorumdam qui degere religiose credebantur, aestimatio anteacta minuitur. Nam cum quilibet post sanctitatis habitum terrenis se actibus inserit, quasi colore permutato ante humanos oculos eius reuerentia despecta pallescit. Sanctuarii quoque lapides in plateas disperguntur, cum causarum secularium foras lata itinera expetunt hi qui ad ornamentum Ecclesiae internis mysteriis quasi in secretis tabernaculi uacare debuerunt. Ad hoc quippe sanctuarii lapides fiebant, ut intra sancta sanctorum in uestimento summi sacerdotis apparerent. Cum uero ministri religionis a subditis honorem Redemptoris sui ex merito uitae non exigunt, sanctuarii lapides in ornamento pontificis non sunt. Qui nimirum sanctuarii lapides dispersi per plateas iacent, cum personae sacrorum ordinum uoluptatum suarum latitudini deditae, terrenis negotiis inhaerent. Et notandum quod non hos dispersos in plateis, sed in capite platearum dicit; quia et cum terrena agunt, summi uideri appetunt, ut et lata itinera teneant ex uoluptate delectationis, et tamen in platearum sint capite ex honore sanctitatis. Nil quoque obstat si sanctuarii lapides eosdem ipsos quibus constructum sanctuarium existebat accipimus: qui dispersi in platearum capite iacent. quando sacrorum ordinum uiri terrenis actibus ex desiderio inseruiunt, ex quorum prius officio sanctitatis gloria stare uidebatur. Saecularia itaque negotia aliquando ex compassione toleranda sunt, numquam uero ex amore requirenda; ne cum mentem diligentis aggrauant, hanc suo uictam pondere ad ima de coelestibus mergant. At contra, nonnulli gregis quidem curam suscipiunt, sed sic sibimet uacare ad spiritalia appetunt, ut rebus exterioribus nullatenus occupentur. Qui cum curare corporalia funditus negligunt, subditorum necessitatibus minime concurrunt. Quorum nimirum praedicatio plerumque despicitur; quia dum delinquentium facta corripiunt, sed tamen eis necessaria praesentis uitae non tribuunt, nequaquam libenter audiuntur. Egentis etenim mentem doctrinae sermo non penetrat, si hunc apud eius animum manus misericordiae non commendat. Tunc autem uerbi semen facile germinat, quando hoc in audientis pectore pietas praedicantis rigat. Unde rectorem necesse est ut interiora possit infundere, cogitatione innoxia etiam exteriora prouidere. Sic itaque Pastores erga interiora studia subditorum suorum ferueant, quatenus in eis exterioris quoque uitae prouidentiam non relinquant. Nam quasi iure, ut diximus, a percipienda praedicatione gregis animus frangitur, si cura exterioris subsidii a pastore negligatur. Unde et primus pastor sollicite admonet, dicens: Seniores qui in uobis sunt, obsecro consenior et testis Christi passionum, qui et eius quae in futuro reuelanda est, gloriae communicatur, pascite qui in uobis est gregem Dei. Qui hoc in loco pastionem cordis an corporis suaderet aperuit, cum protinus adiunxit: Prouidentes non coacte, sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia, sed uoluntarie. Quibus profecto uerbis pastoribus pie praecauetur, ne dum subiectorum inopiam satiant, se mucrone ambitionis occidant, ne cum per eos carnis subsidiis reficiuntur proximi, ipsi remaneant a iustitiae pane ieiuni. Hanc Pastorum sollicitudinem Paulus excitat, dicens: Qui suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior. Inter haec itaque metuendum semper est, et uigilanter intuendum, ne dum cura ab eis exterior agitur, ab interna intentione mergantur. Plerumque enim, ut praediximus, corda rectorum dum temporali sollicitudini incaute deseruiunt, ab intimo amore frigescunt; et foras fusa obliuisci non metuunt, quia animarum regimina susceperunt. Sollicitudo ergo quae subditis exterius impenditur, sub certa necesse est mensura teneatur. Unde bene ad Ezechielem dicitur: Sacerdotes caput suum non radent, neque comam nutrient, sed tondentes attondeant capita sua. Sacerdotes namque iure uocati sunt, qui ut sacrum ducatum praebeant, fidelibus praesunt. Capilli uero in capite, exteriores sunt cogitationes in mente: qui