[6,0] LIBER VI. [6,1] At uigil isdem ardet furiis Gradiuus et acri corde tumet nec quas acies, quae castra sequatur inuenit. ire placet tandem[que] praesensque tueri, sternere si Minyas magnoque rependere luctu 5 regis pacta queat Graiamque absumere pubem. impulit hinc currus monstrum inreuocabile belli concutiens Scythiaeque super tentoria sistit. protinus e castris fugit sopor: excita tela, turbati coiere duces. hos insuper ingens [6,10] fama mouet, rate quae sacra uulgabat Achiuos aduenisse sui repente uellera Phrixi, quos malus hospitio iunctaque ad foedera dextra luserit Aeetes atque in sua traxerit arma. Ergo consiliis dum nox uacat alta mouendis 15 legatos placet ire duces mandataque Perses edocet, adfari Minyas fraudemque tyranni ut moneant. quinam hinc animos auerterit error? se primum Haemoniis hortatum ea uellera terris reddere et exuuias pecudis dimittere sacrae: [6,20] hinc odium et tanti uenisse exordia belli. quin potius dextramque suam suaque arma sequantur aut remeent (neque enim Aeetae promissa fidemque esse loco). abstineant alienae sanguine pugnae. non illos ideo tanti uenisse labores 25 per maris. ignotis quid opus concurrere nec quos oderis? haec medio Perses dum tempore mandat, aureus effulsit campis rubor armaque et acres sponte sua strepuere tubae. Mars saeuus ab altis 'hostis io,' conclamat equis 'agite ite, propinquat!' [6,30] ac simul hinc Colchos, hinc fundit in aequora Persen. Tunc et quaeque suis committit proelia telis uoxque dei pariter pugnas audita per omnes. Hinc age Rhipaeo quos uideris orbe furores, Musa, mone, quanto Scythiam molimine Perses 35 concierit, quis fretus equis per bella uirisque. uerum ego nec numero memorem nec nomine cunctos mille uel ora mouens. neque enim plaga gentibus ulla ditior: aeterno quamquam Maeotia pubes Marte cadat, pingui numquam tamen ubere defit [6,40] quod geminas Arctos magnumque quod impleat Anguem ergo duces solasque, deae, mihi promite gentes. Miserat ardentes mox ipsa secutus Alanos Heniochosque truces iam pridem infensus Anausis, pacta quod Albano coniunx Medea tyranno, 45 nescius heu quanti thalamos ascendere monstri arserit atque urbes maneat qui terror Achaeas, gratior ipse deis orbaque beatior aula. proxima Bisaltae legio ductorque Colaxes, sanguis et ipse deum, Scythicis quem Iuppiter oris [6,50] progenuit uiridem Myracen Tibisenaque iuxta ostia, semifero (dignum si credere) captus corpore, nec nymphae geminos exhorruit angues. cuncta phalanx insigne Iouis caelataque gestat tegmina dispersos trifidis ardoribus ignes; 55 nec primus radios, miles Romane, corusci fulminis et rutilas scutis diffuderis alas. insuper auratos collo gerit ipse dracones, matris Horae specimen, linguisque aduersus utrimque congruit et tereti serpens dat uulnere gemmae. [6,60] tertius unanimis ueniens cum milibus Auchus Cimmerias ostentat opes, cui candidus olim crinis inest, natale decus; dat longior aetas iam speciem; triplici percurrens tempora nodo demittit sacro geminas a uertice uittas. 65 Datin Achaemeniae grauior de uulnere pugnae misit in arma Daraps, acies quem Martia circum Gangaridum potaque Gerus quos efferat unda quique lacum cinxere Bycen. non defuit Anxur, non Radalo cum fratre Sydon, Acesinaque laeuo [6,70] omine fatidicae Phrixus mouet agmina ceruae. ipsa comes saetis fulgens et cornibus aureis ante aciem celsi uehitur gestamine conti maesta nec in saeuae lucos reditura Dianae. mouit et Hylaea supplex cum gente Syenen 75 impia germani praetentans uulnera Perses. densior haud usquam nec celsior extulit ullas silua trabes fessaeque