Liber 4 1. Postquam de paradisi gaudiis, culpa exigente, pulsus est primus humani generis parens, in huius exilii atque caecitatis quam patimur aerumnam uenit, quia peccando extra semetipsum fusus iam illa caelestis patriae gaudia, quae prius contemplabatur, uidere non potuit. In paradiso quippe homo adsueuerat uerbis dei perfrui, beatorum angelorum spiritibus cordis munditia et celsitudine uisionis interesse. Sed postquam huc cecidit, ab illo quo implebatur mentis lumine recessit. Ex cuius uidelicet carne nos in huius exilii caecitate nati, audimus quidem esse caelestem patriam, audimus eius ciues angelos dei, audimus eorundem angelorum socios spiritus iustorum perfectorum, sed carnales quique, quia illa inuisibilia scire non ualent per experimentum, dubitant utrumne sit quod corporalibus oculis non uident. Quae nimirum dubietas primo parenti nostro esse non potuit, quia et exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod amiserat, quoniam uiderat, recolebat. Hi autem sentire uel recolere audita non possunt, quia eorum nullum, sicut ille, saltem de praeterito experimentum tenent. Ac si enim praegnans mulier mittatur in carcerem ibi que puerum pariat, qui natus puer in carcere nutriatur et crescat; cui si fortasse mater, quae hunc genuit, solem, lunam, stellas, montes et campos, uolantes aues, currentes equos nominet, ille uero qui est in carcere natus et nutritus nihil aliud quam tenebras carceris sciat, et haec quidem esse audiat, sed quia ea per experimentum non nouit, ueraciter esse diffidat; ita in hac exilii sui caecitate nati homines, dum esse summa et inuisibilia audiunt, diffidunt an uera sint, quia sola haec infima, in quibus nati sunt, uisibilia nouerunt. Vnde factum est, ut ipse inuisibilium et uisibilium creator ad humani generis redemptionem unigenitus patris ueniret, et sanctum spiritum ad corda nostra mitteret, quatenus per eum uiuificati crederemus, quae adhuc scire experimento non possumus. Quotquot ergo hunc spiritum, hereditatis nostrae pignus, accepimus, de uita inuisibilium non dubitamus. Quisquis autem in hac credulitate adhuc solidus non est, debet procul dubio maiorum dictis fidem praebere, eis que iam per spiritum sanctum inuisibilium experimentum habentibus credere. Nam stultus est puer, si matrem ideo aestimat de luce mentiri, quia ipse nihil aliud quam tenebras carceris agnouit. petrus. Placet ualde quod dicis. Sed qui esse inuisibilia non credit, profecto infidelis est. Qui uero infidelis est, in eo quod dubitat, fidem non quaerit, sed rationem. 2. gregorius. Audenter dico quia sine fide neque infidelis uiuit. Nam si eundem infidelem percunctari uoluero quem patrem uel quam matrem habuerit, protinus respondet: "illum atque illam". Quem si statim requiram, utrumne nouerit quando conceptus sit, uel uiderit quando natus, nihil horum se uel nosse uel uidisse fatebitur, et tamen quod non uidit credit. Nam illum patrem illam que se habuisse matrem absque dubitatione testatur. petrus. Fateor quia nunc usque nesciui, quod et infidelis haberet fidem. gregorius. Habent etiam infideles fidem, sed utinam in deum. Quam si utique haberent, infideles non essent. Sed hinc in sua perfidia redarguendi sunt, hinc ad fidei gratiam prouocandi, quia, si de ipso suo uisibili corpore credunt quod minime uiderunt, cur inuisibilia non credunt, quae corporaliter uideri non possunt? 3. Nam quia post mortem carnis uiuat anima, patet ratio, sed fidei admixta. Tres quippe uitales spiritus creauit omnipotens deus: unum qui carne non tegitur; alium qui carne tegitur, sed non cum carne moritur; tertium qui carne tegitur et cum carne moritur. Spiritus namque est, qui carne non tegitur, angelorum; spiritus, qui carne tegitur, sed cum carne non moritur, hominum; spiritus, qui carne tegitur et cum carne moritur, iumentorum omnium que brutorum animalium. Homo itaque, sicut in medio creatus est, ut esset inferior angelo, superior iumento, ita aliquid habet commune cum summo, aliquid commune cum infimo, inmortalitatem scilicet spiritus cum angelo, mortalitatem uero carnis cum iumento, quousque et ipsam mortalitatem carnis gloria resurrectionis absorbeat, et inhaerendo spiritui caro seruetur in perpetuum, quia et ipse spiritus inhaerendo seruatur in deum. Quae tamen caro nec in reprobis inter supplicia perfecte deficit, quia semper deficiendo subsistit, ut qui spiritu et carne peccauerunt, semper essentialiter uiuentes, et carne et spiritu sine fine moriantur. petrus. Rationi fidelium placent cuncta quae dicis. Sed quaeso te, dum spiritus hominum atque iumentorum tanta distinctione discernas, quid est quod salomon ait: dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos deus et ostenderet similes esse bestiis, idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque condicio? Qui adhuc eandem sententiam suam subtiliter exequens, adiungit: sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumentis amplius. Quibus adhuc uerbis generalem definitionem subinfert, dicens: cuncta subiacent uanitati, et omnia pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terra pariter reuertuntur. 4. gregorius. Salomonis liber, in quo haec scripta sunt, ecclesiastes appellatus est, ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione uero sententia promitur, per quam tumultuosa turbae seditio conprimatur, et cum multi diuersa sentiunt, per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber idcirco concionator dicitur, quia salomon in eo quasi tumultuantis turbae suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quae fortasse per temptationem inperita mens sentiat. Nam quot sententias quasi per inquisitionem mouit, quasi tot in se personas diuersorum suscepit. Sed concionator uerax, uelut extensa manu, omnium tumultus sedat eos que ad unam sententiam reuocat, cum in eiusdem libri termino ait: finem loquendi omnes pariter audiamus: deum time et mandata eius obserua: hoc est enim omnis homo. Si enim in libro eodem per locutionem suam multorum personas non susceperat, cur ad audiendum loquendi finem se cum pariter omnes admonebat? Qui igitur in fine libri dicit: omnes pariter audiamus, ipse sibi testis est, quia in se multorum personas suscipiens, quasi solus locutus non est. Vnde et alia sunt, quae in libro eodem per inquisitionem mouentur, atque alia quae per rationem satisfaciunt; alia quae ex temptati profert animo atque adhuc huius mundi delectationibus dediti, alia uero in quibus ea quae rationis sunt disserat atque animum a delectatione conpescat. Ibi namque ait: hoc itaque mihi uisum est bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo. Et longe inferius subiungit: melius est ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii. Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse uidebatur ad domum conuiuii pergere quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur quia illud ex infirmantium persona intulit, hoc uero ex rationis definitione subiunxit. Nam ipsas protinus rationis causas edisserit, et de domo luctus quae sit utilitas ostendit, dicens: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et uiuens cogitat quid futurus sit. Rursum illic scriptum est: laetare, iuuenis, in adolescentia tua. Et paulo post subditur: adolescentia enim et uoluptas uana sunt. Qui dum hoc postmodum uanum esse redarguit, quod prius admonuisse uidebatur, patenter indicat quia illa quasi ex desiderio carnali uerba intulit, haec uero ex iudicii ueritate subiunxit. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex iudicii ratione reprehendit, cum esse melius dicit ire ad domum luctus quam ad domum conuiuii; et sicut laetari debere iuuenem in adolescentia sua quasi ex deliberatione carnalium proponit, et tamen postmodum per definitionem sententiae adolescentiam et uoluptatem uana esse redarguit, ita etiam concionator noster uelut ex mente infirmantium humanae suspicionis sententiam proponit, dum dicit: unus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque condicio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumentis amplius. Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum sententiam profert, dicens: quid habet amplius sapiens stulto, et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est uita? Qui igitur dixit: nihil habet homo iumentis amplius, ipse rursum definiuit quia habet aliquid sapiens non solum amplius a iumento, sed etiam ab homine stulto, uidelicet ut pergat illuc, ubi est uita. Quibus uerbis primum indicat quia hic hominum uita non est, quam esse alibi testatur. Habet ergo hoc homo amplius iumentis, quod illa post mortem non uiuunt, hic uero tunc uiuere inchoat, cum per mortem carnis hanc uisibilem uitam consummat. Qui etiam longe inferius dicit: quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu properas. Quomodo ergo unus interitus est hominis et iumenti, et aequa utriusque condicio, aut quomodo nihil habet homo iumentis amplius, cum iumenta post mortem carnis non uiuunt, hominum uero spiritus, pro malis suis operibus post mortem carnis ad inferos deducti, nec in ipsa morte moriuntur? Sed in utraque tam dispari sententia demonstratur, quia concionator uerax et illud ex temptatione carnali intulit, et hoc postmodum ex spiritali ueritate definiuit. petrus. Libet nescisse quod requisiui, dum me in tanta subtilitate contigit discere quod nesciui. Sed quaeso te ut me aequanimiter feras, si ipse quoque apud te more ecclesiastis nostri infirmantium in me personam suscepero, ut eisdem infirmantibus prodesse propinquius quasi per eorum inquisitionem possim. gregorius. Cur condescendentem te infirmitati proximorum aequanimiter non feram, cum paulus dicat: omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos? Quod ipse quoque dum ex condescensione caritatis egeris, in hac re amplius uenerari debes, in qua morem egregii praedicatoris imitaris. 5. petrus. Quodam fratre moriente, praesentem fuisse me contigit. Qui repente, dum loqueretur, uitalem emisit flatum, et quem prius me cum loquentem uidebam, subito extinctum uidi. Sed eius anima utrum egressa sit an non egressa sit non uidi, et ualde durum uidetur, ut credatur res esse, quam nullus ualeat uidere. gregorius. Quid mirum, petre, si egredientem animam non uidisti, quam et manentem in corpore non uides? Numquidnam modo, cum me cum loqueris, quia uidere in me non uales animam meam, idcirco me esse exanimem credis? Natura quippe animae inuisibilis est, atque ita ex corpore inuisibiliter egreditur, sicut in corpore inuisibiliter manet. 6. petrus. Sed uitam animae in corpore manentis pensare possum ex ipsis motibus corporis, quia, nisi corpori anima adesset, eiusdem membra corporis moueri non possent; uitam uero animae post carnem in quibus motibus quibus ue operibus uideo, ut ex rebus uisis esse collegam, quod uidere non possum? gregorius. Non quidem similiter, sed dissimiliter dico, quia sicut uis animae uiuificat et mouet corpus, sic uis diuina inplet quae creauit omnia, et alia inspirando uiuificat, aliis tribuit ut uiuant, aliis uero solummodo praestat ut sint. Quia uero esse non dubitas creantem et regentem, inplentem et circumplectentem, transcendentem et sustinentem, incircumscriptum atque inuisibilem deum, ita dubitare non debes hunc inuisibilia obsequia habere. Debent quippe ea quae ministrant ad eius similitudinem tendere, cui ministrant, ut quae inuisibili seruiunt, esse inuisibilia non dubitentur. Haec autem quae esse credimus nisi sanctos angelos et spiritus iustorum? Sicut ergo motum considerans corporis, uitam animae in corpore manentis perpendis a minimo, ita uitam animae exeuntis a corpore perpendere debes a summo, quia potest inuisibiliter uiuere, quam oportet in obsequio inuisibilis conditoris manere. petrus. Recte totum dicitur. Sed mens refugit credere, quod corporeis oculis non ualet uidere. gregorius. Cum paulus dicat: est enim fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentum, hoc ueraciter dicitur credi, quod non ualet uideri. Nam credi iam non potest, quod uideri potest. Vt tamen te breuiter reducam ad te, nulla uisibilia nisi per inuisibilia uidentur. Ecce enim cuncta corporea oculus tui corporis aspicit, nec tamen ipse corporeus oculus aliquid corporeum uideret, nisi hunc res incorporea ad uidendum acueret. Nam tolle mentem quae non uidetur, et incassum patet oculus qui uidebat. Subtrahe animam corpori: remanent procul dubio oculi in corpore aperti; si igitur per se uidebant, cur, discedente anima, nihil uident? Hinc ergo college, quia ipsa quoque uisibilia nonnisi per inuisibilia uidentur. Ponamus quoque ante oculos mentis aedificari domum, inmensas moles leuari, pendere magnas in machinis columnas. Quis, quaeso te, hoc opus operatur: corpus uisibile, quod illas moles manibus trahit, an inuisibilis anima, quae uiuificat corpus? Tolle enim quod non uidetur in corpore, et mox inmobilia remanent cuncta, quae moueri uidebantur, uisibilia corpora metallorum. Qua ex re pensandum est, quia in hunc quoque mundum uisibilem nihil nisi per creaturam inuisibilem disponi potest. Nam sicut omnipotens deus, aspirando uel inplendo, ea quae ratione subsistunt et uiuificat et mouet inuisibilia, ita ipsa quoque inuisibilia inplendo mouent atque sensificant carnalia corpora quae uidentur. petrus. Istis, fateor, allegationibus libenter uictus, prope nulla iam esse haec uisibilia existimare conpellor, qui prius in me infirmantium personam suscipiens, de inuisibilibus dubitabam. Itaque placent cuncta quae dicis. Sed tamen, sicut uitam animae in corpore manentis ex motu corporis agnosco, ita uitam animae post corpus, apertis quibusdam rebus adtestantibus, agnoscere cupio. gregorius. Hac in re si cor paratum tuae dilectionis inuenio, in allegatione minime laboro. Numquidnam sancti apostoli et martyres christi praesentem uitam despicerent, in morte carnis animas ponerent, nisi certiorem animarum uitam subsequi scirent? Tu uero ipse inquies quia uita animae in corpore manentis ex motibus corporis agnoscis. Et ecce hii qui animas in morte posuerunt atque animarum uitam post mortem carnis esse crediderunt, cotidianis miraculis coruscant. Ad extincta namque eorum corpora uiuentes aegri ueniunt et sanantur, periuri ueniunt et daemonio uexantur, daemoniaci ueniunt et liberantur, leprosi ueniunt et mundantur, deferuntur mortui et suscitantur. Pensa itaque eorum animae qualiter uiuunt illic, ubi uiuunt, quorum hic et mortua corpora in tot miraculis uiuunt. Si igitur uitam animae manentis in corpore deprehendis ex motu membrorum, cur non perpendis uitam animae post corpus etiam per ossa mortua in uirtute miraculorum? petrus. Nulla, ut opinor, huic allegationi ratio obsistit, in qua et ex rebus uisibilibus cogimur credere quod non uidemus. 7. gregorius. Paulo superius questus es morientis cuiusdam egredientem te animam non uidisse. Sed hoc ipsum iam culpae fuit, quod corporeis oculis rem uidere inuisibilem quaesisti. Nam multi nostrorum, mentis oculum fide pura et uberi oratione mundantes, egredientes e carne animas frequenter uiderunt. Vnde mihi nunc necesse est uel qualiter egredientes animae uisae sint, uel quanta ipsae, dum egrederentur, uiderint enarrare, quatenus fluctuanti animo, quod plene ratio non ualet, exempla suadeant. In secundo namque huius operis libro iam fatus sum quod uir uenerabilis benedictus, sicut a fidelibus eius discipulis agnoui, longe a capuana urbe positus, germani eiusdem urbis episcopi animam nocte media in globo igneo ad caelum ferri ab angelis aspexit. Qui eandem quoque ascendentem animam intuens, mentis laxato sinu, quasi sub uno solis radio cunctum in suis oculis mundum collectum uidit. 