[1,0] GUIBERTUS MONASTERII SANCTAE MARIAE NOVIGENTI HISTORIA QUAE DICITUR GESTA DEI PER FRANCOS. EPISTOLA GUIBERTI AD LYSIARDUM SUESSIONENSEM EPISCOPUM. Patri et domino sanctae Suessionensis Ecclesiae episcopo LYSIARDO, GUIBERTUS, perpetuo suae liberalitati debitor, quidquid dulce et unicum creditur in affectu. -- Quare elegantior huiusce historiae stilus, quam in aliis Guiberti operibus. --Cum ab amicis meis saepe suggeretur aliquibus, quare opusculum praesens proprio non insignirem nomine, hucusque repuli, plane ueritus piam historiam, personae odibilis foedare uocabulo. Ratus autem ipsam per se claram praeclari hominis titulo posse fieri clariorem, ad te tandem appuli, et operi sui auctoris nota depresso, iucundissimum luminare praeposui. Cum enim tuae uetustissimae nobilitati, scientia litteralis, serenitas specialis, modestiaque moralis accederet, Deo iuste creditur prouisore dispositum, ut tantae reuerentiae munus pontificii dignitas honestaret. Sequens itaque schedula tuo amplectendo nomine infloretur; quae ad se quidem incondita, tui, cui scribitur, amore condiatur, et officii quo praeemines, auctoritate firmetur. Non deerant sane praesules et alii, quos huius aliorumque scriptorum meorum notiones, aut etiam opiniones attigerant. His certe sepositis, ad te summa fuit concurrisse uoluntas. In qua tibi est lectione pensandum quod, si etiam aliquoties me a uulgari grammatica peregrinari contigerit, idcirco fecerim, quod uitia, imo illud humi serpens eloquium praecedentis corrigebam historiae. Et uillas uideo, urbes, ac oppida studiis feruere grammaticae. Unde a ueteribus historicis noluissem, si facultas suppeteret, discrepare. Pensa denique quod inter rei familiaris curas, et crebras auditiones causarum, dictandi mihi, imo quod grauius est, translatandi aestuabat intentio, et dum diuersa, non sine mordaci importunitate, foris audire compellerer, stabiliter intus quae orsus fueram coepta tenere cogebar. Longe alio, quam in Expositionibus Geneseos uel aliis opusculis tractatoriis, me usum stylo nemo miretur; decet enim, licetque prorsus operosa historiam uerborum elegantia coornari; sacri autem eloquii mysteria non garrulitate poetica, sed ecclesiastica simplicitate tractari. Id ergo peto grate suscipias, et pro perenni tui nominis monimento retineas. PRAEFATIO SEQUENTIS HISTORIAE. Ad praesentis opusculi exsecutionem multum mihi praebuit ausum, non scientiae litteralis, cuius apud me constat forma pertenuis, ulla securitas, sed historiae spiritualis auctoritas. Quam enim certum semper tenui solo Dei numine, et per quos uoluit consummatam, eam non dubium habui per quos etiam rudes ipse uoluerit conscribendam. Qui enim eos per tot difficultates traduxit itinerum, qui succidit ante ipsos tot excrementa bellorum, dubitare non ualui, quod rei gestae mihi, quibus sibi placeret modis, inderet ueritatem, nec negaret competentium ordini ornamenta dictorum. -- Erat siquidem eadem historia, sed uerbis contexta plus aequo simplicibus, et quae multoties grammaticae naturas excederet, lectoremque uapidi insipiditate sermonis saepius exanimare ualeret. Ea plane minus eruditis, nec de locutionis qualitate curantibus, ob illius nouae relationis amorem satis opportuna uidetur, nec aliter quam illi sentiunt, ab auctore dici debuisse putatur. His autem quibus pabulum eloquentiae aestimatur honestas, dum ea minus apte dicta perpendunt, ubi narrationis dignoscitur expedire comitas; et prolata succincte, ubi facundiae paregorizantis decuit laciniosa uarietas, dum susceptae materiei seriem nudo procedere uestigio uident, iuxta poetae sensum, aut dormitant, aut rident; quin etiam, malae praesumptae orationi, quam longe diuerso oportuisse cantari modo considerant, inuident. Pro statu plane casuum sermo coaptari debet orantium, ut uerborum acrimonia bellica facta ferantur; quae ad diuina pertinent, gradu temperatiore ducantur. Quae gemina, si facultas mihi suppeteret, forma, in huius stadio operis excurisse debueram, ut et facinorum suorum insignia nequaquam uerbis recitata disparibus insolens Gradiuus agnosceret, et nunquam grauitatis sibi inditae tonum, cum de pietate res agitur, modestia Mercurialis excederet. Quae licet ex sententia adimplere nequiuerim, bene tamen ab alio gesta, plurima ex parte approbare nec minus probare didicerim. -- Ergo alienorum iudiciorum, ualde temerarius (sed ex fidei amore) et impudens, me fateor incidisse discrimina, quia dum corrigendi uoto, haec me compererint attigisse studia, fortassis secunda deterius appretiari poterunt quam priora. Cum enim passim uideamus feruere grammaticam, et quibusque uilissimis prae numerositate scolarum hanc patere nouerimus disciplinam, horrori fuit, et si non uti debuimus, uel uti potuimus, hanc nostri gloriam temporis non scribere: imo reliquisse sub inconditi scabredine sermonis historiam, uideram, his Deum diebus quam fecerit a saeculo, mirabiliora gessisse, gemmamque huiusmodi extremo diuersari in puluere; tantique contemptus impatiens, curaui quibus potui eloquiis, id omni charius auro, quod neglectui tradebatur, absoluere. -- Nec id solo praesumptiue, instinctu egi meo, sed sua aliquibus petitione, huic adnitentibus fideliter uoto. Quidam sane, prosa ut scriberem, metro autem id fieri plerique rogabant, quoniam talis me studii in primaeuo rudimenta celebrasse satius iusto, compererant. At ego iuuentute, gradu, experientiaque