PANTHEON. PROOEMIUM. AD DOMINUM PAPAM URBANUM HUIUS NOMINIS TERTIUM GODEFRIDI VITERBIENSIS EPISTOLA AC PROOEMIUM. Summo et uniuersali papae Urbano tertio, domino et patri suo reuerendissimo, Gotfridus Viterbiensis sacerdos indignus, seipsum in omni obsequio et obedientia subiectissimum. Dum sacrosanctae matris nostrae Romanae Ecclesiae culmen inspicio et eius eminentiae considero maiestatem, illud ante omnia necessarium esse intueor, ut, sicut ipsa omnibus noscitur praeesse principibus ita omnes reges et principes, et uniuersae orbis Ecclesiae doctrina eius et regimine adornentur, et ab ea, tanquam a fonte iustitiae, totius sapientiae regulis instruantur; quia nullum Scripturarum elogium noscitur esse authenticum, nisi ab eius sapientiae fluminibus sitientibus propinetur. Quare, si quod historiarum opus noua per aliquem institutione conficitur, ratio suggerit ut antequam in publicum deueniat, apostolico examini praesentetur; quatenus, si acceptione dignum esse perpenditur, eius mandato et iudicio approbetur et ab eo uires auctoritatemque recipiat, cui terrena et coelestia diuinitus sunt commissa. Eapropter, reuerendissime pater, hoc opusculum longo tempore simplicitatis meae studiis aggregatum et de Veteri et Nouo Testamento atque de omnibus fere historiis in unum uolumen sub compendio redactum, ad honorem Dei et emendationem, seu approbationem sanctae Romanae Ecclesiae, ante uestrum examen perferre disposui uestraeque gratiae praesentare curaui; ut, si auctore Deo per uos fuerit approbatum, ad alias Ecclesias ulterius deriuetur et non solum clerici, sed etiam reges et principes habeant hoc opus a uestrae sanctitatis auctoritate. Impossibile enim est perfecti regiminis et regiae potestatis excellentiam conuenienter attingere his qui mundi cursum et originem, aut Scripturarum dogmata ignorant. Imperator uero aut rex qui caeteris principibus potestate praeponitur, si fuerit philosophiae nescius, errare saepius quam regnare uidetur; quia dum in causis reipublicae sapientia indiget, cogitur eam ab aliis frequenter emendicare, et ex hoc aliena saepius quam sua cernitur uirtute regnare. Omnes namque reges debent rerum statum et iustitiae disciplinam cognoscere, quam sola bruta animantia ignorant. Oportet etiam eos Creatori de his omnibus reddere rationem, quia ipsi cum legibus sint absoluti, non in legem, sed in Deum potius uidentur peccare: unde dicitur: Tibi soli peccaui. Cum ergo reges non in leges, sed in Deum peccent, et Dei solius uestroque examini reseruentur, antiquorum regum uitam et gesta atque historias oportet eos cognoscere; ut causae praecedentium fiant eis in posterum cautio futurorum. Ipsi quoque principes, inter alia beneficia sanctae Romanae Ecclesiae, gaudeant se hunc historiarum libellum de fonte sanctitatis uestrae suscipere; cuius instructi adminiculo, poterunt subiectos sibi populos rationabilius gubernare. Hoc autem opus, non tantum in prosis, sed uersibus adnotaui; ut lectores eius, si aliquando prosas legendo fuerint fatigati, cum uersus sequentes inspexerint, consonantia et delectatione metrorum ad legendum ulterius prouocentur; illi autem qui uersus forte non intelligunt, prosarum saltem lectionibus delectentur. Intentionis autem nostrae est in hoc opere, ab ipsa prima rerum creatione incipere, imo ante omnem creationem, scilicet a diuina essentia, quae est ante tempora, de qua frequenter quaeritur: Ubi erat tunc Deus? et in quo mundo? et quid