[0] Praefatio. [1] I. Inter multos saepe quaeritur, quis libri beati iob scriptor habeatur. Et alii quidem moysen, alii unum quemlibet ex prophetis scriptorem huius operis fuisse suspicantur. Quia enim in libro geneseos iobab de stirpe esau descendisse et bale filio beor in regnum successisse describitur, hunc beatum iob longe ante moysi tempora exstitisse crediderunt, morem profecto sacri eloquii nescientes, quia in superioribus suis partibus solet breuiter longe post secutura perstringere, cum studet ad alia subtilius enumeranda properare. Vnde et illic iobab, priusquam reges in israel existerent, fuisse memoratur. Nequaquam ergo exstitisse ante legem cognoscitur, qui israeliticorum iudicum tempore fuisse signatur. Quod dum quidam minus caute considerant, moysen gestorum illius quasi longe antepositi scriptorem putant, ut uidelicet is qui potuit ad eruditionem nostram legis praecepta edere, ipse credatur etiam ex gentilis uiri historia, uirtutis ad nos exempla mandasse. Nonnulli uero, ut dictum est, scriptorem huius operis unum quemlibet de prophetis arbitrantur asserentes quod nullus tam mystica dei uerba cognoscere potuit, nisi cuius mentem prophetiae spiritus ad superna subleuauit. Sed quis haec scripserit, ualde superuacue quaeritur, cum tamen auctor libri spiritus sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictauit. Ipse scripsit, qui et in illius opere inspirator exstitit et per scribentis uocem imitanda ad nos eius facta transmisit. Si magni cuiusdam uiri susceptis epistolis legeremus uerba sed quo calamo fuissent scripta quaereremus, ridiculum profecto esset non epistolarum auctorem scire sensum que cognoscere, sed quali calamo earum uerba impressa fuerint indagare. Cum ergo rem cognoscimus, eius que rei spiritum sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes litteras, de calamo percontamur? Arbitrari tamen uerius possumus, quod isdem beatus iob, qui certamina spiritalis pugnae sustinuit, etiam consummatae suae uictoriae gesta narrauit. Nec mouere debet quod in eodem libro dicitur: dixit iob; uel: haec atque illa pertulit iob. Moris enim scripturae sacrae est ut ipsi qui scribunt, sic de se in illa quasi de aliis loquantur. Hinc est enim quod moyses ait: erat moyses mitissimus super omnes homines, qui morabantur in terra. Hinc ioannes dicit: discipulus ille, quem diligebat iesus. Hinc lucas ait: quod ambularent duo ex discipulis in uia, cleophas et alius; quem profecto alium, dum tam studiose tacuit, ut quidam dicunt, nisi seipsum fuisse monstrauit. Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu sancti spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium tamquam de aliis proferunt. Sanctus ergo spiritus per moysen locutus est de moyse; sanctus spiritus per ioannem locutus est de ioanne. Paulus quoque quia non ex se ipso loqueretur, insinuat dicens: an experimentum quaeritis eius qui in me loquitur christus? Hinc est quod angelus qui moysi apparuisse describitur, modo angelus, modo dominus memoratur. Angelus uidelicet propter hoc, quod exterius loquendo seruiebat; dominus autem dicitur quia interius praesidens loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens ab interiore regitur et per obsequium angelus et per inspirationem dominus nominatur. Hinc dauid ait: attendite popule meus legem meam; inclinate aurem uestram in uerba oris mei. Non enim lex dauid, aut populus dauid, sed personam eius, ex quo loquebatur, assumens, ipsius auctoritate loquitur, cuius inspiratione replebatur. Hoc cotidie fieri in ecclesia cernimus, si uigilanter intuemur. Nam stans in medio populi lector clamat: ego sum deus abraham, deus isaac et deus