prouectior, non id uerbis plausilibus, non uersuum crepitibus enuntiandum rebar, sed maiori, si dicere audeam, quam omnes belli Iudaici historias maturitate dignum digeri, si esset cui Deus copiam super hac re tribueret, arbitrabar. Nec diffiteor me post Ierosolymae captionem, ex quo illi, qui tantae interfuerant expeditioni redire coeperunt, ad scribendum ea animum appulisse, sed quia quarumdam circa istud importunitatum obices astiterant, distulisse. Sed quia, Deo permittente, nescio si uolente, uoluntati meae constat oblata facultas, in id quod pie affectaueram fortasse a cunctis ridendus, incessi, cachinnos ac triscuria praetergrediens aliquorum, dum modo diuturni eruptioni conceptus quacunque delatratione sategerim. Et si sit qui rideat, non tamen iuxta posse gerenti ac sanum intendenti detrahat, nec meis praepropere naeuum dictis inurat, sed si penitus aspernatur, posthabita lite uerborum, ipse male perorata rescribens, exempla dictandi praebeat. -- Porro si quis aliquid subobscure dictum causetur, notam sibi hebetudinis infligere uereatur, cum pro certo nouerim quod ex his quae in subiecto libro dixerim, nemini in litteris exercitato iuste quaestionem mouerim. Corrigendum igitur, nescio an corrumpendum, historiae ipsius aggressurus exemplar, primo causas et necessitates quae huius occursum expeditionis urgebant, sicut audieram, proposui referendas, et sic, occasionibus praemonstratis, res demum attexere gestas. Quorum tenorem, ab illo priori quem prosequor auctore, multa uarietate prolatum, ab eis qui eidem interfuerant uiae, edidici. Ea sane quae ferebantur in libro, contuli crebrius cum ipsorum qui facta uiderant uerbo, et procul dubio expertus sum quia neutrum discreparet ab altero; quae autem addiderim, aut ab his qui uidere didicerim, aut per me ipsum agnouerim. -- Quod si quidpiam aliter dictum quam se res habet, constiterit, incassum fateor mendacii mihi probra callidus deprehensor obiecerit, cum me fallendi desiderio nulla dixisse, sub Dei testimonio scire possit. Quid enim mirum si fallimur, dum aliena facta referimus, cum nos ne nostras ipsorum quidem cogitationes ac opera, non dico uerbis exprimere, sed ne colligere tacita saltem mente possimus? Quid de intentionibus loquar, quae adeo latere plerumque probantur ut uix ab ipso interioris hominis acumine discernantur? Non est igitur seuerius arguendum, si ignoranter in uerba prolabimur; sed illud est irremissibili censura terendum, cum falsitas ex industria deceptionis, uel cuiuspiam subornationis uoto contexitur. -- Porro de nominibus hominum, prouinciarum et urbium multa mihi est difficultas ingenita. Dum enim quaedam, quorum attigerim notionem, male ab illo auctore expressa cognosco, remota quaelibet, eoque magis incognita, eadem prauitate enuntiata non dubito. Verbi gratia: Turcos, quotidiano increpitamus strepitu; Corozaniam, quiddam noui nominis uocitamus. Ubi uocabulorum uetustas quoniam pene prorsus obliterata delituit, antiquitate omni, etiamsi ad integrum patuisset, amota, nihil nisi quod publice cantitatur dicere libuit. Si enim Parthos, ut aliqui sentiunt, non Turcos, Caucasum, non Corozaniam ponerem, quasi sectando authentica, obscurus fierem, meque illis qui de propriis regionum nominibus certant carpendum exponerem. Et maxime illud attendo quia, sicut in his prouinciis, terras nouis constat uocabulis insignitas, itidem immutari non dubitamus et exteras. Namque si ea quae olim Neustria, modo Northmannia appellatur; et quae Austria, nunc Lotharingia pro aliquibus accidentiis nuncupatur, idem apud Orientales quomodo fieri non credatur? Ut asserunt plane quidam, ipsa quondam Memphis Aegyptia, Babylonia nunc dicitur. Vulgari itaque modo malui enuntiare aliqua quam obscurari aut contendere ponendo diuersa. De nomine autem Podiensis episcopi diu haesi. Vix in huius operis fine edidici, non enim in meo habebatur exemplari. Parcat quoque lector meae sermonis incuriae, indubie sciens quia quae habuerim scribendi, eadem mihi fuerint momenta dictandi, nec ceris emendanda diligenter, excepi; sed uti praesto est, foede delatrata membranis apposui. Nomen autem indidi quod arrogantia careat gentisque honori proficiat, scilicet: DEI GESTA PER FRANCOS. [1,1] GESTA DEI PER FRANCOS SIVE HISTORIA HIEROSOLYMITANA - LIBER PRIMUS. CAPUT PRIMUM. -- Quorumdam mortalium uitiose aliquoties, sed non semper, moribus constat inolitum, ut modernorum facta uituperent, praeterita saecula sustollant. Et quidem laudanda fuit ueterum modestiae contemperata felicitas et retractatione consilii moderata uiuacitas; sed nemini discreto, qualicunque uirtuti nostrae, saecularis eorum fuerit ullo modo anteferenda prosperitas. Etsi enim in antiquis uirtus defaecata praeeminuit; tamen in nobis, in quos licet saeculorum finis deuenerit, dos naturae nequaquam prorsus extabuit. Praedicantur merito pro hominum nouitate priscis acta temporibus, sed multo iustius efferri digna sunt quae, mundo prolabente in senium, peraguntur utiliter a rudibus. Regna quondam extera bellis suspiramus insignita potentibus. Stragem Philippicam, et ubique inclementem, non sine continua sanguinis effusione uictoriam, suscipimus; Alexandri rabiem de camino Macedonum ad totius Orientis exitia emergentem, tonantibus eloquiis pensitamus. Xerxis in Thermopylas, Darii in Alexandrum copias, cum exsecrabili infinitarum gentium digladiatione metimur. Chaldaicam