[3,0] IN CHRISTI NOMEN INCIPIT LIBER TERTIUS. Vellim, si placet, parumper conferre, quae christianis beatam confitentibus Trinitatem prospera successerint et quae hereticis eandem scindentibus fuerint in ruinam. Omittamus autem, qualiter illam Abraham ueneratur ad elicem, Iacob praedicat in benedictionem, Moyses cognuscit in sentem, populus sequitur in nubem eandemque pauiscit in montem, uel qualiter eam Aaron portat in logium, aut Dauid uaticinatur in psalmum, orans innouari se per spiritum rectum, nec sibi auferri spiritum sanctum, atque se confirmari per spiritum principalem. Magnum et hic ego cerno mistirium, quod scilicet, quem heretici minorem adserunt, principalem uox prophetica nuntiauit. Sed haec, ut diximus, omissa, ad nostra tempora reuertamur. Arrius enim, qui huius iniquae sectae primus iniquosque inuentur fuit, interiora in secessum deposita, infernalibus ignebus subditur, Hilarius uero beatus indiuiduae Trinitatis defensor, propter hanc in exilium deditus, et patriae et paradiso restauratur. Hanc Chlodouechus rex confessus, ipsus hereticos adiuturium eius oppraesset regnumque suum per totas Gallias dilatauit; Alaricus hanc denegans, a regno et populo atque ab ipsa, quod magis est, uita multatur aeterna. Dominus autem se uere credentibus, etsi insidiante inimico aliqua perdant, hic centuplicata restituit, heretici uero nec adquerunt melius, sed quod uidentur habere, aufertur ab eis. Probauit hoc Godigisili, Gundobadi atque Godomari interitus, qui et patriam simul et animas perdiderunt. Nos uero unum atque inuisibilem et inmensum, inconpraehensibilem, inclitum, perennem atque perpetuum Dominum confitemur, unum in Trinitate propter personarum numerum, id est Patris et Filii et Spiritus sancti; confitemur et trinum in unitate propter aequalitatem substantiae, deitatis, omnipotentiae uel uirtutis; qui est unus summus atque omnipotens Deus in sempiterna saecula regnans. [3,1] De filiis Chlodouechi. Defuncto igitur Chlodouecho regi, quattuor filii eius, id est Theudoricus, Chlodomeris, Childeberthus atque Chlothacharius, regnum eius accipiunt et inter se aequa lantia diuidunt. Habebat iam tunc Theudoricus filium nomen Theudobertum, elegantem atque utilem. Cumque magna uirtute pollerent et eis de exercitu rubor cupiosus inesset, Amalaricus, filius Alarici, rex Hispaniae sororem eorum in matrimonio postolat, quod ille clementer indulgent et eam ipse in regionem Hispaniae cum magnorum ornamentorum mole transmittunt. [3,2] De episcopatu Dinifi, Apollonaris atque Quinciani. Licinio autem urbis Toronicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit. Apud Aruernus uero post obitum beati Aprunculi sanctus Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quattuor annos post Chlodouechi obitum uixit, uicissimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutino eiectus fuerat, eligisset, Alchima et Placidina, uxor sororque Apollonaris, ad sanctum Quintianum uenientes, dicunt: «Sufficiat, domne sancte, senectute tuae, quod es episcopus ordenatus. Permittat», inquiunt, «pietas tua seruo tuo Apollonari locum huius honoris adipisci. Ille uero, cum ad hunc apicem ascenderet, sicut tibi placitum fuerit obsequitur; tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in onmibus iussioni, tantum ut humili suggestioni nostrae aurem benignitatis acommodis». Quibus ille: «Quid ego», inquid, «praestabo, cuius potestati nihil est subditum? Sufficit enim, ut oratione uacans cottidianum mihi uictum praestet eclesia». Ille autem haec audientes, Apollonarem ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit; quod quattuor abutens minsebus, migrauit a saeculo. Cum autem haec Theudorico nuntiatum fuisset, iussit inibi sanctum Quintianum constitui et omnem ei potestatem tradi eclesiae, dicens: «Hic ob nostri amoris zelo ab urbe sua eiectus est». Et statim directi nuntii, conuocatis pontificibus et populo, eum in cathedra Aruerne eclesiae locauerunt; qui quartus decimus eclesiae illi praepositus est. Reliqua uero quae gessit, tam uirtutes quam tempus migrationes eius, scripta sunt in libro, quem de eius uita conposuimus. [3,3] Quod Dani Gallias appetierunt. His ita gestis, Dani cum rege suo nomen Chlochilaichum euectu nauale per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theudorici deuastant atque captiuant, oneratisque nauibus tam de captiuis quam de reliquis spoliis, reuerti ad patriam cupiunt; sed rex eorum in litus resedebat, donec nauis alto mare conpraehenderent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theudorico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis deuastata, Theudobertum, filium suum, in illis partibus cum ualido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui, interfectu rege, hostibus nauali proelio superatis oppraemit omnemque rapinam terrae restituit. [3,4] De Thoringorum regibus. Porro tunc apud Thoringus tres fratres regnum gentis illius retinebant, id est Badericus, Hermenefredus atque Berthacharius. Denique Hermenefredus Berthacharium, fratrem suum, ui oppraemens, interfecit. Is moriens, Radegundem filiam orfanam dereliquid; reliquid enim et alius filius, de quibus in sequente scribemus. Hermenefrede uero uxor iniqua atque crudelis Amalaberga nomen inter hos fratres bellum ciuile dissimenat. Nam ueniens quadam die ad conuiuium uir eius, mensam mediam opertam repperit. Cumque uxori, quid sibi hoc uellit, interrogaret, respondit: «Qui», inquid, «a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum». Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit ac per occultus nuntius Theudoricum regem ad eum persequendum inuitat, dicens: «Si hunc interfecis, regionem hanc pari sorte diuidimus». Ille autem gauisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Coniunctique simul fidem sibi inuicem dantis, egressi sunt ad bellum. Confligentisque cum Baderico, exercitum eius adterunt ipsumque obtruncant gladio, et obtenta uicturia, Theudoricus ad propria est reuersus. Protenus Hermenefredus oblitus fidei suae, quod regi Theudorico indulgere pollicitus est, implere dispexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia. [3,5] Quod Sigimundus filium suum interfecit. Igitur mortuo Gundobado, regnum eius Sigimundus filius obtenuit, monastiriumque Acaunensim sollerti cura cum domibus basilicisque aedificauit; qui, perditam priorem coniugem, filiam Theudorici regis Italici, de qua filium habebat nomen Sigiricum, aliam duxit uxorem, quae ualide contra filium eius, sicut nouercarum mos est, malignari ac scandalizare coepit. Unde factum est, ut una solemnitatum die, cum puer super eam uestimenta matris agnusceret, commotus felle diceret ad eam: «Non enim eras digna, ut haec indumenta tua terga contegerent, quae dominae tuae, id est matre meae, fuisse nuscuntur». At illa furore succensa, instigat uerbis dolosis uirum suum, dicens: «Hic iniquos regnum tuum possedere desiderat, teque interfecto, eum usque Italiam dilatare disponit, scilicet ut regnum, quod auus eius Theudoricus Italiae tenuit, et iste possedeat. Scit enim, quod te uiuente haec non potest adimplere, et nisi tu