http://remacle.org/bloodwolf/historiens/guillaumenangis/chronique4.htm [3, 1226] MCCXXVI. Ludouicus rex Franciae et omnes cruce signati circa Ascensionem Domini iter arripientes contra Albigenses haereticos, apud Auignionem urbem in uigilia sancti Barnabae apostoli peruenerunt. Erat autem illa ciuitas a septennio excommunicationi subiecta propter haereticam prauitatem. Quam rex et barones statim obsidentes, multa ibidem passi sunt; sed tandem usque ad festum Assumptionis beatae Mariae eam uiriliter impugnantes, illam sibi subiugarunt et ibidem quemdam monachum Cluniacensem in episcopum fecerunt per legatum consecrari. Decessit ibidem {in castris} Guido comes Sancti Pauli, lapide {petrariae} percussus; et comes Campaniae {Theobaldiisi rediit ad propria sine licentia regis et legati. Rex ergo, {muris ciuitatis destructis et centum domibus turralibus quae intus erant ad solum coaequatis}, inde amoto exercitu, progreditur per prouinciam, et redduntur ei pacifice ciuitates et castra ac omnes forteritiae usque ad leucas quatuor a Tholosa. Rex uero postea reuertens in Franciam, lmbertum de Bello-Ioco {militem} toti illi praeficit regioni. Rege igitur repatriante moriuntur archiepiscopus Remensis Guillermus, et comes Namurcii, {regis Franciae consanguineus} fraterque Henrici Constantinopolitani imperatoris. Rex etiam Ludouicus apud Montpancier in Aruernia existens, {lecto decidens}, in octauis Omnium Sanctorum est defunctus, et in ecclesia sancti Dionysii in Francia {iuxta patrem} honorifice tumulatus; cui successit Ludouicus, filius eius primogenitus, qui, per industriam et sapientiam uenerabilis matris eius Blanchae reginae, infra mensem post patris obitum, scilicet prima dominica Aduentus Domini, Remis, per manum episcopi Suessionis, uacante sede Remensi, coronatus fuit, aetatis suae anno quarto decimo non completo. Ferrandus, comes Flandriae, qui per duodecim annos Parisius in carcere regis Franciae detentus fuerat, multa redemptus pecunia liberatur. Honorius papa moritur quinto decimo kalendas aprilis, cui successit Gregorius nonus. [3, 1227] MCCXXVII. Iohannes, rex {quondam} Ierusalem, recedens de Francia cum uxore sua domina Berengaria, uenit in Lombardiam et moratus est per aliquantum tempus apud Bononiam. Quod audiens papa Gregorius eidem totam terram Romanae ecclesiae tradidit conseruandam. Ludouicus rex Franciae, consilio matris suae dominae Blanchae reginae, episcopos et milites plurimos misit in terra Albigensium. Qui uenientes ad partes Tholosanas, Tholosam urbem et totum comitatum in deditionem receperunt. Hugo comes Marchiae, Theobaldus comes Campaniae, necnon Petrus comes Britanniae, conspirantes contra dominum suum regem Franciae Ludouicum, fœdus ad inuicem inierunt. Quo rex cognito contra illos, de consilio matris suae, exercitum incredibilis multitudinis colligens, usque ad charreriam de Curtio properauit. Quod uidens ac timens sibi comes Campaniae, a proposito maligno resipuit, et regi Franciae adhaerens, a comitum Marchiae et Britanniae consortio celeriter resiliuit. Quem rex benigne suscipiens, alios duos comites regali edicto semel et bis ad suum colloquium conuocatos, sed uenire contemnentcs, ne aliquid contra iura uideretur agere, tertio suo parlamento mandauit interesse. Tunc illi stultam sui superbiam et regis clementiam perpendentes, apud Vindocinum regi occurrentes, ei quidquid forisf ecerant emendauerunt. [3, 1228] MCCXXVIII. Quidam barones Franciae dolentes quod comes Campaniae, contra comitum Marchiae et Britanniae uoluntatem ac fœdus quod cum ipsis inicrat, regi Franciae Ludouico adhaesisset, et eorum nefanda consilia denudasset, infinitum exercitum colligentes, terram comitis Campaniae per deuersus Alemanniam hostiliter intrauerunt, uillas et castella atque municipia igne conflagrantes. Quod agnoscens comes Campaniae, dum Barram super Secanam obsedissent, ad regem Franciae Ludouicum dominum suum tempestiue misit, rogans ut seipsum et terram suam contra eos defendere dignaretur. Rex igitur, comiti compatiens, mandauit praedictis baronibus, per suas patentes litteras, quatenus obsidionem desererent et ne ultra aliquo modo comitem Campaniae praesumerent infestare. Sed illi regis mandata dum contemnerent, rex, collecta multitudine armatorum, aduersus eos celeriter properauit; cuius aduentum barones agnoscentes, et ipsum minime expectantes, a sedequantocius recesserunt, et ita rex hominem suum ab illis defendens Parisius remeauit. Gregorius papa monuit Fredericum imperatorem Romanum, qui a longo tempore cruce signatus fuerat, quatinus uotum suum adimplendo in Terram Sanctam transfretaret. Quod ille se facere promittens, diem eertum quo id faceret Papae {et curiae} significauit. Unde Papa omnibus crucesignatis diem illum significans, mandauit eis quod parati apud Brundusium, ubi imperator ex condicto mare debebat intrare, celeriter conuenirent. {Interim autem imperator aduersantes sibi quosdam in regno Siciliae perdomans, et Sarracenos per diuersa loca regni Siciliae habitantes in unum locum Appuliae congregans, ciuitatem unam ex ipsis quae Luceria Sarracenorum appellatur sibi tributariam effecit.} Petrus Britanniae comes, fretus auxilio et consilio {quorumdam} baronum Franciae, ad uersus regem Franciae Ludouicum insurgens, fecit Henricum regem Angliae cum maxima multitudine Anglicorum transfretare. Quod audiens Ludouicus rex, collecta multitudine armntorum, usque ad Belesmum castrum, quod comes Britanniae in custodia a rege Ludouico defuncto acceperat, sed reddere nolebat, properauit et obsedit. Cumque ictibus tormentorum ita concussum esset ut in aliqua parte sui ruinam minaretur, obsessi pauitantes se regi Franciae reddiderunt; et tunc rex Angliae, sibi timens, cum pudore et ignominia in Angliam remeauit, et rex Franciae Parisius se retraxit. Eo tempore quo Ludouicus rex Franciae Belesmum castrum expugnauit, Iohannes de Vineis miles strenuissimus, colligens exercitum in Normannin, et ducens Haïe dictae Paenel, eam infra paucos dies regi Franciae potenter subiugauit. Obiit uxor Frederici imperatoris, filia Iohannis {quondam} regis Ierusalem, relicto unico filio suo Corrardo nomine {dicti regni Ierusalem herede}. [3, 1229] MCCXXIX. Comes Britanniae {Petrus}, dolens quod Belesmum castrum perdiderat, adiecit itcrum regis Franciae Ludouici terram infestare. Quod rex aegre ferens, iterum exercitu congregato, contra eum usque ad castrum Adon festinauit, quod et obsidens expugnauit. {Deinde ad aliud, quod Chantoceaux nominatur, se transferens, ipsum per deditionem} accepit. Et sic, Petro Britanniae comite humiliato, tranquilla pace per quatuor annos et eo amplius Ludouicus Francise rex regnum gubernauit. Rex Arragonum cepit {super Sarracenos} insulam Maioricarum et Nicaenae, atque Valentiam ciuitatem, ubi Vincentius martyrisatus fuit, et indeexpulsis Sarracenis, Christiano nomini dedicauit. Sancta Elizabeth , filia regis Hungariae, coniux landegrauii Thuringiae ducis, et beatus Antonius de ordine fratrum Minorum {sanctitate} claruerunt. Multitudo magna peregrinorum crucesignatorum, de mandato domini papae {Gregorii} apud Brundusium congregata, ut cum Frederico imperatore Romano in Terram Sanctam transfretarent, dum mare cum imperatore intrant, imperator furtiue ab eis per galeas recedens, Brundusium est reuersus. Ipsi uero peregrini, prospero uento nauiganles, apud Accon applicuerunt. Quo audito Romanus pontifex Gregorius nonus imperatorem excommunicauit, et per totam Christianitatem denuntiari excommunicatum praecepit. Eo tempore quo peregrini apud Accon applicuerunt, Corradinus soldanus Damasci defunctus fuit, relictis duobus filiis sub tutore ; et tunc trebœ Christianitati datae fuerunt. [3, 1230] MCCXXX. Ludouicus rex Franciae fundauit abbatiam Regalis Montis {ordinis Cisterciensis} , in episcopatu Beluacensi, prope Bellum Montem super Isaram. Fredericus imperator Romanus misit nuntios ad soldanum Babyloniœ, et contraxit cum eo, ut dicitur, amicitias Christianitati suspectas. Parisius inter scholares et burgenses magna dissensio est exorta; nam burgenses quosdam de clericis occiderant, et ideo clerici Parisius recedentes, per diuersas mundi prouincias dispersi sunt. Videns autem Ludouicus rex quod studium litterarum et philosophiae, per quod thesaurus scientiae qui cunctis aliis praeeminet et praeualet acquiritur, recessisset Parisius, (quod primo uenerat ab Athenis Romam, et a Roma cum militiae titulo), sequendo Dionysium Areopagitam, in Galliam) grauiter dolere cœpit. Metuensque rex piissimus ne tantus et talis thesaurus a regno suo elongaretur, eo quod diuitiœ salutis sapientia et scientia, et ne ipsi aliquando a Domino diceretur : Quia repulisti scientiam, repellam te; supradictos clericos mandans Parisius redire, redeuntes clementissime recepit, et ab ipsis burgensibus quidquid antea clericis forisfecerant fecit ipsis celeriter emendari. {Enimuero si tam pretiosissimus thesaurus sapientiae salutaris a regno Franciae tolleretur, maneret utique liliatum signum regum Franciae mirabiliter deformatum. Nam ex quo Deus et Dominus noster Iesus Christus fide, sapientia et militia specialius quam caetera regna uoluit regnum Franciae illustrare, consueuerunt reges ipsi Franciae in suis armis et uexillis florem lilii depictum trino folio comportare, quasi dicerent toti mundo : fides, sapientia et militiae probitas abundantius quam regnis caeteris sunt regno nostro Dei prouidentia et gratia seruientes. Duo enim paria folia sapientiam et militiam significant, quae fidem trinum folium significantem, et altius in medio duorum positam, custodiunt et defendunt; nam fides gubernatur et regitur sapientia, atque militia defensatur. Quamdiu enim praedicta tria fuerint in reguo Franciae pacifice, fortiter et ordinatim sibi inuicem cohaerentia, stabit regnum; si autem de eodem separata fuerint uel auulsa, omne regnum in seipsum diuisum desolabitur atque cadet.