8. Eisdem quoque discipulis illius narrantibus, didici quia duo nobiles uiri atque exterioribus studiis eruditi, germani fratres, quorum unus speciosus, alter uero gregorius dicebatur, eius se regulae in sancta conuersatione tradiderunt. Quos isdem uenerabilis pater in monasterio, quod iuxta terracinensem urbem construxerat, fecit habitare. Qui multas quidem pecunias in hoc mundo possederant, sed cuncta pauperibus pro animarum suarum redemptione largiti sunt, et in eodem monasterio permanserunt. Quorum unus, scilicet speciosus, dum pro utilitate monasterii iuxta capuanam urbem missus fuisset, die quadam frater eius gregorius, cum fratribus ad mensam sedens atque conuescens, per spiritum subleuatus aspexit, et uidit speciosi germani sui animam tam longe a se positi de corpore exire. Quod mox fratribus indicauit, et cucurrit, iam que eundem fratrem suum sepultum repperit, quem tamen ea hora, qua uiderat, exisse de corpore inuenit. 9. Quidam autem religiosus atque fidelissimus uir adhuc mihi in monasterio posito narrauit, quod aliqui de siciliae partibus nauigio romam petentes, in mari medio positi, cuiusdam serui dei, qui in samnio fuerat inclausus, ad caelum ferri animam uiderunt. Qui descendentes ad terram causam que an ita esset acta perscrutantes, illo die inuenerunt obisse dei famulum, quo hunc ad regna caelestia ascendisse cognouerunt. 10. Adhuc in monasterio meo positus, cuiusdam ualde uenerabilis uiri relatione cognoui quod dico. Aiebat enim quia uenerabilis pater nomine spes monasteria construxit in loco, cui uocabulum cample est, qui sexti ferme milliarii interiacente spatio a uetusta nursiae urbe disiungitur. Hunc omnipotens et misericors deus ab aeterno uerbere flagellando protexit, ei que dispensationis suae maximam et seueritatem seruauit et gratiam, quantum que eum prius flagellando diligeret, postmodum perfecte sanando monstrauit. Eius namque oculos per quadraginta annorum spatium continuae caecitatis tenebris pressit, nullum ei lumen uel extremae uisionis aperiens sed quia nemo in uerbere illius gratia se destituente subsistit, et nisi isdem misericors pater, qui poenam inrogat, patientiam praestet, mox per inpatientiam peccatum nobis auget correptio peccatorum, fit que modo miserabili ut culpa nostra, unde sperare debuit terminum, inde sumat augmentum, idcirco nostra deus infirma conspiciens, flagellis suis custodiam permiscet, atque in percussione sua electis filiis nunc misericorditer iustus est, ut sint quibus postea debeat iuste misereri. Vnde uenerabilem senem, dum exterioribus tenebris premeret, interna numquam luce destituit. Qui cum flagello fatigaretur corporis, habebat per sancti spiritus custodiam consolationem cordis. Cum uero iam anni quadragesimi fuisset in caecitate tempus exemptum, ei dominus lumen reddidit, uicinum suum obitum denuntiauit, atque ut monasteriis circumquaque constructis uerbum uitae praedicaret admonuit, quatenus, corporis recepto lumine, uisitatis in circuitu fratribus cordis lumen aperiret. Qui statim iussis obtemperans, fratrum coenobia circuiuit, mandata uitae, quae agendo didicerat, praedicauit. Quinto decimo igitur die ad monasterium suum, peracta praedicatione, reuersus est, ibi que fratribus conuocatis adstans in medio sacramentum dominici corporis et sanguinis sumpsit, mox que cum eis mysticos psalmorum cantus exorsus est. Qui, illis psallentibus, orationi intentus animam reddidit. Omnes uero fratres, qui aderant, ex ore eius exisse columbam uiderunt, quae mox aperto tecto oratorii egressa, aspicientibus fratribus, penetrauit caelum. Cuius idcirco animam in columbae specie apparuisse credendum est, ut omnipotens deus ex hac ipsa specie ostenderet, ei uir ille quam simplici corde seruisset. 11. Sed neque hoc sileam, quod uir uenerabilis abbas stephanus, qui non longe ante hoc in hac urbe defunctus est, quem etiam ipse bene nosti, in eadem prouincia nursiae contigisse referebat. Aiebat enim quod illic presbiter quidam conmissam sibi cum magno timore domini regebat ecclesiam. Qui ex tempore ordinis accepti presbiteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cauens, ad se propius accedere numquam sinebat, eam que sibimet propinquare nulla occasione permittens, ab ea sibi communionem funditus familiaritatis absciderat. Habent quippe sancti uiri hoc proprium: nam ut semper ab inlicitis longe sint, a se plerumque etiam licita abscidunt. Vnde isdem uir, ne quam per eam incurreret culpam, sibi etiam ministrari per illam recusabat necessaria. Hic ergo uenerabilis presbiter, cum longam uitae inplesset aetatem, anno quadragesimo ordinationis suae inardescente grauiter febre correptus, ad extrema deductus est. Sed cum eum presbitera sua conspiceret, solutis iam membris, quasi in mortem distensum, si quod adhuc ei uitale spiramen inesset, naribus eius adposita curauit aure dinoscere. Quod ille sentiens, cui tenuissimus inerat flatus, quantulo adnisu ualuit ut loqui potuisset, inferuescente spiritu collegit uocem atque erupit, dicens: "recede a me, mulier. Adhuc igniculus uiuit. Paleam tolle". Illa igitur recedente, crescente uirtute corporis cum magna coepit laetitia clamare, dicens: "bene ueniunt domini mei, bene ueniunt domini mei. Quid ad tantillum seruulum uestrum estis dignati conuenire? Venio, uenio. Gratias ago, gratias ago". Cum que hoc iterata crebro uoce repeteret, quibus hoc diceret noti sui qui illum circumsteterant requirebant. Quibus ille admirando respondit, dicens: "numquid conuenisse hic sanctos apostolos non uidetis? Beatum petrum et paulum primos apostolorum non aspicitis?" Ad quos iterum conuersus dicebat: "ecce uenio, ecce uenio". Atque inter haec uerba animam reddidit, et quia ueraciter sanctos apostolos uiderit, eos etiam sequendo testatus est. Quod plerumque contingit iustis, ut in morte sua sanctorum praecedentium uisiones accipiant, ne ipsam mortis suae poenalem sententiam pertimescant, sed dum eorum menti internorum ciuium societas ostenditur, a carnis suae copula sine doloris et formidinis fatigatione soluantur. 12. Qua de re neque hoc sileam, quod probus omnipotentis dei famulus, qui nunc in hac urbe monasterio praesto est, quod appellatur renati, de probo patruo suo, reatinae ciuitatis episcopo, mihi narrare consueuit, dicens quia, adpropinquante uitae eius termino, eum grauissima depressit aegritudo. Cuius pater, nomine maximus, pueris circumquaque transmissis, collegere medicos studuit, si fortasse eius molestiae subuenire potuisset. Sed congregati ex uicinis locis undique medici ad tactum uenae denuntiauerunt eius exitum citius adfuturum. Cum uero iam tempus refectionis incumberet atque diei hora tardior excreuisset, uenerandus episcopus, de illorum potius quam de sua salute sollicitus, eos qui aderant admonuit cum sene patre in superiores episcopii sui partes ascendere, se que post laborem reficiendo reparare. Omnes igitur ascenderunt domum. Vnus ei tantummodo paruulus relictus est puer, quem nunc quoque praedictus probus adserit superesse. Qui dum lecto iacentis adsisteret, subito aspexit intrantes ad uirum dei quosdam uiros stolis candidis amictos, qui eundem quoque candorem uestium uultuum suorum luce uincebant. Qui splendoris eorum claritate percussus, quinam illi essent emissa coepit uoce clamare. Qua uoce etiam probus episcopus conmotus, eos intrantes aspexit et agnouit, atque eundem stridentem uagientem que puerum consolari coepit, dicens: "noli timere, quia ad me sanctus iuuenalis et sanctus eleutherius martyres uenerunt". Ille autem tantae uisionis nouitatem non ferens, cursu concito extra fores fugit, atque eos quos uiderat patri ac medicis nuntiauit. Qui concite descenderunt, sed aegrum quem reliquerant iam defunctum inuenerunt, quia illi eum se cum tulerant, quorum uisionem puer ferre non potuit, qui hic remansit. 13. Interea neque hoc silendum arbitror, quod mihi personarum grauium atque fidelium est relatione conpertum. Gothorum namque temporibus galla, huius urbis nobilissima puella, symmachi consulis ac patricii filia, intra adolescentiae tempora marito tradita, in unius anni spatio eius est morte uiduata. Quam dum, feruente mundi copia, ad iterandum thalamum et opes et aetas uocaret, elegit magis spiritalibus nuptiis copulari deo, in quibus a luctu incipitur, sed ad gaudia aeterna peruenitur, quam carnalibus nuptiis subici, quae a laetitia semper incipiunt et ad finem cum luctu tendunt. Huic autem cum ualde ignea consparsio corporis inesset, coeperunt medici dicere quia, nisi ad amplexus uiriles rediret, calore nimio contra naturam barbas esset habitura; quod ita quoque post factum est. Sed sancta mulier nil exterius deformitatis timuit, quae interioris sponsi speciem amauit, nec uerita est si hoc in illa foedaretur, quod a caelesti sponso in ea non amaretur. Mox ergo ut eius coniux defunctus est, abiecto saeculari habitu, ad omnipotentis dei seruitium sese apud beati petri apostoli ecclesiam monasterio tradidit, ibi que multis annis simplicitati cordis atque orationi dedita, larga indigentibus elemosinarum opera inpendit. Cum que omnipotens deus perennem iam mercedem reddere eius laboribus decreuisset, cancri ulcere in mamilla percussa est. Nocturno autem tempore ante lectum illius duo candelabra lucere consueuerant, quia uidelicet amica lucis non solum spiritales, sed etiam corporales tenebras odio habebat. Quae dum nocte quadam ex hac eadem iaceret infirmitate fatigata, uidit beatum petrum apostolum inter utraque candelabra ante suum lectulum constitisse. Nec perterrita timuit, sed ex amore sumens audaciam exultauit, ei que dixit: "quid est, domine meus? Dimissa sunt mihi peccata mea?" Cui ille, benignissimi ut est uultus, inclinato capite annuit, dicens: "dimissa. ueni". Sed quia quandam sanctimonialem feminam in eodem monasterio prae ceteris diligebat, ilico galla subiunxit: "rogo ut soror benedicta me cum ueniat". Cui ille respondit: "non, sed illa talis ueniat te cum. Haec uero, quam petis, die te erit trigesimo secutura". His igitur expletis, uisio apostoli adsistentis et conloquentis ablata est. At illa protinus cunctae congregationis adsciuit matrem, ei que quid uiderit quid ue audierit indicauit. Tertio autem die cum ea, quae iussa fuerat, sorore defuncta est. Illa uero, quam ipsa poposcerat, die est trigesimo subsecuta. Quod factum nunc usque in eodem monasterio manet memorabile, sic que hoc a praecedentibus matribus traditum narrare illic subtiliter solent iuueniores, quae nunc sunt, sanctimoniales uirgines, ac si illo in tempore huic tam grandi miraculo et ipsae adfuissent. 14. Sed inter haec sciendum est, quia saepe animabus exeuntibus electorum dulcedo solet laudis caelestis erumpere, ut, dum illa libenter audiunt, dissolutionem carnis ab anima sentire minime permittantur. Vnde in omeliis quoque euangelii iam narrasse me memini, quod in ea portico, quae euntibus ad ecclesiam beati clementis est peruia, fuit quidam, seruulus nomine, cuius te quoque non ambigo meminisse. Qui quidem pauper rebus, sed meritis diues erat, quem longa aegritudo dissoluerat; nam ex quo illum scire potuimus usque ad finem uitae paralyticus iacebat. Quid dicam quia stare non poterat, qui numquam in lecto suo surgere uel ad sedendum ualebat, numquam manum suam ad os ducere, numquam se potuit in latus aliud declinare? Huic ad seruiendum mater cum fratre aderat, et quicquid ex elemosina potuisset accipere, hoc eorum manibus pauperibus erogabat. Nequaquam litteras nouerat, sed scripturae sacrae sibimet codices emerat, et religiosos quosque in hospitalitate suscipiens, hos coram se legere studiose faciebat. Factum que est ut iuxta modum suum plene sacram scripturam disceret, cum, sicut dixi, litteras funditus ignoraret. Studebat in dolore semper gratias agere, hymnis dei et laudibus diebus ac noctibus uacare. Sed cum iam tempus esset, ut tanta eius patientia remunerari debuisset, membrorum dolor ad uitalia rediit. Cum que se iam morti proximum agnouit, peregrinos uiros atque in hospitalitate susceptos admonuit, ut surgerent et cum eo psalmos pro expectatione exitus decantarent. Cum que cum eis et ipse moriens psalleret, uoces psallentium repente conpescuit cum terrore magni clamoris, dicens: "tacete. Numquid non auditis quantae resonant laudes in caelo?" Et dum ad easdem laudes, quas intus audierat, aurem cordis intenderet, sancta illa anima carne soluta est. Qua scilicet exeunte, tanta illic fragrantia odoris aspersa est, ut omnes illi qui aderant inaestimabili suauitate replerentur, ita ut per hoc patenter agnoscerent, quod eam laudes in caelo suscepissent. Cui rei monachus noster interfuit, qui nunc usque uiuit et cum magno fletu adtestari solet quia, quousque corpus eius sepulturae traderent, ab eorum naribus odoris illius fragrantia non recessit. 15. In eisdem quoque omeliis rem narrasse me recolo, cui speciosus conpresbiter meus, qui hanc nouerat, me narrante adtestatus est. Eo namque tempore quo monasterium petii, anus quaedam, redempta nomine, in sanctimoniali habitu constituta, in urbe hac iuxta beatae mariae semper uirginis ecclesiam manebat. Haec illius herundinis discipula fuerat, quae magnis uirtutibus pollens super praenestinos montes uitam heremiticam duxisse ferebatur. Huic autem redemptae duae in eodem habitu discipulae aderant: una nomine romula, et altera quae nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque haec in uno habitaculo conmanentes, morum quidem diuitiis plenam, sed tamen rebus pauperem uitam ducebant. Haec autem quam praefatus sum romula aliam quam praedixi condiscipulam suam magnis uitae meritis anteibat. Erat quippe patientiae mirae, summae oboedientiae, custos oris sui ad silentium, studiosa ualde ad continuae orationis usum. Sed quia plerumque hii, quos iam perfectos homines aestimant, adhuc in oculis summi opificis aliquid inperfectionis habent - sicut saepe inperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus et iam quasi perfecta laudamus, quae tamen adhuc artifex considerat et limat, laudari iam audit et tamen ea tundere meliorando non desinit -, haec quam praediximus romula ea, quam graeco uocabulo medici paralysin uocant, molestia corporis percussa est, multis que annis in lectulo decubans paene omni iacebat membrorum officio destituta. Nec tamen haec eadem eius mentem ad inpatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa uirtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis excreuerat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam ualebat. Nocte igitur quadam eandem redemptam quam praefatus sum, quae utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, uocauit dicens: "mater, ueni. Mater, ueni". Quae mox cum alia eius condiscipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis res eadem claruit, et ego quoque in eodem tempore agnoui. Cum que noctis medio lectulo iacentis adsisterent, subito caelitus lux emissa omne illius cellulae spatium inpleuit, et splendor tantae claritatis emicuit, ut corda adsistentium inaestimabili pauore perstringeret, atque, ut post ipsae referebant, omne in eis corpus obrigesceret et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cuiusdam magnae multitudinis ingredientis sonitus audiri, ostium cellulae concuti ac si ingredientium turba premeretur, atque, ut dicebant, intrantium multitudinem sentiebant, sed nimietate timoris et luminis uidere non poterant, quia earum oculos et pauor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reuerberabat. Quam lucem protinus miri est odoris fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quia lux emissa terruerat, odoris suauitas refoueret. Sed cum uim claritatis illius ferre non possent, coepit eadem romula adsistentem et trementem redemptam suorum morum magistram blanda uoce consolari, dicens: "noli timere, mater. Non morior modo". Cum que hoc crebro diceret, paulatim lux quae fuerat emissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor remansit, sic que dies secundus et tertius transiit, ut aspersa fragrantia odoris maneret. Nocte igitur quarta eandem magistram suam iterum uocauit. Qua ueniente, uiaticum petiit et accepit. Necdum uero eadem redempta uel alia eius discipula a lectulo iacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante eiusdem cellulae ostium duo chori psallentium constiterunt, et sicut se dicebant sexus ex uocibus discreuisse, psalmodiae cantus dicebant uiri et feminae respondebant. Cum que ante fores cellulae exhiberentur caelestes exsequiae, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad caelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et eiusdem psalmodiae sonitus et odoris suauitas elongata finiretur. 