dum super cerebrum insensibiliter oriuntur, curas uitae praesentis designant; quae ex sensu negligenti, quia importune aliquando prodeunt, quasi nobis non sentientibus procedunt. Quia igitur cuncti qui praesunt, habere quidem sollicitudines exteriores debent, nec tamen eis uehementer incumbere, sacerdotes recte et caput prohibentur radere, et comam nutrire; ut cogitationes carnis de uita subditorum nec a se funditus amputent, nec rursum ad crescendum nimis relaxent. Ubi et bene dicitur: Tondentes tondeant capita sua; ut uidelicet curae temporalis sollicitudinis et quantum necesse est prodeant, et tamen recidantur citius, ne immoderatius excrescant. Dum igitur et per administratam exteriorem prouidentiam corporum uita protegitur, et rursus per moderatam cordis intentionem non impeditur, capilli in capite sacerdotis et seruantur ut cutem cooperiant, et resecantur ne oculos claudant. [2,8] CAPUT VIII :Ne placere rector suo studio hominibus appetat, sed tamen ad quod placere debeat, intendat. Inter haec quoque necesse est ut rector solerter inuigilet, ne hunc cupido placendi hominibus pulset; ne cum studiose interiora penetrat, cum prouide exteriora subministrat, se magis a subditis diligi quam ueritatem quaerat; ne cum, bonis actibus fultus, a mundo uidetur alienus, hunc auctori reddat extraneum amor suus. Hostis namque Redemptoris est, qui per recta opera quae facit, eius uice ab Ecclesia amari concupiscit, quia adulterinae cogitationis reus est, si placere puer sponsae oculis appetit, per quem sponsus dona transmisit. Qui nimirum amor proprius cum rectoris mentem ceperit, aliquando hanc inordinate ad mollitiem, aliquando uero ad asperitatem rapit. Ex amore etenim suo mens rectoris in mollitiem uertitur; quia cum peccantes subditos respicit, ne erga hunc eorum dilectio torpeat, corripere non praesumit; nonnunquam uero errata subditorum quae increpare debuerat, adulationibus demulcet. Unde bene per prophetam dicitur: Vae his qui consuunt puluillos sub omni cubito manus, et faciunt ceruicalia sub capite uniuersae aetatis ad capiendas animas. Puluillos quippe sub omni cubito manus ponere, est cadentes a sua rectitudine animas, atque in huius mundi se delectatione reclinantes, blanda adulatione refouere. Quasi enim puluillo cubitus, uel ceruicalibus caput iacentis excipitur, cum correptionis duritia peccanti subtrahitur, eique mollities fauoris adhibetur, ut in errore molliter iaceat, quem nulla asperitas contradictionis pulsat. Sed haec rectores, qui semetipsos diligunt, his procul dubio exhibent, a quibus se noceri posse in studio gloriae temporalis timent. Nam quos nil contra se ualere conspiciunt, hos nimirum asperitate rigidae semper inuectionis premunt, nunquam clementer admonent, sed pastoralis mansuetudinis obliti, iure dominationis terrent. Quos recte per prophetam diuina uox increpat, dicens: Vos autem cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Plus enim se suo auctore diligentes, iactanter erga subditos se erigunt, nec quid agere debeant, sed quid ualeant attendunt; nil de subsequenti iudicio metuunt, improbe de temporali potestate gloriantur; libet ut licenter et illicita faciant, et subditorum nemo contradicat. Qui ergo et praua studet agere, et tamen ad haec uult caeteros tacere, ipse sibimet testis est, quia plus ueritate se appetit diligi, quam contra se non uult defendi. Nemo quippe est qui ita uiuat, ut aliquatenus non delinquat. Ille ergo se ipso amplius ueritatem desiderat amari, qui sibi a nullo uult contra ueritatem parci. Hinc etenim Petrus increpationem Pauli libenter accepit; hinc Dauid correptionem subditi humiliter audiuit; quia rectores boni dum priuato diligere amore se nesciunt, liberae puritatis uerbum a subditis obsequium humilitatis credunt. Sed inter haec necesse est ut cura regiminis tanta moderaminis arte temperetur, quatenus subditorum mens cum quaedam recte sentire potuerit, sic in uocis libertatem prodeat, ut tamen libertas in superbiam non erumpat; ne dum fortasse