[36,0] EPISTOLA XXXVI. AD CANONICOS LUGDUNENSES. (Anno 1079). GREGORIUS episcopus, seruus seruorum Dei, canonicis Lugdunensis Ecclesiae salutem et apostolicam benedictionem. Quidam uestrum, ad nos cum archiepiscopo suo uenientes, postquam de Ecclesiae uestrae statu et utilitate nos consuluerunt, sine apostolica benedictione recesserunt. Quod quidem licet merito indigne tulerimus, tamen apostolica mansuetudine dissimulamus, et dum cupimus saluti uestrae consulere, illorum excessus omittimus insequi. De filio uero nostro uestraeque decano Ecclesiae B - - - notificamus dilectioni uestrae quod prudenti ac salubri consilio ductus obedientias ecclesiae, caeteraque beneficia, quae sine communi consensu fratrum acquisierat, in manus nostras sponte renuntiauit et se ulterius non intromissurum promisit. Ad cuius formam tam his qui furtim se subduxerunt quam etiam abbatibus, uel cuiuscunque clericalis ordinis omnibus Ecclesiae uestrae; quicunque obedientias, uel Ecclesiae dispensationes pretii pactione, uel contra excommunicationem Landerici Matisconensis episcopi, quam in capitulo uestro fecit, adepti sunt, apostolica auctoritate praecipimus, ut in manus fratris nostri Gebuini archiepiscopi uestri refutare sine dilatione procurent. Volumus siquidem ut nobilitatem, qua inter omnes Gallicanas Ecclesias uestra hucusque resplenduit in religionis exemplo, nunc quoque uigilanter custodiat, et ut gloriam quam hactenus prae caeteris illis habuit in dignitate, nunc augere incipiat in forma religionis. Nouerit autem dilectio uestra quoniam, si nostris salubribus iussis obtemperantes hactenus male habita censueritis iuste dimittere, ita uobis prouidebimus in utroque ut et temporalibus commodis non destituamini, et erroris ueniam de diuina misericordia consequi ualeatis. Quod si quis contra salutem propriam animo indurato, postquam ad notitiam eius haec nostra praecepta peruenerint, ultra uiginti dies eis inobediens fuerit, illi omnium ecclesiarum ingressum, et corporis et sanguinis Domini communionem, quousque resipiscat, apostolica interdicimus auctoritate. Data Romae, duodecimo Kalendas Maii, indictione secunda.