16. Nonnumquam uero in consolatione egredientis animae ipse apparere solet auctor ac retributor uitae. Vnde et hoc, quod de tarsilla amita mea in omeliis euangelii dixisse me recolo, replicabo. Quae inter duas alias sorores suas uirtute continuae orationis, grauitate uitae, singularitate abstinentiae ad culmen sanctitatis excreuerat. Huic per uisionem felix atauus meus, huius romanae ecclesiae antistes, apparuit, ei que mansionem perpetuae claritatis ostendit, dicens: "ueni, quia in hac te mansione lucis suscipio". Quae subsequenti mox febre correpta ad diem peruenit extremum, et sicut nobilibus feminis uiris que morientibus multi conueniunt, qui eorum proximos consolentur, eadem hora exitus ipsius multi uiri ac feminae eius lectulum circumsteterunt. Cum subito sursum illa respiciens iesum uenientem uidit, et cum magna animaduersione coepit circumstantibus clamare, dicens: "recedite, recedite. Iesus uenit". Cum que in eum intenderet quem uidebat, sancta illa anima est e corpore egressa, tanta que subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suauitas cunctis ostenderet illic auctorem suauitatis uenisse. Cum que corpus eius ex more mortuorum ad lauandum esset nudatum, longae orationis usu in cubitis eius et genibus camelorum more inuenta est obdurata cutis excreuisse, et quid uiuens eius spiritus semper egerit, caro mortua testabatur. 17. Sed neque hoc sileo, quod praedictus probus dei famulus de sorore sua, musa nomine, puella parua narrare consueuit, dicens quod quadam nocte ei per uisionem sancta dei genitrix uirgo maria apparuit, atque coaeuas ei in albis uestibus puellas ostendit. Quibus cum illa admisceri adpeteret, sed sese eis iungere non auderet, beatae mariae semper uirginis est uoce requisita, an uellet cum eis esse atque in eius obsequio uiuere. Cui cum puella eadem diceret: "uolo," ab ea mandatum protinus accepit, ut nil ultra leue et puellare ageret, a risu et iocis abstineret, sciens per omnia quod inter easdem uirgines, quas uiderat, ad eius obsequium die trigesimo ueniret. Quibus uisis, in cunctis suis moribus puella mutata est, omnem que a se leuitatem puellaris uitae magna grauitatis detersit manu. Cum que eam parentes eius mutatam esse mirarentur, requisita rem retulit, quid sibi beata dei genitrix iusserit uel qua die itura esset ad obsequium eius indicauit. Cum post uicesimum et quintum diem febre correpta est. Die autem trigesimo, cum hora eius exitus adpropinquasset, eandem beatam genitricem dei cum puellis, quas per uisionem uiderat, ad se uenire conspexit. Cui se etiam uocanti respondere coepit, et depressis reuerenter oculis aperta uoce clamare: "ecce, domina, uenio. Ecce, domina, uenio". In qua etiam uoce spiritum reddidit, et ex uirgineo corpore habitatura cum sanctis uirginibus exiuit. petrus. Cum humanum genus multis atque innumeris uitiis sit subiectum, hierusalem caelestis maximam partem ex paruulis uel infantibus arbitror posse conpleri. 18. gregorius. Etsi omnes baptizatos infantes atque in eadem infantia morientes ingredi regnum caeleste credendum est, omnes tamen paruulos, qui scilicet iam loqui possunt, regna caelestia ingredi credendum non est, quia nonnullis paruulis eiusdem regni caelestis aditus a parentibus clauditur, si male nutriantur. Nam quidam uir cunctis in hac urbe notissimus ante triennium filium habuit annorum, sicut arbitror, quinque. Quem nimis carnaliter diligens, remisse nutriebat, atque isdem paruulus, quod dictu graue est, mox eius animo aliquid obstitisset, maiestatem dei blasphemare consueuerat. Qui in hac ante triennium mortalitate percussus, uenit ad mortem. Cum que eum suus pater in sinum teneret, sicut hii testati sunt qui praesentes fuerunt, malignos ad se uenisse spiritus trementibus oculis puer aspiciens, coepit clamare: "obsta, pater. Obsta, pater". Qui clamans declinabat faciem, ut se ab eis in sinu patris absconderet. Quem cum ille trementem requireret quid uideret, puer adiunxit, dicens: "mauri homines uenerunt, qui me tollere uolunt". Qui cum hoc dixisset, maiestatis nomen protinus blasphemauit et animam reddidit. Vt enim omnipotens deus ostenderet, pro quo reatu talibus esset exsecutoribus traditus, unde uiuentem pater suus noluit corrigere, hoc morientem permisit iterare, ut qui diu per diuinitatis patientiam blasphemus uixerat, quandoque per diuinitatis iudicium blasphemaret et moreretur, quatenus reatum suum pater eius agnosceret, qui paruuli filii animam neglegens, non paruulum peccatorem gehennae ignibus nutrisset. Sed interim hoc triste seponentes, ad ea quae narrare coeperam laeta redeamus. 19. Praedicto etenim probo aliis que religiosis uiris narrantibus agnoui ea quae indicare audientibus de uenerabili patre stephano in omeliis euangelii curaui. Fuit etenim uir, sicut isdem probus et multi alii testantur, nihil in hoc mundo possidens, nihil quaerens, solam cum deo paupertatem diligens, inter aduersa semper patientiam amplectens, conuentus saecularium fugiens, uacare semper orationi concupiscens. De quo unum uirtutis bonum refero, ut ex hoc uno ualeant eius multa pensari. Is namque cum quodam die messem, quam sua manu seruerat, decisam ad aream deduxisset, nihil que aliud cum discipulis suis ad totius anni stipendium haberet, quidam peruersae uoluntatis uir, antiqui hostis stimulis instigatus, eandem messem igne subposito, ita ut erat in area, incendit. Quod factum dum alter aspiceret, eidem dei famulo cucurrit et nuntiauit. Quod postquam indicauit, adiunxit dicens: "uae, uae, pater stephane, quod tibi contigit". Cui statim, uultu ac mente placida, ille respondit: "uae quod illi contigit, qui hoc fecit. Nam mihi quid contigit?" In quibus eius uerbis ostenditur, in quo uirtutis culmine sedebat, qui unum, quod in sumptum mundi habuerat, tam secura perdebat mente, magis que illi dolebat qui peccatum conmiserat, quam sibi qui peccati illius damna tolerabat, nec pensabat quid ipse exterius, sed culpae reus quantum perdebat intus. Hunc itaque cum dies mortis egredi e corpore urgueret, conuenerunt multi, ut tam sanctae animae de hoc mundo recedenti suas animas conmendarent. Cum que lecto illius hi qui conuenerant omnes adsisterent, alii ingredientes angelos uiderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt, alii omnino nihil uiderunt, sed omnes qui aderant ita uehementissimus timor perculit, ut nullus, egrediente illa sancta anima, illic stare potuisset. Et hi ergo qui uiderant, et hi qui omnino nil uiderant, uno omnes timore perculsi et territi fugerunt, ut palam daretur intellegi quae uis esset quae illam egredientem animam susciperet, cuius egressum nemo mortalium ferre potuisset. Sed inter haec sciendum est quia aliquando animae meritum non in ipso suo egressu ostenditur, post mortem uero certius declaratur. Vnde et sancti martyres ab infidelibus crudelia multa perpessi sunt, qui tamen, ut praediximus, ad ossa sua mortua signis cotidie et miraculis clarescunt. 21. Vitae namque uenerabilis ualentio, qui post in hac romana urbe mihi, sicut nosti, meo que monasterio praefuit, prius in ualeriae prouincia suum monasterium rexit. In quo dum langobardi saeuientes uenissent, sicut eius narratione didici, duos eius monachos in ramis unius arboris suspenderunt. Qui suspensi eodem die defuncti sunt. Facto autem uespere, utrorumque eorum spiritus claris illic apertis que uocibus psallere coeperunt, ita ut ipsi quoque qui eos occiderant, cum uoces psallentium audirent, nimium mirati terrerentur. Quas uidelicet uoces captiui quoque omnes, qui illic aderant, audierunt atque eorum psalmodiae postmodum testes extiterunt. Sed has uoces spirituum omnipotens deus idcirco pertingere uoluit ad aures corporum, ut uiuentes quique in carne discerent quia, si deo seruire studeant, post carnem uerius uiuant. 22. Quibusdam religiosis quoque uiris adtestantibus, adhuc in monasterio positus agnoui quod hoc langobardorum tempore iuxta in hac prouincia quae sura nominatur quidam monasterii pater uitae uenerabilis suranus nomine fuerit, qui captiuis aduenientibus atque a langobardorum depraedatione fugientibus cuncta, quae in monasterio uidebatur habere, largitus est. Cum que in elemosinis uestimenta sua ac fratrum omnia et cellarium consumpsisset, quicquid habere in horto potuit expendit. Expensis uero rebus omnibus, langobardi ad eum subito uenerunt, eum que tenuerunt et aurum petere coeperunt. Quibus cum ille diceret se omnimodo nil habere, in uicino monte ab eis ductus est, in quo silua inmensae magnitudinis stabat. Ibi captiuus quidam fugiens in caua arbore latebat. Vbi unus ex langobardis, educto gladio, praedictum uenerabilem occidit uirum. Cuius corpore in terram cadente, mons omnis protinus et silua concussa est, ac si se ferre non posse pondus sanctitatis eius diceret terra, quae tremuisset. 23. Alius quoque in marsorum prouincia uitae ualde uenerabilis diaconus fuit, quem inuentum langobardi tenuerunt. Quorum unus, educto gladio, caput eius amputauit, sed cum corpus eius in terram caderet, ipse qui hunc capite truncauerat, inmundo spiritu correptus, ad pedes eius corruit, et quod amicum dei occiderit, inimico dei traditus ostendit. petrus. Quid est hoc, quaeso te, quod omnipotens deus sic permittit mori, quos tamen post mortem cuius sanctitatis fuerint non patitur celari? 24. gregorius. Cum scriptum sit: iustus quacumque morte praeuentus fuerit, iustitia eius non auferetur ab eo, electi, qui procul dubio ad perpetuam uitam tendunt, quid eis obest, si ad modicum dure moriuntur? Et est fortasse nonnumquam eorum culpa, licet minima, quae in eadem debeat morte resecari. Vnde fit ut reprobi potestatem quidem contra uiuentes accipiant, sed illis morientibus hoc in eis grauius uindicetur, quod contra bonos potestatem suae crudelitatis acceperunt; sicut isdem carnifex, qui eundem uenerabilem diaconem uiuentem ferire permissus est, gaudere super mortuum permissus non est. Quod sacra quoque testantur eloquia. Nam uir dei contra samariam missus, quia per inoboedientiam in itinere comedit, hunc leo in eodem itinere occidit, sed statim scriptum est quia stetit leo iuxta asinum et non comedit leo de cadauere. Ex qua re ostenditur, quod peccatum inoboedientiae in ipsa fuerit morte laxatum, quia isdem leo, quem uiuentem praesumpsit occidere, contingere non praesumpsit occisum. Qui enim occidendi ausum habuit, de occisi cadauere comedendi licentiam non accepit, quia is qui culpabilis in uita fuerat, punita inoboedientia erat iam iustus ex morte. Leo ergo, qui prius peccatoris uitam necauerat, custodiuit postmodum cadauer iusti. petrus. Placet quod dicis. Sed nosse uelim si nunc ante restitutionem corporum in caelo recipi ualeant animae iustorum. 25. gregorius. Hoc neque de omnibus iustis fateri possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorundam iustorum animae, quae a caelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno quid aliud innuitur, nisi quod de perfecta iustitia aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat quia perfectorum iustorum animae, mox ut huius carnis claustra exeunt, in caelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se ueritas adtestatur, dicens: ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur aquilae, quia ubi ipse redemptor est corpore, illuc procul dubio colleguntur et animae iustorum. Et paulus dissolui desiderat et cum christo esse. Qui ergo christum esse in caelo non dubitat, nec pauli animam esse in caelo negat. Qui etiam de solutione sui corporis atque inhabitatione patriae caelestis dicit: scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod aedificationem habemus ex deo, domum non manufactam, sed aeternam in caelis. petrus. Si igitur nunc in caelo sunt animae iustorum, quid est quod in die iudicii pro iustitiae suae retributione recipiant? gregorius. Hoc eis nimirum crescit in iudicio, quod nunc animarum sola, postmodum uero etiam corporum beatitudine perfruuntur, ut in ipsa quoque carne gaudeant, in qua dolores pro domino cruciatus que pertulerunt. Pro hac quippe geminata eorum gloria scriptum est: in terra sua duplicia possidebunt. Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum animabus scriptum est: datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc modicum, donec inpleatur numerus conseruorum et fratrum eorum. Qui itaque nunc singulas acceperunt, binas in iudicio stolas habituri sunt, quia modo animarum tantummodo, tunc autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur. petrus. adsentio. Sed uelim scire, quonam modo agitur quod plerumque morientes multa praedicunt. 