superbiam, Argiuam acrimoniam, Aegyptiorum spurcitiam, instabilemque Asiam Pompei Trogi et auctorum disquisitione sublimium miramur. Prima Romanorum instituta, sub communis utilitatis censura et imperiii propagatione, complectimur. Et tamen, si horum omnium ad purum discutiatur essentia, non modo apud probos quoslibet laudabilis ipsorum habetur audacia, sed merito patet infamiae pertinax belligerandi sine ulla ratione, pro sola dominandi libidine, uecordia. -- Respiciamus ergo, imo resipiscamus, ad huius quas despicimus aeui fetulentas, ut sic dixerim, faeces, et minimum digitum nostrum, patrum quos plus aequo extollimus, nostrorum dorsis grossiorem, iuxta illud fatui regis dictum, reperire poterimus. Si enim praelia gentilium, et regna multo armorum labore peruasa perpendimus, nullas eorum uires, nulla prorsus exercitia nostris, per Dei gratiam, aequiparanda censebimus. Si Deum in Iudaico populo magnificatum audiuimus, Iesum Christum, sicut heri apud antiquos, ita et hodie apud modernos, esse et ualere certis experimentis agnouimus. Reges, duces, dictatores ac consules, uspiam pugnaturi populorum examina, conflauerunt, et edictis potentibus, undecunque gentium numerosos exercitus contraxerunt: Quid de illis dicam qui sine domino, sine principe, solo uidelicet Deo impulsore, non modo extra natalem prouinciam, extra etiam originale regnum, uerum quoque extra multitudinem interiacentium nationum progressi atque linguarum, de extremis Oceani Britannici finibus, usque ad totius terrae meditullium castrorum suorum acies produxere? De noua et incomparabili Ierosolymitanae expeditionis uictoria loquimur, cuius tanta erga eos qui non desipiunt existit gloria ut nostra, quod nulla praeterita meruerunt, tali titulo iubilemus insigniri tempora. Hoc nostros aggredi, non inanis famae, non pecuniarum, non dilatandi limitis coegit ambitio, quibus occasionibus innituntur aut nisi sunt pene omnes qui contra quoslibet arma mouent, siue mouerunt. Quibus illud poeticum opportune dicitur: Quis furor, o ciues, quae tanta licentia ferri, Gentibus inuisis proprium praebere cruorem? Bella geri placuit, nullos habitura triumphos. Si enim pro libertate tuenda, aut pro publica re defendenda sumerent causam, excusationem utique praetendere possent honestam. Ubi autem aut barbararum gentium, aut metuitur gentilitatis incursus, ab armorum iure nullus debet miles arceri, et si ista defuerint, pro sola sanctae Ecclesiae tuitione consueuerunt quam legitime bella tractari. At, quoniam in omnium animis haec pia desinit intentio et habendi cunctorum peruasit corda libido, instituit nostro tempore praelia sancta Deus, ut ordo equestris et uulgus oberrans, qui uetustae paganitatis exemplo in mutuas uersabantur caedes, nouum reperirent salutis promerendae genus, ut nec funditus electa (uti fieri assolet) monastica conuersatione, seu religiosa qualibet professione, saeculum relinquere cogerentur, sed sub consueta licentia et habitu, ex suo ipsorum officio, Dei aliquatenus gratiam consequerentur. -- Deo ergo incentore, motas audiuimus nationes, et ad omnia necessitudinum affectionumque genera praecordiales aditus praedurantes, tanta auiditate ad Christiani nominis hostes euertendos exsilium petere, orbemque Latinum, notitias etiam terrarum excedere, quanta neminem alacritate uiderimus aut epulas aut dies festos adire. Honores amplissimi, castellorum et urbium dominia spernebantur, uxores pulcherrimae quasi quiddam tabidum uilescebant, omni gemma quondam gratiores promiscui sexus pignorum fastidiebantur aspectus, et ad quod mortalium nullus aut urgere imperio potuisset, aut suasione propellere, ad id subita mentium demutatarum obstinatione ferebantur. Non erat ecclesiasticae cuiquam personae necessarium ut ad excitandos pro hoc ipso populos in ecclesiis declamaret, cum alter alteri non minus monitis, quam exemplo domi forisque profectionis uota clamaret. Ardebant studia singulorum, et tanta illis facultas uidebatur illud iter ineundi, quibus nullae sumptuum copiae suppetebant, quanta illis quibus ingens possessionum uenditio, aut thesauri repositi opulentissimum uiaticum conuehebant. Videres dictum Salomonis euidenter illud impleri: « Regem locusta non habet, et egreditur uniuersa per turmas suas. » Haec locusta nullum bonae operationis saltum dederat, quandiu longae iniquitatis congelatione torpuerat: at ubi solis iustitiae feruor incanduit, genuinae illico transmigrationis euolatione prosiliit, dum de patris domo ac cognatione digreditur, et per sanctae intentionis assumptionem moribus immutatur. Ipsa regem non habuit, quia quaeque fidelis anima omni ducatu, praeter solius Dei caruit, dum illius se contubernalem aestimat, eumque praeuium sibi esse non dubitat, cuius uoluntate et instinctu se coepisse, quem in egestatibus solatio sibi futurum coniubilat. Sed quae est quae egreditur uniuersitas, nisi illa, quae ad unum idemque appetendum numerosissimarum plebium corda uertit simplicitas? Cum solam quasi specialiter Francorum gentem super hac re commonitorium apostolicae sedis attigerit, quae gens Christiano sub iure agens non illico turmas edidit: et dum pensat se Deo eamdem fidem debere quam Franci, Francorum quibus possunt uiribus, nituntur et ambiunt communicare discrimini? Videres Scotorum apud se ferocium, alias imbellium, cuneos crure intecto, hispida chlamyde, ex humeris dependente psitarcia, de finibus uliginosis