http://www.frateroleg.name/gregory/euangelia_lat/ [39,0] Sancti Gregorii I Magni Romani Pontificis XL HOMILIARUM IN EVANGELIA. HOMILIA XXXIX, Habita ad populum in basilica beati Ioannis, quae dicitur Constantiniana. LECTIO S. EVANG. SEC. LUC. XIX, 42-47. [39,1] In illo tempore, cum appropinquaret Iesus Ierusalem, uidens ciuitatem, fleuit super illam, dicens: "Quia si cognouisses, et tu, et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo; et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt; et non relinquent in te lapidem super lapidem, eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuae. Et ingressus templum, coepit eiicere uendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est. Vos autem fecistis illam speluncam latronum. Et erat docens quotidie in templo". 1. Lectionem breuem sancti Euangelii, breui, si possum, uolo sermone percurrere, ut illis in ea prolixior detur intentio qui sciunt ex paucis multa cogitare. Quod flente Domino illa Ierosolymerum subuersio describatur, quae a Vespasiano et Tito Romanis principibus facta est, nullus qui historiam euersionis eiusdem legit ignorat. Romani enim principes denuntiantur, cum dicitur: Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo; et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Hoc quoque quod additur: Non relinquent in te lapidem super lapidem, etiam ipsa iam eiusdem ciuitatis transmigratio testatur, quia dum nunc in eo loco constructa est, ubi extra portam fuerat Dominus crucifixus, prior illa Ierusalem, ut dicitur, funditus est euersa. Cui ex qua culpa euersionis suae poena fuerit illata subiungitur: Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuae. Creator quippe omnium per incarnationis suae mysterium hanc uisitare dignatus est, sed ipsa timoris et amoris illius recordata non est. Unde etiam per prophetiam in increpatione cordis humani aues coeli ad testimonium deducuntur, dum dicitur: Miluus in coelo cognouit tempus suum; turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui, populus autem meus non cognouit iudicium Domini. Sed quaerendum prius est quid sit quod dicitur: Videns ciuitatem, fleuit super illam, dicens: Quia si cognouisses, et tu. Fleuit etenim prius Redemptor ruinam perfidae ciuitatis, quam ipsa sibi ciuitas non cognoscebat esse uenturam. Cui a flente Domino recte dicitur: Quia si cognouisses, et tu, subaudi, fleres, quae modo quia nescis quod imminet, exsultas. Unde et subditur: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi. Cum enim carnis se uoluptatibus daret, et uentura mala non prospiceret, in die sua quae ad pacem esse ei poterant habebat. Cur uero bona praesentia ad pacem habuerit, manifestatur cum dicitur: Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Si enim cordis eius oculis mala quae imminerent abscondita non essent, laeta in praesentibus prosperis non fuisset. Cuius mox etiam poena quae de Romanis, sicut praedixi, principibus imminebat, adiuncta est. [39,2] 2. Qua descripta, quid Dominus fecerit subditur: quia, ingressus templum, coepit eiicere uendentes in illo et ementes, dicens illis: Scriptum est quia domus mea domus orationis est, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui enim narrauit mala uentura, et protinus templum ingressus est ut de illo uendentes et ementes eiiceret, profecto innotuit quia ruina populi maxime ex culpa sacerdotum fuit. Euersionem quippe describens, sed uendentes et ementes in templo feriens, in ipso effectu sui operis ostendit unde radix prodiit perditionis. Sicut autem euangelista alio teste didicimus, in templo columbae uendebantur. Et quid per columbas nisi sancti Spiritus donum accipitur? Sed uendentes et ementes e templo eliminat, quia uel eos qui pro munere impositionem manuum tribuunt, uel eos qui donum Spiritus emere nituntur damnat. De quo templo mox subditur: Domus mea, domus orationis est, uos autem fecistis illam speluncam latronum. Qui enim ad accipienda munera in templo residebant, profecto quia quibusdam non dantibus laesionem exquirerent dubium non erat. Domus ergo orationis spelunca latronum facta fuerat, quia ad hoc in templo assistere nouerant, ut