26. gregorius. Ipsa aliquando animarum uis subtilitate sua aliquid praeuidet, aliquando autem exiturae de corpore animae per reuelationem uentura cognoscunt, aliquando uero, dum iam iuxta fit ut corpus deserant, diuinitus afflatae in secretis caelestibus incorporeum oculum mentis mittunt. Nam quia uis animae aliquando subtilitate sua ea quae sunt uentura cognoscit, patet ex eo quod cumquodeus aduocatus, qui in hac urbe ante biduum lateris dolore defunctus est, ante paululum quam moreretur, uocauit puerum, parare sibi uestimenta ad procedendum iussit. Quem dum puer quasi insanire cerneret, eius que minime praeceptis oboediret, surrexit, uestimento se induit et per uiam appiam ad beati syxti ecclesiam se esse processurum dixit. Cum que post modicum, ingrauescente molestia, esset defunctus, deliberatum fuerat ut apud beatum ianuarium martyrem praenestina uia eius corpus poni debuisset. Sed quia longum hoc his qui funus eius curauerant uisum est, repente orto consilio exeuntes cum eius funere per uiam appiam nescientes que quid ille dixerat, in ipsa eum ecclesia quam praedixerat posuerunt. Et cum eundem uirum curis saecularibus obligatum lucris que terrenis inhiantem fuisse nouerimus, unde hoc praedicere potuit, nisi quia id quod futurum erat eius corpori ipsa uis animae ac subtilitas praeuidebat? Quod autem saepe etiam reuelationibus agitur, ut a morituris futura praesciantur, ex his collegere possumus, quae nos gesta in monasteriis scimus. In monasterio etenim meo, quidam frater ante decennium gerontius dicebatur, qui cum graui molestia corporis fuisset depressus, in uisione nocturna albatos uiros et clari omnimodo habitus in hoc ipsum monasterium descendere de superioribus aspexit. Qui dum coram lecto iacentis adsisterent, unus eorum dixit: "ad hoc uenimus, ut de monasterio gregorii quosdam fratres in militiam mittamus," atque alteri praecipiens adiunxit: "scribe marcellum, ualentinianum, agnellum", atque alios quorum nunc minime recordor. Quibus expletis, addidit dicens: "scribe et hunc ipsum qui nos aspicit". Ex qua uisione certus redditus, praedictus frater facto mane innotuit fratribus qui et qui essent ex eadem cella morituri, quos se etiam denuntiauit esse secuturum. Cum die alio praedicti fratres mori coeperunt, atque sub eodem ordine se in morte secuti sunt, quo fuerant in descriptione nominati. Ad extremum uero et ipse obiit, qui eosdem fratres morituros praeuidit. In ea quoque mortalitate quae ante triennium hanc urbem uehementissima clade uastauit, in portuensis ciuitatis monasterio mellitus dictus est monachus, adhuc in annis iuuenalibus constitutus, sed mirae simplicitatis atque humilitatis uir, qui adpropinquante uocationis die eadem clade percussus ad extrema deductus est. Quod uir uitae uenerabilis felix eiusdem ciuitatis episcopus audiens, cuius et haec relatione cognoui, ad eum accedere studuit, et ne mortem timere debuisset uerbis hunc persuasoriis confortare. Cui etiam adhuc de diuina misericordia longiora uitae spatia polliceri coepit. Sed ad haec ille respondit cursus sui tempora esse conpleta, dicens apparuisse sibi iuuenem atque epistolas detulisse, dicentem: "aperi et lege". Quibus apertis, asseruit quia se et omnes qui eodem tempore a praedicto episcopo in paschali festiuitate fuerant baptizati, scriptos in eisdem epistolis litteris aureis inuenit. Primum quidem, ut dicebat, suum nomen repperit, ac deinde omnium illo in tempore baptizatorum. Qua de re certum tenuit et se et illos de hac uita esse sub celeritate migraturos. Factum que est ut die eadem ipse moreretur, atque post eum cuncti illi qui baptizati fuerant ita secuti sunt, ut intra perpaucos dies eorum nullus in hac uita remaneret. De quibus nimirum constat, quod eos praedictus dei famulus idcirco auro scriptos uiderat, quia eorum nomina apud se fixa aeterna claritas habebat. Sicut itaque hii reuelationibus potuerunt uentura cognoscere, ita nonnumquam egressurae animae possunt etiam mysteria caelestia non per somnium, sed uigilando praelibare. Ammonium namque monasterii mei monachum bene nosti. Qui dum esset in saeculari habitu constitutus, ualeriani huius urbis aduocati naturalem filiam in coniugio sortitus, eius obsequiis sedule atque incessanter adhaerebat, et quaeque in eius domo agebantur nouerat. Qui mihi iam in monasterio positus narrauit, quod in ea mortalitate, quae patricii narse temporibus hanc urbem uehementer adflixit, in domo praedicti ualeriani puer armentarius fuit praecipuae simplicitatis et humilitatis. Cum uero eiusdem aduocati domus eadem clade uastaretur, isdem puer percussus est et usque ad extremum deductus. Qui subito sublatus a praesentibus, rediit sibi que dominum suum uocari fecit. Cui ait: "ego in caelo fui, et qui de hac domo morituri sint agnoui. Ille, ille atque ille morituri sunt. Tu uero ne timeas, quia hoc tempore moriturus non es. Vt uero scias quod me in caelo fuisse uerum fateor, ecce accepi illic ut linguis omnibus loquar. Numquid tibi incognitum fuit graecam me linguam omnino nescisse? Et tamen graece loquar, ut cognoscas an uerum sit quod me omnes linguas accepisse testificor". Cui tunc graece dominus suus locutus est, atque ita ille in eadem lingua respondit, ut cuncti qui aderant mirarentur. In ea quoque domo praedicti narse spatarius bulgar manebat. Qui festine ad aegrum deductus, ei bulgarica lingua locutus est. Sed ita puer ille, in italia natus et nutritus, in eadem barbara locutione respondit, ac si ex eadem fuisset gente generatus. Mirati sunt omnes qui audiebant, atque ex duarum linguarum experimento quas eum antea scisse non nouerant, crediderunt de omnibus quas probare minime ualebant. Tunc per biduum mors eius dilata est, sed die tertio, quo occulto iudicio nescitur, manus ac brachia lacertos que suos dentibus laniauit, atque ita e corpore exiit. Quo mortuo, omnes illi quos praedixerat ex hac protinus luce subtracti sunt, nullus que in illa domo eadem tempestate defunctus est, qui uoce illius denuntiatus non est. petrus. Valde terribile est ut qui tale donum percipere meruit, tali etiam post hoc poena plecteretur. gregorius. Quis occulta dei iudicia sciat? Ea quae in diuino examine conprehendere non possumus, timere magis quam discutere debemus. 27. Vt autem de egredientibus animabus, quae multa praenoscunt, ea quae coepimus exequamur, neque hoc silendum est, quod de theophanio centumcellensis urbis comite, in eadem urbe positus multis adtestantibus agnoui. Fuit namque uir misericordiae actibus deditus, bonis operibus intentus, hospitalitati praecipue studens. Exercendis quidem comitatus curis occupatus agebat terrena et temporalia, sed, ut post in fine claruit, magis ex debito quam ex intentione. Nam cum propinquante mortis eius tempore grauissima aeris tempestas obsisteret, ne ad sepeliendum duci potuisset, eum que uxor sua cum fletu uehementissimo inquireret, dicens: "quid faciam? Quomodo te ad sepeliendum eicio, quae ostium domus huius egredi prae nimia tempestate non possum?," Tunc ille respondit: "noli, mulier, flere, quia mox ut ego defunctus fuero, aeris eadem hora serenitas redit". Cuius protinus uocem mors, et mortem serenitas est secuta. Quod signum alia sunt etiam signa comitata. Nam manus eius ac pedes, podagrae humore tumescentes, uersi in uulneribus fuerant et profluente sanie patebant. Sed dum corpus eius ex more ad lauandum fuisset nudatum, ita manus pedes que eius sani inuenti sunt, ac si numquam uulneris aliquid habuissent. Ductus itaque ac sepultus est, eius que coniugi uisum est ut quarto die in sepulcro illius marmor, quod superpositum fuerat, mutari debuisset. Quod uidelicet marmor corpori eius superpositum dum fuisset ablatum, tanta ex corpore ipsius fragrantia odoris emanauit, ac si ex putrescente carne illius pro uermibus aromata ferbuissent. Quod factum dum, narrante me in omeliis, infirmis quibusdam uenisset in dubium, die quadam, sedente me in conuentu nobilium, ipsi artifices qui in sepulcro illius marmor mutauerant adfuerunt, aliquid me de propria causa rogaturi. Quos ego de eodem miraculo coram clero, nobilibus ac plebe requisiui. Qui et eadem odoris fragrantia miro modo se repletos fuisse testati sunt, et quaedam alia in augmento miraculi, quae nunc narrare longum existimo, de eodem sepulcro eius addiderunt. petrus. Inquisitioni meae sufficienter iam uideo satisfactum. Sed hoc est adhuc quod quaestione animum pulsat, quia cum superius dictum sit esse iam sanctorum animas in caelo, restat procul dubio ut iniquorum quoque animae esse nonnisi in inferno credantur. Et quid hac de re habeat ueritas ignoro. Nam humana aestimatio non habet peccatorum animas ante iudicium posse cruciari. 28. gregorius. Si esse sanctorum animas in caelo sacri eloquii satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas et iniquorum animas in inferno, quia ex retributione aeternae iustitiae, ex qua iam iusti gloriantur, necesse est per omnia ut et iniusti crucientur. Nam sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est quod a die exitus sui ignis reprobos exurat. petrus. Et qua ratione credendum est quia rem incorpoream tenere ignis corporeus possit? 29. gregorius. Si uiuentis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? petrus. In uiuente quolibet idcirco incorporeus spiritus tenetur in corpore, quia uiuificat corpus. gregorius. Si incorporeus spiritus, petre, in hoc teneri potest quod uiuificat, quare non poenaliter et ibi teneatur ubi mortificatur? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit uidendo atque sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quo uidet, et quia concremari se aspicit crematur. Sic que fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne uisibili ardor ac dolor inuisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam incorporea flamma crucietur. Quamuis collegere dictis euangelicis possumus quia incendium anima non solum uidendo, sed etiam experiendo, patiatur. Veritatis etenim uoce diues mortuus in infernum dicitur sepultus. Cuius anima quia in igne teneatur insinuat uox diuitis, quae abraham deprecatur, dicens: mitte lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Dum ergo peccatorem diuitem damnatum ueritas in ignibus perhibet, quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget? petrus. Ecce ratione ac testimonio ad credulitatem flectitur animus, sed dimissus iterum ad rigorem redit. Quomodo enim res incorporea a re corporea teneri atque adfligi possit ignoro. gregorius. Dic, quaeso te, apostatas spiritus a caelesti gloria deiectos esse corporeos an incorporeos suspicaris? petrus. Quis sanum sapiens esse spiritus corporeos dixerit? gregorius. Gehennae ignem esse incorporeum an corporeum fateris? petrus. Ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est corpora cruciari. gregorius. Certe reprobis ueritas in fine dictura est: ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Si igitur diabolus eius que angeli, cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae, et antequam recipiant corpora, possint corporea sentire tormenta? petrus. Patet ratio, nec debet animus de hac ulterius quaestione dubitare. 30. gregorius. Postquam laboriose credidisti, operae pretium credo, si ea quae mihi a uiris fidelibus sunt digesta narrauero. Iulianus namque huius romanae ecclesiae, cui deo auctore deseruio, secundus defensor, qui ante fere annos septem defunctus est, ad me adhuc in monasterio positum crebro ueniebat, me cum que conloqui de animae utilitate consueuerat. Hic itaque mihi quadam die narrauit, dicens: "theodorici regis temporibus, pater soceri mei in siciliam exactionem canonis egerat, atque iam ad italiam rediebat. Cuius nauis adpulsa est ad insulam quae liparis appellatur et quia illic uir quidam solitarius magnae uirtutis habitabat, dum nautae nauis armamenta repararent, uisum est praedicto patri soceri mei ad eundem uirum dei pergere, se que eius orationibus conmendare". "quos uir domini cum uidisset, eis inter alia conloquens dixit: 'scitis quia rex theodoricus mortuus est?' Cui illi protinus responderunt: 'absit. Nos eum uiuentem dimisimus, et nihil tale ad nos de eo nunc usque perlatum est'. Quibus dei famulus addidit, dicens: 'etiam mortuus est. Nam hesterno die hora nona inter iohannem papam et symmachum patricium discinctus atque discalciatus et uinctis manibus deductus in hac uicina uulcani olla iactatus est'". "quod illi audientes, sollicite conscripserunt diem, atque in italia reuersi eo die theodoricum regem inuenerunt fuisse mortuum, quo de eius exitu atque supplicio dei famulo fuerat ostensum". Et quia iohannem papam adfligendo in custodia occidit, symmachum quoque patricium ferro trucidauit, ab illis iuste in igne mitti apparuit, quos in hac uita iniuste iudicauit. 31. Eo quoque tempore quo primum remotae uitae desideriis anhelabam, quidam honestus senex, deusdedit nomine, ualde huius urbis nobilibus amicus, mihi quoque in amicitiis sedule iungebatur. Qui mihi narrabat, dicens: "gothorum tempore quidam spectabilis uir, reparatus nomine, uenit ad mortem. Qui dum diu iam mutus ac rigidus iaceret, uisum est quod ab eo funditus flatus uitalis exisset atque exanime remansisset corpus. Cum que et multi qui conuenerant, et eum iam mortuum familia lugeret, subito rediit, et cunctorum plangentium in stuporem uersae sunt lacrimae". "qui reuersus ait: 'citius ad ecclesiam beati laurentii martyris, quae ex nomine conditoris damasi uocatur, puerum mittite, et quid de tiburtio presbitero agatur uideat et renuntiare festinet'. Qui uidelicet tunc tiburtius carnalibus desideriis subiacere ferebatur, cuius adhuc uitae morum que bene quoque florentius eius nunc ecclesiae presbiter meminit". "cum uero puer pergeret, narrauit isdem reparatus, qui ad se reuersus fuerat, quid de illo ubi ductus fuerat agnouit, dicens: 'paratus fuerat rogus ingens. Deductus autem tiburtius presbiter in eo est superpositus atque subposito igne concrematus. Alius autem parabatur rogus, cuius a terra in caelum cacumen tendi uidebatur. Qui emissa uoce clamatum est cuius esset...' his igitur dictis, statim reparatus defunctus est. Puer uero, qui transmissus ad tiburtium fuerat, iam eum mortuum inuenit". Qui uidelicet reparatus, ductus ad loca poenarum, dum uidit, rediit, narrauit et obiit, aperte monstratur quia nobis illa, non sibi uiderit, quibus dum adhuc concessum est uiuere, licet etiam a malis operibus emendare. Rogum uero construi reparatus uidit, non quod apud infernum ligna ardeant ut ignis fiat, sed narraturus haec uiuentibus, illa de incendio prauorum uidit, ex quibus nutriri apud uiuentes corporeus ignis solet, ut per haec adsueta audientes discerent, quid de insuetis timere debuissent. 32. Terribile etiam quiddam in ualeriae prouincia contigisse uir uitae uenerabilis maximianus siracusanus episcopus, qui diu in hac urbe meo monasterio praefuit, narrare consueuit, dicens: "quidam curialis illic sacratissimo paschali sabbato iuuenculam cuiusdam filiam in baptismate suscepit. Qui post ieiunium domum reuersus multo que uino inebriatus, eandem filiam suam se cum manere petiit, eam que nocte illa, quod dictu nefas est, perdidit". Cum que mane facto surrexisset, reus cogitare coepit ut ad balneum pergeret, ac si aqua balnei lauaret maculam peccati. Perrexit igitur, lauit, coepit que trepidare ecclesiam ingredi. Sed si tanto die non iret ad ecclesiam, erubescebat homines, sin uero iret, pertimescebat iudicium dei. Vicit itaque humana uerecundia. Perrexit ad ecclesiam, sed tremebundus ac pauens stare coepit, atque per singula momenta suspectus qua hora inmundo spiritui traderetur et coram omni populo uexaretur. Cum que uehementer timeret, ei in illa missarum celebritate quasi aduersi nihil contigit". "qui laetus exiit, et die altero ecclesiam iam securus intrauit. Factum que est ut per sex continuos dies laetus ac securus procederet, aestimans quod eius scelus dominus aut non uidisset, aut uisum misericorditer dimisisset. Die autem septimo subita morte defunctus est. Cum que sepulturae traditus fuisset, per longum tempus cunctis uidentibus de sepulcro ipsius flamma exiit, et tamdiu ossa eius concremauit, quousque omne sepulcrum consumeret et terra quae in tumulum collecta fuerat defossa uideretur". Quod uidelicet omnipotens deus faciens, ostendit quid eius anima in occulto pertulit, cuius etiam corpus ante humanos oculos flamma consumpsit. Qua in re nobis quoque haec audientibus exemplum formidinis dare dignatus est, quatenus ex hac consideratione collegamus, quid anima uiuens ac sentiens pro reatu suo patiatur, si tanto ignis supplicio etiam insensibilia ossa concremantur. petrus. Nosse uelim si uel boni bonos in regno, uel mali malos in supplicio agnoscunt. 