} [3, 1231] MCCXXXI. Nunciis Frederici Romani imperatoris de transmarinis partibus a soldano Babyloniae reuersis, ipse imperator qui erat excommunicatus, paruipendens domini Papae excommunicationem siue absolutionem et Papa inscio, iter Ierosolymitanum arripuit. Qui per mare nauigans, cum applicuisset in Cypro, terrain cepit et illuc moratus est donec senescallus eius, quem tunc cum magna multitudine armatorum misit in Accon, uoluntatem soldani Babyloniae sibi nuntiaret. Consilio regis Franciae Ludouici et religiosorum uirorum, ecclesia sancti Dionysii in Francia renouatur sub abbate Odone Clementis; quod antea monachi facere non audebant, propter dedicationis mysterium quod eadem ecclesia noscitur a Domino suscepisse. [3, 1232] MCCXXXII. Mense augusti obiit Simon Bituricensis archiepiscopus, cui successit Philippus Aurelianensis prius episcopus. Senescallus Frederici imperatoris in Accon missus, iimlta damna peregrinis intulit Christianis, et multoties latenter exiens de Accon, consilium habuit cum soldano Babyloniae et Sarracenis. Quorum uoluntate comperta, mandauit dominum sum imperatorem Fredericum. Qui statim de Cypro appulsus in Accon, significauit domino papae Gregorio quod ipse erat in Terra Sancta ultra mare, petens excommunicationis sibi uinculum relaxari. Sed Papa sciens ipsum detestabili amicitia coniunctum fuisse Sarracenis, et compositionem Christianitati damnosam iniisse cum Soldano, non acquieuit; imo Hospitalariis et Templariis ne eidem adhaererent, aut sibi consilium uel auxilium ferrent dedit districte in mandatis. Quod aguoscens imperator, prius tamen, ut fertur, in Ierusalem coronatus, et ad custodiam templi Domini Sarracenis dimissis , ac cum Soldano usque ad decem annos Christianitati trebis imploratis, reuersus est cum indignatione magna in Appuliam; ubi terram domini Papae et terras ac redditus Tcmpli et Hospitalis, quae erant per totum imperium suum, tyrannice inuasit, et Papae atque cardinalibus et toti clero damna quamplurima irrogauit. Clauus sanctissimus Domini, unus de illis ex quibus corpus Dominicum cruci affixum dicitur extitisse, qui a tempore Karoli Calui, regis Franciae et imperatoris Romani, in ecclesia sancti Dionysii in Francia dono ipsius permanebat, cecidit de uase suo dum daretur gentibus ad osculandum, et sic perditus fuit inter multitudinem osculantium tertio kalendas martii : Sed prima die aprilis sequentis, multis prodentibus miraculis, inuentus, ad praedictam ecclesiam, cum gaudio et magna exultatione, in die sancto Parasceues est allatus. [3, 1233] MCCXXXIII. Apud Beluacum facta est dissensio inter burgenses, minoribus insurgentibus contra maiores, unde plures ex maioribus occisi sunt, plurimi uero de minoribus capti etper diuersa regni Franciae loca carceri mancipati sunt. Et quia Ludouicus rex, tanquam superior, manum ultricem apposuerat, Milo, eiusdem ciuitatis episcopus {et comes}, episcopatum supposuit interdicto. Sed dum Romam pro hac re contra regem proficisceretur, in itinere obiit. Cuius successor Gaufridus eidem causae insistens, dies paucos et afilictione plenos in episcopatu peregit. Cui succedens Robertus, pacem cum rege composuit, et sic ab interdicto diœcesim absoluit. Philippus comes Boloniae, filius Philippi regis Franciae, obiit, et sepultus est in ecclesia sancti Dionysii in Francia. Fratres Praedicatores et Minores, iussu domini Papae per Franciam praedicantes, plures barones et milites ac plebanos, clericos et laicos cruce signantes, in Terrae Sanctae subsidium transmittere parauerunt. Sed tamen, annuente Gregorio papa, per annos quatuor aut quinque passagium distulerunt. [3, 1234] MCCXXXIV. Theobaldus comes Campaniae, defuncto rege Nauarrae eius auunculo, rex Nauarrae efficitur. Ludouicus rex Franciae accepit uxorem Margaretam, filiam comitis Prouinciae, quae coronata fuit Senonis, per manum Galteri Senonensis archiepiscopi, circa dominicam Ascensionem. Apud Constantinopolim defuncto Roberto imperatore, cum Balduinus, puer paruulus, filius Petri imperatoris ex Yole imperatrice {in tanto rerum discrimine} gubernare imperium non sufBceret, milites francigenae et latini, consilio et assensu domini Papae, Iohannem de Bregna, regem Ierusalem, imperatorem ad uitam consecrari procurauerunt ; dantes Martam filiam eius in uxorem Balduino legitimo terrae heredi. {Qui, apud Constantinopolim cum honore susceptus, inimicos imperii quantum potuit debellauit, et Balduinum generum suum fideliter conseruans, fecit eum ad imperii dignitatem sub se cum uxore ad ultimum coronari.} Obiit Garnerus Carnotensis episcopus et sepultus estapud Prulliacum; cui successit Albericus Cornuti. [3, 1235] MCCXXXV. Facta est fames ualde magna in Francia, maxime in Aquitania, ita ut homines herbas campestres sicut animalia comederent. Valebat enim sextarius bladi centum solidos in Pictauia; ibidem uero multi fame perierunt et sacro igne accendebantur. Iohannes de Bregna, quondam rex Ierosolymitanus, Constantinopolis imperator creatus, misit Balduinum generum suum in Franciam auxilium petiturum, et ut comitatum {siue marchionatum} Namurcii {atque castellaniam Curtineti}, quœ sibi obuenire debebat ex decessu comitis Namurcii fratris sui defuncti, reciperet, ope et consilio {sui consanguinei} regis Franciae Ludouici. {Misit etiam cum eodem tres filios suos, Alphonsum, Ioannem, et Ludouicum aetatis paruulos, regem Franciae deprecans Ludouicum, et piam eius matrem Blancham reginam, cuius erant pronepotes, ut eos in clientes habere et recipere dignarentur; quos sanctus rex Ludouicus honorifice postmodum et gratanter suscipiens care dilexit, et eos plurimum exaltauit.} [3, 1236] MCCXXXVI. Vetulus de Montanis rex Harsacidarum misit in Franciam nuntios Harsacidas, praecipiens ut occiderent regem Franciae Ludouicum. Sed dum abirent, Deus cor eius immutauit, eique cogitationes pacis et non occisionis immisit. Unde post primos quantocius alios nuntios misit, mandans regi Ludouico ut se a primis custodiret; propter quod rex ex tunc corpus suum diligentius fecit custodiri per homines clauas cupreas assidue portantes. Primos iterum nuntios alii sollicite quaesierunt, et inuentos ad regem Ludouicum adduxerunt. Quibus uisis rex gaudens utrosque muneribus honorauit, et regi ipsorum, in signum pacis et amicitiae, xenia et dona quamplurima pretiosa delegauit. {Habitabat autem iste rex pessimus et maliuolus in confinio Antiochiae et Damasci, in castris munitissimis super montes. Hic multum eratreueritus a Christianis et Sarracenis principibus propinquis et remotis, propter hoc quod multotiens eos per nuntios suos indifferenter occidere faciebat. Nam quosdam pueros de terra sua praecipiebat in palatiis educari, et ibi addiscebant omnia idiomata , et docebantur dominum suum super omnia timere, eique usque ad mortem obedire, ut sic possent ad paradisi gaudia peruenire. Quisquis in obedientia moriebatur, a gentibus terrae Harsacidarum pro angelo colebatur; et sic regi suo obedienles multos saepe principes occidebant, de morte sua minime metuentes.} [3, 1237] MCCXXXVII. {Multi} barones {et alii de regno} Franciae, qui per praedicationem fratrum Praedicatorum et Minorum crucesignati fuerant, iter Ierosolymitanum arripiunt, habentes Theobaldum regem Nauarrae comitem Campaniae principem exercitus. Cumque essent ultra mare, Petrus comes Britanniae, communi neglecto consilio, iuit ad depraedandam quamdam terram. Quod cum sibi prospere cessisset, Amalricus comes Montisfortis, Henricus comes de Barro et alii famosi milites, inuidia moti, sine communi consilio simile peragere tentauerunt. Cumque per totam noctem equitassent, et mane in locis sabulosis prope Gazam deuenissent, ab illis de Gaza, qui aduentum eorum per exploratores praesenserant, cum essent nimio labore itineris fatigati, capti et interfecti fere omnes fuerunt. Ibidem comes de Barro mortuus, uel captus, nusquam postea repertus est. [3, 1238] MCCXXXVIII. Ludouicus rex Franciae dominum Robertum fratrem suum maiorem natu post ipsum apud Compendium fecit nouum militem; quem paulo ante filiae ducis Brabantiae, Mathildi nomine, legitimo fecerat matrimonio copulari ; et tmic eidem fratri suo ciuitatem Attrebatensem cum tota terra Artesiensi iure hereditario concessit in perpetuum possidendam. Fredericus Romanus imperator mandauit Ludouico regi Franciae ut usque ad Vallem Coloris ueniret cum ipso colloquium habiturus. Sed audiens postea quod rex Franciae duo millia militum bellatorum, cum innumerabili peditum et seruientium multitudine, in suo uellet ducere comitatu, mandauit iterum regi quod nec ad praefixam diem, nec ad locum quem nominauerat adueniret. Sperabat enim regem secum paucos ducere milites; quod et toto animo affectabat, eo quod, ut a pluribus dicebatur, quemadmodum malitiosus et seductor, aliquid in regnum et regem Franciae machinari satagebat. Iohannes Constantinopolis imperator moritur, post quem Balduinus imperat. [3, 1239] MCCXXXIX. Ludouicus rex Franciae fecit sibi coronam spineam sacratissimam, qua Christus filius Dei uoluit in passione sua pro nostris enormitatibus coronari, de Constantinopolitanis partibus Parisius asportari, et a nemore Vicenarum {milliario ab urbe distante} , quinta feria post Assumptionem beatissimae uirginis Mariae, ipsam rex et fratres sui, cum maximo cleri plebisque tripudio, nudis pedibus incedentes, primo usque ad {maiorem} ecclesiam sacratissimae matris Domini Parisius, et inde ad capellam quam dominus rex in sua domo Parisius mirabili et sumptuoso opere construi fecerat, cum hymnis et canticis dulcisonis deportarunt. Non multo post, audiens idem rex deuotissimus quod Iohannes de Bregna, Constantinopolitanus imperator, {multum a suis depressus aduersariis, deficiente pecunia}, quandam summam pecuniae {a Venetis} mutuo sumpserat, et posuerat loco pignoris uexilla Dominicae passionis, scilicet maximam