iacob. Et quod ipse deus sit, uere profecto non dicit nec tamen per hoc quod dicit, ueritatis regulam deserit, quia cui ministerium lectione exhibet, eius dominium uoce praetendit. Itaque scriptores sacri eloquii, quia repleti sancto spiritu super se trahuntur, quasi extra semetipsos fiunt et sic de se sententias, quasi de aliis proferunt. Vnde et beatus iob sancto spiritu afflatus, potuit sua gesta, quae erant uidelicet supernae aspirationis dona, quasi non sua scribere, quia eo alterius erant quae loquebatur quo homo loquebatur quae dei sunt. Et eo alter quae erant illius loquebatur, quo spiritus sanctus loquebatur quae hominis sunt. Sed iam debemus ista postponere et ad consideranda sacrae historiae gesta properare. [2] II. Omnis homo eo ipso quo homo est, suum intellegere debet auctorem cuius uoluntati tanto magis seruiat, quanto se quia de se ipso nihil sit pensat; ecce autem conditi deum considerare negleximus. Adhibita sunt praecepta, praeceptis quoque obtemperare noluimus. Adiunguntur exempla, ipsa quoque imitari exempla declinauimus quae et edidisse nobis positos sub lege conspicimus. Quia enim deus aperte quibusdam sub lege positis locutus est, quasi alienos nos ab eisdem praeceptis aspicimus quibus haec specialiter locutus non est. Vnde ad confutandam impudentiam nostram, gentilis homo ad exemplum deducitur ut quia oboedire homo legi sub lege positus despicit, eius saltem comparatione euigilet, qui sine lege legaliter uixit. Erranti igitur homini data est lex; erranti uero etiam sub lege adducitur testimonium eorum qui extra legem sunt, ut quia conditionis nostrae ordinem seruare noluimus, praeceptis admoneremur. Et quia praeceptis oboedire contempsimus, exemplis confunderemur nec, ut dictum est, eorum exemplis quos lex astringeret, sed quos lex a peccato nulla cohiberet. Circumscripsit nos diuina prouidentia, circumuenit excusationem nostram undique conclusus est aditus tergiuersationis humanae. Homo gentilis, homo sine lege, ad medium adducitur, ut eorum qui sub lege sunt prauitas confundatur. Quod bene per prophetam ac breuiter dicitur: erubesce, sidon, ait mare. In sidone quippe figuratur stabilitas in lege positorum; in mari autem, uita gentilium. Erubesce ergo sidon, ait mare, quia ex uita gentilium redarguitur uita sub lege positorum, atque ex actione saecularium confunditur actio religiosorum, dum illi etiam promittendo non seruant quae in praeceptis audiunt. Et isti uiuendo ea custodiunt, in quibus nequaquam mandatis legalibus astringuntur. Qua uero auctoritate liber iste sit praeditus, ipsa sacrarum paginarum soliditas attestatur, dum per ezechielem prophetam dicitur quod tres solummodo uiri liberentur: noe scilicet, daniel et iob. Nec immerito inter hebraeorum uitas, in auctoritatis reuerentia uita iusti gentilis adducitur, quia redemptor noster, sicut ad redemptionem iudaeorum et gentilium uenit, ita se iudaeorum et gentilium prophetari uocibus uoluit, ut per utrumque populum diceretur, qui pro utroque populo quandoque pateretur. Vir itaque iste summis uiribus fultus, sibi notus erat et deo, qui si non flagellaretur a nobis nullatenus agnosceretur. Virtus quippe etiam per quietem se exercuit sed uirtutis opinio commota per flagella flagrauit. Et qui quietus in se ipso quod erat continuit, commotus ad notitiam omnium odorem suae fortitudinis aspersit. Sicut enim unguenta redolere latius nesciunt nisi commota et sicut aromata flagrantiam suam non nisi cum incenduntur expandunt; ita sancti uiri omne quod uirtutibus redolent in tribulationibus innotescunt. Vnde et recte in euangelio dicitur: si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti: transi