allabi, et quibus ridicula, quantum ad nos, forent arma copiosa, suae fidei ac deuotionis nobis auxilia praesentare. Testor Deum me audisse nescio cuius barbarae gentis homines ad nostri portum maris appulsos, quorum sermo adeo habebatur incognitus ut, lingua uacante, digitorum super digitos transuersione crucis signa praetenderent, hisque indiciis, quod nequibant uocibus, se fidei causa proficisci monstrarent. Sed de his suo loco uberiori forsitan circumlocutione tractabimus; nunc de Ierosolymitanae uel Orientalis statu, qui tunc erat, Ecclesiae, aliquantisper agamus. [1,2] CAPUT II. -- A temporibus fidelis Helenae, Constantini principis matris, per loca Dominiorum et suppliciorum uestigiis insignita, basilicae sunt, per eamdem Augustam, et ministeria digna basilicis instituta. Quem institutionis ordinem post decessum praefatorum, per Romani imperii successiones, diuturnis temporibus, ecclesiastica historia docente, comperimus perdurasse. Orientalium autem fides, cum semper nutabunda constiterit, et rerum molitione nouarum mutabilis et uagabunda fuerit, semper a regula uerae credulitatis exorbitans, ab antiquorum Patrum auctoritate desciuit. Ipsi plane homines, pro aeris et coeli cui innati sunt puritate, cum sint leuioris corpulentiae, et idcirco alacrioris ingenii, multis et inutilibus commentis solent radio suae perspicacitatis abuti; et dum maiorum siue coaeuorum suorum despiciunt obtemperare magisterio, « scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio . » Inde haereses et pestium uariarum genera portentuosa: quarum tanta pernicies et inextricabilis exstitit labyrinthus, ut ueprium uel etiam urticarum ferocior uspiam fieri nequaquam incultissima possit humus. Omnium haereseon catalogi perlegantur, libri antiquorum scripti aduersus haereticos recenseantur, mirabor si praeter Orientem et Africam uix aliqui sub Latino orbe cernentur. -- Pelagium, nisi fallor, Britonem haereticum nescio quo legerim; sed illorum uel erroneos, uel errores colligere neminem unquam potuisse crediderim. Ipsi fuerunt terra in suorum maledicta magistrorum opere, spinas et tribulos germinans operantibus se. Ex Alexandria Arius, ex Perside Manis emersit. Alterius rabies sanctae Ecclesiae uestem, maculam aut rugam non habentem, tanta scidit atque cruentauit instantia ut eius consideratione, breuior penitus tempore, locis contractior aestimetur persecutio Deciana, utpote cui post Graeciam, plenissime succubuerunt Hispania, Illyricum et Africa. Alterius fabulae, etsi ridendae, argutissimorum etiam uirorum longe lateque obtuderunt quasi praestigiis quibusdam acumina. Quid Eunomios, Eutychetes, Nestoriosque loquar? monstrorum millia texam? Quorum aduersus nostros tam pertinax uecordia fuit, adeoque difficilis uictoria prouenit ut uiderentur haereses non gladiis sed fustibus decollari. Recolamus ueteres de originibus regnorum historias, et garriamus super ridiculo statu regum et Asiaticam leuitatem, super subita principum destitutione ac restitutione miremur. -- Qui ergo doceri de eorum foeda mobilitate desiderat, rotabundos in regnis alternantesque Antiochos Demetriosque recenseat, et quem hodie florentissimum uiderit in imperio, gentium facilitas subditarum eum non modo a fascibus, uerum naturali cras exsulem disperget a solo. Unde haec ipsorum, et in actu saeculari, et in Christiana professione nugacitas, ad hoc usque tempus in tantum uiguit ut neque in Eucharistiae confessione, neque in apostolicae sedis subiectione pene quidquam illis commune nobiscum sit. Sed si illud quod de panibus fermentatis sacramenta conficiunt, conuenienti aut uero simili ratiocinatione defenditur, quia, quod recta cum fide geritur, materialis fermenti admistione non laeditur, et quod ueteribus caeremoniis Dominus fidem ponens, postquam cum azymis agnum comedit, de eodem pane, quia alius non aderat, nec secundum legem quam implebat, induci tunc poterat, corporis sui sacramenta contradidit, azymorum illatio, quae tunc affuit necessitati, non eis uidetur ad institutionem pertinere mysterii; sicut buccellae intinctio, non sacramenti peragendi, sed Iudae proditoris fuit ostensio; si, inquam, ista aut quaelibet alia aut falso aut ueraciter obtendi possunt, quid de Spiritu sancto dicturi sunt, qui adhuc eum secundum reliquias haereseos Arianae, minorem Patre et Filio profana mente contendunt? Cum ab institutis paternorum canonum, et ab Occidentalis Ecclesiae pio ritu, sensu ac multimoda actione discordent, hunc damnationis suae abiecerunt cumulum, ut claudicare perhibeant, inflicta ei propriae naturae inaequalitate, Deum. Si enim, ex Filii Dei praecepto, in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine baptizandum est , et hoc idcirco quia haec tria unus Deus est: quidquid in his tribus asseritur minus alterutro, Deus profecto non est. -- Talium ergo congregatio taurorum inter uaccas populorum, excluserunt etiam nunc eos qui probati sunt argento, dum quidam nostratium, hac Graecorum altercatione citati, clarissimos de sancti Spiritus processione ediderunt libros. At quoniam offendiculum ponit Deus coram his qui uoluntarie peccant, terra eorum ipsos sui habitatores euomuit, dum primo fiunt a notitia uerae credulitatis exsortes ac merito deinde ac iure, omnis suae terrenae possessionis extorres. Dum enim a Trinitatis fide desciscunt, ut adhuc sordescant qui in sordibus sunt, paulatim usque ad extrema suscipiendae