cadas, ille non surgat». His et huiuscemodi ille incitatus uerbis, uxoris iniquae consilium utens, iniquus extitit parricida. Nam sopitum uino dormire post meridiem filium iubet; cui dormiente orarium sub collo positum ac sub mento legatum, trahentibus ad se inuicem duobus pueris, suggillatus est. Quo facto pater sero iam paenetens, super cadauer exanime ruens, flere coepit amarissimae. Ad quem senex quidam sic dixisse fertur: «Te», inquid, «plange amodo, qui per consilium nequam factus es parricida saeuissimus; nam hunc, qui innocens iugulatus est, necessarium non est plangi». Nihilominus ille ad sanctus Acaunenses abiens, per multus dies in fletu et ieiuniis durans, ueniam praecabatur. Psallentium ibi assiduum instituens, Lugduno regressus est, ultione diuina de uestigio prosequente. Huius filiam rex Theudoricus accepit. [3,6] De interitu Chlodomeris. Chrodechildis uero regina Chlodomerem uel reliquos filius suos adloquitur, dicens: «Non me paeneteat, carissimi, uos dulciter enutrisse; indignate, quaeso, iniuriam meam et patris matrisque meae mortem sagaci studio uindecate». Haec illi audientes, Burgundias petunt et contra Sigimundum uel fratrem eius Godomarum dirigunt. Deuictumque exercitum eorum, Godomarus terga uertit. Sigimundus uero, dum ad Sanctos Acaunos fugire nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captiuus abducitur atque, infra terminum Aurilianensim urbis in costodia positus, detenetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus, resumptis uiribus, Burgundionis colligit regnumque recipit. Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere distinat. Cui a beato Auito abbate, magno tunc tempore sacerdote, dictum est: «Si», inquid, «respiciens Deum, emendaueris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens uicturiam obtenibis; si uero eos occidens, tu ipse in manibus inimicorum traditus, simili sorte peribis; fietque tibi uxorique et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et coniugi ac liberis eius». Quod ille abscultare dispiciens consilium eius, ait: «Stultum consilium esse puto, ut, inimicos domui relictus, contra reliquos eam, eosque a tergo, hunc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius uicturia patrabitur, si unus ab alio separetur; quo interfecto, facile et alius morte poterit distinare». Statimque interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Colomnam Aurilianinsim urbis uicum in puteum iactare praecipiens, Burgundias petiit, uocans in solatium Theudoricum regem. Ille autem iniuriam soceri sui uindecare nolens, ire promisit. Cumque pariter apud Visorontiam locum urbis Viennensis coniuncti fuissent, cum Godomaro confligunt. Cumque Godomarus cum exercitu terga uertisset et Chlodomeris insequeretur ac de suis non modico spatio elongatus esset, adsimilantes illi signum eius, dant ad eum uoces, dicentes: «Huc, huc conuertere! Tui enim sumus». At ille credens, abiit inruitque in medio inimicorum. Cuius amputatum caput et conto defixum eleuant in sublimi. Quod Franci cernentes atque cognuscentes Chlodomerem interfectum, reparatis uiribus, Godomarum fugant, Burgundionis oppraemunt patriamque in suam redigunt potestatem. Nec moratus Chlothacharius uxorem germani sui Guntheucam nomine sibi in matrimonio scciauit. Filios quoque eius Chrodichildis regina, exactis diebus luctus, secum recipit ac tenuit; quorum unus Theudoaldus, alter Guntharius, tertius Chlodoualdus uocabatur. Godomarus iterum regnum recepit. [3,7] Bellum contra Thoringus. Post Theudoricus non inmemor periurias Hermenefrede regis Thoringorum Chlothacharium fratrem suum in solatio suo uocat et aduersum eum ire disponit, promittens regi Chlothachario partem praedae, si eisdem munus uicturiae diuinitus conferritur. Conuocatis igitur Francis, dicit ad eos: «Indignamini, quaeso, tam meam iniuriam quam interitum parentum uestrorum, ac recolite, Thoringus quondam super parentes nostros uiolenter aduenisse ac multa illis intulisse mala. Qui, datis obsidibus pacem cum his inire uoluerunt, sed ille obsedes ipsus diuersis mortibus peremerunt et inruentes super parentes nostros, omnem substantiam abstullerunt, pueros per neruos femorum ad arbores appendentes, puellas amplius ducentas crudeli nece interfecerunt, ita ut, legatis brachiis super equorum ceruicibus, ipsique acerrimo moti stimulo per diuersa petentes, diuersis in partebus feminas diuiserunt. Aliis uero super urbitas uiarum extensis, sudibusque in terra confixis, plaustra desuper onerata transire fecerunt, confractisque ossibus, canibus auibusque eas in cibaria dederunt. Nunc autem Herminefredus quod mihi pollicitus est fefellit et omnino haec adimplire dissimulat. Ecce! uerbum directum habemus: Eamus cum Dei adiuturio contra eos!» Quod ille audientes et de tanto scelere indignantes, uno animo eademque sententiam Thoringiam petierunt. Theudoricus autem, Chlothacharium fratrem et Theudobertum filium in solatio suo adsumptos, cum exercito abiit. Thoringi uero uenientibus Francis dolos praeparant. In campum enim, quo certamen agi debebant, fossas effodiunt, quarum ora operta denso cispete planum adsimilant campum. In his ergo foueis, cum pugnare coepissent, multi Francorum equites conruerunt, et fuit eis ualde inpedimentum; sed post cognitum hunc dolum, obseruare coeperunt. Denique cum se Thoringi caedi uehementer uiderent, fugato Hermenefredo rege ipsorum, terga uertunt et ad Onestrudem fluuium usque perueniunt. Ibique tanta caedes ex Thoringis facta est, ut alueos fluminis a cadauerum congeriae repleretur et Franci tamquam per pontem aliquod super eos in litus ulteriore transirent. Patratam ergo uicturiam, regionem illam capessunt et in suam redigunt potestatem. Chlothacharius uero rediens, Radegundem, filiam Bertecharii regis, secum captiuam abduxit sibique eam in matrimonio sociauit; cuius fratrem postea iniuste per homines iniquos occidit. Illa quoque ad Deum conuersa, mutata ueste, monastyrium sibi intra Pectauensem urbem construxit. Quae orationibus, ieiuniis atque elymosinis praedita, in tantum emicuit, ut magna in populis haberetur. Cum autem adhuc supradicti regis in Thoringiam essent, Theudoricus Chlothacharium, fratrem suum, occidere uoluit, et praeparatis occulte cum arma uiris, eum ad se uocat, quasi secricius cum eo aliquid tractaturus, expansumque in parte domus illius tenturium de uno pariete in altero, armatus post eum stare iubet. Cumque tenturium illud esset breuior, pedes armatorum apparuere detecti. Quod cognoscens Chlothacharius, cum suis armatus ingressus est domum. Theudoricus uero intellegens, hunc haec cognouisse, fabulam fingit et alia ex aliis loquitur. Denique nesciens, qualiter dolum suum deleniret, discum ei magnum argenteum pro gratia dedit. Chlothacharius autem uale dicens et pro munere gratias agens, ad metatum regressus est. Theudoricus uero quaeritur ad suos, nullam extantem causam suum perdedisse catinum, et ad filium suum Theudobertum ait: «Vade ad patruum tuum et roga, ut munus, quod ei dedi, tibi sua uoluntate concedat». Qui abiens, quod petiit inpetrauit. In talibus enim dolis Theudoricus multum callidus erat. [3,8] De interitu Hermenifredi. Idem uero regressus ad propria, Hermenefredum ad se data fidem securum praecipit uenire, quem et honorificis ditauit muneribus. Factum est autem, dum quadam die per murum ciuitatis Tulbiacensis confabularentur, a nescio quo inpulsus, de altitudine muri ad terram corruit ibique spiritum exalauit. Sed qui eum exinde deiecerit, ignoramus; multi tamen adserunt, Theudorici in hoc dolum manifestissime patuisse. [3,9] Quod Childeberthus Aruernus abiit. Cum autem adhuc Theudoricus in Thoringiam esset, Aruernus sonuit, eum interfectum fuisse. Archadius quoque, unus ex senatoribus Aruernis, Childeberthum inuitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Aruernus uadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus iugeri partibus discerni possit. Dicere enim erat solitus rex: «Vellim umquam Aruernam Lemanem, quae tantae iocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere». Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portae ciuitatis obseratae essent, et unde ingrederetur peruium patulum non haberet, incisam Archadius serram unius portae eum ciuitati intromisit. Dum haec agerentur, nuntiatur, Theudoricum uiuum de Thoringiam fuisse regressum. [3,10] De interitu Amalarici. Quod certissime Childeberthus cognoscens, ab Aruerno rediit et Hispaniam propter sororem suam Chlotchildem dirigit. Haec uero multas insidias ab Amalarico uiro suo propter fidem catholicam patiebatur. Nam plerumque procedente illa ad sanctam eclesiam, stercora et diuersos fetores super eam proieci imperabat, ad extremum autem tanta eam crudilitate dicitur caecidisse, ut infectum de proprio sanguine sudarium fratri transmitteret, unde ille maxime commotus, Hispanias appetiuit. Amalaricus uero haec audiens, naues ad fugiendum parat. Porro inminente Childebertho, cum Amalaricus nauem deberet ascendere, ei in mentem uenit, multitudinem se praetiosorum lapidum in suo thesauro reliquisse. Cumque ad eosdem petendus in ciuitatem regrederetur, ab exercitu a porto exclusus est. Videns autem, se non posse euadere, ad eclesiam christianorum confugire coepit. Sed priusquam limina sancta contingerit, unus emissam manum lanciam eum mortali ictu sauciauit, ibique decidens reddedit spiritum. Tunc Childeberthus cum magnis thesauris sororem adsumptam secum adducere cupiebat, quae, nescio quo casu, in uia mortua est, et postea Parisius adlata, iuxta patrem suum Chlodouechum sepulta est. Childeberthus uero inter reliquos thesauros ministeria eclesiarum praetiosissima detulit. Nam sexaginta calices, quindecim patenas, uiginti euangeliorum capsas detulit, omnia ex auro puro ac gemmis praetiosis ornatas. Sed non est passus ea confringi. Cuncta enim eclesiis et basilicis sanctorum dispensauit ac tradidit. [3,11] Quod Childeberthus et Chlotharius Burgundias, Theudericus Aruernus abiit. Post haec Chlothacharius et Childeberthus Burgundia petere distinant. Conuocatusque Theudoricus in solatio eorum, ire noluit. Franci uero, qui ad eum aspiciebant, dixerunt: «Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dispexeris, te relinquimus et illos sequi satius praeoptamus». At ille infidelis sibi exhistimans Aruernus, ait: «Me sequimini, et ego uos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum uestra potest desiderare cupiditas, de qua pecora, de qua mancipia, de qua uestimenta in abundantiam adsumatis. Tantum hos ne sequamini!» His promissionibus hi inlecti suam uoluntatem facere repromittunt. Ille uero illuc transire disponit, promittens iterum atque iterum exercitu cuncta regionis praedam cum hominibus in suis regionibus transferre permittere. Chlothacharius uero et Childeberthus in Burgundiam dirigunt, Agustidunumque obsedentes, cunctam, fugato Godomaro, Burgundiam occupauerunt. [3,12] De excidio regionibus Aruernae. Theudoricus uero cum exercitu Aruerno ueniens, totam regionem deuastat ac proterit. Interea Archadius sceleris illius auctor, cuius ignauia regio deuastata est, Bituricas urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberthi regis. Placidina uero, mater eius, et Alchima, soror patris eius, conpraehensae apud Cadurcum urbem, rebus ablatis, exsilio condemnatae sunt. Rex igitur Theudoricus ad urbem Aruernam usque accedens, in uici illius suburbana castra fixit. Beatus uero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus cunctam circuit miseram regionem illam, cuncta delet, uniuersa debellat. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Iuliani perueniunt, confringunt ostia, seras remouent resque pauperum, quae ibidem fuerant adgregatae, diripiunt et multa in hoc loco perpetrant mala. Verumtamen auctores scelerum ab spiritu inmundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: «Cur nos, martyr sanctae, sic crucias?» - sicut in libro uirtutum eius conscripsimus. [3,13] De Louolautro et Meroliacensae castro. Louolautrum autem castro hostis expugnant Proculumque presbiterum, qui quondam sanctum Quintiano iniuriam intulerat, ad altarium eclesiae miserabiliter interficiunt. Et credo, ob illius causa fuerit ipsum castrum in manibus traditum iniquorum, quid usque illa die defensatum est. Nam cum eum hostes expugnare non possent, ad propria iam redire disponerent, audientes haec obsessi, iam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait apostolus: Cum dixerint: «Pax et securitas» , tunc repentinus superueniet interitus. Denique per ipsius Proculi presbiteri seruum iam securi populi traduntur in manus hostium. Cumque uastato castello ducerentur captiui, inmanis pluuia, quae per triginta dies fuerat abnegata, discendit. Tunc obsessi Meroliacensis castrio, ne captiui abducerentur, redemptione data, liberantur. Sed haec ignauia eorum effecit; caster enim propria natura monitus erat. Nam centenum aut eo amplius pedum ab exciso uallatur lapide, sine murorum structione, in medio autem ingens stagnum aquae liquore gratissimum, ab alia uero parte fontes uberrimi, ita ut per portam riuus defluat aquae uiuae. Sed in tam grande spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant frugesque in habundantiam collegant. Huius munitionis tutamine elati qui obsessi erant, egressi foras, ut, arreptum aliquid praedae, iterum se intra castelli septa reconderent, ab hostibus conpraehensi sunt. Erant autem quinquaginta uiri. Tunc ante ora parentum, uinctis postergum manibus, oblati, inminente iam gladio, adquiuerunt obsessi, ne hi interfecerentur, singulos treantes dare in redemptionem suam. Theudoricus autem ab Aruerno discendens, Sigiualdum, parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquid. Erat ibi tunc temporis quidam Lytigius ex minoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et cum se sanctos episcopus pedibus eius prosterneret, numquam, ut se ei subderet, mouebatur, ita ut quadam uice uxori quae sanctos ficerat, pro ridiculo indicaret. Quae melioris intellegentiae modo commota, ait: «Si ita est hodie pessumdatus, numquam eregeris». Die autem tertia aduenientes nuntii de praesentia regis, uinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens, numquam Aruerno regressus est. [3,14] De interitu Munderici. Mundericus igitur, qui se parentem regium adserebat, {multa} elatus superbia, ait: «Quid mihi et Theudorico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut ille. Egrediar et collegam populum meum atque exegam sacramentum ab eis, ut sciat Theudoricus, quia rex sum ego, sicut et ille». Et egressus coepit seducere populum, dicens: «Princeps ego sum. Sequimini me, et erit uobis bene». Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae conuenit, dantes sacramentum fidelitatis et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudoricus conperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: «Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe». Dolosae enim haec Theudoricus dicebat, scilicet ut, cum ad eum uenissit, interficeretur. Ille uero noluit, dicens: «Ite; renuntiate rege uestro, quia rex sum sicut et ille». Tunc rex commouere iussit exercitum, quo oppressus ui puneretur. Quod ille cognuscens et se non praeualens defensare, Victuriaci castri murus expetens cum rebus omnibus, in eo se studuet commonere, his secum quos seduxerat adgregatis. Igitur commotus exercitus castrum uallat ac per septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: «Stemus fortes et usque ad mortem pariter demicemus et non subdamur inimicis». Cumque exercitus a circuitu incontra iacula transmitteret nec aliquid praeualeret, nuntiauerunt haec regi. At ille misit quendam de suis Aregisilum nomine dixitque ei: «Vidis», inquid, «quod praeualeat hic perfedus in contumacia sua; uade et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autem egressus fuerit, interfice eum et dele memoriam eius a regno nostro». Qui abiens, fecit iuxta quod ei praeceptum fuerat. Dederat tamen prius signum populo, dicens: «Cum ego haec et haec locutus fuero, statim inruentes interficite eum». Ingressus autem Aregisilus, ait Munderico: «Quousque hic resedis tamquam unus ex insipientibus? Numquid poteris diu regi resistere? Ecce ablatum tibi cibum! Cum te famis oppraesserit, ultro egredieris et traderis in manus inimicorum et morieris quasi unus ex canibus. Audi potius consilium meum et subde te regi, ut uiuere possis tu et fili tui». Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: «Si egredior, conpraehensus a regi interficior et ego et fili mei uel omnes amici, qui mecum sunt adgregati». Cui Aregisilus ait: «Noli timere, sed, si uis egredi, accipe sacramentum de hac culpa et sta securus coram regi. Ne timeas, sed eris cum eum, sicut prius fuisti». Ad haec Mundericus respondit: «Utinam securus sim, quod non interficiar!» Tunc Aregisilus, positis super altarium sanctum manibus, iurauit ei, ut securus egrederetur. Data igitur sacramenta, egredibatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili, populus autem spectabat a longe aspiciens eum. Tunc pro signo ait Aregisilus: «Quid aspicitis tam intenti, o populi? An numquid non uidistis prius Mundericum?» Et statim inruit populus in eum. At ille intellegens, ait: «Euidentissime cognusco, quod feceris per hoc uerbum signum populis ad me interficiendum; uerumtamen dico tibi, quia periuriis me decipisti, te uiuum ultra nullus aspiciet». Et emissa lancea in scapulis eius, perfodit eum, ceciditque et mortuus est. Euaginatumque deinceps Mundericus gladium, cum suis magnam stragem de populo illo fecit, et usquequo spiritum exalauit, interficere quemcumque adsequi potuisset non distitit. Quo interfecto, res eius fisco conlatae sunt. [3,15] De captiuitate Attali. Theudoricus uero et Childiberthus foedus inierunt, et dato sibi sacramento, ut nullus contra alium moueretur, obsedes ab inuicem acciperunt, quo facilius firmarentur, quae fuerant dicta. Multi tunc fili senatorum in hac obsidione dati sunt, sed orto iterum inter reges scandalum, ad seruicium publicum sunt addicti; et quicumque eos ad costodiendum accepit, seruus sibi ex his fecit. Multi tamen ex eis per fugam lapsi, in patriam redierunt, nonnulli in seruitio sunt retenti. Inter quos Attalus, nepus beati Gregori Lingonici episcopi, ad publicum seruitium mancipatus est custusque equorum distinatus. Erat enim intra Treuerici termini territurio cuidam barbaro seruiens. Denique beatus Gregorius ad inquirendum eum pueros distinauit, qui inuentum, obtulerunt homini munera, sed respuit ea, dicens: «Hic tali generatione decem auri libras redimi debet». Quibus redeuntibus, Leo quidam ex cocina domini sui ait: «Utinam me permitteris, et forsitan ego poteram eum reducere de captiuitate». Gauiso autem domino, directus uenit ad locum uoluitque puerum clam abstrahere, sed non potuit. Tunc locatum secum hominem quendam, ait: «Veni mecum et uenunda me in domo barbari illius, sitque tibi lucrum praetium meum, tantum liberiorem aditum habeam faciendi id quod decreui». Accepta uero sacramenta, homo ille abiit, et uinditum duodecim aureis, discessit. Sciscitatus autem emptor rudi famulo, quid opere sciret, respondit: «In omnibus, quae mandi debent in mensis dominorum, ualde scitus sum operari, nec metuo, quod repperire possit similis mei in hac scientia. Verum enim dico tibi, quia, etiam si regi epulum cupias praeparare, fercula regalia conponere possum, ne quisquam a me melius». Et ille: «Ecce enim dies solis adest» - sic enim barbaries uocitare diem dominecum consueta est -, «in hac die uicini atque parentes mei inuitabuntur in domo mea. Rogo, ut facias mihi prandium, quod admirentur, et dicant, quia in domo regis melius non aspeximus». Et ille: «Iubeat», inquid, «dominus meus congregari pullorum gallinatiorum multitudinem, et faciam quae praecipis». Praeparatis ergo quae dixerat puer, inluxit dominica dies, fecitque aepulum magnum diliciisque refertum. Aepulantibus autem omnibus et laudantibus prandium, parentes illius discesserunt. Dominus enim dedit gratiam puero huic, et accepit potestatem super omnia quae habebat dominus suus in prumptu, diligebatque eum ualde, et omnibus qui cum eo erant ipse dispensabat cibaria et pulmenta. Post anni uero curriculum, cum iam securus esset dominus illius de eo, abiit in pratum, qui erat domi proximus, cum Attalo puero, custode equorum; et decubans in terram cum eo a longe, auersis dorsis, ut non cognuscerentur, quod loquerentur simul, dicit puero: «Tempus est enim, ut iam cogitare de patria debeamus. Ideoque moneo te, ut hac nocte, cum equos ad claudendum adduxeris, sopore non depraemaris, sed, cum primum te uocitauero, adsis et ambulemus». Vocauerat enim barbarus ille multos parentum suorum ad aepulum, inter quos erat et gener eius, qui acceperat filiam illius. Media autem nocte a conuiuio surgentibus et quieti datis, prosecutus est Leo generum domini sui cum potu, porregensque ei bibere, in metatum eius. Ait ad eum homo: «Dic tu, o creditor soceri mei, sic ualeas, quando enim uoluntatem adhibibis, ut, adsumptis equitibus eius, eas in patriam tuam?» Hoc quasi ioco delectans dixit. Similiter et ille ioculariter respondens uiritatem, ait: «Hac nocte delibero, si Dei uoluntas fuerit». Et ille: «Utinam», inquid, «costodiant me famuli mei, ne aliquid de rebus meis adsumas!» Et