prius rediere sagittae, arboris ad summum quam peruenere e cacumen. quin et ab Hyrcanis Titanius expulit antris [6,80] Ciris in arma uiros plaustrisque ad proelia cunctas Coraletae traxere manus. ibi sutilis illis est domus et crudo residens sub uellere coniunx et puer e primo torquens temone cateias. linquitur abruptus pelago Tyra, linquitur et mons 85 Ambenus et gelidis pollens Ophiusa uenenis degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno crimine nunc etiam metuentes uerbera turmas. hos super aeratam Phalces agit aequore nubem cum fremitu densique leuant uexilla Coralli, [6,90] barbaricae quis signa rotae ferrataque dorso forma suum truncaeque, Iouis simulacra, columnae. proelia nec rauco curant incendere cornu indigenas sed rite duces et prisca suorum facta canunt ueterumque, uiris hortamina, laudes. 95 ast ubi Sidonicas inter pedes aequat habenas illinc iuratos in se trahit Aea Batarnas, quos duce Teutagono crudi mora corticis armat aequaque nec ferro breuior nec rumpia ligno. nec procul albentes gemina ferit aclyde parmas [6,100] hiberni qui terga Noae gelidumque securi eruit et tota non audit Alazona ripa. quosque Taras niueumque ferax Euarchus olorum. te quoque uenturis, ingens Ariasmene, saeclis tradiderim, molem belli lateque ferentem 105 undique falcatos deserta per aequora currus. insequitur Drangea phalanx claustrisque profusi Caspiadae, quis turba canum non segnius acres exsilit ad lituos pugnasque capessit eriles. inde etiam par mortis honos tumulisque recepti [6,110] inter auos positusque uirum. nam pectora ferro terribilesque innexa iubas ruit agmine nigro latratu cohors quanto sonat horrida Ditis ianua uel superas Hecates comitatus in auras. ducit ab Hyrcanis uates sacer agmina lucis 115 Vanus, eum Scythiae iam tertia uiderat aetas magnanimos Minyas Argoaque uela canentem. illius et dites monitis spondentibus Indi et centumgeminae Lagea noualia Thebes totaque Rhipaeo Panchaia rapta triumpho. [6,120] discolor hastatas effudit Hiberia turmas, quas Otaces, quas Latris agunt, et raptor amorum Neurus et expertes canentis Iazyges aeui. namque ubi iam uires gelidae notusque refutat arcus et inceptus iam lancea temnit eriles 125 magnanimis mos ductus auis haud segnia mortis iura pati, dextra sed carae occumbere prolis ense dato, rumpuntque moras natusque parensque, ambo animis, ambo miri tam fortibus actis. hic et odorato spirantes crine Mycelae [6,130] Cessaeaeque manus et qui tua iugera nondum eruis, ignotis insons Arimaspe metallis, doctus et Auchates patulo uaga uincula gyro spargere et extremas laqueis adducere turmas. non ego sanguineis gestantem tympana bellis 135 Thyrsageten cinctumque uagis post terga silebo pellibus et nexas uiridantem floribus hastas. fama ducem Iouis et Cadmi de sanguine Bacchum hac quoque turiferos, felicia regna, Sabaeos, hac Arabas fudisse manu, mox rumperet Hebri [6,140] cum uada Thyrsagetas gelida liquisse sub Arcto. illis omnis adhuc ueterum tenor et sacer aeris pulsus et eoae memoratrix tibia pugnae. iungit opes Emeda suas, sua signa secuti Exomatae Torynique et flaui crine Satarchae. 145 mellis honor Torynis, ditant sua mulctra Satarchen, Exomatas uenatus alit nec clarior ullis Arctos equis. abeunt Hypanin fragilemque per undam tigridis aut saeuae profugi cum prole leaenae maestaque suspectae mater stupet aggere ripae. [6,150] impulit et dubios Phrixei uelleris ardor Centoras et diros magico terrore Choatras. omnibus in superos saeuus honor, omnibus artes monstrificae, nunc uere nouo compescere frondes, nunc subitam trepidis Maeotin soluere plaustris. 