gentilitatis detrimenta uenerunt, et procedente poena peccati, alienigenis irruentibus, etiam solum patriae amiserunt; aut, si quempiam ibidem remanere contigit, externis indigenae sese sub tributi redibitionibus subdiderunt. Praedicatissimae nobilitatis urbes Antiochia, Ierusalem ac Nicaea, etiam prouinciae, Syria, Palaestina et Graecia, et quibus nouae gratiae seminaria pullularunt, abortiuis florentibus Italis, Gallis, Britonibus ab interno uirore radicitus defecerunt. Taceo quod in ipsis, ut ita dixerim, quisquiliis Ecclesiarum tantae abusiones inoleuerunt, ut in plerisque illorum regionibus, nemo ad presbyterium prouehatur, nisi primo coniugium sortiatur, ut de unius uxoris uiro, qui eligendus est, Apostoli sententia compleatur: cum idem dictum non de eo qui habeat et utatur, sed de eo qui habuerit habitamque dimiserit, constantissime Occidentalis Ecclesiae auctoritate firmetur. Taceo quoque, contra consuetudinem Latinam, marium feminarumque, dignitatis etiam Christianae personas indifferenter emi, ac si bruta animalia, distrahi, et longius a patria ad crudelitatis augmentum, ut gentilium fiant mancipia uendendas emitti. -- His denique omnibus praeponderare uidetur quod imperiali apud eosdem constat generaliter lege sancitum quod, de omnium uidelicet filiabus, concessa passim quasi pro iusto licentia, assumi debeant subiturae prostibulum. Verbi gratia: Ecce quis habet tres aut quatuor filias, una earum ad lupanar exponitur, et de eo ipso tam putenti lucro, quod infelicium illarum est passione quaesitum, pars nescio quota miseri imperatoris defertur ad fiscum; pars in sumptus eius quae turpiter admeruit, retinetur. Ecce clamor in Domini Sabaoth aures nimis truculenter ascendens. Praeterea sacerdotes quibus est sacramenta diuina tractare commissum, Dominicum corpus post prandia in locis, ut audiui, plerisque conficiunt, et ieiuno cuilibet absumendum porrigunt. Dum his et aliis similibus malitiarum modis exerrant; dum in suis adinuentionibus eunt, nouum constituit Deus super eos legislatorem: Ut sciant gentes quoniam homines sunt. Et dum terminos patrum suorum scienter transgrediuntur, ad hoc merito deuoluti sunt ut, pecoribus facti petulantiores, opprobrio habeantur. Sed aliquantisper edisserendum est, cum Christianum cultum aliquando deseruisse noscantur Orientalium nationes ut in paganismum redierint, quo tandem auctore nitantur. [1,3] CAPUT III. -- Plebeia opinio est quemdam fuisse, qui, si bene eum exprimo, Mathomus nuncupetur, qui quondam eos a Filii et Spiritus sancti prorsus credulitate diduxerit , solius Patris personae, quasi Deo uni et creatori inniti docuerit, Iesum purum hominem dixerit, et, ut breuiter eius dogma concludam, circumcisione quidem decreta, totius eis impudicitiae laxauit habenas. Quem profanum hominem paruae multum antiquitatis existimo non ob aliud scilicet, nisi quia ecclesiasticorum doctorum neminem contra eius spurcitiam scripsisse reperio. Cuius mores uitamque, cum nusquam scripta didicerim, quae a quibusdam disertioribus dici uulgo audiuerim, nulli debet esse mirum si dicere uelim. Frustra plane ab aliquo, si falsa an uera sint discutiatur, dum hoc solummodo attendatur, quantus ille magister fuerit, de quo tam nobilium facinorum gloria propagatur. Securus enim quis de eo male cantat, cuius malignitas quidquid praui dicitur transcendit et superat. [1,4] CAPUT IV. -- Alexandrinum, quo nescio tempore, patriarcham obisse constiterat, et uacans, ut assolet, Ecclesia sese multa animorum uarietate disciderat; et dum quisque in eam quam affectat personam liberiori uoluntate protrahitur, erga eos qui diuersa sentiunt, acriori seueritate inuehitur. In quem ergo plurimae consideratio partis incesserat, haud procul inde eremita manebat. Quem, causa eius essentiam comperiendi, scientiam facundiamque noscendi, cum crebro quidam eorum argutiores inuiserent, ex eius confabulatione coniiciunt eum intelligentiam catholicae fidei non habere concordem. Quo cognito, confestim penitus ab hominis quam ceperant electione desciscunt, et in maximo moerore pro sui reprobatione constituunt. Contemptus igitur cum molestia dilaceraretur atroci, quoniam non potuit ad id quod ambiebat assurgere, ad Arii similitudinem meditari secum anxie coepit, quo modo effuso quod conceperat perfidiae ueneno, ad sui ultionem catholica passim posset documenta peruertere. Tales namque homines, quorum tota intentio humanae prona est laudi, lethaliter feriuntur, intolerabile rugiunt, si aestimationem suam qualibet senserint occasione imminui. Hac antiquus hostis apud eremitam suum opportunitate prouisa his miserandum dictis aggreditur: « Si, inquit, uis euidens repulsae tuae solatium, et multo maius quam patriarcha ualeres habere magisterium, inter eos qui ad te proxime uenient, nota diligenter iuuenem tali ueste, tali uultus et corporis habitudine, tali etiam nomine. Hunc animis acrem, tuisque competentem moribus, ea doctrina quae cordi tuo adiacet imbue. Hunc institutionum tuarum fidissimum auditorem propagatoremque tuo magistratu prosequere. » -- Ille sollicitus hoc oraculo redditus, praedicta sibi inter aduentantium cuneos circumspexit insignia, iuuenemque recognitum affectuose tenuit, peste qua tabescebat imbuit; et, quia pauper erat et pauperi minus auctoritatis suppetebat, hoc ei statim modo diuitias procurauit. Ditissima quaedam mulier uiduitatem, obeunte marito, inciderat. Eam