partem sanctae Crucis, et ferrum lanceae qua latus Dominicum perforatum fuit, et spongiam cum qua aceto potatus est; tantas reliquias suis redemptas opibus fecit consimili deuotione Parisius in dicta capella deportari, et honorifice in cassa aurea collocari. Simon de Monteforti, {miles quidam de Gallia strenuissimus}, filius Simonis comitis Montisfortis apud Tholosam ictu lapidis petrariae defuncti,{infensus reginae Franciae matri regis piissimi Ludouici} , transfretauit in Angliam. Quem rex Henricus honorabiliter recipiens, dedit ei in coniugem {sororem suam} unicam cum comitatu Leycestriae. Richardus comes {Cornubiae}, frater regis Angliae Henrici, cum magno exercitu in subsidium Terrae Sanctae superueniens, multum inuenit turbatum Francorum exercitum. Qui Terrae Sanctae ualde compatiens, fecit communes treugas inter Sarracenos et Christianos iniri, et captiuos quos tenebant procurauit fideliter liberari. Amalricus comes Montisfortis, de carcere Sarracenorum liberatus, in reditu suodum Romam uenissel, ibidem defunctus est, et in basilica sancti Petri uenerabiliter sepelitur; cui in comitatu suo successit Iobannes filius eius. [3, 1240] MCCXL. Fredericus imperator Romanus, contra Romanam ecclesiam acrius solito insurgens, Romipetis insidiatur; propter quod Iacobus Praenestinus episcopus, a domino Papa causa subsidii latenter in Franciam missus, dum reuerteretur peracto negotio, ab imperatore capitur. Sed et dominus Otho cardinalis iam pridem a domino Papa in Angliam missus, eodem tempore rediens, ab imperatore detinetur. Et dum Papa propter hoc apud Romam concilium episcoporum uocare nititur, multi de regno Franciae et aliis terris iter aggressi similiter capiuntur. Praelatis itaque captis et incarceratis, multis tribulationibus undique pressas uiam uniuersae carnis ingressus est papa Gregorius, cui successit Cœlestinus quartus ; sed soluens debitum humanae conditionis, ecclesiam Dei sanctam ultra decem et septem dies non ualuit regere, idcirco quod morte prohibitus est permanere. Post cuius obitum sedes Romana, orbata suo antistite, per uiginti et duos menses uacauit. Apud Cremonam facta est tempestas maxima, ceciditque lapis grandinis in monasterio sancti Gabrielis, in quo erat crux et imago Saluatoris expressa; desuper litteris aureis scriptum : Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum. Qui lapis, dum de aqua in aquam liquefieret, monachi illius ecclesiae de illa aqua inunxerunt oculos cuiusdam fratris caecutientis commonachi ipsorum, et statim clare uidit. Ludouicus rex Franciae, uidens ecclesiam Dei omni humano auxilio destitutam, compatiensque praelatis regni, diuersis Frederici imperatoris Romani carceribus mancipatis, mandauit eidem imperatori supplicando quatinus praelatos regni sui liberaret. Sed primo non acquiescens, {mandauit regi quod non miraretur si Caesar in angusto eos tenebat qui ad Caesaris angustias trahebantur. Quod audiens}, mandauit ei rex rursum quod non traheret locum a potentia, quia regnum Franciae non erat adeo debilitatum ut se permitteret eius calcaribus perurgeri. Cuius mandatum imperator intelligens, omnes, licet inuitus, liberauit, regem Franciae offendere pertimescens. [3, 1241] MCCXLI. Ludouicus rex Franciae Alphonsum fratrem suum apud Salmurum fecit nouum militem, et eidem, quem paucis diebus ante transactis filiae comitis Tholosae Iohannae lege maritali fecerat solemniter sociari, concessit terram Aluerniae, Pictauiae et terras Albigensium perpetuo possidendas. Praecepit autem ibidem rex Hugoni Marchiae comiti, ut homagium pro terra suaquam habebat in Pictauia, sicut debebat, faceret fratri suo comiti Pictauensi; quod ille uento superbiae inflatus renuit se facturum. Unde rex iratus uehementer, quia paratus non erat ad eum debellandum, cum indignatione maxima Parisius remeauit. [3, 1242] MCCXLII. Ludouicus rex Franciae, non immemor superbiae et exosae praesumptionis Hugonis comitis Marchiae, cum magna multitudinearmatorum terram illius introiuit, et primo castrum quod Mosteriolum in Gastina dicitur, et turrim Birugiae cum duobus castellis Gaufridi de Lisegnio {Vouento et Fontenaio fortissimis}, qui in auxilium comitis Marchiae erat, cepit ac dirui quaedam fecit. Deinde Xanctonas adiens, {ibidem cum Henrico Anglicorum rege et Hugone comite Marchiae praedicto, qui ipsum regem Henricum.... cum magna multitudine Anglicorum fecerat transfretare, conflictum habuit ante urbem, et eos fortiter debellans, multis captis et retentis}, regem Henricum, cum Richardo fratre suo, exinde turpiter fugere compulit, et comitem Marchiae, cum uxore sua quae erat mater regis Angliae et filiis, ac totum Marchiae comitatum in deditionem accepit. {Rex autem Angliae, Garumnam transiens, apud Blauiam se recepit, et ciues Xanctonenses in crastino fugam regis et comitis perpendentes, urbem regi Franciae reddiderunt. Ad quem locum supplex ueniens cum uxore et filiis comes Marchiae, quidquid deliquerat in regem Franciae emendauit, et quod rex super ipsum ceperat quittauit comiti Pictauensi, et eidem tam ipse quam alii eiusdem comitis adiutores se facturos homagium iurauerunt; et rex Angliae multum timens, missis regi Franciae nuntiis, uix quinquennes inducias potuit impetrare : etita deinceps dispositione diuina sic factum est, quod barones Franciae contra regem suum christum Domini nihil facere attentarent, uidentes manifestissime cum illo Dominicam manum esse.} Tartari uastata Georgia, India, Armenia maiori, omnes simul congregati, Arsarom primam Turquiae ciuitatem uastauerunt, et usque ad Fenestre) et Iconium regiam ciuitatem sibi Turcos et Turquiam subiecerunt. Per unum etiam de principibus suis nomine Batho uastauerunt Poloniam et Hungariam, ac iuxta mare Ponticum , Russiam et Gazariam cum aliis triginta regnis, et usque ad fines Germaniae peruenerunt. Cum uero in Hungariam transire timerent, daemonibus immolantes tale accepere responsum : Ite securi quia spiritus discordiae et incredulitatis uos praecedent, quibus turbati Hungari uobis non praeualebunt. Sicque factum est : ante enim introitum ipsorum, rex, principes, clerus et populus inuicem dissidebant, et ideo noluerunt {ad praelium} se parare; unde pauore concussi, hinc inde fugientes, multa millia occisa sunt. [3, 1243] MCCXLIII. Post biennem sedis Romanae uacationem, electus est in papam cardinalis Senebaldus natione Ianuensis, et, mutato nomine, uocatus est Innocentius huius nominis papa quartus. Ludouicus primogenitus filiorum regis Franciae Ludouici nascitur. Obiit Galterus Cornuti Senonensis archiepiscopus, cui successit Ægidius Cornuti, ipsius frater. Odo Clementis, abbas sancti Dionysii in Francia, factus est archiepiscopus Rothomagensis ; abbasque Clugniaci factus est episcopus Lingonensis. Iuhellus quoque, prius Turonensis archiepiscopus, Remensis archiepiscopus creatus est. Obiit Albericus Cornuti Carnotensis episcopus, cui sucessit Henri cus de Gresseio, archidiaconus Blesensis. [3, 1244] MCCXLIV. Innocentius papa, circa festum sancti Andreae apostoli, uenit apud Lugdunum Galliae urbem, ut ibi concilium conuocaret. Ludouicus rex Franciae, circa festum sanctae Luciae uirginis, apud Pontisaram existens, grauiter aegrotauit, et sic in illa infirmitate anima eius abrepta est a corporis sensibus, quod a multis gestimaretur esse mortuus. Ut autem ab illa extasi ad seipsum rediit, crucem protinus transmarinam instanter petiit et accepit; cuius in breui postea sanitas subsecuta, Francorum corda multiplici laetitia adimpleuit. Quidam infideles qui Grossoini uocabantur, a soldano Babyloniae domino Aegypti inuitati atque conducti, in regnum Ierosolymitanum uenientes et Christianos debellantes, ante Gazam maximam eorum multitudinem, Domino permittente, prostrauerunt; in quo bello non solum Templi militia, uerum etiam Hospitalis potentumque et nobilium Terrae Sanctae cecidit non modica multitudo. Deinde Ierusalem inuadentes, sepulcrum Domini gloriosum destruxerunt, et intra atque extra sanctam ciuitatem Christianos quamplurimos occiderunt. [3, 1245] MCCXLV. In festo apostolorum Philippi et Iacobi, prima die maii, natus fuit Philippus Ludouici regis Franciae filius. Innocentius papa circa festum apostolorum Petri et Pauli apud Lugdunum concilium celebrauit, in quo, diligenti deliberatione praehabita cum praelatis ibidem congregatis super nefandis Frederici imperatoris Romani excessibus, ipsum omni dignitate indignum denuntiauit, et sententiando priuauit, omnesque qui eidem Frederico iuramento fidelitatis aut confœderationis erant adstricti, a iuramento huiusmodi absoluit, et illis ad quos in eodem imperio regis uel imperatoris Romanorum spectabat electio, eligendi liberam annuit potestatem. Post concilium Lugdunense, mense augusti, destinauit papa Innocentais magistrum Odonem de Castro Radulphi, episcopum Tusculanum, sedis apostolicae legatum in Franciam, ut de regno Franciae praelatos et barones {atque populum} exhortatione sua ad crucis signum recipiendum animaret, et ad transfretandum cum rege Franciae Ludouico, qui crucesignatus erat ad succursum Terrae Sanctae, eorum animos praepararet. {In isto concilio conquesti sunt curati de Cisterciensibus, eo quod totum acquirerent, ut dicebant, et inde decimas non soluebant, propter priuilegia quae habebant : ideoque statutum fuit, ut de terris usque ad praesens concilium acquisitis immunes a decimis existerent, et de acquirendis in posterum decimas soluere tenerentur : exceptis noualibusiam acquisitis, et in posterum acquirendis, de quibus decimas non persoluent.} Landegrauius dux Thuringiae, auctoritate et assensu Innocentii papae, rex Alemanniae elegitur, et praedicatur crux hominibus circa fines Hanoniae et Flandriae, auctoritate praedicti papae, ut irent in auxilium landegrauii contra {Henricum}, filium Frederici imperatoris {depositi, qui uices patris per Alemanniam defendere nitebatur.