immoderatius linguae eis libertas conceditur, uitae ab his humilitas amittatur. Sciendum quoque est quod oporteat ut rectores boni placere hominibus appetant, sed ut suae aestimationis dulcedine proximos in affectum ueritatis trahant, non ut se amari desiderent, sed ut dilectionem suam quasi quamdam uiam faciant, per quam corda audientium ad amorem Conditoris introducant. Difficile quippe est, ut quamlibet recta denuntians praedicator qui non diligitur, libenter audiatur. Debet ergo qui praeest, et studere se diligi, quatenus possit audiri, et tamen amorem suum pro semetipso non quaerere, ne inueniatur ei cui seruire per officium cernitur, occulta cogitationis tyrannide resultare. Quod bene Paulus insinuat, cum sui nobis studii occulta manifestat, dicens: Sicut et ego per omnia omnibus placeo. Qui tamen rursus dicit: Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. Placet ergo Paulus, et non placet, quia in eo quod placere appetit, non se, sed per se hominibus placere ueritatem quaerit. [2,9] CAPUT IX : Quod scire sollicite rector debet, quia plerumque uitia uirtutes se esse mentiuntur. Scire etiam rector debet quod plerumque uitia uirtutes se esse mentiuntur. Nam saepe sub parcimoniae nomine se tenacia palliat, contraque se effusio sub appellatione largitatis occultat. Saepe inordinata remissio pietas creditur, et effrenata ira spiritalis zeli uirtus aestimatur. Saepe praecipitata actio uelocitatis efficacia, atque agendi tarditas grauitatis consilium putatur. Unde necesse est ut rector animarum uirtutes ac uitia uigilanti cura discernat, ne aut cor tenacia occupet, et parcum se uideri in dispensationibus exsultet; aut cum effuse quid perditur, largum se quasi miserando glorietur; aut remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos pertrahat; aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse grauius delinquat; aut hoc quod agi recte ac grauiter potuit, immature praeueniens leuiget; aut bonae actionis meritum differendo, ad deteriora permutet. [2,10] CAPUT X : Quae esse debet rectoris discretio correptionis et dissimulationis, feruoris et mansuetudinis. Sciendum quoque est quod aliquando subiectorum uitia prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur, indicanda; aliquando et aperte cognita, mature toleranda, aliquando uero subtiliter et occulta perscrutanda; aliquando leniter arguenda, aliquando autem uehementer increpanda. Nonnulla quippe, ut diximus, prudenter dissimulanda sunt, sed quia dissimulantur, indicanda; ut cum delinquens et deprehendi se cognoscit et perpeti, has quas in se tacite tolerari considerat, augere culpas erubescat, seque se iudice puniat, quem sibi apud se rectoris patientia clementer excusat. Qua scilicet dissimulatione bene Iudaeam Dominus corripit, cum per prophetam dicit: Mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo, quia ego tacens et quasi non uidens. Et dissimulauit ergo culpas, et innotuit, quia et contra peccantem tacuit, et hoc ipsum tamen quia tacuerit dixit. Nonnulla autem uel aperte cognita, mature toleranda sunt, cum uidelicet rerum minime opportunitas congruit, ut aperte corrigantur. Nam secta immature uulnera deterius inferuescunt, et nisi cum tempore medicamenta conueniant, constat procul dubio quod medendi officium amittant. Sed cum tempus subditis ad correptionem quaeritur, sub ipso culparum pendere patientia praesulis exercetur. Unde bene per Psalmistam dicitur: Supra dorsum meum fabricauerunt peccatores. In dorso quippe onera sustinemus. Supra dorsum igitur suum fabricasse peccatores queritur, ac si aperte dicat: Quos corrigere nequeo, quasi superimpositum onus porto. Nonnulla autem occulta subtiliter sunt perscrutanda, ut quibusdam signis erumpentibus, rector in subditorum mente omne quod clausum latet, inueniat, et interueniente correptionis articulo, ex minimis maiora cognoscat. Unde recte ad Ezechielem dicitur: Fili hominis, fode parietem. Ubi mox idem propheta subiungit: Et cum fodissem parietem, apparuit ostium unum. Et dixit