hinc et transibit. Granum quippe sinapis nisi conteratur, nequaquam uis uirtutis eius agnoscitur. Nam non contritum lene est si uero conteratur; inardescit, et quod in se acerrimum latebat, ostendit. Sic unusquisque uir sanctus cum non pulsatur, despicabilis ac lenis aspicitur; si qua uero illum tritura persecutionis opprimat mox omne, quod calidum sapit ostentat; atque in feruorem uirtutis uertitur, quicquid in illo ante despicabile infirmum que uidebatur. Quodque in se per tranquillitatis tempora libens operuerat, exagitatus tribulationibus coactus innotescit. Vnde bene per prophetam dicitur: in die mandauit dominus misericordiam suam et in nocte declarauit. Misericordia enim domini in die mandatur, quia in tranquillo tempore cognoscendo percipitur; in nocte uero declaratur quia donum, quod in tranquillitate sumitur, tribulationibus manifestatur. [3] III. Sed subtilius perscrutandum est cur tot flagella pertulit, qui se in tanta uirtutum custodia sine reprehensione seruauit. Humilitatem quippe habuit quia et ipse testatur: si contempsi iudicium subire cum seruo meo et ancilla mea, cum disceptarent aduersum me. Hospitalitatem exhibuit, sicut ipse perhibet, dicens: foris non mansit peregrinus, ostium meum uiatori patuit. Disciplinae uigorem tenuit sicut ipse indicat dicens: principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo. Mansuetudinem in uigore custodiuit sicut ipse fatetur dicens: cum que sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen maerentium consolator. Eleemosinarum largitatem amplexus est, sicut ipse insinuat dicens: si comedi bucellam meam solus et non comedit pupillus ex ea. Cum igitur omnia uirtutum mandata perficeret, unum ei deerat, ut etiam flagellatus agere gratias sciret. Notum erat quia seruire deo inter dona nouerat sed dignum fuerat ut districtio seueritatis inquireret utrum deuotus deo et inter flagella permaneret. Poena quippe interrogat, si quietus quis ueraciter amat. Quem hostis quidem ut deficeret petiit sed ut proficeret accepit. Fieri enim dominus benigne permisit quod diabolus inique postulauit. Nam cum idcirco illum expetisset hostis ut consumeret, tentando egit ut eius merita augeret. Scriptum quippe est: in omnibus his non peccauit iob labiis suis. Et quidem quaedam uerba responsionum illius imperitis lectoribus aspera resonant quia sanctorum dicta pie intellegere sicut dicuntur, ignorant; et quia animum dolentis et iusti in semetipsis assumere nesciunt ideo doloris uerba bene interpretari non possunt. Mentem quippe patientis bene pensare nouit condescensio passionis. Credunt ergo beatum iob in suis sermonibus deliquisse, minus caute intuentes, quia si beati iob responsa redarguunt, falsam etiam de eo domini sententiam fuisse testantur. Diabolo namque a domino dicitur: considerasti seruum meum iob quod non sit ei similis in terra: uir simplex et rectus ac timens deum et recedens a malo? Cui mox a diabolo respondetur: numquid gratis iob colit deum? Nonne tu uallasti eum cunctam que familiam eius? Sed mitte manum tuam et tange eum, si non in faciem benedixerit tibi. Hostis itaque in beato iob uires suas exercuit sed tamen certamen contra deum assumpsit. Inter deum itaque et diabolum beatus iob in medio materia certaminis fuit. Quisquis ergo sanctum uirum inter flagella positum, dictis suis peccasse asserit, quid aliud quam deum qui pro illo proposuerat, excessisse reprehendit? Ipse quippe in se tentati causam suscipere uoluit, qui eum et ante flagella praetulit et praeferens tentari per flagella permisit. Si ergo excessisse iob dicitur, laudator illius succubuisse perhibetur, quamuis eum nullatenus deliquisse etiam dona