} Ludouicus rex Franciae Innocentium papam apud Lugdunum uisitauit, et in reditu suo filiam comitis Prouinciae, sororem uxoris suae Margaretae reginae iuniorem, fratri suo Karolo desponsare fecit. [3, 1246] MCCXLVI. Turci et Armenii fecerunt confœderationem cum Tartaris, spondentes eisdem magnam summam pecuniae cum ingenti copia pannorum sericorum annuatim reddere pro tributo. In die sancto Pentecostes, Ludouicus rex Franciae Karolum fratrem suum apud Meledunum super Sequanam nouum fecit militera, et eidem comitatum Andegauiae largitus est. Innocentius papa, {adhuc in regno Franciae commorans}, misit in Italiam quemdam cardinalem legatum, ut contra Fredericum imperatorem depositum spiritualiter et temporaliter dimicaret. [3, 1247] MCCXLVII. Apud lconium Turquiae ciuitatem, cum quidam ioculator luderet cum quodam urso in loco communi, ursus, leuato crure, super crucem quae ibi prope ipsum sculpta erat {in quodam pariete} minxit, sed statim uidentibus omnibus ibidem expirauit. Cumque christiani qui ibidem morabantur, super id quod acciderat Deum benedicerent atque laudarent, quidam sarracenus indignatus est ualde, quod ibi super miraculo facto Christum attollebant. Ideo ibidem accedens cum impetu, tanquam in contemptum ipsius crucis et Christianorum, crucem percussit cum manu. Sed statim brachium eius cum tota manu qua illam percusserat totaliter exaruit. Iterumque sarracenus alius prope ibi ebrietati uacans intaberna, dum audiret illam admirationem et {super eo} Christianorum laudem, continuo quasi amens et ista uilipendens, a potatione surrexit, atque in contemptum Christianitatis super crucem mingere uolens, morte subitanea percussus interiit. Sanctus Ethmundus Cantuariensis archiepiscopus , cuius sacri corporis gleba in Pontiniacensi monasterio requieuerat, de terra esteleuatus, et auctoritate apostolica prius canonizatus, catalogo sanctorum est deputatus. Landegrauius rex Alemanniae moritur cui successit {Wilquinus qui et} Guillermus comes Hollandiae. [3, 1248] MCCXLVIII. Ludouicus rex Franciae inter Pentecostem et festum sancti Iohannis iter transmarinum arripiens et transiensper Burgundiam, apud Lugdunum secundo uisitauit papam Innocentium et fratres ibidem commorantes. Deinde ueniens, {secundum Rhodanum}, ad Rocham quae dicitur Donglui, quia dominus illius castri a transeuntibus per Rhodanum exactiones illicitas extorquebat, et eos bonis omnibus indebite spoliabat, illam obsidens, satis cito in deditionem accepit et in parte destruxit. Postea cautione accepta a domino illius loci quod de caetero ab iniuriiset exactionibus illicitis abstineret, illam eidem restituit, et ad portum Aquarum Mortuarum perueniens, die martis in crastino sancti Bartholomaei apostoli, nauem cum suis intrauit. Comitissa Attrebatensis, filia ducis Brebantiae, cum esset praegnans, de portu Aquarum Mortuarum in Franciam rediit, ibique usque ad transitum comitis Pictauensis Alphonsi, qui cum regina Blancha matre sua ad regni Franciae custodiam relictus fuerat, expectauit. Ludouicus rex Franciae, in Cypro terram capiens, de consilio baronum suorum ibidem hiemauit. Rex Cypri et fere omnes illius terrae nobiles, exemplo Francorum animati, crucis signaculum assumpserunt. Soldanus Babyloniae, qui uersus partes Damasci in terram Christianorum uenire parauerat, auditis de regis Franciae aduentu {in Cypro} rumoribus, iter propositum reuocauit. Erant quoque inimicitiae inter praedictum soldanum et illum qui fuit soldanus Damasci ac Halapines. Obierunt de peregrinis regni Franciae in Cypro Robertus episcopus Beluacensis, Ioannes comes Montisfortis, comes Vindocinensis, Guillelmus de Melloto et Guillermus de Barris probi milites, dominus Herchembaudus de Borbonio, comes Drocarum et alii quamplures milites usque ad ducentos quadraginta. [3, 1249] MCCXLIX. Ludouicus rex Franciae de Cypro ubi hiemauerat, cum peregrinorum multitudine infinita, circa Ascensionem Domini recedens, apud Damietam {primam Ægypti ciuitatem} applicuit. Sed cum uasella nostrorum usque ad terram siccam attingere non possent propter maris planiciem, Franci, relictis uasellis suis, contra Sarracenos, qui littus obseruantes nitebantur eis defendere terram, saliendo, in mare cum armis suis usque ad genua se miserunt, uiriliterque in Sarracenos impetum facientes, terram, hostibus repulsis et pluribus interfectis, occupauerunt. Deinde uero galeœ ipsorum os fluuii Nili occupantes, fugientibus Sarracenorum galeis littus ac portum accipientes, ipsa die qua uenerant in littore sua tentoria posuerunt. Quod percipientes de Damieta Sarraceni, mox subito diuina uirtute perterriti, illa nocte populus, et die crastino magnates de urbe exeuntes in fugam conuersi sunt, prius igne posito circumquaque. Quo statim a nostris percepto, commoto exercitu simul concurrentes, ciuitatem intrauerunt et in ea, amoto igne, regis Franciae garnisionem posuerunt. Deinde, mundata ciuitate, Ludouicus rex Franciae, rex Cypri et barones totius exercitus Christianorum, legatus et patriarcha Ierosolymitanus, cum clero uniuerso, nudis pedibus eam processionaliter intrauerunt, mahomeriam reconciliaueruntquae dudum, in altera eiusdem urbis captione, beatae Mariae semperuirgini fuerat ecclesia consecrata; {deinde redditis inibi de impensis beneficiis gratiarum actionibus Deoaltissimo, celebrata fuitmissa solemniter in honore beatae Mariae genitricis Domini alegato.} Sic ergo diuinitus capta Damieta octaua die post Trinitatem (2), rex Franciae et totus exercitus christianus ibidem tota aestate usque ad decrescentiam Nili fluminis perstiterunt, timentes ne in eius crescentia damnum incurrerent, sicut alias tempore Iohannis regis Ierusalem Christianis legitur aduenisse. Alphonsus comes Pictauensis, frater Ludouici regis Franciae , qui ad regni custodiam, cum matre sua domina Blancha regina, relictus fuerat, eidem dominae mal ri sua; dimissa regni custodia, cum uxore fratris sui Roberti Attrebatensis comitis iter transmarinum arripuit, et diedominica ante festum apostolorum Simonis et Iudae apud Damietam applicuit. Ludouicus rex Franciae, Damieta uictualibus et gente munita, uicesima die nouembrisde urbe cum exercitu recedens, processit aduersus Sarracenos qui apud Massoram iu magnum exercitum fuerant congregati. Cum igitur {ibidem} tota hieme nostri cum Sarracenis bene et uiriliter decertassent, quamplurimos ex ipsis occidentes et eisdem damna non modica inferentes, tandem, dum una die inconsulte et inordinate contra cos processissent, Sarraceni, resumptis uiribus, nostros undique circumuallantes, non modicam stragem ex ipsis fecerunt. Ibi namque Robertus comes Attrebati, frater Ludouici regis Franciae, alios praeueniens, ut uidit uillam {Massorae} apertam, se infra eam impetuose et minus caute quam decebat ingerens, inter manus hostium incidens, temporaliter est amissus. [3, 1250] MCCL. Rege Franciae cum exercitu christiano apud Massoram Sarracenos expugnante, nostris, occulto Dei iudicio, omnia successerunt in contrarium. Nam peste diuersarum aegritudinum et etiam mortalitatis generalis tam in hominibus quam in equis ita aillicti sunt, ut in exercitu eorum uix aliqui essent qui mortuos suos uel aegrotantes ad mortem non plangerent. Unde pro magna parte diminutus fuit christianus exercitus atque consumptus. Tantus etiam erat defectus uictualium, quod quamplures inedia denciebant et fame; non enim ad exercitum uasella naualia de Damieta transire poterant, propter Sarracenorum galeas quae in flumine fuerant collocatae. His igitur incommodis nostros arctatos, ineuitabilis necessitas illos induxit a loco recedere, et ad partes Damietae redire, si Dominus prouidisset. At uero dum quinta die aprilis essent in itinere reuertendi, Sarraceni istud percipientes mox cum infinita multitudine armatorum eos uiriliter sunt aggressi. Accidit quoque permissione diuina, peccatis fortasse aliquorum exigentibus, utrex Franciae Ludouicus, cum duobus fratribus Alphonso Pictauensi et Karolo Andegauensi comitibus, ac caeteris qui cum eis redibant, in manus Sarracenorum inciderent; et capti sunt. Itaque per terram nemo penitus euasit praeter pauci, legatus et quidam alii, qui paulo ante recesserant ab exercitu christiano; maior etiam parsquaereuertebatur per fluuium, similiter fuit capta uel interfecta. {Eodem tempore regina Franciae Margareta enixa est puerum Iohannem nomine apud Damietam; quem Tristan cognominari fecit, propter tristitiam quam de captione uiri sui et fratrum eius habuit, atque de infortunio populi christiani.