33. gregorius. Huius rei sententia in uerbis est dominicis, quae iam superius protulimus, luce clarius demonstrata. In quibus cum dictum esset: homo quidam erat diues, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine lazarus, qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis, et nemo illi dabat; sed et canes ueniebant et lingebant ulcera eius, subiunctum est quod lazarus mortuus portatus est ab angelis in sinu abrahae, et mortuus diues sepultus est in inferno. Qui eleuans oculos suos, cum esset in tormentis, uidit abraham a longe et lazarum in sinu eius, et ipse clamans dixit: "pater abraham, miserere mei, et mitte lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam". Cui abraham dicit: "fili, recordare quia recepisti bona in uita tua, et lazarus similiter mala". Diues autem, de se ipso iam spem salutis non habens, ad promerendam suorum salutem conuertitur, dicens: "rogo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei - habeo enim quinque fratres -, ut testetur illis, ne et ipsi ueniant in locum hunc tormentorum". Quibus uerbis aperte declaratur quia et boni bonos et mali cognoscunt malos. Si igitur abraham lazarum minime recognouisset, nequaquam ad diuitem in tormentis positum de transacta eius contritione loqueretur, dicens quod mala receperit in uita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam diues in tormentis positus fratrum suorum etiam absentum meminisset. Quomodo enim praesentes non posset agnoscere, qui etiam pro absentum memoria curauit exorare? Qua in re illud quoque ostenditur, quod nequaquam ipse requisisti, quia et boni malos et mali cognoscunt bonos. Nam et diues ab abraham cognoscitur, cui dictum est: recepisti bona in uita tua, et electus lazarus a reprobo est diuite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens: mitte lazarum, ut intinguat extremum digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam. In qua uidelicet cognitione utriusque partis cumulus retributionis excrescit, et ut boni amplius gaudeant, qui se cum eos laetari conspiciunt quos amauerunt, et mali, dum cum eis torquentur quos in hoc mundo despecto deo dilexerunt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. Fit autem in electis quiddam mirabilius, quia non solum eos agnoscunt quos in hoc mundo nouerant, sed uelut uisos ac cognitos recognoscunt bonos quos numquam uiderant. Nam cum antiquos patres in illa aeterna hereditate uiderint, eis incogniti per uisionem non erunt, quos in opere semper nouerunt. Quia enim illic omnes communi claritate deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? 34. Nam quidam noster religiosus uir uitae ualde laudabilis, cum ante quadriennium moreretur, sicut religiosi alii qui praesentes fuere testati sunt, in hora sui exitus ionam prophetam, hiezechielem quoque et danielem coepit aspicere, eos que dominos suos ex nomine clamare. Quos dum ad se uenisse diceret, et depressis luminibus eis reuerentiae obsequium praeberet, ex carne eductus est. Qua in re aperte datur intellegi, quae erit in illa incorruptibili uita notitia, si uir iste adhuc in carne corruptibili positus prophetas sanctos, quos nimirum numquam uiderat, agnouit. 35. Solet autem plerumque contingere ut egressura anima eos etiam recognoscat, cum quibus pro aequalitate culparum uel etiam praemiorum in una est mansione deputanda. Nam uir uitae uenerabilis eleutherius senex, de quo praecedente libro multa narraui, in monasterio suo germanum fratrem iohannem nomine se habuisse perhibuit, qui ante dies quatuordecim suum fratribus exitum praedixit. Cum que decrescentes cotidie conputaret dies, ante triduum quam uocaretur ex corpore, febre correptus est. Ad horam uero mortis ueniens, mysterium dominici corporis et sanguinis accepit, uocatos que fratres coram se psallere praecepit, quibus tamen antiphonam ipse per semetipsum de semetipso inposuit, dicens: aperite mihi portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor domino. Haec porta domini, iusti intrabunt per eam. Cum que coram eo adsistentes fratres psallerent, emissa subito et producta uoce clamauit, dicens: "urse, ueni". Quod mox ut dixit, eductus e corpore mortalem uitam finiuit. Mirati sunt fratres, quia hoc quod moriens frater clamauerat ignorabant. Quo defuncto, in monasterio facta est magna tristitia. Quarto autem die quiddam fratribus necessarium fuit ut ad monasterium aliud positum longe transmitterent. Illuc igitur euntes fratres omnes eiusdem monasterii monachos tristes uehementer inuenerunt. Quibus cum dicerent: "quid habetis, quod uos in tanto moerore deprimitis?," Responderunt dicentes: "loci huius desolationem gemimus, quia unus frater, cuius nos in hoc monasterio uita continebat, hodie quartus est dies quod ex hac luce subtractus est". Cum que fratres qui uenerant studiose requirerent qualiter dictus fuisset, responderunt: "ursus". Qui uocationis eius horam subtiliter inquirentes, ipso eum momento cognouerunt exisse de corpore, quo per iohannem, qui apud eos defunctus est, fuerat uocatus. Qua ex re collegitur quia utrorumque par fuit meritum, eis que datum est ut in una mansione socialiter uiuerent, quibus e corpore contigit socialiter exire. 36. Sed neque hoc sileam, quod dum adhuc laicus uiuerem atque in domo mea, quae mihi in hac urbe ex iure patris obuenerat, manerem, de quibusdam uicinis meis me contigit agnouisse. Quaedam namque iuxta me uidua galla dicebatur. Haec eumorphium nomine iuuenem filium habebat, a quo non longe quidam stephanus, qui in numero optio fuit, habitabat. Sed isdem eumorphius ad extrema uitae ueniens, uocauit puerum suum, ei que praecepit dicens: "uade citius, et dic stephano optioni ut concitus ueniat, quia ecce nauis parata est ut ad siciliam duci debeamus". Cum que hunc puer insanire crederet et oboedire recusaret, coepit ille uehementer inminere, dicens: "uade, et nuntia illi quod dico, quia non insanio". Egressus est puer, ut ad stephanum pergeret. Cum que in medium iter uenisset, ei alius quidam obuiam factus est, qui hunc requisiuit, dicens: "quo uadis?" Cui respondit: "ad stephanum optionem a domino meo missus sum". Atque ille protinus dixit: "ab eo uenio, sed ante me hac hora defunctus est". Reuersus uero est puer ad eumorphium dominum suum, sed eum iam mortuum inuenit. Sic que factum est ut, dum alter obuiam uenit et ex medio itinere puer reuersus est, ex mensura spatii potuisset collegi, quod uno momento utrique fuerant uocati. petrus. Terribile est ualde quod dicitur. Sed quaeso te, cur egredienti animae nauis apparuit, uel cur se duci ad siciliam moriturus praedixit? gregorius. Anima uehiculo non eget, sed mirum non est si adhuc homini in corpore posito illud apparuit, quod per corpus adsueuerat uidere, ut per hoc daretur intellegi, quo eius anima spiritaliter duci potuisset. Quod uero se ad siciliam duci testatus est, quid sentiri aliud potest, nisi quod prae ceteris locis in eius terrae insulis eructuante igne tormentorum ollae patuerunt? Quae, ut solent narrare qui nouerunt, laxatis cotidie sinibus excrescunt, ut mundi termino propinquante, quanto certum est illuc amplius exurendos collegi, tanto et eadem tormentorum loca amplius uideantur aperiri. Quod omnipotens deus ad correctionem uiuentium in hoc mundo uoluit ostendi, ut mentes infidelium, quae inferni tormenta esse non credunt, tormentorum loca uideant, quae audita credere recusant. Quod uero siue electi seu reprobi, quorum communis causa in opere fuerit, ad loca etiam communia deducuntur, ueritatis nobis uerba satisfacerent, etiam si exempla deessent. Ipsa quippe propter electos in euangelio dicit: in domo patris mei mansiones multae sunt. Si enim dispar retributio in illa beatitudine aeterna non esset, una potius mansio quam multae essent. Multae ergo mansiones sunt, in quibus et distincte bonorum ordines et propter meritorum consortium communiter laetantur. Et tamen unum denarium omnes laborantes accipiunt, qui in multis mansionibus distinguuntur, quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et dispar retributionis qualitas quam per opera diuersa consequuntur. Quae nimirum ueritas iudicii sui diem denuntians ait: tunc dicam messoribus: "collegite zizania et ligate ea fasciculos ad conburendum". Messores quippe angeli zizania ad conburendum in fasciculis ligant, cum pares paribus in tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, auari cum auaris, fallaces cum fallacibus, inuidi cum inuidis, infideles cum infidelibus ardeant. Cum ergo similes in culpa ad tormenta similia ducuntur, quia eos in locis poenalibus angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad conburendum ligant. petrus. Ad inquisitionem meam responsionis satisfactione patuit causa rationis. Sed quidnam est, quaeso te, quod nonnulli quasi per errorem extrahuntur e corpore, ita ut facti exanimes redeant, et eorum quisque audisse se dicat quia ipse non fuerit qui erat iussus deduci? 36. gregorius. Hoc cum fit, petre, si bene perpenditur, non error sed admonitio est. Superna enim pietas ex magna misericordiae suae largitate disponit, ut nonnulli etiam post exitum repente ad corpus redeant, et tormenta inferi, quae audita non crediderant, saltem uisa pertimescant. Nam quidam illiricianus monachus, qui in hac urbe me cum in monasterio uiuebat, mihi narrare consueuerat quia quodam tempore, cum adhuc in heremo moraretur, agnouerit quod petrus quidam monachus ex regione ortus iberiae, qui ei in loco uastae solitudinis cui euasa nomen est inhaerebat, sicut ipso narrante didicerat, priusquam heremum peteret, molestia corporis interueniente defunctus est, sed protinus corpori restitutus, inferni se supplicia atque innumera loca flammarum uidisse testabatur. Qui etiam quosdam huius saeculi potentes in eisdem flammis suspensos se uidisse narrauit. Qui cum iam deductus esset, ut in illo et ipse mergeretur, subito angelum corusci habitus apparuisse fatebatur, qui eum in igne mergi prohiberet. Cui etiam dixit: "egredere, et qualiter tibi post haec uiuendum sit cautissime adtende". Post quam uocem paulatim recalescentibus membris ab aeternae mortis somno euigilans, cuncta quae circa illum fuerant gesta narrauit, tantis que se postmodum uigiliis ieiuniis que constrinxit, ut inferni eum uidisse et pertimuisse tormenta, etiam si taceret lingua, conuersatio loqueretur, quippe cui omnipotentis dei mira largitate in morte actum est, ne mori debuisset. Sed quia humanum cor grauis ualde duritiae est, ipsa quoque poenarum ostensio aeque omnibus utilis non est. Nam inlustris uir stephanus, quem bene nosti, de semetipso mihi narrare consueuerat quia in constantinopolitana urbe pro quadam causa demoratus, molestia corporis superueniente, defunctus est. Cum que medicus atque pigmentarius ad aperiendum eum atque condiendum esset quaesitus et die eodem minime inuentus, subsequenti nocte iacuit corpus inhumatum. Qui ductus ad inferni loca uidit multa, quae prius audita non credidit. Sed cum praesidenti illic iudici praesentatus fuisset, ab eo receptus non est, ita ut diceret: "non hunc deduci, sed stephanum ferrarium iussi". Qui statim reductus in corpore est, et stephanus ferrarius, qui iuxta eum habitabat, eadem hora defunctus est. Sic que probatum est uera fuisse uerba quae audierat, dum haec effectus mortis stephani demonstrauit. Ante triennium quoque in hac pestilentia quae hanc urbem clade uehementissima depopulauit, in qua etiam corporali uisu sagittae caelitus uenire et singulos quosque ferire uidebantur, sicut nosti, stephanus isdem defunctus est. Quidam uero miles in hac eadem nostra urbe percussus ad extrema peruenit. Qui eductus e corpore exanimis iacuit, sed citius rediit et quae cum eo fuerant gesta narrauit. Aiebat enim, sicut tunc res eadem etiam multis innotuit, quia pons erat, sub quo niger atque caligosus foetoris intolerabilis nebulam exhalans fluuius decurrebat. Transacto autem ponte amoena erant prata atque uirentia, odoriferis herbarum floribus exornata, in quibus albatorum hominum conuenticula esse uidebantur. Tantus que in loco eodem odor suauitatis inerat, ut ipsa suauitatis fragrantia illic deambulantes habitantes que satiaret. Ibi mansiones diuersorum singulae magnitudine lucis plenae. Ibi quaedam mirae potentiae aedificabatur domus, quae aureis uidebatur laterculis construi, sed cuius esset non potuit agnosci. Erant uero super ripam praedicti fluminis nonnulla habitacula, sed alia exsurgentis foetoris nebula tangebantur, alia autem exsurgens foetor a flumine minime tangebat. Haec uero erat in praedicto ponte probatio, ut quisquis per eum iniustorum uellet transire, in tenebroso foetenti que fluuio laberetur, iusti uero, quibus culpa non obsisteret, securo per eum gressu ac libero ad loca amoena peruenirent. Ibi se etiam petrum, ecclesiasticae familiae maiorem, qui ante quadriennium defunctus est, deorsum positum in locis teterrimis, magno ferri pondere religatum ac depressum uidisse confessus est. Qui dum requireret cur ita esset, ea se dixit audisse quae nos, qui eum in hac ecclesiastica domo nouimus, scientes eius acta recolimus. Dictum namque est: "haec idcirco patitur, quia si quid ei pro facienda ultione iubebatur, ad inferendas plagas plus ex crudelitatis desiderio quam oboedientia seruiebat". Quod sic fuisse nullus qui illum nouit ignorat. Ibi se etiam quemdam peregrinum presbiterum uidisse fatebatur, qui ad praedictum pontem ueniens, tanta per eum auctoritate transiit, quanta et hic sinceritate uixit. In eodem quoque ponte hunc quem praedixi stephanum se recognouisse testatus est. Qui dum transire uoluisset, eius pes lapsus est, et ex medio corpore iam extra pontem deiectus, a quibusdam teterrimis uiris ex flumine surgentibus per coxas deorsum, atque a quibusdam albatis et speciosissimis uiris coepit per brachia sursum trahi. Cum que hoc luctamen esset, ut hunc boni spiritus sursum, mali deorsum traherent, ipse qui haec uidebat ad corpus reuersus est, et quid de eo plenius gestum sit minime cognouit. Qua in re de eiusdem stephani uita datur intellegi quia in eo mala carnis cum elemosinarum operatione certabant. Qui enim per coxas deorsum, per brachia trahebatur sursum, patet nimirum quia et elemosinas amauerat, et carnis uitiis perfecte non restiterat, quae eum deorsum trahebant. Sed in illo occulti arbitris examine quid in eo uicerit, et nos et qui eum uidit et reuocatus est latet. Constat tamen quia isdem stephanus, postquam, sicut superius narraui, et inferi loca uidit et ad corpus rediit, perfecte uitam minime correxit, qui post multos annos de corpore adhuc ad certamen uitae et mortis exiit. Qua de re collegitur quia ipsa quoque inferni supplicia cum demonstrantur, aliis hoc ad adiutorium, aliis uero ad testimonium fiat, ut isti uideant mala quae caueant, illi uero eo amplius puniantur, quo inferni supplicia nec uisa et cognita uitare uoluerunt. petrus. Quid est hoc, quaeso te, quod in amoenis locis cuiusdam domus laterculis aureis aedificari uidebatur? Ridiculum est ualde, si credimus quod in illa uita adhuc metallis talibus egeamus. 