testantur. Quis enim nesciat quod culpis non praemia, sed poenae debeantur? Qui ergo duplicia recipere quae amiserat meruit, ex remuneratione docuit quia nequaquam uitium sed uirtus fuit omne quod dixit. Assertioni quoque huic adhuc adiungitur, quod ipse pro amicis delinquentibus intercedit. In grauibus namque peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit. Mundus ergo ostenditur esse de se qui emundationem potuit obtinere pro aliis. Si uero hoc quibusdam displicet, quod bona sua ipse narrauit, sciendum est quia inter tot rerum damna, inter tot corporis uulnera, inter tot pignorum funera, amicis ad consolationem uenientibus et ad increpationem erumpentibus de uita sua desperare cogebatur; et quem tot detrimenta afflixerant, contumeliosa insuper increpantium uerba feriebant. Hi namque, qui ad consolandum uenerant dum quasi eius iniustitiae exprobrabant, desperare eum de semetipso funditus compellebant. Quod ergo bona sua ad mentem reuocat, non se per iactantiam eleuat; sed quasi collapsum inter uerba et uulnera ad spem animum reformat. Graui enim desperationis telo mens percutitur, cum supernae irae tribulationibus premitur et linguarum foris opprobriis arguitur. Beatus igitur iob tot dolorum iaculatione confossus dum labefactari per opprobria timuit, ad statum se fiduciae ex anteacta uita confirmando reuocauit. Nequaquam ergo in arrogantiae uitium cecidit quia contra internum desperationis impulsum, per exteriora praeconiorum suorum uerba pugnauit, ut dum bona quae fecerat diceret, nequaquam de bono quod quaesierat desperaret. [4] IV. Sed iam nunc ipsum ordinem tentationis eius exsequamur. Inimicus saeuiens et sancti uiri ualidissimum pectus debellare contendens, cunctas contra eum tentationum machinas erexit. Abstulit substantiam, interfecit filios, percussit corpus, instigauit uxorem, amicos ad consolationem adduxit. Sed in asperitatem increpationis excitauit alium quoque amicum durius increpantem in extrema et acriori inuectione seruauit ut saltem crebrius feriendo cor attingeret quod nouo uulnere semper iteraret. Quia enim in saeculo potentem uidit damnis substantiae eum moueri credidit quem non concussum decem filiorum morte pulsauit. Videns autem quia ad augmentum diuinae laudis etiam ex uulnere creuit orbitatis petiit feriendam salutem corporis. Intuens etiam quia per dolorem corporis peruenire nequiuerit ad passionem mentis, instigauit uxorem. Ciuitatem quippe, quam expugnare appetiit, nimis munitam uidit; et idcirco exterius tot plagas inferens, quasi foras exercitum admouit; animum uero uxoris in uerbis malae persuasionis accendens, quasi intus ciuium corda corrupit. Ex bellis exterioribus discimus quid de interioribus sentiamus. Inimicus namque saeuiens et urbem circumfusis exercitibus uallans, si eius munimina inuicta conspexerit, ad alia se pugnandi argumenta conuertit ut intus etiam quorumdam ciuium corda corrumpat, quatenus, cum extrinsecus impugnatores admouerit, interius quoque habeat adiutores atque increscente belli foras certamine de quorum intus fide confiditur, eorum perfidia urbs destituta capiatur. Itaque exterius quasi ariete constituto, murum ciuitatis istius tot ictibus perculit quot uicibus aduersa nuntiauit. Intus autem quasi ciuium corda corrupit dum fortia urbis huius munimina persuasione destruere coniugis studuit. Foras itaque admouit impetum belli, intus uenena consilii, ut tanto citius urbem caperet, quanto eam exterius interius que turbaret. Quia autem nonnumquam plus conturbant uerba quam uulnera, amicorum ut dictum est, se linguis armauit. Qui quidem quia seniores erant de eorum uerbis minus fortasse dolere poterat. Heliu