aut non donantes munera studerent corporaliter persequi, aut dantes spiritaliter necare. Quia uero Redemptor noster praedicationis uerba nec indignis et ingratis subtrahit, postquam disciplinae uigorem eiiciendo peruersos tenuit, donum mox gratiae ostendit. Nam subditur: Et erat docens quotidie in templo. Haec iuxta historiam breuiter tractando transcurrimus. [39,3] 3. Sed quia euersam iam Ierusalem nouimus atque euersione sua in melius commutatam, quia expulsos latrones a templo, atque ipsum iam templum dirutum scimus, debemus ex rebus exterioribus introrsus aliquam similitudinem trahere, atque ex euersis aedificiis parietum morum ruinam timere. Videns enim ciuitatem, fleuit super illam, dicens: Quia si cognouisses, et tu. Hoc semel egit, cum perituram ciuitatem esse nuntiauit. Hoc quotidie Redemptor noster per electos suos agere nullatenus cessat, cum quosdam ex bona uita ad mores reprobos peruenisse considerat. Plangit enim eos qui nesciunt cur plangantur, quia, iuxta Salomonis uerba: Laetantur cum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis. Qui si damnationem suam quae eis imminet agnouissent, semetipsos cum lacrymis electorum plangerent. Bene autem periturae animae sententia quae subditur conuenit: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Suam hic diem habet anima peruersa, quae transitorio gaudet in tempore. Cui ea quae adsunt ad pacem sunt, quia dum ex rebus temporalibus laetatur, dum honoribus extollitur dum in carnis uoluptate resoluitur, dum nulla uenturae poenae formidine terretur, pacem habet in die sua, quae graue damnationis suae scandalum in die habebit aliena. Ibi enim affligenda est, ubi iusti laetabuntur; et cuncta quae modo ei ad pacem sunt, tunc in amaritudinem rixae uertentur, quia rixari secum incipiet cur damnationem quam patitur non expauit, cur a prospiciendis malis sequentibus oculos mentis clausit. Unde ei dicitur: Nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Peruersa quippe anima rebus praesentibus dedita, in terrenis uoluptatibus resoluta, abscondit sibi mala sequentia, quia praeuidere futura refugit, quae praesentem laetitiam perturbant; dumque in praesentis uitae oblectationibus se deserit, quid aliud quam clausis oculis ad ignem uadit? Unde bene scriptum est: In die bonorum ne immemor sis malorum. Et inde per Paulum dicitur: Qui gaudent, tanquam non gaudentes sint, quia et si qua est praesentis temporis, ita est agenda laetitia, ut nunquam amaritudo sequentis iudicii recedat a memoria, quatenus dum mens pauida extremae ultionis timore transfigitur, quantum nunc praesens laetitia, tantum post ira subsequens temperetur. Hinc namque scriptum est: Beatus homo qui semper est pauidus; qui uero mentis est durae, corruet in malum. Sequentis enim ira iudicii tanto tunc districtior portabitur, quanto nunc et inter culpas minime timetur. [39,4] 4. Sequitur: Quia uenient dies in te, et circumdabunt te inimici tui uallo. Qui unquam sunt humanae animae maiores inimici, quam maligni spiritus, qui hanc a corpore exeuntem obsident, quam in carnis amore positam deceptoriis delectationibus fouent? Quam uallo circumdant, quia ante mentis eius oculos reductis iniquitatibus quas perpetrauit, hanc ad societatem suae damnationis trahentes coarctant, ut in ipsa iam extremitate uitae deprehensa, et a quibus hostibus circumclusa sit uideat, et tamen euadendi aditum inuenire non possit, quia operari iam bona non licet quae, cum licuit agere, contempsit. De quibus adhuc apte quod sequitur intelligi ualet: Circumdabunt te, et coangustabunt te undique. Maligni quippe spiritus undique animam angustant, quando ei non solum operis, uerum etiam locutionis atque insuper cogitationis iniquitates replicant, ut quae prius se per multa dilatauit in scelere, ad extremum de omnibus angustetur in retributione. Sequitur: Et ad terram prosternent te, et filios tuos qui in te sunt. Tunc anima per cognitionem reatus sui ad terram consternitur, cum caro quam uitam suam credidit redire ad puluerem urgetur. Tunc in mortem filii illius cadunt, cum cogitationes illicitae quae modo ex illa prodeunt, in extrema uitae ultione