37. gregorius. Quis hoc, si sanum sapit, intellegat? Sed ex eo quod illic ostensum est, quisquis ille est cui mansio ista construitur, aperte datur intellegi quid est quod hic operatur. Nam quoniam praemium lucis aeternae elemosinarum largitate promerebitur, nimirum constat quia auro aedificat mansionem suam. Quod enim superius memoriam fugit ut dicerem, isdem miles qui haec uiderat narrabat quod eosdem laterculos aureos ad aedificationem domus senes ac iuuenes, puellae et pueri ferebant. Qua ex re collegitur quia hii, quibus hic pietas facta est, ipsi illic operatores esse uidebantur. Sic etiam quidam iuxta nos, deusdedit nomine, religiosus habitabat, qui calciamenta solebat operari. De quo alter per reuelationem uidit quod eius domus aedificabatur, sed in ea constructores sui solo die sabbati uidebantur operari. Qui eiusdem uiri postmodum subtiliter uitam requirens, inuenit quia ex his quae diebus singulis laborabat, quicquid ex uictu atque uestitu superesse potuisset, die sabbato ad beati petri ecclesiam deferre consueuerat atque indigentibus erogare. Qua ex re perpende quia non inmerito domus ipsius fabrica sabbato crescebat. petrus. Hac de re mihi idonee uideo satisfactum. Sed quaeso te, quid esse dicimus quod quorumdam habitacula foetoris nebula tangebantur, quorumdam uero tangi non poterant? Vel quid quod pontem, quid est quod fluuium uidit? gregorius. Ex rerum, petre, imaginibus pensamus merita causarum. Per pontem quippe ad amoena loca transire iustos aspexit, quia angusta ualde est semita quae ducit ad uitam, et foetentem fluuium decurrentem uidit, quia ad ima cotidie defluit carnalium hic putredo uitiorum. Et quorumdam habitacula foetoris nebula tangebat, quorumdam uero ab ea tangi non poterant, quia sunt plerique qui multa bona opera faciunt, sed tamen adhuc carnalibus uitiis in cogitationis delectatione tanguntur, et iustum ualde est ut illic nebula foetoris obsideat, quos hic adhuc carnalis foetor delectat. Vnde et eandem delectationem carnis esse beatus iob in foetore conspiciens, de luxurioso ac lubrico sententiam protulit, dicens: dulcedo illius uermis. Qui autem perfecte cor ab omni delectatione carnis excutiunt, constat nimirum quia eorum habitacula foetoris nebula non tanguntur. Et notandum quod isdem foetor esse et nebula uisa sit, quia nimirum carnalis delectatio mentem quam inficit obscurat, ut ueri luminis claritatem non uideat, sed unde delectatur inferius, inde caliginem ad superna patiatur. petrus. Putamus ne hoc auctoritate sacri eloquii posse monstrari, ut culpae carnalium foetoris poena puniantur? gregorius. potest. Nam libro geneseos adtestante didicimus quia super sodomitas dominus ignem et sulphurem pluit, ut eos et ignis incenderet, et foetor sulphuris necaret. Quia enim amore inlicito corruptibilis carnis arserant, simul incendio et foetore perierunt, quatenus in poena sua cognoscerent quia aeternae morti foetoris sui se delectatione tradidissent. petrus. De his in quibus dubius fui, nihil mihi, fateor, quaestionis remansit. 38. gregorius. Sciendum quoque est quia nonnumquam animae adhuc in suis corporibus positae poenale aliquid de spiritalibus uident, quod tamen quibusdam ad aedificationem suam, quibusdam uero contingere ad aedificationem audientium solet. Nam is de quo in omeliis coram populo iam narrasse me memini, inquietus ualde theodorus nomine puer fuit, qui in meum monasterium fratrem suum necessitate magis quam uoluntate secutus est. Cui nimirum grauis erat si quis pro sua aliquid salute loqueretur. Bona autem non solum facere, sed etiam audire non poterat. Numquam se ad sanctae conuersationis habitum uenire, iurando, irascendo, deridendo testabatur. In hac autem pestilentia, quae nuper huius urbis populum magna ex parte consumpsit, percussus in inguine est perductus ad mortem. Cum que extremum spiritum ageret, conuenerunt fratres, ut egressum illius orando protegerent. Iam corpus eius ab extrema fuerat parte praemortuum; in solo tantummodo pectore uitalis adhuc calor anhelabat. Cuncti autem fratres tanto pro eo coeperunt enixius orare, quanto eum iam uidebant sub celeritate discedere. Cum repente coepit eisdem fratribus adsistentibus clamare, atque cum magnis uocibus orationes eorum interrumpere, dicens: "recedite. Ecce draconi ad deuorandum datus sum, qui propter uestram praesentiam deuorare me non potest. Caput meum in suo ore iam absorbuit. Date locum, ut non me amplius cruciet, sed faciat quod facturus est. Si ei ad deuorandum datus sum, quare propter uos moras patior?" Tunc fratres coeperunt ei dicere: "quid est quod loqueris, frater? Signum tibi sanctae crucis inprime". Respondebat ille cum magnis clamoribus, dicens: "uolo me signare, sed non possum, quia squamis huius draconis premor". Cum que hoc fratres audirent, prostrati in terra cum lacrimis coeperunt pro ereptione illius uehementius orare. Et ecce subito coepit aeger cum magnis uocibus clamare, dicens: "gratias deo. Ecce draco, qui me ad deuorandum acceperat, fugit. Orationibus uestris expulsus est, stare non potuit. Pro peccatis meis modo intercedite, quia conuerti paratus sum et saecularem uitam funditus relinquere". Homo ergo qui, sicut iam dictum est, ab extrema corporis fuerat parte praemortuus, reseruatus ad uitam toto ad deum corde conuersus est, et postquam mutatus mente diu est flagellis adtritus, tunc eius anima carne soluta est. At contra crisaurius, sicut probus propinquus illius, cuius iam superius memoriam feci, narrare consueuit, uir in hoc mundo ualde diues fuit, sed tantum plenus uitiis, quantum rebus, superbia tumidus, carnis suae uoluptatibus subditus, in adquirendis rebus auaritiae facibus accensus. Sed cum tot malis dominus finem ponere decreuisset, corporali hunc molestia percussit. Qui ad extremum ueniens, eadem hora qua iam de corpore erat exiturus, apertis oculis uidit tetros et nigerrimos spiritus coram se adsistere et uehementer insistere, ut ad inferni claustra se raperent. Coepit tremere, pallescere, sudare et magnis uocibus indutias petere, filium que suum nomine maximum, quem ipse iam monachus monachum uidi, nimiis et turbatis clamoribus uocare, dicens: "maxime, curre. Numquam tibi mali aliquid feci. In fide tua me suscipe". Turbatus mox maximus adfuit. Lugens et perstrepens familia conuenit. Eos autem, quos ille insistentes sibi grauiter tolerabat, ipsi malignos spiritus uidere non poterant, sed eorum praesentiam in confessione, in pallore ac tremore illius qui trahebatur uidebant. Pauore autem tetrae eorum imaginis huc illuc que uertebatur in lectulo. Iacebat in sinistro latere: aspectum eorum ferre non poterat. Vertebatur ad parietem: ibi aderant. Cum que constrictus nimis relaxari se iam posse desperaret, coepit magnis uocibus clamare: "indutias uel usque mane. Indutias uel usque mane". Sed cum haec clamaret, in ipsis uocibus de habitaculo suae carnis euulsus est. De quo nimirum constat quia pro nobis ista, non pro se uiderat, ut eius uisio nobis proficiat, quos adhuc diuina patientia longanimiter expectat. Nam illi tetros spiritus ante mortem uidisse et indutias petisse quid profuit, qui easdem indutias quas petiit non accepit? Est etiam nunc apud nos athanasius, isauriae presbiter, qui diebus suis iconii rem terribilem narrat euenisse. Ibi namque, ut ait, quoddam monasterium "ton galathon" dicitur, in quo quidam monachus magnae aestimationis habebatur. Bonis quippe cernebatur moribus atque in omni actione sua conpositus, sed, sicut ex fine res patuit, longe aliter quam apparebat fuit. Nam cum se ieiunare cum fratribus demonstraret, occulte manducare consueuerat. Quod eius uitium fratres omnino nesciebant. Sed corporis superueniente molestia, ad uitae extrema perductus est. Qui cum iam esset in fine, fratres ad se omnes, qui monasterio inerant, congregari fecit. At illi tali, ut putabant, uiro moriente, magnum quid ac delectabile se ab eo audire crediderunt. Quibus ipse adflictus et tremens conpulsus est prodere, cui hosti traditus cogebatur exire. Nam dixit: "quando me uobis cum ieiunare credebatis, occulte comedebam. Et nunc ecce ad deuorandum draconi sum traditus, qui cauda sua mea genua pedes que conligauit, caput uero suum intra meum os mittens, spiritum meum ebibens abstrahit". Quibus dictis statim defunctus est, atque ut paenitendo liberari potuisset a dracone quem uiderat, expectatus non est. Quod nimirum constat quia ad solam utilitatem audientium uiderit, qui eum hostem cui traditus fuerat et innotuit et non euasit. petrus. Discere uelim si post mortem purgatorius ignis esse credendus est. 39. gregorius. In euangelio dominus dicit: ambulate, dum lucem habetis. Per prophetam quoque ait: tempore accepto exaudiui te, et in die salutis adiuui te. Quod paulus apostolus exponens dicit: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Salomon quoque ait: quodcumque potest manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erit apud inferos, quo tu properas. Dauid quoque ait: quoniam in saeculum misericordia eius. Ex quibus nimirum sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam leuibus culpis esse ante iudicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod ueritas dicit quia si quis in sancto spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro. In qua sententia datur intellegi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam uero in futuro posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut praedixi, hoc de paruis minimis que peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, inmoderatus risus, uel peccatum curae rei familiaris, quae uix sine culpa uel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant sciunt, aut in non grauibus rebus error ignorantiae. Quae cuncta etiam post mortem grauant, si adhuc in hac uita positis minime fuerint relaxata. Nam et cum paulus dicat christum esse fundamentum, atque subiungat: si quis superaedificauerit super hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, ligna, foenum, stipulam, uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedificauit, mercedem accipiet. Si cuius opus arserit, detrimentum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per ignem, quamuis hoc de igne tribulationis in hac nobis uita adhibito possit intellegi, tamen si quis haec de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit per ignem posse saluari, non qui super hoc fundamentum ferrum, aes uel plumbum aedificat, id est peccata maiora et idcirco duriora atque tunc iam insolubilia, sed ligna, foenum, stipulam, id est peccata minima atque leuissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est quia illic saltem de minimis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus, in hac adhuc uita positus, ut illic obtineat promereatur. 40. Nam cum adhuc essem iuuenculus atque in laico habitu constitutus, narrari a maioribus atque scientibus audiui quod pascasius huius apostolicae sedis diaconus, cuius apud nos rectissimi et luculenti de sancto spiritu libri extant, mirae sanctitatis uir fuerit, elemosinarum maxime operibus uacans, cultor pauperum et contemptor sui. Sed hic in ea contentione, quae inardescente zelo fidelium inter symmachum atque laurentium facta est, ad pontificatus ordinem laurentium elegit, et omnium post unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque iuxta diem sui exitus perstitit, illum amando atque praeferendo, quem episcoporum iudicio praeesse sibi ecclesia refutauit. Hic itaque cum temporibus symmachi apostolicae sedis praesulis esset defunctus, eius dalmaticam feretro superpositam daemoniacus tetigit, statim que saluatus est. Post multum uero temporis germano capuano episcopo, cuius superius memoriam feci, medici pro corporis salute dictauerunt, ut in angulanis termis lauari debuisset. Qui ingressus easdem termas, praedictum pascasium diaconem stantem et obsequentem in caloribus inuenit. Quo uiso uehementer extimuit, et quid illic tantus uir faceret inquisiuit. Cui ille respondit: "pro nulla alia causa in hoc poenali loco deputatus sum, nisi quia in parte laurentii contra symmachum sensi. Sed quaeso te, pro me dominum deprecare, atque in hoc cognoscis quod exauditus sis, si huc rediens me non inueneris". Qua de re uir domini germanus se in precibus strinxit, et post paucos dies rediit, sed iam praedictum pascasium in loco eodem minime inuenit. Quia enim non malitia, sed ignorantiae errore peccauerat, purgari post mortem potuit a peccato. Quod tamen credendum est quia ex illa elemosinarum suarum largitate hoc obtinuit, ut tunc potuisset promereri ueniam, cum iam nil posset operari. petrus. Quid hoc, quaeso te, est quod in his extremis temporibus tam multa de animabus clarescunt, quae ante latuerunt, ita ut apertis reuelationibus atque ostensionibus uenturum saeculum inferre se nobis atque aperire uideatur? 41. gregorius. Ita est. Nam quantum praesens saeculum propinquat ad finem, tantum futurum saeculum ipsa iam quasi propinquitate tangitur et signis manifestioribus aperitur. Quia enim in hoc cogitationes nostras uicissim minime uidemus, in illo autem nostra in alterutrum corda conspicimus, quid hoc saeculum nisi noctem, et quid uenturum nisi diem dixerim? Sed quemadmodum cum nox finiri et dies incipit oriri, ante solis ortum simul aliquo modo tenebrae cum luce conmixtae sunt, quousque discedentis noctis reliquiae in luce diei subsequentis perfecte uertantur, ita huius mundi finis iam cum futuri saeculi exordio permiscetur, atque ipsae reliquiarum eius tenebrae quadam iam rerum spiritalium permixtione translucent. Et quae illius mundi sunt multa iam cernimus, sed necdum perfecte cognoscimus, quia quasi in quodam mentis crepusculo haec uelut ante solem uidemus. petrus. Placet quod dicis. Sed de tanto uiro pascasio hoc animum ad quaestionem mouet, quod post mortem ad poenalem locum ductus est, cuius feretri uestis tangi potuit, et malignus spiritus ab obsesso homine fugari. gregorius. Hac in re magna debet omnipotentis dei dispensatio et quam sit multiplex agnosci, cuius iudicio actum est ut isdem uir pascasius et ipse intus ad aliquantum temporis reciperet quod peccasset, et tamen ante humanos oculos mira per corpus suum post mortem faceret, qui ante mortem eis quoque cognoscentibus pia opera fecisset, ut neque hii qui bona eius uiderant de elemosinarum illius aestimatione fallerentur, neque ipsi sine ultione laxaretur culpa, quam nec esse culpam credidit, et idcirco hanc fletibus non extinxit. petrus. Perpendo quae dicis. Verumtamen hac ratione constrictus, non solum quae intellego, sed ipsa etiam quae in me non intellego, cogor iam peccata formidare. Sed quaeso, quia paulo superius sermo de locis poenalibus inferni uersabatur, ubinam esse infernum putamus? Super hanc terram an sub terra esse credendus est? 42. gregorius. Hac de re temere definire non audeo. Nonnulli namque in quadam terrarum parte infernum esse putauerunt, alii uero hunc sub terra esse aestimant. Sed tamen hoc animum pulsat, quia si idcirco infernum dicimus quia inferius iacet, quod terra ad caelum est, hoc esse inferus debet ad terram. Vnde et fortasse per psalmistam dicitur: liberasti animam meam ex inferno inferiori, ut infernus superior terra, infernus uero sub terra esse uideatur. Et iohannis uox in ea aestimatione concordat. Qui cum signatum librum septem sigillis uidisse se diceret, quia nemo inuentus est dignus neque in caelo, neque in terra, neque subtus terra aperire librum et soluere signacula eius, adiunxit: et ego flebam multum. Quem tamen postmodum librum per leonem de tribu iuda dicit aperiri. In quo uidelicet libro quid aliud quam sacra scriptura signatur, quam solus redemptor noster aperuit? Qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Et nullus in caelo quia neque angelus, nullus in terra quia neque homo uiuens in corpore, nullus subtus terra dignus inuentus est, quia neque animae corpore exutae aperire nobis praeter dominum sacri eloquii secreta potuerunt. Cum ergo ad soluendum librum nullus sub terra inuentus dignus dicitur, quid obstet non uideo ut sub terra esse infernus credatur. petrus. Quaeso te, unus esse gehennae ignis credendus est, an quanta peccatorum diuersitas fuerit, tanta quoque existimanda sunt et ipsa incendia esse praeparata? 