iunior subrogatur, ut sanctum pectus tanto acriori uulnere percuteret, quanto contra illud ictus brachii uilioris excitaret. Ecce ad feriendum inuictissimum robur inimicus saeuiens, quot tentationum iacula inuenit; ecce quot obsidionum machinamenta circumposuit; ecce quot percussionum tela transmisit; sed in his omnibus mansit mens imperterrita, stetit ciuitas inconcussa. Student hostes cum contra faciem ueniunt, alios ex occulto transmittere, qui eo licentius pugnantis latus feriant, quo is qui pugnat intentius uenientes hostes contra faciem aspectat. Igitur iob, in huius certaminis bello deprehensus, suscepit damna quasi hostes contra faciem; sustinuit uerba consolantium quasi hostes ex latere. Sed in his omnibus circumacto grauitatis suae clypeo, ubique munitus astitit, undique uenientibus gladiis uigilanter obuiauit. Amissam substantiam tacite despicit, carnem in filiis mortuam aequanimiter dolet, carnem in se percussam patienter tolerat, carnem in coniuge male suadentem sapienter docet. Super haec amici in aspera correptione prosiliunt et pro sedando dolore uenientes, uim doloris adiungunt. Omnia ergo machinamenta tentationum sancto uiro uertuntur in augmenta uirtutum. per uulnera quippe probatur eius patientia; per uerba exercetur eius sapientia. Vbique fortiter occurrit, quia et flagella robore et uerba ratione superauit. [5] V. Amici uero eius, qui ad consolationem quidem ueniunt, sed usque ad uerba increpationis excedunt, ignorantia magis credendi sunt, quam malitia deliquisse. Neque enim tantum uirum amicos iniquos habuisse credendum est sed dum discernere causam flagellorum nequeunt, in culpam dilabuntur. Percussionum quippe diuersa sunt genera. Alia namque est percussio, qua peccator percutitur ut sine retractatione puniatur; alia qua peccator percutitur ut corrigatur; alia qua nonnunquam quisque percutitur, non ut praeterita corrigat, sed ne uentura committat; alia qua plerumque percutitur per quam nec praeterita culpa corrigitur nec futura prohibetur sed ut, dum inopinata salus percussionem sequitur, saluantis uirtus cogitata ardentius ametur; cum que innoxius flagello atteritur ei per patientiam meritorum summa cumuletur. Aliquando enim peccator percutitur, ut absque retractatione puniatur sicut periturae iudaeae dicitur: plaga inimici percussi te, castigatione crudeli. Et rursum: quid clamas ad me super contritione tua? Insanabilis est dolor tuus. Aliquando peccator percutitur, ut corrigatur, sicut cuidam in euangelio dicitur: ecce sanus factus es, iam noli peccare ne tibi deterius aliquid contingat. Verba enim saluantis indicant, quia peccata praecedentia habiti uim doloris exigebant. Aliquando quisque non pro praeterita culpa diluenda, sed pro futura uitanda percutitur. Quod aperte paulus de semetipso testatur dicens: ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae qui me colaphizet. Qui enim non ait quia extulit sed ne extollat, aperte indicat quod percussione illa ne eueniat, compescitur, non autem quae euenit culpa purgatur. Nonnunquam uero quisque nec pro praeterita nec pro futura iniquitate percutitur, sed ut sola diuinae uirtutis potentia ex amputata percussione monstretur. Vnde cum domino in euangelio de caeco nato diceretur: hic peccauit, aut parentes eius, ut caecus nasceretur? Respondit dominus dicens: neque hic peccauit, neque parentes eius, sed ut manifestentur opera dei? In qua manifestatione quid agitur nisi ut ex flagello meritorum uirtus augeatur; et cum nulla praeterita iniquitas tergitur, magna de patientia fortitudo generetur. Vnde idem beatus iob praefertur prius uoce iudicis et post manui committitur tentatoris, quem post flagellum