ridentes discesserunt. Dormientibus autem cunctis, uocauit Leo Attalum, stratisque equitibus, interrogat, si haberet gladium. Respondit: «Non est mihi nisi tantum lancea paruula». At ille ingressus mansionem domini sui, adpraehendit scutum eius ac frameam. Quo interrogante, quis esset aut quid sibi uellit, respondit: «Ego sum Leo seruus tuus, et suscito Attalo, ut surgat uelocius et deducat equos ad pastum; detenitur enim sopore quasi ebrius». Qui ait: «Fac ut libet». Et haec dicens, obdormiuit. Ille uero egressus foris, moniuit puerum arma, inuenitque ianuas atrii diuinitua reseratas, quas in initio noctis cum cuneis malleo percussis obserauerat pro custodia caballorum; et gratias agens Deo, sumptis reliquis equitibus secum, discesserunt, unum etiam uolucrum cum uestimentis tollentes. Venientes autem ad Musellam fluuium, ut transirent, cum detenerentur a quibusdam, relictis equitibus et uestimentis, enatantes super parma positi amnem, in ulteriorem egressi sunt ripam, et inter obscura noctis ingressi siluas, latuerunt. Tertia enim nox aduenerat, quod nullum cibum gustantes iter terebant. Tunc nutu Dei repertam arborem plenam pomis, qua uulgo pruna uocant, comedunt, et parumper sustentati, ingressi sunt iter Campaniae. Quibus pergentibus, audiunt pedibulum equitum currentium dixeruntque: «Prosternamus terrae, ne appareamus hominibus uenientibus». Et ecce! ex inprouiso sterps rubi magnus adfuit, post quem transeuntes proiecerunt se terrae cum euaginatis gladiis, scilicet ut, si aduerterentur, confestim se quasi ab inprobis framea defensarent. Verumtamen cum uenissent in loco illo, coram sterpe spineo restiterunt; dixitque unus, dum equi urinam proiecerent: «Vae mihi, quia fugiunt hi detestabiles nec repperiri possunt; uerum dico per salutem meam, quia, si inuenirentur, unum patibulum condemnari et alium gladiorum ictibus in frustra discerpi iubebam». Erat enim barbarus ille, qui haec agebat, dominus eorum de Remense urbe ueniens, hos inquirens, et repperisset utique in uia, si nox obstaculum non praebuisset. Tunc, motis equitibus, discesserunt. Hi autem nocte ipsa adtigerunt ad urbem, ingressique inuenerunt hominem, quem sciscitati, ubinam esset domus Paulelli presbiteri, indicauit eis. Qui dum per plateam praeterirent, signum ad matutinus motum est - erat enim dies dominica -, pulsantesque ianuam presbiteri, ingressi sunt, exposuitque puer de domino suo. Cui ait presbiter: «Vera est enim uisio mea. Nam uidebam duas in hac nocte columbas aduolare et consedere in manu mea, ex quibus una alba, alia autem nigra erat». Dixitque puer presbitero: «Indulgeat Dominus pro die sua sancta. Nam nos rogamus, ut aliquid uictu praebeas; quarta enim inluciscit dies, quod nihil panis pulmentique gustauimus». Occultatis autem pueris, praebuit eis infusum cum uino et panem et abiit ad matutinus. Secutusque est et barbarus, iterum inquirens puerus; sed inlusus a presbitero, regressus est. Presbiter enim amicitiam cum beato Gregorio antiquam habebat. Tunc resumptis pueri epulo uiribus, per duos dies in domo presbiteri conmorantes, abscesserunt, et sic usque ad sanctum Gregorium perlati sunt. Gauisus autem pontifex uisis pueris, fleuit super collum Attali, nepotis sui; Leonem autem a iugo seruitutis absoluens cum omni generatione sua, dedit ei terram propriam, in qua cum uxore ac liberis liber uixit omnibus diebus uitae suae. [3,16] De Sigiualdo. Sigiualdus autem cum in Aruerno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diuersorum peruadebat, et serui eius non desistebant a furtis, homicidiis ac superuentis diuersisque sceleribus, nec ullus muttiri ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse uillam Bulgiatensim, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Iuliam reliquerat, temerario auso peruaderet. Sed cum ingressus in domo illa fuisset, statim amens effectus, lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, eleuatum in basterna ut in aliam uillam transtulit, sanum recipit. Et accedens, exposuit ei omnia, quae pertulerat. Quod ille audiens, uota beato martiri uouens, quae ui abstulerat duplicata restituit. Meminimus et huius uirtutis in libro Miraculorum sancti Iuliani. [3,17] De episcopis Turonicis. Igitur Dinifio episcopo apud Toronus dicedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex iusso Chlodomeris regis, cui supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministrauit. Hic fuit uir strinuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae aduenerant, ordinante Chrodigilde regine, tribus annis Toronicam rexerunt eclesiam. Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex, priusquam ad uigilias discenderet, iussit sibi poculum ministrari. Adueniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit. Unde indubitatum est, ueneno eum fuisse negatum. Quo decedente, Iniuriosus unus e ciuibus quintus decimus post beatum Martinum cathedram pontificalem sortitus est. [3,18] De interitu filiorum Chlodemeris. Dum autem Chrodigildis regina Parisius moraretur, uidens Childeberthus, quod mater sua filius Chlodomeris, quos supra memorauimus, unico affectu diligeret, inuidia ductus ac metuens, ne fauente regine admitterentur in regno, misit clam ad fratrem suum Chlothacharium regem, dicens: «Mater nostra filius fratris nostri secum retinet et uult eos regno donari; debes uelociter adesse Parisius, et habito communi consilio, pertractare oportet, quid de his fieri debeat, utrum incisa caesariae ut reliqua plebs habeantur, an certe his interfectis regnum germani nostri inter nosmet ipsus aequalitate habita diuidatur». De quibus ille uerbis ualde gauisus, Parisius uenit. Iactauerat enim Childebertus uerbum in populo, ob hoc hos coniungi regis, quasi paruolus illos eleuaturus in regno. Coniuncti autem miserunt ad reginam, quae tunc in ipsa urbe morabatur, dicentes: «Dirige paruolus ad nos, ut sublimentur in regno». Ad illa gauisa, nesciens dolum illorum, dato pueris esu putuque, direxit eos, dicens: «Non me puto amisisse filium, si uos uideam in eius regno substitui» . Qui abeuntes, adpraehensi sunt statim, ac separati a pueris et nutritoribus suis, costodiebantur utrique, seursum pueri et seursum hi paruoli. Tunc Childeberthus atque Chlothacharius miserunt Archadium, cui supra meminimus, ad reginam cum forcipe euaginatoque gladio. Qui ueniens, ostendit reginae utraque, dicens: «Voluntatem tuam, o gloriosissima regina, fili tui domini nostri expetunt, quid de pueris agendum censeas, utrum incisis crinibus eos uiuere iubeas, an utrumque iugulare». At illa exterrita nuntio et nimium felle commota, praecipue cum gladium cerneret euaginatum ac forcipem, amaritudinem praeuenta, ignorans in ipso dolore quid diceret, ait simpliciter: «Satius mihi enim est, si ad regnum non ereguntur, mortuos eos uidere quam tonsus». At ille parum admirans dolorem eius, nec scrutans, quid deinceps plenius pertractaret, uenit celeriter, nuntians ac dicens: «Fauente regina opus coeptum perficite; ipsa enim uult explere consilium uestrum». Nec mora, adpraehensum Chlothacharius puerum seniorem brachium elesit in terra, defixumque