155 maximus hos inter Stygia uenit arte Coastes. sollicitat nec Martis amor, sed fama Cytaeae uirginis et paribus spirans Medea uenenis. gaudet Auerna palus, gaudet iam nocte quieta portitor et tuto ueniens Latonia caelo. [6,160] ibant et geminis aequantes cornibus alas Balloniti comitumque celer mutator equorum Moesus et ingentis frenator Sarmata conti. nec tot ab extremo fluctus agit aequore nec sic fratribus aduersa Boreas respondet ab unda 165 aut is apud fluuios uolucrum canor, aethera quantus tunc lituum concentus adit lymphataque miscet milia, quot foliis, quot floribus incipit annus. ipse rotis gemit ictus ager tremibundaque pulsu nutat humus, quatit ut saeuo cum fulmine Phlegram [6,170] Iuppiter atque imis Typhoea uerberat aruis. Prima tenent illinc patriis Absyrtus in armis et gener ingentesque inter sua milia reges. at circa Aesoniden Danaum manus ipsaque Pallas aegide terrifica, quam nec dea lassat habendo 175 nec pater horrentem colubris uultuque tremendam Gorgoneo. nec semineces ostendere crines tempus adhuc primasque sinit concurrere pugnas. impulit hos contra Mauors pater et mala leti Gaudia Tisiphoneque caput per nubila tollens [6,180] ad sonitum litui mediaque altissima pugna necdum clara quibus sese Fuga mentibus addat. Illi ubi consertis iunxere frementia telis agmina uirque uirum galeis adflauit adactis continuo hinc obitus perfractaque caedibus arma 185 corporaque, alternus cruor alternaeque ruinae. uoluit ager galeas et thorax erigit imbres sanguineos. hinc barbarici glomerantur ouatus, hinc gemitus mixtaeque uirum cum puluere uitae. Caspius Aeaeum correpto crine Monesen [6,190] abstulit; hinc pariter Colchi Graique sequuntur missilibus; rapit ille necem praedamque relinquit nec sociis iam cura uiri. Dipsanta Caresus Strymonaque obscura spargentem uulnera funda deicit. Albani cadit ipse Chremedoni[di]s hasta 195 iamque latet currusque super turmaeque feruntur. processere Melas et Idasmenus. incipit hasta ante Melas, leuis ast abies elusit utrumque. ensibus inde ruunt. prior occupat aere citato cassidis ima Melas, infracta est uulnere ceruix. [6,200] mixta perit uirtus: nescit cui debeat Ocheus aut cui fata Tyres. dum sibila respicit Iron cuspidis Argiuae, Pyliam latere accipit hastam. Viderat Hyrcanos paribus discurrere fratres Castor equis, pater armento quos diues ab omni 205 nutrierat fatisque uiam monstrarat iniquis. tum magis atque magis peditem candore notato Tyndariden incendit amor. simul obuius hastam pectus in aduersum Gelae iacit alipedemque insilit excusso uictor duce. risit ab alta [6,210] nube pater prensisque equitem cognouit habenis. at pariter luctuque furens uisuque Medores Tyndariden petit et superos sic uoce precatur: 'hunc age uel caeso comitem me reddite fratri! primus at hic nostra sonipes cadat impius hasta 215 credita qui misero non rettulit arma parenti meque uenit contra captiuaque terga ministrat.' dixerat, Actaei sed eum prior hasta Phaleri deicit; ad socias sonipes citus effugit alas. Quis tibi fatales umquam metuisset Amyclas [6,220] Oebaliamque manum, tot, Rhyndace, montibus inter diuiso totidemque fretis? cadit impiger una inguine transfosso clari Taulantis alumnus semidea genetrice Tages, cui plurima siluis peruigilat materna soror cultusque laborat. 