sibi nuntio sordidissimus eremita contraxit, et de coniugii iteratione submonuit. Illa cum diceret, iuxta suae statum honestatis, non se praesto habere quem duceret, ipse intulit, se sibi aptum inuenisse prophetam, et eam, si sibi acquiesceret, per eius nuptias felicem omnino uicturam. Multa mulierem circumlocutione praestringit; et ad praesens ei futurumque saeculum affuturas prophetae illius prouisiones pollicens, in amorem ipsius quem non nouerat hominis femineum iecur exporrigit. Spe igitur omnium quae fierent et quae fienda essent praecognitionis illecta, suo uati coniungitur; et pridem miser Mathomus, fortunis undecunque micantibus, ad inopinatos fasces, forsitan non sine sui ipsius incredibili stupore, prouehitur. At cum saepius utrorumque commercia lecti unius urna susciperet, propheta coepit egregius morbo epilepsiae, quem caducum uulgo dicimus, aliquoties acriter, prophetissa cernente, uexari, et euersis obtutibus, facie tabida, labiis spumantibus, dentium eius stridoribus ipsa terreri. Insperato hoc euentu perterrita, recurrit ad solitarium, quodque sibi accidit causatur infortunium, et, animi prorsus aegritudine consternata, praeoptare sibi fatetur interitum quam exsecrabile arreptitii subire coniugium. -- Innumeris itaque querimoniarum modis eremitae improperat, nequam sibi praebuisse consilium. At ille, cum incomparabili praemunitus esset astutia: « Desipis, inquit, fatua, dum id quod est claritatis et gloriae, tu tuae ascribis iniuriae. An nescis, improuida, quia quotiescunque prophetarum mentibus Deus illabitur, tota corporis humani massa concutitur, quia ferre non praeualet carnis infirmitas, cum ei se applicat diuina maiestas? Resipisce tandem, ne insolitis uisionibus expauescas, beatasque sancti hominis tortiones gratanter attende, praesertim cum eum tunc uirtus spiritualis instituat super his omnibus quae sciri et fieri in futurum a uobis expediat. » His feminea leuitas releuata sermonibus, totum iam non modo tolerabile, sed etiam sacrosanctum et spectabile arbitrabatur, quidquid prius foedum ac despicabile putabatur. Interea per haereticum eremitam ad profana dogmata ille, diaboli fistula, imbuebatur, et ipsius quaqua uersum praeeunte praeconio, propheta ab uniuersis creditur. -- Cumque iam longe lateque, in omnium opinionibus fama proficiente, claresceret, et suis documentis circumiacentium ac remotarum prouinciarum acclines populos conspexisset, communicato cum suo doctore consilio, legem scripsit, ubi suis sequacibus totius turpitudinis, per quod magis traherentur, frena remisit. Quo facto, infinitae multitudinis uulgus aggregat, et ut magis uaga corda praemissa religione deciperet, triduo eis ieiunare imperat, et ut Deum attente postulent pro legis acceptione sollicitat. Hoc etiam eis signum dat: Quia si Deo sibi legem dare placuerit, more eis insolito, et per manum, de qua non speratur, dabit. Interim uaccam habebat, quam ita manui suae assuefecerat ut quotiescunque aut eius uocem audiret, uel uideret praesentiam, uix eam uis ulla teneret quin ad eum intolerabili quadam auiditate concurreret. Factum igitur libellum cornibus animalis circumligat et in tentorio quo uersabatur illud occultat. Tertio denique die super omnem qui conuenerat populum eminens, tribunal ascendit, et declamare productis uocibus ad populum coepit. Quae cum, ut ita dixerim, summa aure uerborum sonum attigisset, e tentorio subteriacenti confestim egreditur, et per medias coadunatarum gentium turmas, uolumine cornibus imposito, ad pedes loquentis quasi congratulatura uacca contendit. Mirantur omnes, raptim uolumen euoluitur, anhelanti turbae exponitur, petulantia turpi lege permissa, gaudenter excipitur. Quid plura? oblati libri miraculum centuplicatis fauoribus celebratur. Propagatur ubique gentium quasi coelitus ueniens indifferenter coeundi noua licentia. Et quanto magis pollutionum concessarum exuberat copia, tanto magis tacito foeditatis nomine, Dei remissiora tempora indulgentis praedicatur gratia. Tota Christianitatis censura conuitiis mille damnatur, et quidquid olim honestatis ac uigoris ex Euangeliorum tenore constituerat, crudelis uocatur acerbitas. At praeceptum, quod uacca detulit, generale appellatur, et ipsa solum a Deo commendata libertas. Non Moysi antiquitas, non catholica nouitas reputatur. Quidquid ante legem, sub lege, quidquid sub gratia, inexpiabili falsitate notatur, et, ut psalmo minus congrue utar, Deum non fecisse taliter omni nationi, et iudicia sua nulli a saeculo alii manifestasse cantatur. Profusior libidinis adimplendae facultas, et bestialem iam superans appetitum, non coniugiorum iam, sed scortorum numerositate uoluptas, procreandorum liberorum superficie palliatur. Sed, dum in his quae quasi usualia sunt, nequaquam fluxus naturae restringitur, usque ad ea quae non conueniunt, nec nominari in nobis debent, brutis etiam pecoribus inexperta, concurritur. Huius nefariae institutionis obscuritas Christianum tunc nomen obtexit, et adhuc pertinentia pene uniuersi, Africae, Aegypti, Aethiopiae, Lybiae, et iuxta nos Hispaniae remotissimos sinus oblitterat. Sed hunc tantum tamque mirificum legislatorem quis exitus de medio tulerit, dicendum est. Cum subitaneo ictu epilepseos saepe corrueret, quo eum superius diximus laborare, accidit semel, dum solus obambulat, ut morbo elisus eodem caderet, et inuentus, dum ipsa passione torquetur, a porcis in