cultrum in ascella, crudiliter interfecit. Quo uociferante, frater eius ad pedes Childeberthi prosternitur, adpraehensaque eius genua, agebat cum lacrimis: «Succurre, piissime pater, ne et ego peream sicut frater meus». Tunc Childeberthus, lacrimis respersa facie, ait: «Rogo, dulcissime frater, ut huius mihi uitam tua largitate concedas, et quae iusseris pro eius animam conferam, tantum ne interficiatur». At ille conuitiis actum ait: «Aut eiece eum a te, aut certe pro eo morieris. Tu», inquid, «es incestatur huius causae, et tam uelociter de fide risillis?» Haec ille audiens, repulsum a se puerum proiecit ad eum; ipse uero excipiens, transfixum cultro in latere, sicut fratrem prius fecerat, iugulauit; deinde pueros cum nutriciis peremerunt. Quibus interfectis, Chlothacharius, ascensis equitibus, abscessit, parui pendens de interfectione nepotum; sed et Childeberthus in suburbana concessit. Regina uero, conpositis corpusculis feretro, cum magno sallentio inmensoque luctu usque ad basilicam sancti Petri prosecuta, utrumque pariter tumulauit. Quorum unus decim annorum, alius uero septuennis erat. Tertium uero Chlodoualdum conpraehendere non potuerunt, quia per auxilium uirorum fortium liberatus est. His, postpositum regnum terrenum, ad Dominum transiit, et sibi manu propria capillos incidens, clericus factus est, bonisque operibus insistens, presbiter ab hoc mundo migrauit. Hi quoque regnum Chlodomeris inter se aequa lance diuiserunt. Chrodigildis uero regina talem se tantamque exhibuit, ut ab omnibus honoraretur; assidua in elymosinis, pernox in uigiliis, in castitate atque omni honestate puram se semper exhibuit; praedia eclesiis, monastyriis uel quibuscumque locis sanctis necessaria praeuidit, larga ac prona uoluntate distribuit, ut putaretur eo tempore non regina, sed propria Dei ancilla ipsi sedolo deseruire, quam non regnum filiorum, non ambitio saeculi nec facultas extulit ad ruinam, sed humilitas euexit ad gratiam. [3,19] De sancto Gregorio et situm Diuioninsis castri. Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem Lingonicam magnus Dei sacerdus, signis et uirtutibus clarus. Sed quia huius pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Diuionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectione. Est autem castrum firmissimis muris in media planitiae et satis iocunda conpositum, terras ualde fertiles atque fecundas, ita ut, aruis semel scissis uomere, semina iaceantur, et magna fructuum opulentia subsequatur. A meridie habet Oscarum fluuium piscibus ualde praediuitem, ab aquilone uero alius fluuiolus uenit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursum portam egreditur, totum monitionis locum placida unda circumfluens, ante portam autem molinas mira uelocitate diuertit. Quattuor portae a quattuor plagis mundi sunt positae, totumque aedificium triginta tres torres exornant, murus uero illius de quadris lapidibus usque in uiginti pedes desuper a minuto lapide aedificatum habetur, habens in altum pedes triginta, in lato pedes quindecim. Qui cur non ciuitas dicta sit, ignoro. Habet enim in circuitu praetiosus fontes; a parte autem occidentes montes sunt uberrimi uiniisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porregunt, ut respuant Scalonum. Nam ueteres ferunt ab Auriliano hoc imperatore fuisse aedificatum. [3,20] Quod Theudoberthus Visigardem disponsauit. Theudoricus autem filio suo Theudoberto Wisigardem, cuiusdam regis filiam, disponsauerat. [3,21] Quod Theudoberthus in Prouincia abiit. Gothi uero cum post Chlodouechi mortem multa de id quae ille adquesierat peruasissent, Theudoricus Theudobertum, Chlothacharius uero Guntharium, seniorem filium suum, ad haec requirenda transmittunt. Sed Gunthecharius usque Rutinus accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudobertus uero usque ad Biterrensim ciuitatem abiens, Dehas castrum obtinuit atque in praedam deripuit. Deinde ad alium castrum nomen Caprariam legatus mittit, dicens, nisi se ille subdant, omne loco illud incendio concremandum, eosque qui ibidem resedent captiuandus. [3,22] Quod postea Deoteriam accepit. Erat autem ibidem tunc matrona Deoteria nomen utilis ualde atque sapiens, cuius uir aput Biterris urbem concesserat. Quae misit nuntius ad regem, dicens: «Nullus tibi, domne piissime, resistere potest. Cognuscemus dominum nostrum; ueni et quod bene placitum fuerit in oculis tuis facito». Theudobertus autem ad castrum ueniens, cum pace ingressus est, subditumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit. Deoteria uero ad occursum eius uenit; at ille speciosam eam cernens, amore eius capitur, suoque eam copulauit stratu. [3,23] De interitu Sigiualdi. In illis diebus Theudoricus parentem suum Sigiualdum occidit gladio, mittens occulte ad Theudobertum, ut et ille Sigiualdum, filium eius, neci daret, quem tunc secum habebat. Sed quia eum de sacro fonte exciperat, perdere noluit. Litteras uero, quas ei pater transmiserat, ipsi ad legendum dedit, dicens: «Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accipi, ut te interficiam; si uero ille defunctus fuerit et me regnare audiens, tunc securus ad me reuerteris». Quod audiens, gratias agens et uale dicens, abscessit. Arelatensim enim tunc urbem Gothi peruaserant, de qua Theudobertus obsedes retenebat; ad eam Sigiualdus confugit. Sed parum se ibidem cernens esse munitum, Latium petiit ibique et latuit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theodoberto, patrem suum grauiter egrotare, et ad quem nisi uelocius properaret, ut eum inueniret uiuum, a patruis suis excluderetur et ultra illuc non rediret. At ille haec audiens, cuncta postposita, illuc dirigit, Deoteria cum filia sua Aruerno relictam. Cumque abissit, Theudoricus non post multos dies obiit uicinsimo tertio regni sui anno. Consurgentes autem Childeberthus et Chlothacharius contra Theudobertum, regnum eius auferre uoluerunt, sed ille muneribus placatis a leodibus suis defensatus est et in regnum stabilitus. Mittens postea Aruernum, Deoteriam exinde arcessiuit eamque sibi in matrimonio sociauit. [3,24] Quod Childeberthus Theudobertho munerauit. Videns autem Childeberthus, quod ei praeualere non potuit, legationem ad eum misit et ad se uenire praecepit, dicens: «Filios non habeo, te tamquam filium habere desidero». Quo ueniente, tantis eum muneribus ditauit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis quam de uestibus uel reliquis ornamentis, quod regem habere decet, terna ei paria condonauit, similiter et de equitibus atque catinis. Haec audiens Sigiualdus, quod scilicet Theudoberthus regnum patris obtenuisset, ad eum de Italia rediit. Quem ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus, quae a patruo acceperat, est largitus; et omnia, quae in fisco suo pater posuerat de rebus Sigiualdi, patri eius, ipsi reddi praecipit. [3,25] De bonitate Theudoberthi. At ille in regno firmatus, magnum se atque in omni bonitate praecipuum reddidit. Erat enim regnum cum iustitia regens, sacerdotes uenerans, eclesias munerans, pauperes releuans et multa multis beneficia pia ac dulcissima