ad me: Ingredere, et uide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Et ingressus uidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio, et uniuersa idola domus Israel depicta erant in pariete. Per Ezechielem quippe praepositorum persona signatur, per parietem duritia subditorum. Et quid est parietem fodere, nisi acutis inquisitionibus duritiam cordis aperire? Quem cum fodisset, apparuit ostium; quia cum cordis duritia uel studiosis percunctationibus, uel maturis correptionibus scinditur, quasi quaedam ianua ostenditur, ex qua omnia in eo qui corripitur cogitationum interiora uideantur. Unde et bene illic sequitur: Ingredere et uide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic. Quasi ingreditur ut abominationes aspiciat, qui, discussis quibusdam signis exterius apparentibus, ita corda subditorum penetrat, ut cuncta ei quae illicite cogitantur innotescant. Unde et subdidit: Et ingressus uidi; et ecce omnis similitudo reptilium, et animalium abominatio. In reptilibus cogitationes omnino terrenae signantur, in animalibus uero iam quidem aliquantulum a terra suspensae, sed adhuc terrenae mercedis praemia requirentes. Nam reptilia toto ex corpore terrae inhaerent, animalia autem magna parte corporis a terra suspensa sunt, appetitu tamen gulae ad terram semper inclinantur. Reptilia itaque sunt intra parietem, quando cogitationes uoluuntur in mente, quae a terrenis desideriis nunquam leuantur. Animalia quoque sunt intra parietem, quando et si qua iam iusta, si qua honesta cogitantur, appetendis tamen lucris temporalibus honoribusque deseruiunt; et per semetipsa quidem iam quasi a terra suspensa sunt, sed adhuc per ambitum quasi per gulae desiderium sese ad ima submittunt. Unde et bene subditur: Et uniuersa idola domus Israel depicta erant in pariete. Scriptum quippe est: Et auaritia, quae est idolorum seruitus. Recte ergo post animalia, idola describuntur, quia etsi honesta actione nonnulli iam quasi a terra se erigunt, ambitione tamen inhonesta semetipsos ad terram deponunt. Bene autem dicitur, Depicta erant; quia dum exteriorum rerum intrinsecus species attrahuntur, quasi in corde depingitur quidquid fictis imaginibus deliberando, cogitatur. Notandum itaque est quia prius foramen in pariete, ac deinde ostium cernitur, et tunc demum occulta abominatio demonstratur; quia nimirum uniuscuiusque peccati prius signa forinsecus, deinde ianua apertae iniquitatis ostenditur, et tunc demum omne malum quod intus latet aperitur Nonnulla autem sunt leniter arguenda: nam cum non malitia, sed sola ignorantia uel infirmitate delinquitur, profecto necesse est ut magno moderamine ipsa delicti correptio temperetur. Cuncti quippe quousque in hac mortali carne subsistimus, corruptionis nostrae infirmitatibus subiacemus. Ex se ergo debet quisque colligere qualiter alienae hunc oporteat imbecillitati misereri, ne contra infirmitatem proximi si ad increpationis uocem feruentius rapitur, oblitus sui esse uideatur. Unde bene Paulus admonet, dicens: Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu mansuetudinis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. Ac si aperte dicat: Cum displicet ex aliena infirmitate quod conspicis, pensa quod es; ut in increpationis zelo se spiritus temperet, dum sibi quoque quod increpat timet. Nonnulla autem sunt uehementer increpanda, ut cum culpa ab auctore non cognoscitur, quanti sit ponderis, ab increpantis ore sentiatur. Et cum sibi quis malum quod perpetrauit leuigat, hoc contra se grauiter ex corripientis asperitate pertimescat. Debitum quippe rectoris est supernae patriae gloriam per uocem praedicationis ostendere, quanta in huius uitae itinere tentamenta antiqui hostis lateant aperire, et subditorum mala quae tolerari leniter non debent, cum magna zeli asperitate corrigere; ne si minus contra culpas accenditur, culparum omnium reus ipse teneatur. Unde bene ad Ezechielem dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo ciuitatem Ierusalem. Statimque subiungitur: Et ordinabis aduersus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Eique ad munitionem suam protinus subinfertur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam in murum ferreum inter te et inter ciuitatem. Cuius enim Ezechiel propheta nisi magistrorum speciem tenet? Cui dicitur: Sume tibi laterem, et pones eum coram te, et describes in eo ciuitatem Ierusalem. Sancti quippe doctores sibi laterem sumunt, quando terrenum auditorum cor, ut doceant, apprehendunt. Quem scilicet laterem coram se ponunt, quia tota illud mentis intentione custodiunt. In quo et ciuitatem Ierusalem iubentur describere; quia praedicando terrenis cordibus curant summopere quae sit supernae pacis uisio demonstrare. Sed quia incassum gloria patriae coelestis agnoscitur, nisi et quanta hic irruant hostis callidi tentamenta discantur, apte subiungitur: Et ordinabis aduersus eam obsidionem, et aedificabis munitiones. Sancti quippe praedicatores obsidionem circa laterem, in quo Ierusalem ciuitas descripta est, ordinant, quando terrenae menti, sed iam supernam patriam requirenti, quanta eam in huius uitae tempore uitiorum impugnet aduersitas demonstrant. Nam cum unumquodque peccatum quomodo proficientibus insidietur ostenditur, quasi obsidio circa ciuitatem Ierusalem uoce praedicatoris ordinatur. Sed quia non solum debent innotescere qualiter uitia impugnent, uerum etiam quomodo custoditae nos uirtutes roborent, recte subiungitur: Et aedificabis munitiones. Munitiones quippe sanctus praedicator aedificat, quando quae uirtutes quibus resistant uitiis demonstrat. Et quia, crescente uirtute, plerumque bella tentationis augentur, recte adhuc additur: Et comportabis aggerem, et dabis contra eam castra, et pones arietes in gyro. Aggerem namque comportat, quando praedicator quisque molem crescentis tentationis enuntiat. Et contra Ierusalem castra erigit, quando rectae intentioni audientium hostis callidi circumspectas et quasi incomprehensibiles insidias praedicit. Atque arietes in gyro ponit, cum tentationum aculeos in hac uita nos undique circumdantes, et uirtutum murum perforantes innotescit. Sed cuncta haec licet subtiliter rector insinuet, nisi contra delicta singulorum aemulationis spiritu ferueat, nullam sibi in perpetuum absolutionem parat. Unde illic adhuc recte subiungitur: Et tu sume tibi sartaginem ferream, et pones eam murum ferreum inter te et inter ciuitatem. Per sartaginem quippe frixura mentis, per ferrum uero increpationis fortitudo signatur. Quid uero acrius doctoris mentem, quam zelus Dei frigit et excruciat? Unde Paulus huius sartaginis urebatur frixura, cum diceret: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Et quia quisquis zelo Dei accenditur, ne damnari ex negligentia debeat, forti in perpetuum custodia munitur, recte dicitur: Pones eam murum ferreum inter te et ciuitatem. Sartago enim ferrea murus ferreus inter prophetam et ciuitatem ponitur; quia cum nunc fortem zelum rectores exhibent, eumdem zelum postmodum inter se et auditores suos fortem munitionem tenent; ne tunc ad uindictam destituti sint, si nunc fuerint in correptione dissoluti. Sed inter haec sciendum est quia dum ad increpationem se mens doctoris exasperat, difficile ualde est ut non aliquando et ad aliquid quod dicere non debet erumpat. Et plerumque contingit ut dum culpa subditorum cum magna inuectione corripitur, magistri lingua usque ad excessus uerba pertrahatur. Cumque increpatio immoderate accenditur, corda delinquentium in desperatione deprimuntur. Unde necesse est ut exasperatus rector, cum subditorum mentem plus quam debuit percussisse considerat, apud se semper ad poenitentiam recurrat; ut per lamenta ueniam in conspectu ueritatis obtineat, ex eo etiam quod per zeli eius studium peccat. Quod figurate Dominus per Moysen praecipit, dicens: Si quis abierit cum amico suo simpliciter in siluam ad ligna caedenda, et lignum securis fugerit manu, ferrumque lapsum de manubrio amicum eius percusserit et occiderit, hic ad unam supradictarum