deus dum remunerans familiarius alloquitur, aperte quantum de uerbere creuerit indicatur. Amici ergo beati iob, dum percussionum genera distinguere nesciunt, percussum pro culpa crediderunt; et dum deum iustum in percussione sua conantur asserere, beatum iob compulsi sunt de iniustitia reprobare nescientes uidelicet quod idcirco flagellatus fuerat, ut pro flagello eius diuinae gloriae laus cresceret, non autem ut per flagella peccata quae nequaquam commiserat emendaret. Vnde et ad ueniam citius redeunt, quia ignorantia potius quam malitia peccauerunt. Quorum superbiam diuina iustitia eo uehementer humiliat, quo nequaquam illos ad suam gratiam, nisi per eum quem despexerant, reformat. Valde quippe elata mens retunditur, si ipsi super quem se extulit supponatur. [6] VI. Sed libet inter haec mira diuinae dispensationis opera cernere quomodo ad illuminandam noctem uitae praesentis astra quaeque suis uicibus in caeli faciem ueniant, quousque in finem noctis redemptor humanis generis quasi uerus lucifer surgat. Nocturnum namque spatium, dum decedentium succedentium que stellarum cursibus illustratur, magno caeli decore peragitur. Vt ergo noctis nostrae tenebras suo tempore editus uicissim que permutatus stellarum radius tangeret, ad ostendendam innocentiam uenit abel; ad docendam actionis munditiam uenit enoch; ad insinuandam longanimitatem spei et operis uenit noe; ad manifestandam oboedientiam uenit abraham; ad demonstrandam coniugalis uitae castimoniam uenit isaac; ad insinuandam laboris tolerantiam uenit iacob; ad rependendam pro malo bonae retributionis gratiam uenit ioseph; ad ostendendam mansuetudinem uenit moyses; ad informandam contra aduersa fiduciam uenit iosue; ad ostendendam inter flagella patientiam uenit iob. Ecce quam fulgentes stellas in caelo cernimus ut inoffenso pede operis iter nostrae noctis ambulemus. Nam cognitioni hominum diuina dispensatio quot iustos exhibuit, quasi tot astra super peccantium tenebras caelum misit, quousque uerus lucifer surgeret qui aeternum nobis mane nuntians, stellis ceteris clarius ex diuinitate radiaret. Quem electi omnes dum bene uiuendo praeeunt et rebus et uocibus prophetando promiserunt. Nullus etenim iustus fuit qui non eius per figuram nuntius exstiterit. Dignum quippe erat ut in semetipsis bonum omnes ostenderent, de quo et omnes boni essent et quod prodesse omnibus scirent. Vnde et sine cessatione promitti debuit quod et sine aestimatione dabatur percipi et sine fine retineri, ut simul omnia saecula dicerent quod in redemptione communi saeculorum finis exhiberet. Vnde et necesse fuit ut etiam beatus iob qui tanta incarnationis eius mysteria protulit, eum quem uoce diceret ex conuersatione signaret; et per ea quae pertulit, quae passurus esset ostenderet; tanto que uerius passionis illius sacramenta praediceret quanto haec non loquendo tantummodo, sed etiam patiendo prophetaret. Sed quia redemptor noster unam se personam cum sancta ecclesia quam assumpsit, exhibuit - de ipso enim dicitur: qui est caput omnium nostrum. Et de ecclesia eius scriptum est: corpus christi, quod est ecclesia - quisquis eum in semetipso significat, modo hunc ex capite modo ex corpore designat, ut non solum uocem capitis, sed etiam corporis teneat. Vnde et isaias propheta eiusdem domini uerba exprimens, ait: quasi sponso posuit mihi mitram et quasi sponsam ornauit me ornamento. Quia igitur ipse in capite sponsus, ipse est in corpore sponsa, necesse est ut cum nonnumquam aliquid de capite dicitur, sensim ac subito etiam ad uocem corporis deriuetur; et rursum cum de corpore aliquid dicitur, repente ad uocem capitis ascendatur. Beatus ergo iob uenturi