dissipantur, sicut scriptum est: In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Quae scilicet durae cogitationes intelligi etiam per lapidum significationem ualent. Nam sequitur: Et non relinquent in te lapidem super lapidem. Peruersa etenim mens cum peruersae cogitationi adhuc peruersiorem adiicit, quid aliud quam lapidem super lapidem ponit? Sed in destructa ciuitate super lapidem lapis non relinquitur, quia cum ad ultionem suam anima ducitur, omnis ab illa cogitationum suarum constructio dissipatur. [39,5] 5. Quae cur hoc patiatur adiungitur: Eo quod non cognoueris tempus uisitationis tuae. Prauam quamque animam omnipotens Deus multis modis uisitare consueuit. Nam assidue hanc uisitat praecepto, aliquando autem flagello, aliquando uero miraculo, ut et uera quae nesciebat audiat, et tamen adhuc superbiens atque contemnens, aut dolore compuncta redeat, aut beneficiis deuicta malum quod fecit erubescat. Sed quia uisitationis suae tempus minime cognoscit, illis in extremo uitae inimicis traditur, cum quibus in aeterno iudicio damnationis perpetuae societate colligatur, sicut scriptum est: Cum uadis cum aduersario tuo ad principem in uia, da operam liberari ab illo, ne forte trahat te ad iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Aduersarius quippe noster in uia est sermo Dei, contrarius nostris carnalibus desideriis in praesenti uita. A quo ipse liberatur qui praeceptis eius humiliter subditur. Alioquin aduersarius iudici, et iudex tradet exactori, quia ex sermone Domini contempto reus peccator tenebitur in examine iudicis. Quem iudex exactori tradit, quia hunc maligno spiritui ad ultionem trahere permittit, ut compulsam animam ipse ad poenam de corpore exigat, quae ei ad culpam sponte consensit. Exactor mittit in carcerem, quia per malignum spiritum in inferno retruditur, quousque dies iudicii ueniat, ex quo iam in inferni ignibus simul et ipse crucietur. [39,6] 6. Expleta ergo perditione ciuitatis, quam nos ad pereuntis animae similitudinem traximus, protinus subditur: Et ingressus templum coepit eiicere uendentes et ementes de illo. Sicut templum Dei in ciuitate est, ita et in plebe fideli uita religiosorum. Et saepe nonnulli religionis habitum sumunt, et dum sacrorum ordinum locum percipiunt, sanctae religionis officium in commercium terrenae negotiationis trahunt. Vendentes quippe in templo sunt, qui hoc quod quibusdam iure competit ad praemium largiuntur. Iustitiam enim uendere est hanc pro praemii acceptione seruare. Ementes uero in templo sunt qui dum hoc persoluere proximo quod iustum est nolunt, dumque rem iure debitam facere contemnunt, dato patronis praemio emunt peccatum. Quibus bene dicitur: Domus mea, domus orationis est; uos autem fecistis illam speluncam latronum, quia dum nonnunquam peruersi homines locum religionis tenent, ibi malitiae suae gladiis occidunt, ubi uiuificare proximos orationis suae intercessione debuerunt. [39,7] 7. Templum quoque et domus Dei est ipsa mens atque conscientia fidelium. Quae si quando in laesione proximi peruersas cogitationes profert, quasi in spelunca latrones resident, et simpliciter gradientes interficiunt, quando in eos qui in nullo rei sunt laesionis gladios defigunt. Mens enim fidelium iam non domus orationis, sed spelunca latronum est, quando, relicta innocentia et simplicitate sanctitatis, illud conatur agere unde ualeat proximis nocere. Sed quia contra peruersa haec omnia uerbis Redemptoris nostri per sacras paginas indesinenter instruimur, nunc usque hoc agitur, quod factum fuisse perhibetur, cum dicitur: Et erat docens quotidie in templo. Cum enim mentem fidelium ad cauenda mala subtiliter erudit, quotidie Veritas in templo docet. Sed sciendum nobis est quia ueritatis uerbis ueraciter erudimur, si extrema mala nostra formidolose et indesinenter aspicimus, iuxta hoc quod per quemdam sapientem dicitur: In omnibus operibus tuis memorare nouissima tua, et in aeternum non peccabis. Pensare quippe quotidie debemus quod ex eiusdem uoce nostri Redemptoris audiuimus: Et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. Dum enim districtus iudex sustinet, et adhuc manum non