} Fredericus {Romanorum imperator depositus} Henricum filium suum primogenitum, quem {pridem} regem Alemanniae coronari fecerat, accusatum sibi de rebcllione captum in Appuliam ducens, squalore carceris sufïbcauit; et post, cum inter ciuitates Lombardiae Parmam, tanquam sibi magis exosam, forti manu obsideret, a legato domini Papae et a Parmensibus deuictus, amissis thesauris et aliis rebus suis, in Appuliam rediit, urbi graui infirmitate correptus diem clausit extremum. Post cuius mortem Corrardus eiusdem filius ex filia Iohannis de Bregna quondam regis Ierusalem, cœpit in regno Siciliae et Appulia fortiter dominari. Innocentius papa, audita morte Frederici imperatoris depositi, de Lugduno Galliae recedens, profectus est in Italiam apud Assisiam, et ibidem longo tempore moratus est. Soldanus Babyloniae {Melech Heluahenni, ultimus de genere Salahadini,} qui regem Franciae Ludouicum tenebat captiuatum, a suis interfectus est; et rex Ludouicus, pretio dato, reddita Sarracenis Dam ieta, cum fratribus suis et caeteris captis christianis liberatus est. Porro post liberationem suam, mittens duos fratres suos in Franciam Karolum et Alphonsum {ad consolandam matrem suam} , ipse rex piissimus transfretauit in Accon, et Caesaream Ioppen et Sydonem firmauit muris, et infortiauit Accon, et captiuos multos redemit, et, per spatium quatuor annorum uel quinque in Terra Sancta moratus, multa bona ibidem operatus est. [3, 1251] MCCLI. Mirabile prodigium et nouitas inaudita in regoo Francis accidit. Nam quidam latronum principes ad seducendum simplices et disseminandum crucem in populo, falsis adinuentionibus fingebant se uisionem angelorum uidisse, et beatam Mariam uirginem apparuisse, et praecepisse ut cruces assumerent, et de pastoribus et simplicioribus populi quos elegerat Dominus, quasi eiercitum congregarent ad subueniendum Terrae Sanctae, et régi Franciae illis in partibus succurrendum; et huinsmodi uisionis tenorem in baneriis, quas ante se deferri faciebant, cslatis imaginibus depingebant. Qui primo per Flandriam et Picardiam transeuntes, per uillas et campos deceptiuis exbortationibus pastorre et simpliciores populi, quasi ferrum adamas, attrahebant. Qui cum peruenissent in Franciam, in tanta numerositate iam creuerunt, quod sub millenariis et centenariis constituti quasi exercitus procedebànt, et cum per campestria loca pertransirent iuxta caulas et greges ouium, pastores, relictis gregibus et inconsultis parentibus, nescio quibus debacchationibus agitati, se cum illis in facinus inuoluebant; et cum pastores et simplices, licet non secundum scientiam, bona intentione hoc facerent, erant tamen inter eos latrones ethomicidae quamplurimi arcani sceleris conseil, quorum consilio magistrorum phalanx regebatur. Qui cum per uillas et ciuitates transitum facerent, erectis in altum appasntis et securibus aliisque armorum utensilibus, ita terribiles populo se reddebant, quod uix aliquis erat de iudiciaria potestate qui non in aliquo eisdem contradicere formidaret; ipsique in tantam errorem déciderent, quod desponsalia faciebant, cruces dabant et etiam de peccatis, nt dicitur, facie tenus absoluebant; et quod deterius erat, ita communem popalum secum in errorem inuoluerant, quod aifirmabant plurimi, et alii credebant, quod cibaria et uina coram eis apposita non deficerent propter eorum comestionem, sed potius augmentant recipere uidebantur. Clerus autem cum audiuit populum in tantum errorem incidisse, condoluit : et quoniam eiusmodi errori contradicere uoluit, pastoribos et populis exosus efficitur; et tam iniquo odio hoc oderunt, quod plures eorum in campis repertos occidentes, martyres ut credimus effecerunt. Regina uero Blancha, quae sola regnum Franciae mira sagacitate tunc regebat, forte non suo errore eos sic incedere tolerabat, sed quia filio suo sancto regi Ludouico et Terra Sanctae per eos sperabat adiutorium peruenire. Cum autem transissent urbem Parisius, putauerunt se ab omnibus periculis euasisse, iactantes se quod boni essent homines, et hoc per rationem arguebant; quia cum fuissent Parisius, ubi est fons totius sapientiae, nunquam fuerat eis in aliquo contradictum. Tunc errores suos cœperunt uehementer augmentare, et ad furta et rapinas studiosius intendere. Qui cum Aurelianis peruenissent, cum clericis Uniuersitatis praelia commiserunt, plurimos eorum occidentes; sed de illis plurimi consimiliter occisi sunt. Dux autem eorum, quem Magistrum de Hungaria nominabant, dum de Aurelianis Bitoris cum eis peruenisset, synagogas Iudaeorum intrans, libros eorum destruxit et eos bonis omnibus indebite spoliauit. Sed dum recessisset ab urbe cum populo, Bitaricenses eos cum armis insequentes, Magistrum cum pluribus occiderunt; post quorum casum, alii in diuersis locis dispersi, propter maleficia sua interfecti uel suspensi fuerunt ; ceteri quasi fumus euanuerunt. [3, 1252] MCCLII. In Dacia, Henricus rex Dacorum inclytus, ab Abel fratre suo iuniori, ut regnaret pro eo, in mari suffocatur ; sed parum honoris et commodi propter hoc est assecutus, nam sequenti anno regni sui, cum Frisones subiugare uoluisset, a Frisonibus est interemptus. Innocentius papa constituit ut omnes cardinales Romaine curiae portent in capite capellum rubeum dum equitant, ut discernantur et cognoscantur ab aliis secum equitantibus; per hoc innuens quod in persecutione fidei et iusticiae, Romana ecclesia, quae caput omnium aliarum est, prae caeteris caput debet opponere, si necesse fuerit, cruentandum. {Alphonsus et Karolus, sancti Ludouici regis Franciae fratres, de transmarinis partibus in Franciam redierunt.} Orta est turbatio Parisius inter clericos et religiosos ibidem studentes, propter quemdam librum quem magister Guillermus de Sancto-Amore canonicus Beluacensis composuerat, intitulatum De periculis mundi ; sed ipso magistro {propter hoc} ad curiam Romanam accedente, discordia per dominum papam Innocentium pacificata est. {Eodem tempore abbas sancti Dionysii in Francia Guillermus misit per duos eiusdem loci monachos sancto regi Franciae Ludouico, in transmarinis partibus commoranti, nauem pannis uarii coloris ad uestiendum aptis, caseis et uolatilibus oneratam. Quos rex sanctus tauquam patroni sui sancti Dionysii nuntios speciali laetitia suscipiens, tanto itinere fatigatos diu secum retinuit, oblatis multis muneribus, si recipere uolui8sent. Qui cum eius licentia postmodum recedentes ab eo, sani et incolumes, post grauia maris pecicula, ad propria remearunt.} [3, 1253] MCCLIII. Neapolis ciuitas {Appuliae}, quae per biennium passa fuerat insultus Manfredi principis Tarentini , filii Frederici imperatoris Romani dampnati ex quadam concubina, a Corrardo, filio dicti Frederici legitimo, obsidetur. Qui cum eam quinque mensibus obsedisset et ipsam per pactum recepisset,omnes muros ciuitatis et meliores domos ciuium lunditus euertit; et idem postea de Capua et Aquino fecit similiter. Qui cum patris uestigia in persecutione Ecclesiae sequeretur, iusto Dei iudicio percussus interiit, relicto unico filio paruulo nomine Corradino. egina Franciae Blancha mater regis Ludouici obiit, et apud Malam Dumum iuxta Pontisaram, in abbatia monialium {feminarum ordinis Cisterciensis} quam ipsa, assensu filii sui Ludouici regis, fundauerat, sepelitur. {Tunc ergo, quia rex sanctus Ludouicus aberat, fratres eius Alphonsus et Karolus comites, regni custodiam habuerunt; nondum enim Ludouicus et Philippus, filii sancti regis, aetatem attigerant ut possent uel scirent ad fortia ponere manus suas}. Innocentius papa, audita morte Corrardi filii Frederici imperatoris Romani depositi, regnum Siciliae, de consilio sapientum et procerum regni, intrauit, et peruenit Neapolim in Appulia. Quidem Turcus faclus est soldanus Babyloniae et uocatus Melec El Mehem. Manfredus princeps Tarentinus regnum Siciliae usurpat. [3, 1254] MCCLIV. Innocentius papa, dum praepararet exercitum contra Manfredum principem Tarentinum, filium Frederici imperatoris Romani ex quadam concubina, qui regnum Siciliae usurpauerat sub protectione tutoria Corradini nepotis sui, filii Corrardi nuper defuncti, apud Neapolim diem clausit extremum; cui successit Alexander quartus, natione Campanus. Ludouicus rex Franciae de transmarinis partibus in Franciam est reuersus. Corradinus filius Corrardi ex fllia ducis Baioriae, metuens tyrannidem Manfredi patrui sui, latenter fugiit in Baioriam. {Ioannes filius comitissae Flandrensis et Hanoniae Margaretae primogenitus ex Bucardo domino de Auenis, contra matrem insurgens uoluit eidem matri suae ui sua praeripere, qui eam iure hereditario contingebat, Hanoniae comitatum. Qnare mater indignata Karolum comitem Andegauensem, fratrem sancti regis Franciae Ludouici, in suum adiutorium inuocauit, et eidem in contomptum filii dictum comitatum tribuit et concessit. Qui accepto taliter comitissae dono, statim apud Valentianas, castrum fortissimum, caput totius Hanoniae comitatus, garnisionem magnam militum cum Hugone de Bauceio milite strenuissimo destinauit, qui contra uoluntatem uillae burgensium, qui sibi erant contrarii, portarum aditus et castri munitionem saisierunt. Postea uero Karolus, collecto de Francia ingenti exercitu, qui ad quinquaginta millia poterat aestimari, comitatum Hanoniae potenter intrauit, et multas munitiones et uillas ui uel deditione recipiens, ad castrum quod Mons in Hanonia nominatur perueniens, illud obsedit. Interim autem Iohannes filius comitissae non quiescens, Wiliquinum de Hollandia regem Romanorum, et multos nobiles de Brabanto et Alemannia ex parte patrisdesuo genere procreatos, ante Valentianas in magna multitudine gentis etpotentia congregauit. Quos Hugo de Bauceio gentis Karoli capitaneus, Petrus de Blemu et quidam alii de uilla conspicientes, ausu temerario de castro portis apertis contra eos exierunt, cupientes animositatem Theutonum experiri; et conflictu inito ante fores, cum uiderent sibi periculum imminere, intra uillam sese cum impetu retraxerunt. Quos persequens quidam miles strenuus de hostili exercitu nomine Stradiot, castrum cum illis, nescio cuius uexillum alte ihtonans, est ingressus; sed portis lapsatis interius est relent us. Huiusmodi uero Karolus rumores audiens, et timens Valentiani castri burgensium proditionem contra suos, mox uirum in armis strenuum Ludouicum comitem Vindocinensem, cum quibusdam aliis illuc in gentis suae adiutorium destinauit. Qui cum Valentianas appropinquare cœpissent, bannerias suas deplicare fecerunt, ut sui de uilla uisis armorum signaculis portas aperirent, et hostilis exercitus qui ex parte alia ultra Scaldum fluuium residebat, de ipsorum aduentu forsitan terreretur. Videns autem Wiliquinus rex quod suo exercitui cibos diu ministrare non posset, uersus Karolum cum gentesua, qui Montem obsederat, se retraxit; et quia cibis sibi et genti suaedeficientibus atque sumptibus, aut statim pugnare aut cito recedere oportebat, diem pugnae Karolo nuntiauit. Ille autem quantum in se erat istud desiderans, sed aliquos barones de Francia secum habens, ut erat comes Blesensis, comes sancti Pauli et dominus de Cociaco de Ioannis sanguine procreatos , qui certamen fieri minime permittebant, treugis acceptis, et rebus in tali statu remanentibus, Karolus in Franciam se recepit. Sed eodem tempore de transmarinis partibus reuersus in Franciam sauctus rex Ludouicus, pacis et concordiae filius, pacem postmodum composuit inter ipsos.