43. gregorius. Vnus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Vniuscuiusque etenim quantum exigit culpa, tantum illic sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi consistunt, nec tamen eiusdem solis ardorem aequaliter sentiunt, quia alius plus aestuat atque alius minus, ita illic in uno igne non unus est modus incendii, quia quod hic diuersitas corporum, hoc illic agit diuersitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat. petrus. Numquidnam, quaeso te, dicimus eos, qui semel illic mersi fuerint, semper arsuros? 44. gregorius. Constat nimis et incunctanter uerum est quia, sicut finis non est gaudio bonorum, ita finis non erit tormento malorum. Nam cum ueritas dicat: ibunt hii in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam, quia uerum est quod promisit, falsum procul dubio non erit quod minatus est deus. petrus. Quid, si quis dicat: idcirco peccantibus aeternam poenam minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione conpesceret? gregorius. Si falsum est quod minatus est, ut ab iniustitia corrigeret, etiam falsa est pollicitus, ut ad iustitiam prouocaret. Sed quis hoc dicere uel insanus praesumat? Et si minatus est quod non erat inpleturus, dum adserere eum misericordem uolumus, fallacem, quod dici nefas est, praedicare conpellimur. petrus. Scire uelim quomodo iustum sit ut culpa, quae cum fine perpetrata est, sine fine puniatur. gregorius. Hoc recte diceretur, si districtus iudex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine uixerunt. Nam uoluissent utique, si potuissent, sine fine uiuere, ut potuissent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato semper uiuere cupiunt, qui numquam desinunt peccare dum uiuunt. Ad magnam ergo iustitiam iudicantis pertinet ut numquam careant supplicio, qui in hac uita numquam uoluerunt carere peccato. petrus. Sed nullus iustus crudelitate pascitur, et derelinquens seruus a iusto domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad hoc ergo uapulat, ut emendari debeat. Iniqui autem gehennae ignibus traditi, si ad correctionem non perueniunt, quo fine semper ardebunt? gregorius. Omnipotens deus, quia pius est, miserorum cruciatu non pascitur. Quia autem iustus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati sua quidem iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet ut iusti omnes et in deo uideant gaudia quae percipiunt, et in illis respiciant supplicia quae euaserunt, quatenus tanto magis in aeternum diuinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspiciunt, quae eius adiutorio uicerunt. petrus. Et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis suis quos tunc ardere uiderint non orabunt, quibus utique dictum est: pro inimicis uestris orate? gregorius. Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possint ad fructuosam paenitentiam eorum corda conuertere atque ipsa conuersione saluare. Quid enim aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait apostolus: ut det illis deus paenitentiam ad cognoscendam ueritatem et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius uoluntatem? Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui iam nullatenus possunt ad iustitiae opera ab iniquitate conmutari? Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelis que eius aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiis que defunctis, nisi quia de eis utique, quos aeterno deputatos supplicio iam nouerunt, ante illum iudicis iusti conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt? Quod si nunc quoque uiuentes iusti mortuis et damnatis iniustis minime conpatiuntur, quando adhuc aliquid iudicabile de sua carne se perpeti etiam ipsi nouerunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni uitio corruptionis exuti ipsi iam iustitiae uicinius atque arctius inhaerebunt. Sic quippe eorum mentes, per hoc quod iustissimo iudici inhaerent, uis districtionis absorbet, ut omnimodo eis non libeat quicquid ab illius internae regulae subtilitate discordat. petrus. Non est iam quod responderi debeat apertae rationi. Sed haec nunc quaestio mentem mouet, quomodo anima inmortalis dicitur, dum constet quod in perpetuo igne moriatur. 45. gregorius. Quia duobus modis uita dicitur, duobus modis etiam mors debet intellegi. Aliud est namque quod in deo uiuimus, aliud uero quod in hoc quod conditi uel creati sumus; id est aliud est beate uiuere, atque aliud essentialiter. Anima itaque et mortalis esse intellegitur et inmortalis: mortalis quippe quia beate uiuere amittit, inmortalis autem quia essentialiter uiuere numquam desinit et naturae suae uitam perdere non ualet, nec cum in perpetua morte fuerit damnata. Illic enim posita beate esse perdit et esse non perdit. Ex qua re semper cogitur ut et mortem sine morte, et defectum sine defectu, et finem sine fine patiatur, quatenus ei et mors inmortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus. petrus. Quis hanc tam inexplicabilem damnationis sententiam, cuiuslibet sit operis, ad exitum ueniens non pertimescat, quando etsi iam nouit quid egit, adhuc tamen facta illius quam subtiliter iudicentur ignorat? 46. gregorius. Vt adseris, ita est. Sed plerumque de culpis minimis ipse solus pauor egredientes animas iustorum purgat, sicut narrari de quodam sancto uiro me cum frequenter audisti, qui ad mortem ueniens uehementer timuit, sed post mortem discipulis in stola alba apparuit, et quam praeclare sit susceptus indicauit. 47. Nonnumquam uero omnipotens deus trepidantium mentes quibusdam prius reuelationibus roborat, ut in morte minime pertimescant. Nam quidam me cum in monasterio frater antonius nomine uiuebat, qui multis cotidianis lacrimis ad gaudia patriae caelestis anhelabat. Cum que studiosissime et cum magno feruore desiderii sacra eloquia meditaretur, non in eis uerba scientiae, sed fletum conpunctionis inquirebat, quatenus per haec excitata mens eius inardesceret et ima deserens ad regionem caelestis patriae per contemplationem uolaret. Huic per nocturnam uisionem dictum est: "paratus esto, et quia dominus iussit, migra". Cum que ille non habere se sumptus ad migrandum diceret, responsum protinus audiuit dicens: "si de peccatis tuis agitur, dimissa sunt". Quod dum semel audisset et magno adhuc metu trepidaret, nocte quoque alia in eisdem est uerbis admonitus. Cum post quinque dies, febre correptus, cunctis fratribus flentibus orantibus que defunctus est. Alius etiam frater in eodem monasterio merulus dicebatur, uehementer lacrimis atque elemosinis intentus, psalmodia uero ex ore illius paene nullo tempore cessare consueuerat, excepto cum aut alimentum corpori, aut membra dedisset sopori. Huic nocturna uisione apparuit quia ex albis floribus corona de caelo in caput illius descendebat. Qui mox molestia corporis occupatus, cum magna securitate animi atque hilaritate defunctus est. Ad cuius sepulcrum dum petrus, qui nunc monasterio praeest, sibi sepulturam facere post annos quatuordecim uoluisset, tanta, ut adserit, de eodem sepulcro illius fragrantia suauitatis emanauit, ac si illic florum omnium fuissent odoramenta congregata. Ex qua re manifeste patuit, quam uerum fuerit quod per nocturnam uisionem uidit. Alius quoque in eodem monasterio iohannes dictus est magnae indolis adolescens, qui aetatem suam intellectu et humilitate, dulcedine et grauitate transiebat. Huic aegrotanti atque ad extremum deducto per nocturnam uisionem quidam senex apparuit et hunc uirga tetigit, ei que dixit: "surge. Ex hac enim molestia modo minime morieris. Sed paratus esto, quia longum tempus hic facturus non eris". Qui dum iam esset a medicis desperatus, repente sanatus est atque conualuit, rem quam uiderat narrauit, se que per biennium in dei seruitio, sicut praedixi, ultra aetatis suae annos exhibuit. Ante hoc autem triennium, cum quidam frater fuisset mortuus atque in eiusdem monasterii cymiterio a nobis sepultus, cunctis nobis ab eodem cymiterio exeuntibus, isdem iohannes, sicut postmodum pallens et tremens indicauit, illic nobis discedentibus inuentus, ab eodem fratre qui mortuus fuerat de sepulcro uocatus est. Quod mox etiam subsequens finis edocuit. Nam post dies decem, inuasus febribus, carne solutus est. petrus. Doceri uelim si hoc quod per nocturnas uisiones ostenditur debeat obseruari. 48. gregorius. Sciendum, petre, est quia sex modis tangunt animam imagines somniorum. Aliquando namque somnia uentris plenitudine uel inanitate, aliquando uero inlusione, aliquando cogitatione simul et inlusione, aliquando reuelatione, aliquando autem cogitatione simul et reuelatione generantur. Sed duo quae prima diximus, omnes experimento cognoscimus. Subiuncta autem quatuor in sacrae scripturae paginis inuenimus. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per inlusionem fierent, nequaquam hoc uir sapiens indicaret, dicens: multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis; uel certe: non auguriabimini, nec obseruetis somnia. Quibus profecto uerbis cuius sint detestationis ostenditur quae auguriis coniunguntur. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et inlusione procederent, uir sapiens minime dixisset: multas curas sequuntur somnia. Et nisi aliquando somnia ex mysterio reuelationis orirentur, ioseph praeferendum se fratribus somnio non uideret, nec mariae sponsum, ut ablato puero in aegyptum fugeret, per somnium angelus admoneret. Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul et reuelatione procederent, nequaquam daniel propheta nabucodonosor uisionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens: tu, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui reuelat mysteria ostendit tibi quae uentura sunt; et paulo post: uidebas, et ecce quasi statua una grandis. Statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et caetera. Daniel itaque, dum somnium et inplendum reuerenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et reuelatione generatur. Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo inpulsu ueniant facilius non elucet. Sancti autem uiri inter inlusiones atque reuelationes ipsas uisionum uoces aut imagines quodam intimo sapore discernunt, ut sciant uel quid a bono spiritu percipiant, uel quid ab inlusione patiantur. Nam si erga haec mens cauta non fuerit, per deceptorem spiritum multis se uanitatibus inmergit, qui nonnumquam solet multa uera praedicere, ut ad extremum ualeat animam ex una aliqua falsitate laqueare. 49. Sicut cuidam nostro nuper certum est contigisse, qui dum somnia uehementer adtenderet, ei per somnium longa spatia huius uitae promissa sunt. Cum que multas pecunias pro longioris uitae stipendiis collegisset, ita repente defunctus est, ut intactas omnes relinqueret et ipse se cum nihil ex bono opere portaret. 50. petrus. Quis sit ille memini. Sed quaeso te, ea quae coepimus exequamur. Putamus ne animabus aliquid prodesse, si mortuorum corpora in ecclesiis fuerint sepulta? gregorius. Quos grauia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in ecclesiis sepeliantur, quod eorum proximi, quotiens ad eadem sacra loca conueniunt, suorum, quorum sepulcra aspiciunt, recordantur et pro eis domino preces fundunt. Nam quos peccata grauia deprimunt, non ad absolutionem potius quam ad maiorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponuntur. Quod melius ostendimus, si ea quae diebus nostris gesta sunt breuiter narramus. 51. Vir namque uitae uenerabilis felix, portuensis episcopus, in sabinensi prouincia ortus atque enutritus est. Qui quamdam sanctimonialem feminam in loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam habuit, sed linguae procacitatem atque stultiloquium non declinauit. Haec igitur defuncta atque in ecclesia sepulta est. Nocte autem eadem eiusdem ecclesiae custos per reuelationem uidit quia deducta ante sacrum altare per medium secabatur, et pars una illius igne cremabatur, pars autem altera intacta remanebat. Cum que hoc surgens mane fratribus narraret et locum uellet ostendere in quo fuerat igne consumpta, ipsa flammae conbustio ita ante altare in marmoribus apparuit, ac si illic eadem femina corporeo fuisset igne concremata. Ex qua re aperte datur intellegi quia hii, quibus dimissa peccata non fuerint, ad euitandum iudicium sacris locis post mortem non ualent adiuuari. 52. Iohannes quoque uir magnificus, in hac urbe locum praefectorum seruans, cuius ueritatis atque grauitatis sit nouimus. Qui mihi testatus est ualerianum patricium in ciuitate quae brixa dicitur fuisse defunctum. Cui eiusdem ciuitatis episcopus, accepto pretio, locum in ecclesia praebuit, in quo sepeliri debuisset. Qui uidelicet ualerianus usque ad aetatem decrepitam leuis ac lubricus extitit, modum que suis prauitatibus ponere contempsit. Eadem uero nocte qua sepultus est, beatus faustinus martyr, in cuius ecclesia corpus illius fuerat humatum, custodi suo apparuit, dicens: "uade, et dic episcopo, proiciat hinc foetentes carnes quas hic posuit, quia si non fecerit, die trigesimo ipse morietur". Quam uisionem custos episcopo timuit confiteri, et rursus admonitus declinauit. Die autem trigesimo eiusdem ciuitatis episcopus, cum uespertina hora sanus atque incolumis ad lectum redisset, subita morte defunctus est. 53. Adest quoque in praesenti uenerabilis frater uenantius, lunensis episcopus, et magnificus liberius, uir nobilissimus atque ueracissimus, qui se scire suos que homines interfuisse testantur ei rei, quam narrant nuper in genuensi urbe contigisse. Ibi namque, ut dicunt, ualentinus nomine mediolanensis ecclesiae defensor defunctus est, uir ualde lubricus et cunctis leuitatibus occupatus, cuius corpus in ecclesia beati confessoris syri sepultum est. Nocte autem media in eadem ecclesia factae sunt uoces, ac si quis uiolenter ex ea repelleretur atque traheretur foras. Ad quas nimirum uoces concurrerunt custodes, et uiderunt duos quosdam teterrimos spiritus, qui eiusdem ualentini pedes quadam ligatura strinxerant et eum ab ecclesia clamantem ac nimium uociferantem foras trahebant. Qui uidelicet exterriti ad sua strata reuersi sunt. Mane autem facto, aperientes sepulcrum in quo isdem ualentinus positus fuerat, eius corpus non inuenerunt. Cum que extra ecclesiam quaererent ubi proiectum esset, inuenerunt hoc in sepulcro alio positum ligatis adhuc pedibus, sicut de ecclesia fuerat abstractum. Ex qua re, petre, college quia hii quos peccata grauia deprimunt, si in sacro loco sepeliri se faciant, restat ut etiam de sua praesumptione iudicentur, quatenus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeritatis accuset. 