exerit in percussionem, dum a retributione ultionis ultimae esse quaedam temporis securitas uidetur, debemus pensare malum quod sequitur, pensantes gemere, gementes uitare, et quae commisimus peccata indesinenter aspicere, aspicientes flere, et flentes abstergere. Nulla nos prosperitatis transitoriae laetitia dissoluat, nec mentis nostrae oculos ea quae sunt transitoria obstruant, nec caecos ad ignem ducant. Si enim districte pensetur, cuius sit ponderis improperium, ex ore ueritatis agnoscitur, cum negligenti et futura non prospicienti dicitur: Et quidem in hac die tua, quae ad pacem tibi; nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. [39,8] 8. Nam cogitandum ualde est quantum nobis erit terribilis hora nostrae resolutionis, qui pauor mentis, quanta tunc omnium malorum memoria, quae obliuio transactae felicitatis, quae formido et consideratio iudicis. Quid ergo esse nobis de praesentibus ad delectationem debet, quando, cunctis simul transeuntibus, non ualet transire quod imminet? quando et hoc funditus finitur quod diligitur, et illud incipitur ubi dolor nunquam finitur? Tunc maligni spiritus in egrediente anima sua opera requirunt; tunc mala quae suaserunt replicant, ut sociam ad tormenta trahant. Sed cur hoc de peruersa solummodo anima dicimus, cum ad electos quoque egredientes ueniant, et suum in illis, si praeualeant, aliquid requirant? Unus autem in hominibus exstitit, qui ante passionem suam libera uoce dicit: Iam non multa loquar uobiscum; uenit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Quia enim hunc mortalem hominem uidit, suum in illo mundi princeps aliquid inuenire se posse credidit. Sed sine ullo peccato a mundi corruptione exiit, qui sine peccato in mundum uenit. Hoc de se contra mundi principem nec Petrus dicere praesumpsit, qui audire meruit: Quaecunque ligaueris super terram ligata erunt et in coelis, et quodcunque solueris super terram solutum erit et in coelis. Hoc nec Paulus dicere praesumpsit, qui priusquam mortis debitum solueret ad coeli tertii secreta peruenit. Hoc nec Ioannes dicere ausus est, qui pro amore praecipuo in Redemptoris sui pectore in coena recubuit. Nam cum Propheta dicat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea, sine culpa in mundo esse non potuit qui in mundum cum culpa uenit. Hinc namque idem Propheta ait: Non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. Hinc Salomon ait: Non est homo iustus in terra qui faciat bonum, et non peccet. Hinc Ioannes dicit: Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. Hinc Iacobus ait: In multis enim offendimus omnes. Constat enim quia omnes qui de carnis delectatione concepti sunt in eorum procul dubio uel actione, uel locutione, uel cogitatione aliquid suum princeps huius mundi habuit. Sed idcirco illos uel post rapere, uel prius tenere non potuit, quia eos ille a debitis suis eripuit, qui pro nobis sine debito mortis debitum soluit, ut nos ideo sub iure hostis nostri debita nostra non teneant, quia pro nobis mediator Dei et hominum homo Christus Iesus gratuito reddidit quod non debebat. Qui enim pro nobis mortem carnis indebitam reddidit, nos a debita animae morte liberauit. Ait ergo: Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Unde curandum nobis est, et cum magnis quotidie fletibus cogitandum, rabidus, quam terribilis sua in nobis opera requirens in die nostri exitus princeps huius mundi ueniat, si etiam ad Deum carne morientem uenit, et in illo aliquid quaesiuit in quo inuenire nihil potuit. [39,9] 9. Quid itaque nos miseri dicturi, quid acturi sumus, qui innumera mala commisimus? Quid requirenti aduersario et multa sua in nobis inuenienti dicemus, nisi solum quod nobis est certum refugium, et solida spes, quia unum cum illo facti sumus in quo princeps huius mundi et suum aliquid requisiuit, et inuenire minime potuit? quoniam solus est inter mortuos liber. Et a peccati iam seruitio ueraci libertate soluimur, quia ei qui uere liber est unimur. Constat enim, nec negare possumus, sed ueraciter fatemur, quia princeps huius mundi habet in nobis multa; sed tamen mortis nostrae tempore iam nos rapere non ualet, quia eius