225 tenuia non illum candentis carbasa lini, non auro depicta chlamys, non flaua galeri caesaries pictoque iuuant subtegmine bracae. iamque nouus mediae stupefacta per agmina pugnae uadit eques densa spargens hastilia dextra [6,230] fulmineumque uiris profundens ingerit ensem huc alternus et huc, cum saeuior ecce iuuentus Sarmaticae coiere manus fremitusque uirorum semiferi. riget his molli lorica catena, id quoque tegmen equis; at equi porrecta per armos 235 et caput ingentem campis hostilibus umbram fert abies obnixa genu uaditque uirum ui, uadit equum, docilis relegi docilisque relinqui atque iterum medios non altior ire per hostes. orbibus hos rapidis mollique per aequora Castor [6,240] anfractu leuioris equi deludit anhelos immemoresque mori; sed non isdem artibus aeque concurrunt ultroque ruunt in funera Colchi. Campesus impacta latus inter et ilia quercu tollitur ac mediam moriens descendit in hastam. 245 Oebasus infestum summisso poplite Phalcen euasisse ratus laeuum per luminis orbem transigitur; tenerae tinguuntur uulnere malae. contra autem geminis fidens thoracibus ictum sustulit et gladio Sibotes ferit ultima teli [6,250] nequiquam. iam cuspis inest nec fragmina curat Ambenus et trunco medium subit Ocrea ligno. seminecem Taxes Hypanin uehit atque remissum pone trahit fugiens et cursibus exuit hastam dumque recollectam rursus locat, inruit ultro 255 turbatumque Lacon et adhuc inuadit inermem. impulit aduerso praeceps equus Onchea conto nequiquam totis reuocantem uiribus armos in latus. accedit sonipes, accedit et ipse frigidus. arma cadunt, rorat procul ultima cuspis. [6,260] qualem populeae fidentem nexibus umbrae siquis auem summi deducat ab aere rami ante manu tacita cui plurima creuit harundo; illa dolis uiscoque super correpta sequaci implorat ramos atque inrita concitat alas. 265 Parte alia infestis (nam fors ita iunxit) in armis Styrus adest laetusque uirum cognoscit Anausis et prior 'en cuius thalamis Aeetia uirgo dicta manet nostrosque feret qui uictor amores. non' ait 'inuitoque gener mutabere patri.' [6,270] tum simul aduersas conlatis cursibus hastas coniciunt, fugit adductis Albanus habenis saucius atque datum leto non sperat Anausin nec uidet. ille autem telo moribundus adacto 'ad soceros pactaeque sinus en coniugis,' inquit 275 'Styre, fugis uulnus referens, quod carmine nullo sustineat nullisque leuet Medea uenenis.' dixerat, extremus cum lumina corripit error uoxque repressa gelu percussaque uertice tellus. Hinc animos acies auget magnoque doloris [6,280] turbine Gesandrum Mauors rapit. ille morantes increpat et stricto sic urget Iazygas ense: 'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus ante pater. quae uos subito tam foeda senectus corripuit fregitque animos atque abstulit iras? 285 aut mecum mediam, iuuenes, agite ite per urbem Argolicamque manum aut caris occumbite natis.' inruit et patrias coeptis ferus aduocat umbras: 'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato suggere nunc animamque parem, si fata peroso [6,290] tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi paruimus paruique uiam didicere nepotes.' haec ait auditusque Erebo. tunc corripit ensem turbidus et furiis ardens quatit arma paternis. indigenis sacratus aquis magnique sacerdos 295 Phasidis Arctois Aquites errabat in armis (populeus cui frondis honor conspectaque glauco tempora nectuntur ramo) te, Cyrne, parentis immemorem durae cupiens abducere pugnae. iamque omnes impune globos diuersaque lustrans [6,300] agmina quem quaerit nusquam uidet atque iterum instat uociferans, iterum belli diuersa peragrat, lancea caeruleas circum strepit incita uittas. opprimit admissis ferus hinc Gesander habenis. ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit 305 'te' que 'per hanc, genitor,' inquit 'tibi si manet, oro canitiem, compesce minas et sicubi nato parce meo!' dixit. contra sic uictor adacto ense refert: 'genitor, turpi durare senecta quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra [6,310] maluit atque ultro segnes abrumpere metas. et tibi si pietas nati, si dextra fuisset, haud medii precibus tereres nunc tempora belli, praeda future canum. iuueni sors pulchrior omnis: et certasse manu decet et caruisse sepulchro.' 315 dixerat. ille deos moriens caelumque precatur, dextera ne misero talis foret obuia nato. Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo fleuit ab inuita rapientem tela carina. iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem [6,320] contigeras nec longa dies, ut capta uideres uellera et Euboicis patrios de montibus ignes. illum ubi congressu subiit Gesander iniquo territat his: 'tu qui faciles hominumque putasti has, Argiue, domos, alium hic miser aspicis annum 325 altricemque niuem festinaque taedia uitae. non nos aut leuibus componere bracchia remis nouimus aut uentos opus exspectare ferentes: imus equis qua uel medio riget aequore pontus uel tumida fremit Hister aqua. nec moenia nobis [6,330] uestra placent: feror Arctois nunc liber in aruis cuncta tenens; mecum omnis amor iacturaque plaustri sola nec hac longum uictor potiere rapina. ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum. mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis, 335 ne trepident. numquam has hiemes, haec saxa relinquam, Martis agros, ubi tam saeuo durauimus amne progeniem natosque rudes, ubi copia leti tanta uiris. sic in patriis bellare pruinis praedarique iuuat talemque hanc accipe dextram!' [6,340] dixit et Edonis nutritum missile uentis concitat. it medium per pectus et horrida nexu letifer aera chalybs. trepidus super aduolat Idas ac simul Oenides pariterque Menoetius et qui Bebrycio ~propius~ remeauit ab hospite uictor. 345 at uero ingentem Telamon procul extulit orbem exanimem te, Canthe, tegens. ceu saeptus in arto dat catulos post terga leo, sic comminus astat Aeacides gressumque tenet contraque ruentem septeno ualidam circumfert tegmine molem. [6,350] nec minus hinc urget Scythiae manus armaque Canthi quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens. arduus inde labos medioque in corpore pugna conseritur. magno ueluti cum turbine sese ipsius Aeoliae frangunt in limine uenti, 355 quem pelagi rabies, quem nubila quemque sequatur ille dies, obnixa uirum sic comminus haeret pugna nec arrepto pelli de corpore possunt. ut bouis exuuias multo qui frangit oliuo dat famulis, tendunt illi tractuque uicissim [6,360] taurea terga domant, pingui fluit unguine tellus. talis utrimque labos raptataque limite in arto membra uiri miseranda meant. hi tendere contra, hi contra alternaeque uirum non cedere dextrae. hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens 365 colla uiri et molles galeae Gesander habenas, insonuit quae lapsa solo dextramque fefellit. ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem arietat et Canthum sequitur Canthumque reposcit, quem manus a tergo socium rapit atque receptum [6,370] uirginis Euryales curru locat. aduolat ipsa ac simul Haemonidae Gesandrumque omnis in unum it manus. ille nouas acies et uirginis arma ut uidet 'has etiam contra bellabimus?' inquit 'heu pudor!' inde Lycen ferit ad confine papillae, 375 inde Thoen, qua pelta uacat iamque ibat in Harpen uixdum prima leui ducentem cornua neruo et labentis equi tendentem frena Menippen, cum regina grauem nodis auroque securem congeminans partem capitis galeaeque ferinae [6,380] dissipat. hic pariter telorum immanis in unum it