Diuo imperatori Romanorum et illustrissimo, Henrico sexto [Henri VI (1165-1197)], filio domini Friderici [Frédéric Barberousse (1122-1190)] Romanorum imperatoris augustissimi, Gotifredus Viterbiensis, maiestatis sue capellanus et seruulus, iustitiam diligere, sapientiam querere et in Domino imperare. Dum Romani imperii culmen inspicio et eius eminencie considero dignitatem, illud ipse ante omnia necessarium esse intueor, ut, sicut potestate noscitur preminere principibus, ita magis omnibus uirtutibus adornetur, tantaque sit eius disciplina regiminis, ut per eum omnia uitia corripi et status orbis debeat emendari. Cuius prerogatiue gloriam impossibile est imperatorem suffitienter attingere, qui mundi cursum et originem et scripturarum dogmata noscitur ignorare. Imperator enim expers philosophie cum omnibus hominibus preesse credatur, si fuerit sapientie nescius, errare sepius quam regnare uidetur. Quia, cum in causis rei publice sapientia indiget, cogitur ab aliis semper emendicare, et ex hoc aliena potius quam sua cernitur uirtute regnare. Hec sententia primo loco principibus, deinde omni homini congruit, quia Creator propter hominem cuncta creauit et omnes homines uoluit iustitie disciplinam cognoscere, quam sola bruta nata sont ignorare. ...