operabatur? et quomodo est trinus et unus Deus? et cuius erat Dominus, dum nulla erat creatura? et quomodo Spiritus Domini ferebatur super aquas? et huiusmodi alia. Item de angelis, de coelis, de planetis et elementis atque de creatione hominis: et [0878B] deinceps uniuersum Vetus et Nouum Testamentum omnesque historias gentium, regum et regnorum sub compendio perlustramus, quae omnia per capitula in ordine disponemus. Nomen autem auctoris libri est GOTFRIDUS, quod interpretatur, Pax Dei. In lingua namque Teutonica, "Gott" dicitur Deus, et "frid" dicitur pax. Ideoque hoc nomen huic operi satis conuenire uidetur cum in hoc libro Vetus Testamentum cum Nouo, Latinae historiae cum barbaris, et prosae cum uersibus, sub uno uolumine, tanquam inuicem pacificans, concedet. Aestimo autem in causis huiuscemodi, sicut mos est fieri, nonnullos aemulos inuidiae liuore torqueri; qui, priusquam librum conspiciant, priusquam magnam rerum copiam cognoscant, fient mihi non aequitatis iudices, sed operis detractores. Aduersus quorum insidias talem, ad defensionem mei uoluminis, constitui armaturam, ut, per singula pene libri capitula, singula sint auctorum nomina, in testimonium praesignata: quae et lectoribus auctoritatem exhibeant, et meipsum a detrahentium immanitate defendant. Itaque super Vetus Testamentum hos habeo auctores: Mosem, Esaiam, Iosephum, Danielem et alios prophetas, Iesum, Sirach, Dauid, Salomonem, Esther, Iudith, Esdra et Machabaeos. In Nouo autem Testamento auctores hos inducimus: omnes apostolos, Clementem papam, Dionysium, Areopagitam, Origenem, Ioannem Chrysostomum, Athanasium, Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Gregorium aliosque nonnullos Ecclesiae doctores. Super historias uero gentilium, habemus etiam: Iosephum, Dionem, Strabonem, Orosium. Hegesippum, Suetonium, Solinum, Iulium Africanum, qui prima Chronica conscripsit sub Marco Crasso. De Chaldaeis quoque habemus Berosum, qui omnia Chaldaeorum scripta deflorauit. De Aegytiis, inducimus Manethon historiographum et chronographum Aegyptiorum. Habemus etiam ab Aegyptiis, Mochum, Estium, et Hieronymum: Aegyptium, historiographos famosissimos. Materia igitur totius libri est, uniuersum Vetus et Nouum Testamentum, et uniuersi imperatores, reges et regna, quae fuerunt uel sunt ab initio mundi usque ad tempora nostra, quorum omnium notamus originem et finem, nomina, aetates et gesta. Sola itaque nomina regnorum, ad maiorem euidentiam, in praesenti prooemio duximus subroganda: Babyloniorum regnum, Assyriorum, Indorum, Aegyptiorum, Argiuorum, Lacedaemoniorum, Thessalorum, Sicyoniorum, Lydiorum, Amazonum, Macedonum, Hebraeorum, Graecorum, Italorum omnium, Francorum, Theutonum, Lombardorum, Hunnorum, Gothorum, Visigothorum, Ostrogothorum, Anglorum, Britonum, Pannoniorum, Atheniensium, Medorum, Troianorum, Romanorum, regum et consulum, Sicambrorum, Senonum Gallorum, Saxonum, Sueuorum, Siculorum, Cretensium, Scytharum, Auarorum, hoc est Ungarorum priorum. Vinulorum, qui sunt in confiniis Asiae et Europae, super Maeotidas Paludes. Vandalorum, et Sardorum regnum. Item, de Sibyllis uatidicis. Similiter post omnes reges posuimus etiam historias imperatorum; item omnium pontificum Romanorum gesta et annos, et menses, et dies nominaque eorum, a beato Petro, usque ad uenerabilem Urbanum tertium papam, et usque ad dominum imperatorem Fridericum primum et ad filium eius dominum regem Henricum sextum, feliciter. Amen.