globus. ille diu coniectis sufficit hastis, quis grauior nutuque carens exterruit Idam. tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri, quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis 385 procubuit tandem atque ingentem propulit urbem. Ecce locum tempusque ratus iamque et sua posci proelia falcatos infert Ariasmenus axes saeuaque diffundit socium iuga protinus omnes Graiugenas, omnes rapturus acumine Colchos. [6,390] qualiter exosus Pyrrhae genus aequora rursus Iuppiter atque omnes fluuium si fundat habenas, ardua Parnasi lateant iuga, cesserit Othrys piniger et mersis decrescant rupibus Alpes: diluuio tali paribusque Ariasmenus urget 395 excidiis nullo rapiens discrimine currus. aegida tum primum uirgo spiramque Medusae ter centum saeuis squalentem sustulit hydris, quam soli uidistis, equi. pauor occupat ingens excussis in terga uiris diramque retorquent [6,400] in socios non sponte luem. tunc ensibus uncis implicat et trepidos lacerat discordia currus. Romanas ueluti saeuissima cum legiones Tisiphone regesque mouet, quorum agmina pilis, quorum aquilis utrimque micant eademque parentes 405 rura colunt, idem lectos ex omnibus agris miserat infelix non haec ad proelia Thybris: sic modo concordes externaque fata petentes Palladii rapuere metus, sic in sua uersi funera concurrunt dominis reuocantibus axes. [6,410] non tam foeda uirum Laurentibus agmina terris eiecere Noti, Libyco nec talis imago litore cum fractas inuoluunt aequora puppes. hinc biiuges, illinc artus tenduntur eriles quos radii, quos frena secant trahiturque trahitque 415 currus caede madens atroque in puluere regum uiscera nunc aliis, aliis nunc curribus haerent. haud usquam Colchorum animi, neque cura cauere tela, sed implicitos miseraque in peste reuinctos confodiunt ac forma necis non altera surgit [6,420] quam ceruos ubi non Umbro uenator edaci, non penna petit, haerentes sed cornibus altis inuenit et caeca constrictos occupat ira. ipse recollectis audax Ariasmenus armis desilit. illum acies curuae secat undique falcis 425 partiturque rotis atque inde furentia raptus in iuga Circaeos tetigit non amplius agros. Talia certatim Minyae sparsique Cytaei funera miscebant campis Scythiamque premebant. cum Iuno Aesonidae non hanc ad uellera cernens [6,430] esse uiam nec sic reditus regina parandos extremam molitur opem, funesta priusquam consilia ac saeuas aperit rex perfidus iras. increpat et seris Vulcanum maesta querellis, cuius flammiferos uidet inter regia tauros 435 pascua Tartaream proflantes pectore noctem. haec etenim Minyas ne iungere Marte peracto monstra satis iubeat Cadmei dentibus hydri ante diem, timet et uarias circumspicit artes. sola animo Medea subit, mens omnis in una [6,440] uirgine, nocturnis qua nulla potentior aris. illius adflatus sparsosque per auia sucos sidera fixa pauent et aui stupet orbita Solis. mutat agros fluuiumque uias, suus alligat igni cuncta sopor, recoquit fessos aetate parentes, 445 datque alias sine lege colus. hanc maxima Circe terrificis mirata modis, hanc aduena Phrixus quamuis Atracio lunam spumare ueneno sciret et Haemoniis agitari cantibus umbras. ergo opibus magicis et uirginitate tremendam [6,450] Iuno duci sociam coniungere quaerit Achiuo. non aliam tauris uidet et nascentibus armis quippe parem nec quae medio stet in agmine flammae, nullum mente nefas, nullos horrescere uisus: quid si caecus amor saeuusque accesserit ignis? 