[1,1,0] HOMILIA I. Habita ad populum in basilica sancti Petri apostoli, Dominica secunda Aduentus Domini. 0 LECTIO EVANGELII SEC. LUC. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae superuenient uniuerso orbi. Nam uirtutes coelorum mouebuntur. Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus cum potestate magna et maiestate. His autem fieri incipientibus, respicite, et leuate capita uestra, quoniam appropinquat redemptio uestra. Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores, cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est aestas. Ita et uos, cum uideritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Amen dico uobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt. 1 Dominus ac Redemptor noster, fratres charissimi, paratos nos inuenire desiderans, senescentem mundum quae mala sequantur denuntiat, ut nos ab eius amore compescat. Appropinquantem eius terminum quantae percussiones praeueniant innotescit, ut si Deum metuere in tranquillitate non uolumus, uicinum eius iudicium uel percussionibus attriti timeamus. Huic etenim lectioni sancti Euangelii, quam modo uestra fraternitas audiuit, paulo superius Dominus praemisit, dicens: Exsurget gens contra gentem, et regnum aduersus regnum; et erunt terraemotus magni per loca, et pestilentiae, et fames. Et quibusdam interpositis, hoc quod modo audistis adiunxit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, et in terris pressura gentium, prae confusione sonitus maris et fluctuum. Ex quibus profecto omnibus alia iam facta cernimus, alia e proximo uentura formidamus. Nam gentem super gentem exsurgere, earumque pressuram terris insistere, plus iam in nostris temporibus cernimus quam in Codicibus legimus. Quod terrae motus urbes innumeras subruat, ex aliis mundi partibus scitis quam frequenter audiuimus. Pestilentias sine cessatione patimur. Signa uero in sole, et luna, et stellis, adhuc aperte minime uidemus, sed quia et haec non longe sint, ex ipsa iam aeris immutatione colligimus. Quamuis priusquam Italia gentili gladio ferienda traderetur, igneas in coelo acies uidimus, ipsum qui postea humani generis fusus est sanguinem coruscantem. Confusio autem maris et fluctuum necdum noua exorta est. Sed cum multa praenuntiata iam completa sint, dubium non est quin sequantur etiam pauca quae restant, quia sequentium rerum certitudo est praeteritarum exhibitio. 2 Haec nos, fratres charissimi, idcirco dicimus, ut ad cautelae studium uestrae mentes euigilent, ne securitate torpeant, ne ignorantia languescant, sed semper eas et timor sollicitet, et in bono opere sollicitudo confirmet, pensantes hoc quod Redemptoris nostri uoce subiungitur: Arescentibus hominibus prae timore et exspectatione quae superuenient uniuerso orbi. Nam uirtutes coelorum mouebuntur. Quid etenim Dominus uirtutes coelorum nisi angelos, archangelos, thronos, dominationes, principatus et potestates appellat, quae in aduentu districti iudicis nostris tunc oculis uisibiliter apparebunt, ut districte tunc a nobis exigant hoc, quod nos modo inuisibilis conditor aequanimiter portat? Ubi et subditur: Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus cum potestate magna et maiestate. Ac si aperte diceretur: In potestate et maiestate uisuri sunt quem in humilitate positum audire noluerunt, ut uirtutem eius tanto tunc districtius sentiant, quanto nunc ceruicem cordis ad eius patientiam non inclinant. 3 Sed quia haec contra reprobos dicta sunt, mox ad electorum consolationem uerba uertuntur. Nam et subditur: His autem fieri incipientibus, respicite et leuate uos capita uestra, quoniam appropinquat redemptio uestra. Ac si aperte Veritas electos suos admoneat, dicens: Cum plagae mundi crebrescunt, cum terror iudicii uirtutibus commotis ostenditur, leuate capita, id est exhilarate corda, quia dum finitur mundus, cui amici non estis, prope fit redemptio quam quaesistis. In Scriptura etenim sacra saepe caput pro mente ponitur, quia sicut capite reguntur membra, ita et cogitationes mente disponuntur. Leuare itaque capita est mentes nostras ad gaudia patriae coelestis erigere. Qui ergo Deum diligunt ex mundi fine gaudere atque hilarescere iubentur, quia uidelicet eum quem amant mox inueniunt, dum transit is quem non amauerunt. Absit enim ut fidelis quisque qui Deum uidere desiderat de mundi percussionibus lugeat, quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat. Scriptum namque est: Quicunque uoluerit amicus esse saeculi huius, inimicus Dei constituitur. Qui ergo appropinquante mundi fine non gaudet, amicum se illius esse testatur, atque per hoc inimicus Dei esse conuincitur. Sed absit hoc a fidelium cordibus, absit ab his qui et esse aliam uitam per fidem credunt, et eam per operationem diligunt. Ex mundi enim destructione lugere eorum est qui radices cordis in eius amore plantauerunt, qui sequentem uitam non quaerunt, qui illam neque esse suspicantur. Nos autem qui coelestis patriae gaudia aeterna cognouimus, festinare ad ea quantocius debemus. Optandum nobis est citius pergere, atque ad illam breuiore uia