} Hulaon princeps Tartarorum potentissimus cepit ciuitatem Sarracenorum Baldac, quae olim dicta fuit Susis, ubi erat sedes caliphae, et ipsum calipham fame mori fecit. Qui dum ualde esuriret, fecit ante illum byzanteos aureos, quoniam multum nimis aurum dilexerat, ponere, dicens : « Comede hunc cibum quem tantum dilexisti. » [3, 1255] MCCLV. {Williquinus, qui et} Guillermus, rex Alemanniae a Frisonibus est interfectus. Post quem electores in duo se diuidentes, elegerunt quidam regem Hispaniae, alii Richardum comitem Cornubiae, fratrem Henrici regis Angliae; sed tandem Richardus apud Aquisgranum {ope suae pecuniae} coronatur. Taurinenses, de consilio Astensium, ceperunt dominum suum Thomam comitem Sabaudiae. Quod ecclesia Romana grauiter ferens, eo quod ex clono Guillermi regis Romanorum et Ecclesiae ipsam urbem Taurinensem receperat, ipsos Taurinenses et Astenses excommunicauit, ac ipsos et eorum bona per regem Franciae Ludouicum capi in toto regno Franciae procurauit. Dicta uero ciuitas Taurinensis a Bonefacio electo Lugduni et a domino Petro de Sabaudia fratribus dicti Thomae obsessa fuit, non tamen capta. Branchaleon de Bononia, urbis Romae senator, pacis et iusticiae cultor precipitas, de consilio quorumdam cardinalium et nobilium Romanorum, orta dissensione, obsessus fuit in Capitolio. Qui cum sededisset, populus posuit eum in custodia apud Septem Soles; sed tandem traditus nobilibus, in quodam castro fuit incarccratus et male tractatus; et nisi habuisset obsides Romanorum Bononiae, Romani eum occidissent, eo quod in exercitio iustitiae et in refrenatione rapinarum eisdem non pepercisset. Bononienses uero, licet interdicti a domino Papa fuissent, tamen ntsi ciuem suum rehaberent, obsides Romanorum reddere noluerunt. Comes Flandrensis et frater suus, quos comitissa Flandrensis Margareta susceperat a domino Guillermo de Dompna Petra, fratre domini Herchambaudi de Borbonio, et dominas Herardus de Valerico ac quamplures alii, qui incaute transierant in Hollandiam, a Florentio comite Hollandiae, fratre Guillermi regis Romanorum a Frisonibus interfecti, capti fuerunt. Florentius enim iuuabat et l'eceptabat Iohannem et Balduinum de Auenis, filios eiusdem comitissae de Buchardo de Auenis, fratre comitis de Auenis, qui dictam comitissam desponsauerat cum esset subdiaconus, ut dicebatur, cui dicta comitissa iuuenis et puella tradita fuerat custodienda. Quod agnoscens dicta comitissa, in odium filiorum suorum Iohannis et Balduini dedit Karolo Andegauensi comiti, fratri Ludouici regis Franciae, Valentinianas cum comitatu Hanoniae. [3, 1256] MCCLVI. Discordia quae fuerat inter fratres Praedicatores et Minores ac alios religiosos Parisius studentes ex una parte, et magistrum Guillermum de Sancto-Amore ex alia, super librum quem Depericulis mundi intitulatum composuerat, recidiuauit. Propter quam discordiam sedandam et pacificandam, misit rex Franciae Ludouicus ad curiam Romanam duos clericos, ut per dominum papam {Alexandrum} debitum finem sortiretur. Tandem multis hinc indepropositis, damnatus est et combustus coram Papa, apud Anagniam in ecclesia cathedrali, liber a praedicto magistro Guillermo editus, non propter haeresim, ut quidam dicunt, quam contineret, sed quia contra praefatos religiosos uidebatur seditionem et scandalum excitare. Comes Flandriae et frater suus, {atque omnes de Flandria} quos Florentius comes Hollandiae in prisione tenebat, auxilio Karoli comitis Andegauensis liberati fuerunt. Dictus uero Florentius {ex condicto} sororem dicti comitis Flandriae debuit ducere in uxorem et, ad preces Ludouici regis Franciae, Karolus frater eius, comes Andegauis, recepta magna pecunia, quitauit Yalentinianas et comifatum Hanoniae; actumque fuit inter fratres praedictos, filios comitissae Flandriae, quod post mortem comitissae, comitatus Hanoniae ad fratres de Auenis adueniret, et comitatus Flandriae cum aliis terris heredibus domini Guillermi de Dompna Petra remanerent. Mense septembri fuit terrae motus in urbe Roma et apud Anagniam ita magnus, quod Romae, campana sancti Siluestri de Capite per se pulsauerit. [3, 1257] MCCLVII. Soldanus Babyloniae Melec El Mehem, de genere Turcorum, cum regnasset quinque annis, ab uxore sua in balneo sufïbcatus est ; cui successit filius eius Melec Emensor. Qui cum regnasset anno uno, ab uno de amirallis suis, qui uocabatur Seffedis Cotos, eiectus de regno est; et usurpans amiral lus regnum, soldanus Cactus est, uocatusque Melec El Naec. {Cum Karolus comes Andegauiae comitatum Prouinciae, qui uxorem eius iure hereditario contingebat, libere suscepisset, Marsilia ciuitas opulenta, quae de iure sub dominio comitum Prouinciae solet esse, a fide Karoli desciuit. Propter quod Karolus, aduersus Marsilienses insurgens uiriliter, eorum insolentiam in breui repressit et, Francorum fretus auxilio, superbiam castigauit} Branchaleo de Bononia iterum electus in senatorem urbis Romae, cum Romam uenisset, lurres urbis deiiciens praeter turriui comitis Neapolionis, plures nobiles fauentes Ecclesiae captiuauit. Henricus Senonensis archiepiscopus obiit circa festum sancti Lucae euangelistae. [3, 1258] MCCLVIII. Henricus comes de Lucebourg tenuit obsessum castrum Namurciae, uilla iuuante eumdem, imperatrice Constantinopolitana solum superius fortalicium obtinente et defendente, non tamen ibidem inclusa. Ad cuius auxilium comi tissa Flandriae et comes Augi, ac alii {duo eiusdem} imperatricis fratres {Iohannes et Ludouicus}, cum multis Francorum militibus, uenientes, parum profecerunt; {unde oportuit illam recedere usque ad tempus magis postea oportunum}. Guillermus de Bussiis Aurelianensis, et Guillelmus Hollandi Cenomanensis episcopi obierunt. Tanta fuit inundatio pluuiarum in plerisque locis mense septembri, quod segetes in campis et grangiis germinauerunt, et racemi in uineis ad debitam maturitatem non potuerunt peruenire; fueruntque postea uina adeo uiridia, ut cum remorsu et uultus impatientia biberentur. [3, 1259] MCCLIX. {In episcopatu Parisiensi} fundatum est cœnobium sororum Minorum iuxta Sanctum-Clodoaldum super Secanam, a religiosa et illustri domina Yzabelli, sorore Ludouici regis Francorum, ipso rege eidem monasterio redditus et possessiones congruas assignante. {Quae Yzabellis habitum sororum ibidem suscipiens, religiose uiuendo uitain suam fine laudabili terminauit.} Manfredus princeps Tarentinus, filius quondam Frederici imperatoris Romani dampnati, morte Corradini nepotis sui conficta, fecit se in regem Siciliae coronari contra mandatum et ius ecclesiae Romanae, {de cuius feodo regnum Siciliae tenebatur}. Propter quod et alios actus eius nefarios, atque graues offensas quas nimis longum esset hicenarrare, dominus papa Alexander quartus ipsum excommunicationis uinculo innodatum principatu Tarentino et aliis dignitatibus et honoribus quibuscumque, tanquam rebellem et hostem ecclesiae Romanae suorumque iurium inuasorem, occupatorem et detentorem sacrilegum, sociatumque nefando fœdere Sarracenis, ac eorum complicem, ductorem et protectorem publicum, auctoritate apostolica priuauit. Henricus rex Angliae, cum Rogero comite Glocestriae et multis regni sui militibus et praelatis ueniens in Franciam, cum rege Franciae Ludouico pacificatur. Quittauit enim regibus Franciae, de expressa uoluntate fratris sui Richardi regis Alemanniae, et consilio principum ac praelatorum Angliae, quidquid iuris requirebat in ducatu Normanniae et comitatibus Andegauiae, Cenomaniae, Pictauiae, Turoniae ac in eorum feodis. Rex uero Franciae Ludouicus, dans eidem ingentem summam pecuniae, assigna uit sibi et suis successoribus magnam terram in Lemouicensi, Petragoricensi, Xanctonensi et Agenensi episcopatibus; tali conditione quod illam terram et Burdegalam atque Baionam cum tota Gasconia in feodu1n de regibus Franciae teneret, et in numero baronum Franciae adscriptus, tanquam dux Aquitaniae esset de caetero unus de Franciae paribus appelatus. De quibus tune rex Angliae faciens homagium regi Franciae, coram baronibus et praelatis utriusque regni, cum iuramento, in Angliam reuersus est. Eodem tempore Ludouicus, primogenitus regis Franciae Ludouici, obiit et apud Montem Regalem, {cœnobium Cisterciensis ordinis, praesente rege Angliae Henrico}, sepultus est. [3, 1260] MCCLX. Ludouicus rex Franciae congregauit Parisius, Paschali tempore, praelatos, barones et principes regni sui, eo quod dominus Papa sibi scripsisset Tartaros in transmarinis {Terrae Sanctae partibus} irruisse, Sarracenos uicisse, Armeniam, Antiochiam, Tripolim et Damascum, Halapiam et terras alias subiugasse, et tam Acconi ciuitati quam toti Christianitati illis in partibus periculum imminere. Unde ordinatum fuit ibidem de orationibus multiplicandis, processionibus faciendis, et blasphemiis in Deum puniendis, peccatis et superflui tatibus cibariorum ac uestium reprimendis ; et iniunctum est quod non luderetur aliis ludis, nisi quod homines exercerent se in arcubus et balistis. Reges Hungariae et Bœmiae pro quibusdam terris ad inuicem discordantes, congregato ex utraque parte in finibus regnorum suorum innumerabili exercitu armatorum, praeliauerunt acriter. Sed tandem rege Hungariae uulnerato, Hungari terga uerterunt, et cum festinarent effugere, in quodam fluuio profundissimo quem transire debuerant, praeter illos qui occisi sunt, circa quatuordecim millia hominum submersa dicuntur. Unde rege Bœmiae Hungariam intrante, rex Hungariae {qui euaserat} pacem quaesiuit, terrasque quae discordiae causa fuerant restituit et in futurum amicitiam cum rege Bœmiae, median te matrimonio, confirmauit. Florentini congregato exercitu ut Senensem urbem destruerent, a militibus Manfredi regni Siciliae inuasoris et comite Iordano, qui ciuitatem Manfredo traditam defendebat, capti et deuicti sunt, fuitque ciuitas ipsorum capta et quamplurimum destructa ac subdita dominatui Senensium et Manfredi. Obiit Philippus Bituricensis archiepiscopus, Cuius sanctitatem post mortem ipsius Dominus diuersis signis et miraculis declarauit. Successit autem eidem Iohannes de Solliaco canonicus et decanus Bituricensis. [3, 1261] MCCLXI. In festo sancti Urbani papae, obiit apud Viterbum Alexander papa quartus; cui successit Urbanus quartus, natione Gallicus , de ciuitate Trecensi, prius patriarcha Ierosolymitanus. {Hic... ecclesiam apud Trecas mirandi operis in domo patris sui construi fecit, et ibi canonicis saecularibus constitutis magnos redditus assignauit.