urbium fugiet, et uiuet; ne forte proximus eius, cuius effusus est sanguis, doloris stimulo persequatur et apprehendat eum, et percutiat animam eius. Ad siluam quippe cum amico imus, quoties ad intuenda subditorum delicta conuertimur. Et simpliciter ligna succidimus, cum delinquentium uitia pia intentione resecamus. Sed securis manu fugit, cum sese increpatio plus quam necesse est in asperitatem pertrahit. Ferrumque de manubrio prosilit, cum de correptione sermo durior excedit. Et amicum percutit et occidit, quia auditorem suum prolata contumelia a spiritu dilectionis interficit. Correpti namque mens repente ad odium proruit, si hanc immoderata increpatio plus quam debuit addicit. Sed is qui incaute ligna percutit et proximum exstinguit, ad tres necesse est urbes fugiat, ut in una earum defensus uiuat; quia si ad poenitentiae lamenta conuersus, in unitate sacramenti sub spe et charitate absconditur, reus perpetrati homicidii non tenetur. Eumque exstincti proximus et cum inuenerit non occidit; quia cum districtus iudex uenerit, qui sese nobis per naturae nostrae consortium iunxit, ab eo proculdubio culpae reatum non expetit, quem sub eius uenia fides, spes, et charitas abscondit. [2,11] CAPUT XI : Quantum rector sacrae legis meditationibus esse debeat intentus. Sed omne hoc rite a rectore agitur, si supernae formidinis et dilectionis spiritu afflatus, studiose quotidie sacri eloquii praecepta meditetur; ut in eo uim sollicitudinis, et erga coelestem uitam prouidae circumspectionis, quam humanae conuersationis usus indesinenter destruit, diuinae admonitionis uerba restaurent; et qui ad uetustatem uitae per societatem saecularium ducitur, ad amorem semper spiritalis patriae compunctionis aspiratione renouetur. Valde namque inter humana uerba cor defluit; cumque indubitanter constet quod externis occupationum tumultibus impulsum a semetipso corruat, studere incessabiliter debet, ut per eruditionis studium resurgat. Hinc est enim quod praelatum gregi discipulum Paulus admonet, dicens: Dum uenio attende lectioni. Hinc Dauid ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est. Hinc Moysi Dominus de portanda arca praecepit, dicens: Facies quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos, faciesque uectes de lignis sethim, et operies auro, inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis. Quid per arcam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Cui quatuor circuli aurei per quatuor angulos iubentur adiungi, quia in eo quod per quatuor mundi partes dilatata tenditur, procul dubio quatuor sancti Euangelii libris accincta praedicatur. Vectesque de lignis sethim fiunt, qui eisdem ad portandum circulis inseruntur; quia fortes perseuerantesque doctores uelut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum uoluminum semper inhaerentes, sanctae Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissi circulis arcam portent. Vectibus quippe arcam portare, est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes infidelium mentes praedicando deducere. Qui auro quoque iubentur operiri, ut dum sermone aliis insonant, ipsi etiam uitae splendore fulgescant. De quibus apte subditur: Qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis. Quia nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. Ad hoc namque uectes esse in circulis semper iubentur, ut cum portari arcam opportunitas exigit, de intromittendis uectibus portandi tarditas nulla generetur; quia uidelicet cum spiritale aliquid a subditis Pastor inquiritur, ignominiosum ualde est si tunc quaerat discere, cum quaestionem debet enodare. Sed circulis uectes inhaereant, ut doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes, testamenti arcam sine mora eleuent, si quidquid necesse est, protinus docent. Unde bene primus pastor Ecclesiae pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti uos rationem de ea quae in uobis est spe. Ac si aperte dicat: Ut ad portandam arcam nulla mora praepediat, uectes a circulis nunquam recedant.