455 hinc Veneris thalamos semperque recentia sertis tecta petit. uisa iamdudum prosilit altis diua toris uolucrumque exercitus omnis Amorum. ac prior hanc placidis supplex Saturnia dictis adgreditur ueros metuens aperire timores. [6,460] 'in manibus spes nostra tuis omnisque potestas nunc.' ait 'hoc etiam magis adnue uera fatenti. durus ut Argolicis Tirynthius exsulat oris mens mihi non eadem Iouis atque aduersa uoluntas, nullus honor thalamis flammaeue in nocte priores. 465 da, precor, artificis blanda adspiramina formae ornatusque tuos terra caeloque potentes!' sensit diua dolos iam pridem sponte requirens Colchida et inuisi genus omne exscindere Phoebi. tum uero optatis potitur nec passa precari [6,470] ulterius dedit acre decus fecundaque monstris cingula, non pietas quibus aut custodia famae, non pudor, at contra leuis et festina cupido adfatusque mali dulcisque labantibus error et metus et demens alieni cura pericli. 475 'omne' ait 'imperium natorumque arma meorum cuncta dedi. quascumque libet nunc concute mentes.' Cingitur arcanis Saturnia laeta uenenis atque hinc uirgineae uenit ad penetralia sedis Chalciopen imitata sono formaque sororem. [6,480] fulsit ab inuita numen procul et pauor artus protinus atque ingens Aeetida perculit horror. 'ergo nec ignotis Minyas huc fluctibus' inquit 'aduenisse, soror, nec nostro sola parenti scis socias iunxisse manus? at cetera muros 485 turba tenet fruiturque uirum caelestibus armis. tu thalamis ignaua sedes, tu sola paterna fixa domo, tales quando tibi cernere reges?' illa nihil contra. nec enim dea passa manumque implicat et rapidis mirantem passibus aufert. [6,490] ducitur infelix ad moenia summa futuri nescia uirgo mali et falsae commissa sorori, lilia per uernos lucent uelut alba colores praecipue, quis uita breuis totusque parumper floret honor, fuscis et iam Notus imminet alis. 495 hanc residens altis Hecate Perseia lucis flebat et has imo referebat pectore uoces: 'deseris heu nostrum nemus aequalesque cateruas, a misera, ut Graias haud sponte uageris ad urbes. non inuisa tamen neque te, mea cura, relinquam. [6,500] magna fugae monumenta dabis, spernere nec usquam mendaci captiua uiro meque ille magistram sentiet et raptu famulae doluisse pudendo.' dixerat. ast illae murorum extrema capessunt defixaeque uirum lituumque fragoribus horrent, 505 quales instanti nimborum frigore maestae succedunt ramis haerent pauore uolucres. Iamque Getae iamque omnis Hiber Drangeaque densa strage cadit legio et latis prosternitur aruis. semineces duplicesque inter sua tela suosque [6,510] inter equos saeuam misero luctamine uersant congeriem et longis campos singultibus implent. uictores patrium contra paeana Geloni congeminant, eadem redeunt mox gaudia uictis qua deus et melior belli respexit imago. 515 Quis tales obitus dederit, quis talia facta dic age tuque feri reminiscere, Musa, furoris. Absyrtus clipei radiis curruque coruscus Solis aui (cuius uibrantem comminus hastam cernere nec galeam gentes potuere minantem, [6,520] sed trepidae redeunt et uerso uulnera tergo accipiunt magnisque fugam clamoribus augent) proterit impulsu grauis agmina corporaque atris sternit equis gemitusque premit spirantis acerui. nec leuior comitatur Aron, horrentia cuius 525 discolor arma super squalentesque aere lacertos barbarica chlamys ardet acu tremefactaque uento implet equum, qualis roseis it Lucifer alis, quem Venus inlustri gaudet producere caelo. at non inde procul Rhamelus et acer Otaxes [6,530] dispulerant Colchos pariterque inglorius Armis, fraude noua stabula et furtis adsuetus inultis depopulare greges frontem cum cornibus auxit hispidus inque dei latuit terrore Lycaei; hac tunc attonitos facie defixerat hostes. 