cum suo corpore typum redemptoris insinuat; uxor uero eius quae eum ad maledicendum prouocat, uitam carnalium designat, qui intra sanctam ecclesiam incorrectis moribus positi, quo per fidem bonis iuxta sunt, eo per uitam durius premunt; quia dum quasi fideles uitari non possunt a fidelibus tanto deterius, quanto et interius tolerantur. [7] VII. Amici uero eius qui dum consulunt inuehuntur, haereticorum figuram exprimunt, qui sub specie consulenti agunt negotium seducendi. Vnde et ad beatum iob quasi pro domino loquuntur, sed tamen a domino non approbantur; quia uidelicet omnes haeretici deum dum defendere nituntur, offendunt. Vnde eis aperte et ab eodem sancto uiro dicitur: disputare cum deo cupio; prius uos ostendens fabricatores mendacii et cultores peruersorum dogmatum. Constat ergo eos haereticorum typum errando gerere quos sanctus uir redarguit cultui peruersorum dogmatum deseruire. Omnis uero haereticus in eo quod deum defendere cernitur, ueritati illius aduersatur, psalmista attestante, qui ait: ut destruas inimicum et defensorem. Inimicus quippe et defensor est, qui deum quem praedicat impugnat. Nam quia beatus iob uenturi redemptoris speciem teneat, etiam nomine demonstrat. Iob quippe interpretatur dolens. Quo nimirum dolore uel mediatoris passio uel sanctae ecclesiae labor exprimitur, quae multiplici praesentis uitae fatigatione cruciatur. Amici quoque eius ex uocabulo nominis. Meritum suae indicant actionis. Nam eliphaz latina lingua dicitur domini contemptus. Et quid aliud haeretici faciunt nisi quod, dum falsa de deo sentiunt, eum superbiendo contemnunt? Baldad interpretatur uetustas sola. Bene autem omnes haeretici in his quae de domino loquuntur dum non intentione recta sed appetitione temporalis gloriae uideri praedicatores appetunt, uetustas sola nominantur. Ad loquendum quippe non zelo noui hominis sed uitae ueteris prauitate concitantur. Sophar quoque latino sermone dicitur dissipatio speculae, uel speculatorem dissipans. Mentes namque fidelium ad contemplanda sese superna erigunt, sed dum haereticorum uerba peruertere recta contemplantes appetunt, speculam dissipare conantur. In tribus itaque amicorum iob nominibus, tres haereticarum mentium perditionis casus exprimuntur. Nisi enim deum contemnerent, nequaquam de illo peruersa sentirent; et nisi uetustatis cor traherent, in nouae uitae intellegentia non errarent; et nisi speculationem bonorum destruerent, nequaquam eos superna iudicia tam districto examine pro uerborum suorum culpa reprobarent. Contemnendo igitur deum, in uetustate se retinent sed in uetustate retinendo, paruis suis sermonibus speculationi rectorum nocent. [8] VIII. Quia uero nonnumquam haeretici diuinae gratiae largitate perfusi ad unitatem sanctae ecclesiae redeunt, bene hoc ipsa amicorum reconciliatione signatur. Pro quibus tamen beatus iob exorare praecipitur quia haereticorum sacrificia accepta deo esse nequeunt nisi pro eis uniuersalis ecclesiae manibus offerantur, ut eius meritis remedium salutis inueniant, quam uerborum iaculis impugnando feriebant. Vnde et septem pro eis sacrificia memorantur oblata, quia dum septiformis gratiae spiritum confitentes accipiunt quasi septem oblationibus expiantur. Hinc est quod in ioannis apocalypsi per septem ecclesiarum numerum uniuersalis ecclesia designatur. Hinc per salomonem de sapientia dicitur: sapientia aedificauit sibi domum, excidit columnas septem. Ipso ergo sacrificiorum numero reconciliati haeretici, quid prius fuerint exprimunt, qui perfectioni septiformis gratiae non nisi redeundo iunguntur. Bene autem tauros pro se et arietes obtulisse describuntur. In tauro quippe ceruix