tantum discerpitur ut nullae eius praeter talos reliquiae inuenirentur. Ecce legiter optimus, dum Epicureum, quem ueri Stoici, Christi scilicet cultores, occiderant, porcum resuscitare molitur, imo prorsus resuscitat, porcus ipse porcis deuorandus exponitur, ut obscenitatis magisterium obscenissimo, uti conuenit, fine concludat. Talos iure reliquit, quia perfidiae ac turpitudinis uestigia, deceptis miserabiliter animabus infixit. Cuius talorum titulo exegimus tetrasticum, iuxta poetam: "Aere perennius, Regalique situ piramidum altius", ut uir egregius omni iam porco felicior cum poeta eodem dicere ualeat: "Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam". Quod est: Manditur ore suum, qui porcum dixerat; huius Membra beata cluunt, podice fusa suum. Cum talos ori, tum quod sus fudit odori, Digno qui celebrat cultor honore ferat. Quod si Manichaeorum sunt uera repurgia sectae, ut in omni quod comeditur pars quaedam maneat commaculata Dei; et dentium comminutione et stomachi concoctione pars ipsa Dei purgetur; et purgata iam in angelos conuertatur, qui ructibus et uentositate extra nos prodire dicantur, sues de huius carnibus pastas, quod credimus angelos effecisse et magis hinc inde flatibus emisisse? Sed omissis iocularibus quae pro sequacium derisione dicuntur, hoc est insinuandum quod non eum deum, ut aliqui aestimant, opinantur, sed hominem iustum, eumdemque patronum, per quem leges diuinae tradantur. Hunc coelitus assumptum astruunt, et solos talos relictos ad suorum fidelium monumentum, quos etiam infinita ueneratione reuisunt; porcorum uero esum, iusta prorsus ratione contemnunt, qui morsibus eorum dominum consumpserunt. [1,5] CAPUT V. Hae igitur quas supra diximus gentes, postquam per longa tempora, post multas posteritates, error coeptae gentilitatis inualuit, cum Palaestinam, tum Ierosolymam ac sepulcrum Domini peruaserunt, Armeniamque, Syriam, partemque Graeciae, pene usque ad illud mare quod Brachium Sancti Georgii dicitur, obtinuerunt. Inter omnia Orientis regna Babylonicum imperium, ab antiquo praepotentissimum fuit, et regnis quampluribus imperauit. Attamen Parthorum regnum, quos Turcos corrupto nomine uocitamus, in re militari et equestri elegantia, animi etiam uirtute praepollet; sed terrarum amplitudine minus patet. Imperator itaque Babylonicus eas quas praemisimus prouincias magno exercitu occuparat; sed temporis processu, Turcorum emergente copia, Assyriis euictis amiserat. Petit imperator Graecorum a Roberto Flandriae comite auxilia. Hii igitur armis uiuaciores, et consuetius utentes audacia, dum Constantinopolitanum urgerent imperium, et eidem urbi pene obsidendae uiderentur irrumpere, imperator Graecorum minis eorum frequentibus, et assiduis incursionibus tremefactus, misit in Franciam, scribens Rothberto seniori Flandrensium comiti epistolam, multiplices ei obiectans causas, quibus excitari eius animus posset ad defendendam periclitantem Graeciam. Non autem ideo sollicitabat eumdem uirum, quod tanto negotio, solius ipsius aestimaret sufficere posse concursum, licet ditissimus esset, et magnam ualuisset conflare manum, sed quia non ignorabat quod, si uir adeo potens idipsum aggrederetur iter, nostrae secum gentis auxilia plurima pro sola nouitate rei contraheret. Fuit uero comes isdem, quantum sagax in rebus bellicis, tantum perspicax et facetus in litteris. Is Ierosolymam orationis gratia aliquando profectus, forsitan Constantinopolim peruiam habens, cum ipso est imperatore locutus, unde et apud eum sumpta maiore fiducia, de adiutoriis est expetendis appulsus. Ipsam autem epistolam, quam inserere opusculo isti omnino piguit, quaedam ibidem dictorum, uerbis tamen uestita meis, proferre libuit. -- « De Ecclesiis querimonia est, quas siquidem gentilitas euersa Christianitate tenebat, in quibus equorum, ac mulorum caeterorumque animalium catabula construebat. Quod in tantum uerum fuit ut etiam fana sua, quae Mathomarias uocant, inibi instituerent, et infinitae quoque turpitudinis commercia exercerent, ut non iam basilicae, sed meritoria et scenae fierent. Porro de Catholicorum necibus frustra agerem, cum mortuis in fide, uitae aeternalis uideretur instare concambium, superstites sub miseri iugo famulatus uitam gererent, ipsis, ut arbitror, mortibus acriorem. Virgines enim fidelium deprehensae, publicum fieri praecipiebantur scortum, cum nusquam pudori deferretur ac honestati coniugum. Matres corruptae in conspectu filiarum, multipliciter repetitis diuersorum coitibus, uexabantur, cum filiae assistentes, carmina praecinere saltando nefaria inter huiusmodi cogerentur. Eadem statim passio, quod dici quidem et dolor et pudor est, reuoluebatur ad filias, quae etiam foeditas obscenis infelicium matrum cantionibus ornabatur. Totius denique nominis reuerentia Christiani, prostibulo tradebatur. Cumque sexui feminino, quod tamen excusari poterit, pro competenti natura non parcitur, in masculinum pecualitate transgressa, solutis humanitatum legibus, itur. » Unde, ut unius exsecranda et penitus intolerabili auribus maiestate flagitii, illa, quae in mediocres et infimos, defurebat petulantia, panderetur, dicit quemdam eos abusione Sodomitica interuenisse episcopum. « Et quomodo praeceps et omnibus omnino uesaniis praeferenda libido, quae semper consilii frontisque fugax perpetuo impetu agitur, et quo crebrius exstinguitur, eo uiuacior flamma iterato succenditur, erga