membra effecti sumus, in quo non habet quidquam. Sed quid prodest quod eidem Redemptori nostro per fidem iungimur, si ab eo moribus disiungamur? Ipse etenim dicit: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Recta ergo opera rectae fidei iungenda sunt. Mala quae fecimus per quotidiana lamenta diluamus, transactas nostras nequitias surgentia ab amore Dei et proximi recta opera superent, nulla quae possumus fratribus impendere bona recusemus. Neque enim aliter Redemptoris nostri membra efficimur, nisi inhaerendo Deo, et compatiendo proximo. [39,10] 10. Sed quia ad amorem Dei et proximi plerumque corda audientium plus exempla quam uerba excitant, charitati uestrae indicare studeo quod is qui praesto est filius meus Epiphanius diaconus, Isauria prouincia exortus, in uicina factum terra Lycaoniae solet narrare miraculum. Ait enim quod in ea quidam, Martyrius nomine, uitae ualde uenerabilis monachus fuit, qui ex suo monasterio uisitationis gratia ad aliud monasterium tendebat, cui spiritualis pater praeerat. Pergens itaque, leprosum quemdam, quem densis uulneribus elephantinus morbus per membra foedauerat, inuenit in uia, uolentem ad suum hospitium redire, sed prae lassitudine non ualentem. In ipso uero itinere se habere perhibebat hospitium quo idem Martyrius monachus ire festinabat. Vir autem Dei eiusdem leprosi lassitudinem misertus, pallium quo uestiebatur in terram protinus proiecit et expandit, ac desuper leprosum posuit, eumque suo pallio undique constrictum super humerum leuauit, secumque reuertens detulit. Cumque iam monasterii foribus propiaret, spiritualis pater eiusdem monasterii magnis uocibus clamare coepit: Currite, ianuas monasterii citius aperite, quia frater Martyrius uenit Dominum portans. Statim uero ut Martyrius ad monasterii aditum peruenit, is qui leprosus esse putabatur, de collo eius exsiliens, et in ea specie apparens qua recognosci ab hominibus solet Redemptor humani generis, Deus et homo Christus Iesus, ad coelum Martyrio aspiciente rediit, eique ascendens dixit: Martyri, tu me non erubuisti super terram, ego te non erubescam super coelos. Qui sanctus uir mox ut est monasterium ingressus, ei pater monasterii dixit: Frater Martyri, ubi est quem portabas? Cui ille respondit, dicens: Ego si sciuissem quis esset, pedes illius tenuissem. Tunc idem Martyrius narrabat quia cum eum portasset, pondus eius minime sensisset. Nec mirum quomodo enim pondus sentire poterat, qui portantem portabat? Qua in re pensandum est nobis quantum fraterna compassio ualeat, quantum nos omnipotenti Deo misericordiae uiscera coniungant. Inde enim ei qui est super omnia propinquamus, unde nos per compassionem proximi etiam sub nosmetipsos deponimus. In rebus corporalibus nemo alta tangit, nisi qui tenditur; in rebus uero spiritalibus certum est quia quanto plus per compassionem attrahimur, tanto altis uerius appropinquamus. Ecce autem Redemptori generis humani ad aedificationem nostram minime sufficit quod in extremo iudicio dicturum se esse perhibuit: Quandiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis, nisi et ante iudicium hoc in se ostenderet quod dixisset; ut uidelicet demonstraret quia quisquis nunc bona opera indigentibus exhibet, ei haec specialiter impendit cuius haec amore exhibuerit. Et tanto plus quisque maiorem mercedem recipit, quanto nec eum despicit qui amplius despiciendus uidetur. Quid enim in humana carne sublimius carne Christi, quae est super angelos exaltata? Et quid in humana carne abiectius carne leprosi, quae tumescentibus uulneribus scinditur, et exhalantibus fetoribus impletur? Sed ecce in specie leprosi apparuit; et is qui est reuerendus super omnia, uideri despectus infra omnia dedignatus non est. Cur hoc, nisi ut sensu nos tardiores admoneret, quatenus quisquis ei qui in coelo est festinat assistere, humiliari in terra et compati etiam abiectis et despicabilibus fratribus non recuset? Loqui charitati uestrae sub breuitate decreueram; sed quia non est in homine uia eius, decurrens sermo retineri non potest, quem disponit ipse de quo loquimur, qui uiuit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.