accommodans uoluntate. Omne tributo, quod in fisco suo ab eclesiis in Aruernum sitis reddebebatur, clementer indulsit. [3,26] De interitu filiae Deoteriae. Deuteria uero cernens filiam suam ualde adultam esse, timens, ne eam concupiscens rex sibi adsumeret, in basterna posita, indomitis bubus coniunctis, eam de ponte praecipitauit; quae in ipso flumine spiritum reddidit. Hoc apud Viridunum ciuitatem actum est. [3,27] Quod Theudoberthus Visigardem accepit. Cumque iam septimus annus esset, quod Wisigardem disponsatam haberet et eam propter Deuteriam accipere nollet, cuniuncti Franci contra eum ualde scandalizabantur, quare sponsam suam relinqueret. Tunc commotus, relicta Deuteria, de qua paruolum filium habebat Theodobaldum nomen, Wisigardem duxit uxorem. Quam nec multo tempore habens, defuncta illa, aliam accepit. Verum tamen Deuteriam ultra non habuit. [3,28] Quod Childeberthus cum Theudobertho contra Chlothacharium abiit. Childeberthus autem et Theodoberthus commouentes exercitum, contra Chlothacharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, aestimans, se horum exercitum non sustenire, in silua confugit et concides magnas in siluas illas fecit, totamque spem suam in Dei pietate transfundens. Sed et Chrodichildis regina haec audiens, beati Martini sepulchrum adiit, ibique in oratione prosternitur et tota nocte uigilat, orans, ne inter filios suos bellum ciuile consurgeret. Cumque hi uenientes cum exercitibus suis eum obsederent, tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco, quo erant congregati, orta tempestas tentoria dissicit, res diripit et cuncta subuertit; inmixtaque fulgora cum tonitruis ac lapidibus super eos discendunt. Ipse quoque super infectam grandine humum in facie proruunt et a lapidibus decedentibus grauiter uerberantur - nullum enim eis tegumen remanserat nisi parmae tantum-, hoc maxime metuentes, ne ab ignibus caelestibus cremarentur. Sed et equites eorum ita dispersi sunt, ut uix in uicinsimo quoque repperirentur stadio; multi enim ex eis prorsus non sunt inuenti. Tunc illi a lapidibus, ut diximus, caesi et humo prostrati, paenitentiam agebant ac ueniam praecabantur Deo, quod ista contra sanguinem suum agere uoluissent. Super Chlothacharium uero neque una quidem pluuiae gutta decidit aut aliquis sonitus tonitrui est auditus, sed nec anilitum ullius uenti in illo loco sinserunt. Hi quoque mittentes nuntius ad eum, pacem et concordiam petierunt. Qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat, hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse uirtutem. [3,29] Quod Childeberthus et Chlothacharius in Hispaniis abierunt. Post haec Childeberthus rex in Hispaniam abiit. Qua ingressus cum Chlothachario, Caesaragustanam ciuitatem cum exercitu uallant atque obsedent. At ille in tanta humilitate ad Deum conuersi sunt, ut induti ciliciis, abstinentis a cibis et poculis, cum tonica beati Vincenti martiris muros ciuitatis psallendo circuirent; mulieres quoque amictae nigris palleis, dissoluta caesariae, superposito cinere, ut eas putares uirorum funeribus deseruire, plangendo sequebantur. Et ita totam spem locus ille ad Domini misericordiam rettulit, ut diceretur ibidem Niniuitarum ieiunium caelebrari, nec aestimaretur aliud posse fieri, nisi eorum praecibus diuina misericordia flectiretur. Hii autem qui obsedebant, nescientes quid obsessi agerent, cum uiderent sic murum circuire, putabant, eos aliquid agere malefitii. Tunc adpraehensum unum de ciuitate rusticum, ipse interrogant, quid hoc esset quod agerent. Qui ait: «Tonicam beati uincenti deportant et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant». Quod illi timentes, se ab ea ciuitate remouerunt. Tamen adquisitam maximam Hispaniae partem, cum magnis spoliis in Galliis redierunt. [3,30] De regibus Hispanorum. Post Amalaricum uero Theuda rex ordinatus est in Hispaniis. Quem interfectum, Theudegisilum leuauerunt regem. His dum ad caenam cum amicis suis aepularet et esset ualde laetus, caereis subito extinctis, in recubitu ab inimicis gladio percussus, interiit. Post quem Agila regnum accepit. Sumpserant enim Gothi hanc detestabilem consuetudinem, ut, si quis eis de regibus non placuisset, gladio eum adpeterent, et qui libuisset animo, hunc sibi statuerent regem. [3,31] De filia Theudorici regis Italici. Et quia Theudoricus Italiae Chlodouechi regis sororem in matrimonio habuit, mortuus paruolam filiam cum uxore reliquid. Hic autem cum adulta facta esset, per leuitatem animi sui, relicto matris consilio, quae ei regis filium prouidebat, seruum suum Traguilanem nomen accepit et cum eum ad ciuitatem, qua defensare possit, aufugit. Cumque mater eius contra eam ualde frenderet petiretque ab ea, ne humiliaret diutius nobile genus, sed, demisso seruo, similem sibi de genere regio, quem mater prouiderat, deberet accipere, nullatinus uoluit adquiescere. Tunc mater eius contra eam frendens, exercitum commouit. At illi uenientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes, in domo matris reduxerunt. Erant autem sub Arriana secta uiuentes, et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium uenientes de alio calice reges accepiant et ex alio populus minor, ueninum in calice illo posuit, de quo mater commonicatura erat. Quod illa hausto, protinus mortua est. Non enim dubium est, tale maleficium esse de parte diabuli. Quid contra haec miseri heretici respondebunt, ut in sanctam eorum locum habeat inimicus? Nos uero Trinitate in una aequalitate pariter et omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patres et Filii et Spiritus sancti, ueri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit. Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, Theodadum regem Tusciae inuitantes, super se regem statuunt. Hic uero cum dedicisset, quae meretrix ista commiserat, qualiter propter seruum, quem acceperat, in matrem extiterit parricida, succensum uehementer balneum, eam in eodem cum una puella includi praecepit. Quae nec mora inter arduos uapores ingressa, in pauimento conruens, mortua atque consumpta est. Quod cognuscentes hi regis Childeberthus et Chlothacharius, consubrini eius, necnon et Theudoberthus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt, exprobrantes de morte eius atque dicentes: «Si haec quae egisti nobiscum non conposueris, regnum tuum auferimus et simile te poena damnabimus». Tunc ille timens, quinquagina eis milia aureorum transmisit. Childeberthus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem inuidus atque uersutus, cum Theudoberto, nepote suo, coniunctus, diuisum inter se hoc aurum, nihil exinde dare regi Chlothachario uoluerunt. At ille super thesauros Chlodomeris adgressus, multum illis amplius, quam hi fraudauerant, abstulit. [3,32] Quod Theudoberthus in Italiam abiit. Theudobertus uero in Italia abiit et exinde multum adquisiuit. Sed quia loca illa, ut fertur, morbida sunt, exercitus eius in diuersis febribus corruens uexabatur; multi enim ex his in illis locis mortui sunt. Quod uidens Theudobertus ex ea reuersus est, multa secum expolia ipse uel sui deferentes. Dicitur tamen tunc temporis usque Ticinum accessisse ciuitatem, in qua Buccelenum rursum dirixit. Qui, minorem illam Italiam captam atque in ditionibus regis antedicti redactam, maiorem petiit; in qua contra Belsuarium multis uicibus pugnans, uicturiam obtenuit. Cumque imperator uidisset, quod Belsuarius crebrius uinceretur, amoto eo, Narsitem in eius loco statuit; Belsuarium uero comitem stabuli quasi pro humilitate, quod prius fuerat, posuit. Buccelenus uero contra Narsitem magna certamina gessit. Captam omnem Italiam, usque in mare terminum dilatauit; thesauros uero magnus ad Theudobertum de Italia dirixit. Quod cum Narsis imperatori posuisset in notitiam, imperator, conductis praetio gentibus, Narsiti solatium mittit, confligensque postea uictus abscessit. Deinceps uero Buccelenus Siciliam occupauit; de qua etiam tributa exigens, regi transmisit. Magna enim ei felicitas in his conditionibus fuit. [3,33] De Asteriolo et Secundino. Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege habebantur; erat autem uterque sapiens et retoricis inbutus litteris. Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc iactantia sumpserat ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factum est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeua consurgeret, quae usque ad hoc proficit, ut, oblitis uerborum obiectionibus, propriis se manibus uerberarent. Cumque haec per regem pacificata fuissent et Secundinus adhuc de sua caede tumeret, nata est inter eos rursum intentio; et rex suscipiens Secundini causam, Asteriolum in eius potestatem dedidit. Qui ualde humiliatus est et ab honore depositus; sed per Wisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit. Nam hic moriens filium dereliquid. Qui cum creuisset et esset adultus, coepit patris sui uelle iniuriam uindecare. Tunc Secundinus timore perterritus, dum de uilla in uillam ante eum fugiret, cum se iam uideret eo inminente non posse euadere, ne in manus inimici conruerit, uenino se, ut dicitur, interfecit. [3,34] De munere Theudoberthi circa Virdunensis ciues. Desideratus autem Viredunensis episcopus, cui Theudoricus rex multas inrogauit iniurias, cum post multa exitia, damna atque erumnas ad libertatem propriam, Domino iubente, redisset et episcopatum, ut diximus, apud Viredunensim urbem potiretur, uidens habitatoris eius ualde pauperes atque distitutus, dolebat super eos; et cum ipse per Theudoricum de rebus suis remansisset extraneus nec haberet de proprio, qualiter eos consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudoberthi regis cernens, misit ad eum legationem, dicens: «Fama bonitatis tuae in uniuersam terram uulgatur, cum tanta sit tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestis. Rogo, si pietas tua habet alequid de pecunia, nobis commodis, qua ciues nostros releuare ualeamus; cumque hi negutium exercentes responsum in ciuitate nostra, sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legitimis reddimus». Tunc ille pietate commotus, septim ei milia aureorum pristitit, qua ille accipiens per ciues suos erogauit. At illi negutia exercentes diuites per hoc effecti sunt et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi, respondit rex: «Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes, qui oppraemebantur inopia, per tuam suggestionem uel per meam largitatem sunt releuati». Et nihil exigens, antedictus ciues diuites fecit. [3,35] De interitu Siriuuldi. Defuncto autem apud urbem supradictam memoratum antestitem, Agiricus cus quidam e ciuibus in eius est cathedram subrogatus. Siacrius autem, filius eius, reminiscens iniuriam patris, qualiter a Siriuuldo ad regem Theudoricum incusatus, non solum spoliatus, uerum etiam suppliciis adfectus fuisset, oppraessum cum armata manu Siriuuldum taliter interfecit. Mane facto, cum nebula esset condensa et uix, adhuc disrumpentibus tenebris, alequid quis possit discernere, uenit ad uillam eius in Diuionensi territurio cui nomen est Floriacum; egressoque domo uno amicorum, putantes, ipsum Siriuuldum esse, interfecerunt eum, et reuertentibus, quasi uicturiam obtenuissent de inimico, indicat eis unus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum. At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam adgrediuntur. Ad cuius osteum diutissime pugnantes, nihil ei poterant praeualere. Dehinc erutum ab uno latere parietem, ingredientes, gladium eum interemunt. Post mortem enim Theudorici hic interfectus est. [3,36] De obitu Theudoberthi et de interitu Partheni. His denique gestis, Theodoberthus rex aegrotare coepit. Ad quem medici multa studia inpenderunt; sed nihil ualuit, quia eum iam Dominus uocare iubebat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci uero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt. Ille uero in periculum se positum cernens, confugium ab urbe facit ac duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem Treuerecam deducentes, populi saeuientes seditionem sua praedicatione conpraemerent. Quibus euntibus, nocte, dum in strato suo decumberet, subito per somnium uocem magnam emittit, dicens: «Heu! heu! Succurrite qui adestis et auxilium ferte pereunte». A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant, quid hoc esset. Respondit ille: «Ausanius amicus meus cum Papianilla coniuge, quos olim interfeci, ad iudicium me arcessibant, dicentes: "Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino" «. Zelo enim ductus, ante annos aliquos coniugem innocentem amicumque perimerat. Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentes populi seditionem ferre non possint, eum in eclesia abdire uoluerunt, scilicet ponentes eum in arca et desuper sternentes uestimenta, quae erant ad usum aeclesiae. Populus autem ingressus perscrutatusque uniuersus eclesiae angulos, cum nihil repperissent, frendens egrediebatur. Tunc unus ex suspicione locutus, ait: «En arcam, in qua non est inquisitus aduersarius noster». Dicentibus uero costodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta eclesiae contenere, illi clauem postolant, aientes: «Nisi reseraueritis uelocius, ipsi eam sponte confringemus». Denique, reserata arca, amotis lintiaminibus, inuentum extrahunt, plaudentes atque dicentes: «Tradidit Deus inimicum nostrum in manibus nostris». Tunc caedentes eum pugnis sputisque perurguentes, uinctis postergum manibus, ad colomnam lapidibus obruerunt. Fuit autem in cibis ualde uorax, sed quae sumebat, quo caelerius ad manducandum commoueretur, sumpto aloae, uelociter digerebat; sed et strepidus uentris absque ulla auditorum reuerentia in publico emittebat. Hoc ergo exitu consummatus interiit. [3,37] De hieme graui. Grauem eo anno et solito asperiorem hiemem fecit, ita ut torrentes concatiniti gelu peruium populis tamquam reliqua humus praeberet. Aues quoque rigore adfectae uel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent niues, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodouechi usque in transitum Theudoberthi conputantur anni 37. Mortuo ergo Theudoberto quarto decimo regni sui anno, regnauit Theudoaldus, filius eius, pro eo. EXPLICIT LIBER TERTIUS.