humana se temperet, quae brutorum animalium inauditis, et ori Christiano uetitis commistionibus sordet? Et cum sit miseris permissa suo ipsorum arbitrio multiplicitas feminarum, parum est apud eos nisi et dignitas tantae spurcitiae uolutabro commaculetur marium. Nec mirum si Deus exoletam eorum nequitiam, et in clamorem uersam impatienter tulerit, tantaque funestorum habitatorum exsecramenta, more antiquo, terra uomuerit. » Cum ergo de Constantinopolitana quam potissimum uerebatur, et quae transito Sancti Georgii Brachio imminebat obsidione, multa querela tractaret, inter caetera intulit: « Quod uidelicet si non alia subueniendi sibi uideretur nobis occasio, saltem propter senos, quorum corpora ibidem tumulata habentur, apostolos, ne ab impiis, aut incendio conflagrentur, aut in uoragines demergantur, celeberrimam perhibet ciuitatem omnimoda opitulatione dignissimam. » Et certe nihil uerius. Urbs enim illa, non modo sanctorum illorum monumentis excellens, sed et auctoris merito et nomine praecluens, praesertim cum ex reuelatione superna, ex uetustissimo oppidulo eam toti mundo spectabilem, Romamque secundam fecerit, uniuersi, si fieri posset, orbis concursu et suffragio digna fuit. -- Sequitur demum post apostolorum illationem, et dicit « apud se beati Ioannis Baptistae caput haberi. » Quod, quamuis falso dicat: « Hodieque, ac si uiuentis capillis, et cute uideatur insigniri. » Quod si uerum est, quaerendum apud Ageriacenses est monachos, de cuius Baptistae Ioannis capite glorientur, cum pro certo habeamus: neque duos Ioannes fuisse Baptistas, neque unum ipsum, quod dici nefas est, fieri potuisse bicipitem. Et considerandus etiam sub hac occasione, plurimus quidem, sed non perniciosus error, qui Gallicanas praecipue, de sanctorum corporibus obsedit Ecclesias ; istis illum, illis eumdem, seu martyrem, seu confessorem se habere iactantibus, cum duo loca non ualeat occupare integer unus. Quod totum contentionis malum inde sumit originem quod sancti non permittuntur habere debitae et immutabilis sepulturae quietem. Et plane ex pietate descendisse non ambigo quod eorum corpora argento operiuntur et auro; sed iam euidenti et nimium turpi auaritiae militant, et ossium ostensiones, et feretrorum, ad pecunias corrogandas circumlationes. Quae omnia desiuissent, si eorum, ut ipsius Domini Iesu, forti apposito obice immobili clauderentur membra sepulcro. Sed his omissis sequentia attingamus. -- Praeterea adiicit ut, « si non tanti cohibitio mali, si non praefatorum sanctorum ad hoc ipsum eos animaret amor, saltem auri argentique, quorum innumerabiles illic habentur copiae, cupiditas illiceret. » Infert denique et quiddam bonorum uirorum frugalitati incompetens, ut uidelicet, « praeter haec uniuersa pulcherrimarum feminarum uoluptate trahantur, » quasi Graecarum mulierum species tanta esset, ut Gallicis modo quolibet praeferrentur, solaque earum causa Francorum exercitus in Thraciam ageretur. Dum haec sordidissimus ille tyrannus ediceret, meminisse debuerat quod ob hoc ipsum, haec sibi suisque aduersitas potissimum ingeneret, quia edicto celebri, de pluribus uniuersorum filiabus, unam per omne imperium suum prostitui iuberet, et fisco proprio lucrum foedissimae passionis inferret. Nec minus illud, quod de pluribus filiis, unum eunuchizari, data praecepti auctoritate, mandauerit, et corpora marium ademptis uiribus eneruia ac effeminata reddiderit, quae usibus militiae iam non habeantur utilia, imo ad detrimenti cumulum, abscidatur in ipsis propago futura, cuius incrementis sperari ualerent contra hostes auxilia. Qui ergo damnauerit ultro sua, iam quaerere merito cogitur aliena. Sed attendendum etiam quod is ipse imperator non ex legitima purpuram successione susceperit; sed cum de officialibus palatii sub principe, qui, nisi fallor, Michael uocabatur, esset, et cuidam portioni plurimae occidentalium militum praeesset, quos excellentiores apud Graecum imperatorem, et ad eius custodiam magis contiguos ingenita eorum probitas fecit, collecta ex subiectis militibus audacia, nouas res contra ipsum principem moliri coepit. Qui Constantinopolitana contra imperatorem ciuitate peruasa, captum eumdem luminibus illico feraliter priuat, et in quodam municipio arctae custodiae mancipat, et iura imperii totius expers iuris usurpat. Qui Francos quidem, ea quam diximus necessitate compulsus, expetiit; sed postquam tantae dignitatis proceres conuenisse adeo instructos modestia et armis, equites uidit, multitudini multum, sed multo amplius prudentiae eorum inuidit. Ast ubi ad effectum eorum peruenit intentio, creuit huius contra nostrorum efficaciam inuidentiae magnitudo, dum post Ierosolymitanam uictoriam ueretur, ne uictricia in se arma retorqueant, praesertim cum eo potiorem sibi aemulum, inter nationes nequaquam esse didicerant. Auditum tamen nobis constat, ante huius uiae compertum primordia, matrem hunc habuisse sortilegam; quae sibi saepe praediceret, quia ex Francis originem duceret, qui ei imperium uitamque adimeret. Cuius oraculum ipsis effectibus explere forsitan Boemundus affectat. Qui tantopere illi insistit, ut saepenumero cum eodem confligens uertere terga compulerit, et plurimam prouinciarum eius partem suae ditioni addixerit. Qui cum genus ex Northmannia ducat quam Franciae partem esse constat, ob hoc uel maxime Francus habebitur, quia regis Francorum filiae coniugio iam potitur.