} Graeci quemdam nomine Periologum imperatorem creant; Francis et Latinis ac Balduino imperatorc de Constantinopoli expulsis, dominium imperii Constantinopolitani recuperauerunt, fauentibus eisdem Ianuensibus in odium Venetorum. In diœcesi Lugdunensi, quidam cupiditate tractus quemdam peregrinum beatae Mariae interfecit; ciuius interfectoris cultellus, quamuis frequenter extersus, arena confricatus et aqua lotus fuisset, sanguinem stillare non desinit, quousque peregrinus inuenitur, sepelitur et suspenditur homicida. Balduinus ab imperio expulsus in Franciam exulauit. [3, 1262] MCCLXII. Isabellis filia regis Arragonum, apud Claromontem in Auernia, Philippo primogenito regis Franciae Ludouici desponsatur. Propter quod matrimonium rex Arragonum, in signum pacis et concordiae quam intendebat habere de caetero erga regnum Francorum, quittauit in perpetuum regibus Franciae quidquid in ciuitatibus Carcassona, Biterri et Amiliano possidebat; et rex Franciae uicissim regibus Arragonum dedit quidquid in comitatibus de Besaudo, Ampuria, Rocilione, Barcinona et Cathalonia obtinebat. Marsilienses, consilio et auxilio Bonefacii, domini de Castellaine in Prouincia, contra Karolum comitem Andegauensem et Prouinciae dominum suum rebellant, et gentes suas in Marsîlia dimissas occidunt. Quod intelligens comes Karolus, contractis undecumque uiribus, eos aggreditur. Quos in urbe sua longa obsidione afllictos et ciborum penuria maceratos tandem ita perdomuit, ut coacti se suae redderent uoluntati. Sed ne tanta rebellionis praesumptio remaneret impunita, omnes seditionis illius principes inicommuni spectaculo fecit, secundum rigorem iusticia:, decollari. Terram etiam Bonefacii occupans, ipsum a linibus Prouinciae proturbauit. {In quo facto se suis terribilem hostibus reddidit et fama celeberrimum per exteras nationes.} [3, 1263] MCCLXIII. Henricus rex Angliae, cum quaedam statuta ad utilitatem rei publicae per regnum suum statuisset, et ea ipse rex, barones et praelati totius Angliae iuramento firmassent obseruare, minus prouide tamen postea iu nichilum reuocantes, id ipsum Symonem de Monteforti comitem Leycestriae, regis sororium, facere compulerunt. Sed ipse iuramenti dignitatem inuiolabiliter obseruare uolens, inter ipsos dissensionis et guerrae materiam ministrauit; nam rex Angliae Henricus et Richardus frater eius rex Alemanniae ac maxima pars baronum Angliae contra dominum Simonem ob praedictam causam exercitum collegerunt. Ipse uero Simon cum comite Glocestriae, qui sibi tune adhaerebat, et ciuibus Londoniae ciuitatis occurrens eisdem {cum filiis} ex aduerso iuxta quamdam abbatiam qnae uocatur Lyaus, et eos uiriliter aggrediens, omnes dissipauit, et regem Henricum ac Eduardum eius primogenitum, regem Richardum et Henricum eius filium cum pluribusaliis ibidem cepit, {et honore quo debuit in tali casu fideliter obseruauit}, Karolus comes Andegauis et Prouinciae, frater Ludouici regis Franciae, eligitur in senatorem Romanum ad uitam. Ludouicus rex Franciae, affectu piissimo cupiens pacem componere inter regem Angliae et barones, uenit Boloniam supra Mare, cum Guidone Sabinensi episcopo cardinali, quem dominas papa Urbanus legauerat in Angliam pro dicta discordia sedanda si posset; sed intrare in Angliam minime est permissus. Rex uero Ludouicus per nuntios Simonem de Monteforti apud Boloniam conuocans, {et habens cum ipso colloquium}, cum ipsum a suo proposito inflexibilem consideraret, ad propria libere ire permisit. [3, 1264] MCCLXIV. Urbanus papa nequitiam Manfredi tyranni terminare desiderans, obtulit, per Simonem sanctae Ceciliae presbyterum cardinalem, Karolo comiti Andegauensi et Prouinciae, fratri Ludouici regis Franciae, regnum Siciliae, ducatum Appuliae et Capuae principatum, usque ad quartum haeredem possidendum, si contra dictum Manfredum insurgeret, et sanctam Ecclesiam ab eius inuasione tyrannica liberaret. Quod donum oblatum Karolus laetus suscipiens, {tanquam filius obedientiaemandatis apostolicis deuote obediens}, mox contra dictum tyrannum arma corripuit, et undecumque potuit expeditionis suae materiam praeparauit. Manfredus, tanquam sibi conscius, metuens ne de Franciae finibus egrederentur aliqui qui ipsum discuterent in ruinam, maiorem partem ciuitatum Italiae donis et promissionibus ac alio modo confœderationis sibi astrinxit, et propter hoc ibidem quemdam uicarium suum, moribussibi consimilem, Poileuoisin dictum, cum copiis aimatorum constituit, quatenus urbes sibi conlœderatas ab incursibus hostium custodiret, et exploratores de quibus metuebat, ac omnes nuntios ad sedem Romanae ecclesiae uenientes, secundum sui nominis interpretationem, exspoliaret. Circa festum sancti Remigii, Urbanus papa obiit, cui successit Guido Sabinensis episcopus cardinalis, Clemensque huius nominis quartus est uocatus. Hic primo uxorem habens et liberos, postea fuit famosus aduocatus et regis Franciae consiliarius. Demum, mortua uxore, propter uitam et scientiam eius laudabilem Podiensis episcopus effectus, et post Narbonensis archiepiscopus, ac demum Sabinensis episcopus cardinalis creatus, missus a papa Urbano in Angliam legatus fuit; de quo itinere reuertens in papam electus est. Qui postea ieiuniis, uigiliis et orationibus intentus, multas tribulationes, quas suo tempore Ecclesia sustinebat, Deus suis meritis creditur extinxisse. Florebant hoc tempore Parisius insignes theologi, Thomas de Aquino, frater ordinis Praedicatorum, et frater Bonauentura, ordinis Minorum, {atque, de saecularibus clericis, magister Guerodus de Abbatis Villa, et magister Robertus de Sorbona, qui scholares Parisius primus constituit Sorbonenses}. [3, 1265] MCCLXV. Karolus comes Prouinciae et Andegauis, tempore Paschali, ex iusperato mouens de portu Marsiliae ciuitatis suae, per maris pericula et hostium suorum insidias, cum paucis Romae nauigio est transuectus. Quod uidentes Romani et etiam omnes qui sui mirabilis transitas modum audierunt, mirahantur dicentes : « Quis putas iste erit, quem nec maris pericula nec hostium terrent insidiae? Etenim manus Domini erit cum illo. » Tunc uero a papa Clemente et a toto Romano populo cum honore et magno desiderio susceptus, primo urbis Romae senatoriam obtinuit, et in breui unctione sacra linitus a summo pontifice, populo acclamante Viuat Rex! Viuat Rex ! ad titulum regni Siciliae usque ad quartum haeredem est regali diademate coronatus. Eduardus primogenitus regis Angliae Henrici, dolo, {ut dicebatur}, comitis Glocestriae de prisione Simonis de Monteforti comitis Leycestriae {per cursum equi uelocissimi } euadens, congregato exercitu magno ualde, contra dictum Simouem {et eius complices} insurgit, et in festo sancti Petri ad Vincula confecit eius exercitum, dicto Simone et Henrico eius filio cum pluribus aliis interfectis. Guido uero, {alter} filius dicti Simonis, uulneratus fuit et captus, atque rex Henricus , quem dictus Simon quasi captum secum ducebat, liberatus. Eduardus autem de Londoniensibus et pluribus aliis triumphans, nec fidem nec spem datam pluribus obseruauit; sed erudelitatibus inseruiens, quosdam in prisione uitam finire fecit, et alios exheredans, eorum terras suis fautoribus pro partedistribuit. Porro corpus dicti Simonis monachi cuiusdam abbatiae quae uocatur Entesem, iuxta quam praelium commissum est, colligentes, in suam ecclesiam sepeliendum transtulerunt. Ad cuius tumulum, ut affirmant indigenae, multi languentium sanitatis gratiam consecuti, Christum approbant eius martyrium acceptasse. Praedicata cruce in regno Franciae contra Manfredum, Robertus filius {Guidonis} comitis Flandrensis, gener Karoli regis, Bochardus comes de Vindocino, et Guido Autissiodorensis episcopus, cum pluribus aliis cruce signatis, circa festum sancti Remigii iter arripiunt, et transeuntes quidam per montes Argentariae, alii per Prouinciam, conuenerunt simul apud Albiam ciuitatem Italiae; et inde transitum facientes per Lombardiam, qnum marquisio Poileuoisin, cum Cremona et pluribus aliis sibi adhaerentibus, ad proturbandum eos se {toto conamine} praepararet, ipsi uiriliter accincti ad praelium, castra Cremonae et Brixiae sibi contraria destruxerunt, et celeriter usque Romam ad regem Karolum peruenerunt. [3, 1266] MCCLXVI. In regno Franciae, mense augusti {ante diei auroram}, cometes horribîlis apparuit, dirigens radios suos uersus Orientem. Quamplurima multitudo Sarracenorum ex Africa per angustum mare transiens in Hispanias, et adiuncta Sarracenis qui inibi morabantur, magnam plagam in Christianos exercuerunt. Sed adunati Christiani de diuersis partibus Hispaniae, Sarracenos, licet cum multo suorum sanguine, deuicerunt. Francigenis bellatoribus in auxilium Karoli regis Siciliae apud Romani contra Manfredum adunatis, {ipse rex} Karolus, mox laetus effectus, castra sua de Roma mouens in terram inimicorum suorum ingreditur. Qui omnes munitiones ante se capiens, per pontem de Ceperario, ubi erat ingressus ad terram Laboris et Appuliae, usque ad Sanctum-Germanum Aculearum, ubi, propter castelli fortitudinem, erat pars maior Manfredi exercitus, peruenerunt. Quod statim inuadentes, Bochardo Vindocinense comite, milite strenuissimo, prae aliis insultum