peruenire. Quibus enim malis mundus non urgetur? Quae nos tristitia, quae aduersitas non angustat? Quid est uita mortalis, nisi uia? Et quale sit, fratres mei, perpendite, in labore uiae lassescere, et tamen eamdem uiam nolle finiri. Quod autem calcari mundus ac despici debeat, Redemptor noster prouida comparatione manifestat, cum protinus adiungit: Videte ficulneam et omnes arbores, cum producunt iam ex se fructum, scitis quia prope est aestas. Ita et uos cum uideritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. Ac si aperte dicat: Quia sicut ex fructu arborum uicina aestas cognoscitur, ita ex ruina mundi prope esse agnoscitur regnum Dei. Quibus profecto uerbis ostenditur quia fructus mundi ruina est. Ad hoc enim crescit, ut cadat. Ad hoc germinat, ut quaecunque germinauerit, cladibus consumat. Bene autem regnum Dei aestati comparatur, quia tunc moeroris nostri nubila transeunt, et uitae dies aeterni solis claritate fulgescunt. 4 Quae omnia sub magna certitudine confirmantur, cum sententia subiungitur qua dicitur: Amen dico uobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt. Nihil enim in rerum corporalium natura coelo et terra durabilius, et nihil in rerum natura tam uelociter quam sermo transit. Verba enim quousque imperfecta sunt, uerba non sunt; cum uero perfecta fuerint, omnino iam non sunt, quia nec perfici nisi transeundo possunt. Ait ergo: Coelum et terra transibunt, uerba autem mea non transibunt. Ac si aperte dicat: Omne quod apud uos durabile est, sine immutatione durabile ad aeternitatem non est; et omne quod apud me transire cernitur, fixum et sine transitu tenetur, quia sine mutabilitate manentes sententias exprimit meus sermo qui transit. 5 Ecce, fratres mei, iam cernimus quod audiebamus. Nouis quotidie et crebrescentibus malis mundus urgetur. Ex illa plebe innumera quanti remanseritis aspicitis; et tamen adhuc quotidie flagella urgent repentini casus opprimunt, nouae nos et improuisae clades affligunt. Sicut enim in iuuentute uiget corpus, forte et incolume manet pectus, torosa ceruix, plena sunt bronchia; in annis autem senilibus statura curuatur, ceruix exsiccata deponitur, frequentibus suspiriis pectus urgetur, uirtus deficit, loquentis uerba anhelitus intercidit; nam etsi languor desit, plerumque sensibus ipsa sua salus aegritudo est: ita mundus in annis prioribus uelut in iuuentute uiguit, ad propagandam humani generis prolem robustus fuit, salute corporum uiridis, opulentia rerum pinguis; at nunc ipsa sua senectute deprimitur, et quasi ad uicinam mortem molestiis crescentibus urgetur. Nolite ergo, fratres mei, diligere quem uidetis diu stare non posse. Praecepta apostolica in animo ponite, quibus nos admonet, dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt, quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo. Nudius tertius, fratres, agnouistis quod subito turbine annosa arbusta eruta, destructae domus, atque Ecclesiae a fundamentis euersae sunt. Quanti ad uesperum sani atque incolumes acturos se in crastinum aliquid putabant, et tamen nocte eadem repentina morte defuncti sunt, in laqueo ruinae deprehensi? 6 Sed considerandum nobis est, dilectissimi, quod ad haec agenda inuisibilis iudex uenti tenuissimi spiritum mouit, unius procellam nubis excitauit, et terram subruit, casura tot aedificiorum fundamenta concussit. Quid ergo iudex iste facturus est, cum per semetipsum uenerit, et in ultionem peccatorum ira eius exarserit, si portari non potest cum nos per tenuissimam nubem ferit? In irae eius praesentia quae caro subsistet, si uentum mouit, et terram subruit, concitauit aera, et tot aedificia strauit? Hanc districtionem uenturi iudicis Paulus considerans, ait: Horrendum est incidere in manus Dei uiuentis. Hanc Psalmista exprimit, dicens: Deus manifeste ueniet, Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius tempestas ualida. Districtionem quippe tantae iustitiae tempestas ignisque comitantur, quia tempestas examinat, quos ignis exurat. Illum ergo diem, fratres charissimi, ante oculos ponite, et quidquid modo graue creditur in eius comparatione leuigatur. De illo etenim die per prophetam dicitur: Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et uelox nimis. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. Dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris. De hac die Dominus iterum per prophetam dicit: Adhuc semel et ego mouebo non solum terram, sed etiam coelum. Ecce, ut praediximus, aerem mouit, et terra non subsistit; quis ergo ferat, cum coelum mouerit? Quid autem terrores quos cernimus, nisi sequentis irae praecones dixerimus? Unde et considerare necesse est quia ab illa tribulatione ultima tantum sunt, istae tribulationes dissimiles quantum a potentia iudicis persona praeconis distat. Illum ergo diem, fratres charissimi, tota intentione cogitate, uitam corrigite, mores mutate, mala tentantia resistendo uincite, perpetrata autem fletibus punite. Aduentum namque aeterni iudicis tanto securiores quandoque uidebitis, quanto nunc districtionem illius timendo praeuenitis.