[0] Grégoire le Grand, Lettres, Livre XI, lettre 10 : [1] Gregorius Sereno episcopo Massiliensi litterarum tuarum primordia ita sacerdotalem in te esse beniuolentiam demonstrabant, ut maior nobis fieret de fraternitate tua laetitia. Sed tanto eorum finis a suis dissensit initiis, ut non unius sed diuersarum esse mentium talis crederetur epistula. Ex illo autem, quod de scriptis nostris, quae ad te misimus, dubitasti, quam sis incautus apparuit. Nam si diligenter ea quae fraterno amore monuimus attendisses, non solum minime dubitasses sed immo, quid te sacerdotali grauitate oporteret agere cognouisses. Neque enim Cyriacus quondam abbas, qui scriptorum nostrorum portitor exstitit, istius disciplinae uel eruditionis fuit, ut uel ipse aliud facere, sicut putas, auderet uel tu de eius tibi persona suspicionem falsitatis assumeres. Sed dum monita salubria pensare postponis, contigit ut iam non solum actu uerum etiam esses interrogatione culpabilis. Perlatum siquidem ad nos fuerat quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confringeres. Et quidem quia eas adorari uetuisses omnino laudauimus, fregisse uero reprehendimus. [2] Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti? Si non aliud, uel illud te non debuit reuocare, ut despectis aliis fratribus solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud per picturae historiam quid sit adorandum addiscere. [3} Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes uident quod sequi debeant, in ipsa legunt qui litteras nesciunt; unde praecipue gentibus pro lectione pictura est. Quod magnopere a te, qui inter gentes habitas, attendi decuerat, ne, dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit quod non ad adorandum in ecclesiis sed ad instruendas solummodo mentes fuit nescientium collocatum. Et quia in locis uenerabilibus sanctorum depingi historias non sine ratione uetustas admisit, si zelum discretione condisses, sine dubio et ea quae intendebas salubriter obtinere et collectum gregem non dispergere, sed dispersum potius poteras congregare, ut pastoris in te merito nomen excelleret, non culpa dispersoris incumberet. [4] Haec autem dum in hoc animi tui incaute nimis motu exsequeris, ita tuos scandalizasse filios perhiberis, ut maxima eorum pars a tua se communione suspenderet. Quando ergo ad ouile dominicum errantes oues adducas, qui quas habes retinere non praeuales? Proinde hortamur ut uel nunc studeas esse sollicitus atque ab hac te praesumptione compescas et eorum animos quos a tua disiunctos unitate cognoscis paterna ad te dulcedine, omni annisu omni que studio reuocare festines. Conuocandi enim sunt diuersi ecclesiae filii, eis que scripturae sacrae est testimoniis ostendendum quia omne manufactum adorare non liceat, quoniam scriptum est: dominum deum tuum adorabis et illi soli seruies; ac deinde subiungendum: quia picturas imaginum, quae ad aedificationem imperiti populi factae fuerant, ut nescientes litteras ipsam historiam intendentes, quid dictum sit discerent, transisse in adorationem uideras, idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes. Atque eis dicendum: si ad hanc instructionem, ad quam imagines antiquitus factae sunt, habere uultis in ecclesia, eas modis omnibus et fieri et haberi permitto. Atque indica quod non tibi ipsa uisio historiae, quae pictura teste pandebatur, displicuerit sed illa adoratio, quae picturis fuerat incompetenter exhibita. Atque in his uerbis eorum mentes demulcens eos ad concordiam tuam reuoca. Et si quis imagines facere uoluerit, minime prohibe, adorare uero imagines omnimodis deuita. Sed hoc sollicite fraternitas tua admoneat ut ex uisione rei gestae ardorem compunctionis percipiant et in adoratione solius omnipotentis sanctae trinitatis humiliter prosternantur. Cuncta uero haec et amore sanctae ecclesiae et tuae fraternitatis loquimur. Non ergo ex mea correptione frangatur a zelo rectitudinis, sed magis adiuuetur in studio piae dispensationis. Praeterea peruenit ad nos quod dilectio tua libenter malos homines in societate sua recipiat, adeo ut presbyterum quendam, qui, postquam lapsus est, |et| in suae adhuc dicitur iniquitatis pollutione uersari, familiarem habeat. Quod quidem nos ex toto non credimus, quia qui talem recipit scelera non corrigit, sed magis aliis talia perpetrare uidetur dare licentiam. Sed ne forte aliqua tibi subreptione uel dissimulatione ut a te reciperetur atque adhuc habeatur grate suaserit, non solum hunc a te longius expellere uerum etiam excessus ipsius sacerdotali te zelo modis omnibus conuenit resecare, alios uero, qui praui esse memorantur, paterna adhortatione a sua prauitate compesce et ad uiam stude rectitudinis reuocare. Quod si, quod absit, salubri monitu eos uideris in nullo proficere, et hos quoque curabis a te procul abicere, ne prauitates eorum ex eo, quod recipiuntur, displicere minime uideantur et non solum ipsi inemendati remaneant, sed etiam eorum receptione alii corrumpantur. Et considerate quam et hominibus exsecrabile et periculosum ante dei sit oculos, si per eum a quo plectenda sunt crimina nutriri uitia uideantur. Haec igitur, dilectissime fratrum, diligenter attende et ita agere stude, ut et prauos salubriter corrigas et scandalum de malorum societate filiorum tuorum animis non inducas.