ad dictum castrum cum suis faciente, ex insperato ceperunt, et inimicos exinde fugere compulerunt. Sic igitur subita et inopinata castri deditione peracta, Karolus rex uires recolligens, et exercitu aliquantulum reparato, hostes sues usque Beneuentum, ubi confugerant ad Manfredum dominum suum, insequitur. Cum quibus, quadam die Veneris mensis februarii, conflictum habens in planitie ante Beneuentum, ipsorum confecit exercitum, Manfredo cum pluribus in dicto conflictu interfecto, et maioribus illius exercitus captis et retentis. Sed et parumpost, uxor Manfredi cum liberis et sorore reddita est Karolo regi, ac etiam ciuitas Lutheriae Sarracenorum uenit ad deditionem. Henricus frater regis Hispaniae, uir in rebus bellicis potens et nimium callidus, sed sceleratissimus et in cultu fidei catholicae non diligens prosecutor, offenso fratre suo rege Castellae, dum diu latuisset apud regem Tunarum, audito quod Karolus Manfredum uicissetet dominaretur in Appulia, uenit ad ipsum cum multis probis et electis militibus de Hispania qui ipsum secuti fuerant. Quem rex Karolus gratulanter suscipiens, eo quod de sanguine eius esset et in re millitari potens et strenuus, multum honorauit. Et quia intentus erat regimini et custodiae terrae illius quam de nouo acquisierat, si fieri posset, in pace confirmandae, dictum Henricum amplius honorare uolens, ei urbis Romae scnatoriam loco sui regendam commisit : ex quo facto damnum et grauamen non modicum postea reportauit. [3, 1267] MCCLXVII. Soldanus Babyloniae {et Damasci} Bondodar, Armenia uastata, Antiochiam cepit, et tam uiris quam mulieribus occisis et captis, ipsam in solitudinem redegit. Ludouicus rex Franciae, in festo Pentecostes, fecit Philippum primogenitum suum et Robertum comitem Attrebatensem, nepotem suum, nouos milites, cum pluribus aliis apud Parisius. Ubi tanta fuit laetitiae solemnitas, quod populus ciuitatis Parisius ab muni opere uacans, solummodo laetitiae et exultationi intentus, per octo dies et amplius, ciuitate per totum cortinis pannorum uarii coloris et ornamentis pretiosis mirabiliter palliata, solemnitatem protenderent. {Apud Sanctum-Dionysium in Francia facta est regum Francorum in monasterio illo per diuersa loca quiescentium, per sanctum regem Franciae Ludouicum et Mathaeum abbatem illius monasterii, simul adiuncta translatio; et qui erant tam reges quam reginae de genere Magni Karoli descendentes simul in dextera parte monasterii perduos pedes et dimidium super terram caelatis imaginibus eleuati positi sunt, et alii procedentes de genere regis Hugonis Capucii in sinistra.} [3, 1268] MCCLXVIII. Philippus primogeniti Fhilippi Ludouici regis Franciae filius nascitur. Clemens papa moritur et sepultus est Viterbii in ecclesia sancti Laurentii; {postquem sedes apostolica per duos annos et nouem menses non ualuit, propter dissensionem cardinalium, pontificem obtinere. Unde permotus populus Viterbii, ubi tunc curia existebat, donec Papam elegissent, inclusos tenuit cardinales.} Corradinus filius Corrardi, filii Frederici quondam imperatoris damnati ex filia ducis Bauoriae, suorum patrum sequens uestigia et paruipendens domini Papae excommunicationem, contra Karolum regem Siciliae et contra ecclesiam Romanam insurgens, adiunctis sibi Theutonicis quamplurimis, Lombardis, Romanis et Tuscis, Romani uenit. Ubi cum imperiali more solemniter receptus fuisset, adiunctus est Henrico fratri regis Castelbe, qui urbis Romae senatoriae praefecturam regebat loco Karoli regis Siciliae, et exercitu congregato, contra regem Karolum dimicaturi conuenerunt in campo de Lions, prope Albam in Campania. Karolus rex Siciliae, audito quod Corradinus et Henricus ad ipsum expugnandum praeparati conuenirent, relicta obsidione Luthcriae ciuitatis Sarracenorum qui eum post primam eius deditionem offenderant, occurrit eisdem, et conserto praelio, fugientibus Prouincialibus et aliis exterae nationis au te Henricum, Karolus, cum Francigenis qui secum remanserant, Corradini confecit cxercitum. Dictus uero Henricus, dum de fuga Prouincialium rediret, ac regem Karolum in manu sua iam habere speraret, a Karolo et suis deuictus est atque captus. Sed quia in loco quodam religioso captus fuerat, ut aiunt, et ob reuerentiam fratris sui regis Castellae, ipsum Karolus uiuum in carcere reseruauit. Corradinus uero et alii nobiles secum capti, fuerunt, per iudicium curiae regis Karoli, decollati. Quo patrato, post paucos dies tota Sicilia, Calabria et Appulia dominio regis Karoli se submisit. Richardus rex Alemanniae moritur; post quem regis electio uacauit usque ad quatuor annos. [3, 1269] MCCLXIX. Blancha, filia regis Franciae Ludouici, datur a patre uxor Ferrando, primogenito regis Castellae, eo pacto quod primogenitus puerorum de ipsa procreandorum, nullius fraterni fatis successione praeiudicium inferente, auo uel patre ipsorum defunctis, regnum Hispaniae pacifice possideret. Ludouicus rex Franciae, non perterritus praeteritis laboribus et expensis quas olim fecerat ultra mare, iterato cum tribus filiis {Iohanne Niuernensi et Petro Alensonis comitibus, Philippoque primogenito atque nepote suo Roberto comite Attrebatense}, adiunctoque sibi rege Nauarrae et comite Campaniae Theobaldo, ac quamplurimis praelatis, baronibus et militibus regni sui, pro recuperatione Terrae Sanctae mense martio iter transmarinum assumpsit; relinquens ad regni Franciae custodiam abbatem Sancti-Dionysii Mathaeum, et dominum Nigellae Simonem {Clarimontis}, militem sapientem et discrelum. Verum ad hoc ut Terra Sancta facilius recuperaretur, incidit regi et suis consilium ut regnum Tunicii, quod in medio consistens non parum dabat transfretantibus impedimentum, primitus Christianorum subiceretur potestati. Quod, cum illuc cum magna difficultate et maximo maris periculo transfretassent, statim portum et Carthaginem, quae est prope Tunicium redacta in paruum oppidum, potenti uirtute ceperunt. [3, 1270] MCCLXX. Mense augusto, apud Carthaginem circa maris confinia grauis infinnitas in exercitu Christianorum uiguit, et nimis inualescens, primo quidem regis Franciae lilium Iohannem comitem Niuerneusem, post legatum domini Papae Albanensem episcopum cardinalem, et demum, in crastino sancti Bartholomaei apostoli, Ludouicum regem Franciae christianissimum, cum plurimis baronibus, comitibus et aliis simplicibus, de medio sustulit. Sed quam feliciter credens rex terminauerit non puto omittendum. Nam in infirmitate sua laudare nomen Domini non cessans, sanctorum sibi deuotorum, et maxime beati Dionysii patroni sui, sicut eniti loquendo poterat, suffragia postulabat. Unde in extremis laborans, audierunt qui astabant illum pluries replicantem cum quodam suaui susurro finem orationis illius quae de beato Dionysio canitur, scilicet : « Tribue nobis, Domine, pro tuo amore prospera mundi despicere et nulla aduersa eius formidare. » Et orans pro populo quem secum adduxerat, dicebat : « Esto, Domine, plebis tuae sanctificator et custos. » Suspiciensque in cœlum aiebat : « Introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum et confitebor nomini tuo, Domine. » Et hoc dicto, obdormiuit in Domino ; cui successit Philippus eius primogenitus . Cum autem de morte pii regis Ludouici Christianorum exercitus turbaretur et Sarracenorum laetaretur, Karolusrex Siciliae, bellator egregius, pro quo adhuc uiuens frater suus rex Franciae miserat, nauigio cum magna militia aduenit; de cuius aduentu Christianis gaudium, Sarracenisque tristitia accreuit. Et cum multo plures uiderentur Sarraceni quam Christiani, nullatenus tamen audebant bello generali cum Christianis congredi; sed per quasdam astutias multa eis incommoda inferebant. De quibus unum fuit : Est enim regio illa multum sabulosa et tempore siccitatis puluerosa. Unde Sarraceni statuerunt super unum montem Christianis uicinum plurima millia hominum, ut, cum uentus flaret adpartem Christianorum, sabulum mouentes, puluerem suscitarent; quae puluis multam molestiam intulit Christianis. Sed tandem puluere per pluuiam sedato, Christiani, paratis machinis et uariis ad pugnandum instrumentis, Tunicium per mare, per terram et per aquam oppugnare intendebant. Quod uidentes Sarraceni, timore compulsi, pacta cum Christianis inierunt, inter quae haec dicuntur fuisse praecipua, scilicet : Ut omnes Christiani in regnoTunicii captiui liberarentur; et quod monasteriis ad honorem Christi in omnibus ciuitatibus regni illius construclis, fides christiana per Praedicatores et Minores et alios quoscumque libere praedicaretur ; et uolentes baptizari libere baptizarentur ; ac solutis expensis quas ibi reges fecerant {et barones} , rex Tunicii regi Siciliae tributarius effeceretur). Pactis igitur et conditionibus, sicut dictum est, utrimque roboratis, rex Franciae et optimates christiani exercitus, uidentes exercitum morbi contagio diminutum, decreuerunt, prius facto iuramento de reditu in repromissionis terram ad gentem Sarraccnicam expugnandam, per regnum Siciliae et Italiae redire in Franciam, et postea, uiribus reparatis et rege Franciae coronato, induere fortitudinem ad expugnandas gentes et fidei inimicos. Dum christianus exercitus de Tunicio ad propria remearet, millti maris tempestate agitati in portu Trapparum, uillae Siciliae, pereunt, et quamplures pedestri itinere moriuntur, scilicet : rex Nauarrœ Theobaldus et uxor eius {filia sancti Ludouici}, regina Franciae Isabellis de Arragonia, Alphonsus comes Pictauiae et Tolosae ac uxor eius, et multi alii {magni nominis milites et barones.} Eduardus, Henrici regis Anglorum primogenitus, qui ad obsidionem Tunarum tardius aliis uenerat, post factam dictam compositionem cum Sarracenis, nolens adhuc ad propria remeare, cum quibusdam Francigenis militibus peregrinationis uotum quod inceperat uolens, si posset, perficere, ad partes Syriae in Accon, {ut Christianitati succurreret}, transfretauit.