54. Nam quid quoque in hac urbe contigerit, tinctorum qui hic habitant plurimi testantur, quod quidam artis eorum primus, cum defunctus fuisset, in ecclesia beati ianuarii martyris iuxta portam sancti laurentii a coniuge sua sepultus est. Sequenti autem nocte ex sepultura eadem, audiente custode, eius spiritus coepit clamare: "ardeo, ardeo". Cum uero has diu uoces emitteret, custos hoc eius nuntiauit uxori. Vxor uero illius eos, qui diligenter inspicerent, artis eiusdem uiros transmisit ad ecclesiam, uolens cognoscere qualiter eius esset corpus in sepulcro, de quo talia clamaret. Qui aperientes sepulcrum uestimenta quidem intacta reppererunt, quae nunc usque in eadem ecclesia pro eiusdem causae testimonio seruantur, corpus uero illius omnino non inuenerunt, ac si in sepulcro eodem positum non fuisset. Ex qua re collegendum est qua ultione anima eius damnata sit, cuius et caro est ab ecclesia proiecta. Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hii qui indigni sunt ab eisdem sacris locis diuinitus proiciuntur? 55. petrus. Quidnam ergo esse poterit, quod mortuorum ualeat animabus prodesse? gregorius. Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adiuuare, ita ut hoc nonnumquam ipsae defunctorum animae uideantur expetere. Nam praedictus felix episcopus a quodam uenerabilis uitae presbitero qui usque ante biennium uixit et in diocesi centumcellensis urbis habitauit atque ecclesiae beati iohannis, quae in loco qui tauriana dicitur sita est, praeerat, cognouisse se adserit quod isdem presbiter in eodem loco, in quo aquae calidae uapores nimios faciunt, quotiens necessitas corporis exigebat, lauari consueuerat. Vbi dum die quadam fuisset ingressus, inuenit quemdam incognitum uirum ad suum obsequium praeparatum, qui sibi de pedibus calciamenta abstraheret, uestimenta susciperet, exeunti e caloribus sabana praeberet, atque omne ministerium cum magno famulatu perageret. Cum que hoc saepius fieret, isdem presbiter die quodam ad balnea iturus intra semetipsum cogitans, dixit: "uiro illi, qui mihi solet tam deuotissime ad lauandum obsequi, ingratus apparere non debeo, sed aliquid me necesse est ei pro munere portare". Tunc duas se cum oblationum coronas detulit. Qui mox ut peruenit ad locum, hominem inuenit atque ex more eius obsequio in omnibus usus est. Lauit itaque, et cum iam uestitus uoluisset egredi, hoc quod se cum detulerat obsequenti sibi uiro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet, quod ei caritatis gratia offerret. Cui ille moerens adflictus que respondit: "mihi ista quare das, pater? Iste panis sanctus est; ego hunc manducare non possum. Me etenim quem uides, aliquando loci huius dominus fui, sed pro culpis meis hic post mortem deputatus sum. Si autem mihi praestare uis, omnipotenti deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis interuenias. Et tunc exauditum te esse cognosces, cum hic ad lauandum ueneris et me minime inueneris". In quibus uerbis disparuit, et is qui esse homo uidebatur, euanescendo innotuit quia spiritus fuit. Isdem uero presbiter ebdomade continua se pro eo in lacrimis adflixit, salutarem hostiam cotidie obtulit, et reuersus post ad balneum, eum iam minime inuenit. Qua ex re quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur, quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a uiuentibus petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti uideantur. Sed neque hoc silendum existimo, quod actum in meo monasterio ante hoc triennium reminiscor. Quidam namque monachus, iustus nomine, medicina arte fuerat inbutus, qui mihi in eodem monasterio constituto sedule obsequi atque in assiduis aegritudinibus meis excubare consueuerat. Hic itaque, languore corporis praeuentus, ad extremum deductus est. Cui in ipsa sua molestia frater germanus nomine copiosus seruiebat, qui ipse quoque nunc in hac urbe per eandem medicinae artem temporalis uitae stipendia sectatur. Sed praedictus iustus, cum iam se ad extremum peruenisse cognouisset, eidem copioso fratri suo quia occultos tres aureos haberet innotuit. Quod nimirum fratribus non potuit celari, sed subtiliter indagantes atque illius omnia medicamenta perscrutantes, eosdem tres aureos inuenerunt in medicamine absconsos. Quod mox ut mihi nuntiatum est, tantum mali de fratre qui nobis cum communiter uixerat aequanimiter ferre non ualui, quippe quia eiusdem monasterii nostri semper regula fuerat, ut cuncti fratres ita communiter uiuerent, quatenus eis singulis nulla habere propria liceret. Tunc nimio moerore percussus cogitare coepi, uel quid ad purgationem morientis facerem, uel quid in exemplum uiuentibus fratribus prouiderem. Pretioso igitur eiusdem monasterii praeposito ad me accito dixi: "uade, et nullus ex fratribus se ad eum morientem iungat, nec sermonem consolationis ex cuiuslibet eorum ore percipiat. Sed cum in morte constitutus fratres quaesierit, ei suus frater carnalis dicat quia pro solidis, quos occulte habuit, a cunctis fratribus abominatus sit, ut saltem in morte de culpa sua mentem illius amaritudo transuerberet atque a peccato quod perpetrauit purget. Cum uero mortuus fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur, sed quolibet fossam in sterquilinio facite, in ea corpus eius proicite, ibi que super eum tres aureos quos reliquit iactate, simul omnes clamantes: pecunia tua te cum sit in perditione, et sic eum terra operite". In quibus utrisque rebus unam morienti, alteram uero uolui uiuentibus fratribus prodesse, ut et illum amaritudo mortis a culpa solubilem faceret, et istos auaritiae tanta damnatio misceri in culpa prohiberet. Quod ita factum est. Nam cum isdem monachus peruenisset ad mortem atque anxie se quaereret fratribus conmendare nullus que e fratribus ei adplicari et loqui dignaretur, ei carnalis frater cur ab omnibus esset abominatus indicauit. Qui protinus de reatu suo uehementer ingemuit, atque in ipsa tristitia e corpore exiuit. Qui ita est sepultus, ut dixeram. Sed fratres omnes eadem eius sententia perturbati, coeperunt singuli extrema quaeque et uilia et quae eis habere regulariter semper licuerat ad medium proferre, uehementer que formidare ne quid apud se esset unde reprehendi potuissent. Cum uero post mortem eius triginta iam essent dies euoluti, coepit animus meus defuncto fratri conpati eius que cum dolore graui supplicia pensare, et si quod esset ereptionis eius remedium quaerere. Tunc euocato ad me eodem pretioso monasterii nostri praeposito tristis dixi: "diu est quod frater ille, qui defunctus est, igne cruciatur. Debemus ei aliquid caritatis inpendere, et eum in quantum possumus ut eripiatur adiuuare. Vade itaque, et ab hodierna die diebus triginta continuis offerre pro eo sacrificium stude, ut nullus omnino praetermittatur dies, quo pro absolutione illius salutaris hostia non immoletur". Qui protinus abscessit et paruit. Nobis autem alia curantibus atque euolutos dies non numerantibus, isdem frater qui defunctus fuerat nocte quadam fratri suo germano copioso per uisionem apparuit. Quem ille cum uidisset, inquisiuit dicens: "quid est, frater? Quomodo es?" Cui ipse respondit: "nunc usque male fui, sed iam modo bene sum, quia hodie communionem recepi". Quod isdem copiosus pergens protinus indicauit in monasterio fratribus. Fratres uero sollicite conputauerunt dies, et ipse dies extiterat, quo pro eo trigesima oblatio fuerat inpleta. Cum que et copiosus nesciret quid pro eo fratres agerent, et fratres ignorassent quid de illo copiosus uidisset, uno eodem que tempore dum cognoscit ille isti quid egerant atque isti cognoscunt ille quid uiderat, concordante simul uisione et sacrificio, res aperte claruit, quia frater qui defunctus fuerat per salutarem hostiam supplicium euasit. petrus. Mira sunt ualde quae audio et non mediocriter laeta. 56. gregorius. Ne nobis in dubium ueniant uerba mortuorum, confirmant haec facta uiuentium. Nam uir uitae uenerabilis cassius, narniensis episcopus, qui cotidianum deo sacrificium offerre consueuerat se que in lacrimis inter ipsa sacrificiorum arcana mactabat, mandatum domini per cuiusdam sui uisionem presbiteri suscepit, dicens: "age quod agis, operare quod operaris. Non cesset pes tuus, non cesset manus tua. Natale apostolorum uenies ad me, et retribuo tibi mercedem tuam". Qui post annos septem ipso natalicio apostolorum die, cum missarum sollemnia peregisset et mysteria sacrae communionis accepisset, e corpore exiuit. 57. Hoc quoque quod audiuimus, quemdam apud hostes in captiuitate positum et in uinculis religatum fuisse, pro quo sua coniux diebus certis sacrificium offerre consueuerat, qui longo post tempore ad coniugem reuersus quibus diebus eius uincula soluerentur innotuit, eius que coniux illos fuisse dies quibus pro eo offerebat sacrificium recognouit, et ex alia nobis re quae ante annos septem gesta est certissime confirmatur. Agatho etenim panormitanus episcopus, sicut fideles mihi ac religiosi uiri multi testati sunt atque testantur, cum beatae memoriae decessoris mei tempore iussus esset ut romam ueniret, uim nimiae tempestatis pertulit, ita ut se ex tanto undarum periculo euadere posse diffideret. Nauta uero illius uaraca nomine, qui nunc eiusdem ecclesiae clericatus officio fungitur, post nauem carabum regebat. Rupto fune, cum eodem carabo quem regebat, inter undarum cumulos repente disparuit. Nauis autem, cui episcopus praeerat, tandem post multa pericula ad usticam insulam fluctibus quassata peruenit. Cum que die tertio episcopus nautam, qui ab eo abreptus in carabo fuerat, in nulla maris parte uideret apparere, uehementer adflictus mortuum credidit. Sed per obsequium caritatis unum quod mortuo debebat inpendit, ut omnipotenti deo pro absolutione eius animae offerre sacrificium uictimae salutaris iuberet. Quo oblato, restaurata naue, perrexit ad italiam. Cum que ad romanum portum uenisset, illic nautam repperit, quem mortuum putauit. Tunc inopinata exultatione gauisus est, eum que qualiter tot diebus in illo tanto maris periculo uiuere potuisset inquisiuit. Qui uidelicet indicauit quotiens in illius tempestatis fluctibus cum eodem quem regebat fuisset carabo uersatus, qualiter cum illo undis pleno natauerat, et quotiens eo a superiori parte deorsum uerso ipse carinae eius supersederat, adiungens, cum diebus ac noctibus hoc incessanter faceret iam que eius uirtus funditus ex fame simul et labore cecidisset, quo eum ordine misericordia diuina seruauerit. Indicauit etenim, quod etiam nunc usque testatur, dicens: "laborans in fluctibus atque deficiens, subito mentis pondere sum grauatus, ita ut neque depressus somno essem, neque uigilare me crederem. Cum ecce in eodem medio mari me posito quidam apparuit, qui mihi panem ad refectionem detulit. Quem mox ut comedi, uires recepi. Nec longe post nauis transiens adfuit, quae me ab illo undarum periculo suscepit atque ad terram deduxit". Quod scilicet episcopus audiens requisiuit diem, atque illum fuisse diem repperit, quo pro eo presbiter in ustica insula omnipotenti domino hostiam sacrae oblationis immolauit. petrus. Ea quae narras ipse quoque in sicilia positus agnoui gregorius. Idcirco credo quia hoc tam aperte cum uiuentibus ac nescientibus agitur, ut cunctis haec agentibus atque nescientibus ostendatur, quia si insolubiles culpae non fuerint, ad absolutionem prodesse etiam mortuis uictima sacrae oblationis possit. Sed sciendum est quia illis sacrae uictimae mortuis prosunt, qui hic uiuendo obtinuerunt, ut eos etiam post mortem bona adiuuent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. 58. Inter haec autem pensandum est quod tutior uia sit, ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat dum uiuit ipse pro se. Beatius quippe est liberum exire quam post uincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum, uel quia iam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere, cotidiana deo lacrimarum sacrificia, cotidianas carnis eius et sanguinis hostias immolare. Haec namque singulariter uictima ab aeterno interitu animam saluat, quae illam nobis mortem unigeniti per mysterium reparat, qui licet surgens a mortuis iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur, tamen in se ipso inmortaliter atque incorruptibiliter uiuens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Eius quippe ibi corpus sumitur, eius caro in populi salutem partitur, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit ipsa immolationis hora ad sacerdotis uocem caelos aperiri, in illo iesu christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terram caelestibus iungi, unum quid ex uisibilibus atque inuisibilibus fieri? 59. Sed necesse est ut, cum hoc agimus, nosmetipsos deo in cordis contritione mactemus, quia qui passionis dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc ergo uere pro nobis deo hostia erit, cum nos ipsos hostiam fecerit. Sed studendum nobis est ut etiam post orationis tempora, in quantum deo largiente possumus, in ipso animum suo pondere et uigore seruemus, ne post cogitatio fluxa dissoluat, ne uana menti laetitia subrepat, et lucrum conpunctionis anima per incuriam fluxae cogitationis perdat. Sic quippe quod poposcerat anna obtinere meruit, quia se post lacrimas in eodem mentis uigore seruauit. De qua nimirum scriptum est: uultus que eius non sunt amplius in diuersa mutati. Quae igitur non est oblita quia petiit, non est priuata munere quod poposcit. 60. Sed inter haec sciendum est quia ille recte sui delicti ueniam postulat, qui prius hoc quod in ipso delinquitur relaxat. Munus enim non accipitur, nisi ante discordia ab animo pellatur, dicente ueritate: si offers munus tuum ad altare et recordatus fueris quia habet aliquid aduersum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ante altare et uade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc ueniens offers munus tuum. Qua de re pensandum est, cum omnis culpa munere soluatur, quam grauis est culpa discordiae, pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proximum, quamuis longe positum longe que disiunctum, mente ire ei que animum subdere, humilitate illum ac beneuolentia placare, et scilicet conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos soluit, quia munus pro culpa sumit. Veritatis autem uoce adtestante didicimus quia seruus qui decem millia talenta debebat, cum paenitentiam ageret, absolutionem debiti a domino accepit, sed quia conseruo suo centum sibi denarios debenti debitum non dimisit, et hoc est iussus exigi quod ei fuerat iam dimissum. Ex quibus uidelicet dictis constat quia, si hoc quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigimur quod nobis iam per paenitentiam dimissum fuisse gaudebamus. Igitur dum per indulgentiae temporis spatium licet, dum iudex sustinet, dum conuersionem nostram is qui culpas examinat expectat, conflemus in lacrimis duritiam mentis, formemus in proximis gratiam benignitatis, et fidenter dico quia salutari hostia post mortem non indigebimus, si ante mortem deo hostia ipsi fuerimus.