superbiae; in ariete autem ducatus gregum sequentium designatur. Quid est ergo pro eis tauros et arietes mactare nisi eorum superbum ducatum interficere, ut de se humilia sentiant et post se corda innocentium non seducant? Ceruice enim tumenti ab ecclesiae unitate resilierant et infirmos post se populos quasi sequentes greges trahebant. Veniant igitur ad beatum iob, id est reuertantur ad ecclesiam et septenario numero tauros et arietes mactandos offerant, qui ut uniuersali ecclesiae coniungantur, humilitate interueniente interficiant quicquid prius tumidum de superbo ducatu sapiebant. Per heliu autem, qui rectis quidem sensibus loquitur sed ad stulta elationis uerba deriuatur, persona uniuscuiusque arrogantis exprimitur. Multi namque intra sanctam ecclesiam positi, recta quae sapiunt recte proferre contemnunt. Vnde et diuina increpatione arguitur nec tamen pro illo sacrificium offertur, quia fidelis quidem est sed tamen arrogans; per ueritatem credulitatis intus est sed per tumoris sui obstaculum acceptabilis non est. Hinc ergo increpatio redarguit sed sacrificium non reducit, quia in ea quidem fide est in qua esse debuit, sed superna hunc iustitia increpans pro superfluis repellit. Vnde et bene heliu latino sermone dicitur deus meus iste uel deus dominus. Arrogantes enim uiri intra sanctam ecclesiam, quamuis deum elate uiuendo refugiunt eum tamen ueraciter credendo confitentur. Quid est enim, deus meus iste, nomine dicere, nisi eum, cui credidit, aperta professione monstrare? Vel quid est, deum dominum dicere nisi hunc et deum per diuinitatem credere et dominum ex incarnatione perhibere? [9] IX. Bene autem post damna rerum, post funera pignorum, post cruciatus uulnerum, post certamina pugnas que uerborum, duplici remuneratione subleuatur, quia nimirum sancta ecclesia, adhuc etiam in hac uita posita, pro laboribus quos sustinet, duplicia munera recipit; cum susceptis plene gentibus in fine mundi iudaeorum etiam ad se corda conuertit. Hinc enim scriptum est: donec plenitudo gentium introiret et sic omnis israel saluus fieret. Duplicia et postmodum recipiet, quia finito labore praesentis temporis, non solum ad animarum gaudium sed etiam ad beatitudinem corporum ascendit. Vnde bene per prophetam dicitur: in terra sua duplicia possidebunt. Sancti quippe in terra uiuentium duplicia possident, quia nimirum beatitudine mentis simul et corporis gaudent. Vnde ioannes in apocalypsi quia ante resurrectionem corporum clamantes sanctorum animas uidit, accepisse eas stolas singulas aspexit dicens: et datae sunt illis singulae stolae albae et dictum est illis, ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus conseruorum et fratrum eorum. Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse dicti sunt quia sola adhuc mentis beatitudine perfruuntur. Binas ergo accepturi sunt, quando cum animarum perfecto gaudio, etiam corporum incorruptione uestientur. Recte autem afflictio quidem beati iob dicitur sed quantitas temporis in eius afflictione reticetur, quia sanctae ecclesiae in hac uita tribulatio cernitur, sed quanto hic tempore conterenda atque differenda sit ignoratur. Vnde et ore ueritatis dicitur: non est uestrum nosse tempora uel momenta quae pater posuit in sua potestate. Per hoc ergo quod beati iob passio dicitur, docemur quod experimento nouimus. Per hoc uero quod quantitas temporis in passione reticetur, docemur quid nescire debeamus. In longum praefationis uerba protraximus, ut quasi totum breuiter perstringendo loqueremur. Sed quia ad loquendi initium, diu loquendo, peruenimus debemus prius historiae radicem figere ut ualeamus mentem postmodum de allegoriarum fructu satiare.