535 quem simul ac nota formidine bella mouentem uidit Aron, 'pauidos te' inquit 'nunc rere magistros et stolidum petiisse pecus? non pascua nec bos hic tibi: nocturni mitte haec simulamina Panis neue deum mihi finge. deus quoque consere dextram.' [6,540] sic ait intentaque adiutum missile planta derigit et lapsis patuerunt uulnera uillis. nec minus Aeolii proles Aeetia Phrixi fertur et ipsa furens ac se modo laeta Cytaeis agminibus, modo cognatis ostentat Achiuis. 545 atque hos in medio duri discrimine belli laudibus inque ipsis gaudens ubi uidit Iason 'macte' ait 'o nostrum genus et iam certa propago Aeoliae nec opina domus. sat magna laborum dona fero, satis hoc uisu quaecumque rependo.' [6,550] dixit et in Sueten magnique in fata Ceramni emicuit clipeumque rotans hunc poplite caeso deicit, illum aperit lato per pectus hiatu. Argus utrumque ab equis ingenti porrigit aruo et Zacorum et Phalcen, peditem pedes haurit Amastrin. 555 sanguinis ille globos effusaque uiscera gestat barbarus et cassa ridens sublabitur ira. dat Calais Barisanta neci semperque propinquas Riphea uenali comitantem sanguine pugnas. centum lecta boum bellator corpora, centum [6,560] pactus equos; his ille animam lucemque rependit credulus; at tandem dulces iam cassus in auras respicit ac nulla caelum reparabile gaza. labitur intortos per tempora caerula crines tunc quoque materna uelatus harundine Peucon. 565 at genetrix imis pariter Maeotis ab antris impleuit plangore lacus natumque uocauit iam non per ripas, iam non per curua uolantem stagna nec in medio truncantem marmore ceruos. Eurytus Exomatas agit aequore. Nestoris hastae [6,570] immoritur primaeuus Helix nec reddita caro nutrimenta patri, breuibus ereptus in annis. at Latagum Zetemque Daraps, illum exigit hasta, hic fugit, ingentem subiti cum sanguinis undam uidit et extremo lucentia pectora ferro. 575 Ecce autem muris residens Medea paternis singula dum magni lustrat certamina belli atque hos ipsa procul densa in caligine reges agnoscit quaeritque alios Iunone magistra, conspicit Aesonium longe caput ac simul acres [6,580] huc oculos sensusque refert animumque fauentem, nunc quo se raperet, nunc quo diuersus abiret ante uidens, quotque unus equos, quot funderet arma errantesque uiros quam densis sisteret hastis. quaque iterum tacito sparsit uaga lumina uultu 585 aut fratris quaerens aut pacti coniugis arma, saeuus ibi miserae solusque occurrit Iason. tunc his germanam adgreditur ceu nescia dictis: 'quis precor hic toto iamdudum feruere campo quem tueor quemque ipsa uides? nam te quoque tali [6,590] attonitam uirtute reor.' contra aspera Iuno reddit agens stimulis ac diris fraudibus urget. 'ipsum' ait 'Aesoniden cernis, soror, aequore tanto debita cognati repetit qui uellera Phrixi nec nunc laude prior generis nec sanguine quisquam. 595 aspicis ut Minyas inter proceresque Cytaeos emicet effulgens quantisque insultet aceruis? et iam uela dabit, iam litora nostra relinquet Thessaliae felicis opes dilectaque Phrixo rura petens. eat atque utinam superetque labores!' [6,600] tantum effata magis campis intendere suadet dum datur ardentesque uiri percurrere pugnas, ac simul hanc dictis, illum dea Marte secundo impulit atque nouas egit sub pectora uires. ora sub excelso iamdudum uertice coni 605 saeua micant cursuque ardescit nec tibi, Perse, nec tibi, uirgo, iubae laetabile sidus Achiuae, acer ut autumni canis iratoque uocati ab Ioue fatales ad regna iniusta cometae. nec sua Crethiden latuit dea uimque recentem [6,610] sentit agi membris ac se super agmina tollit, quantus ubi ipse gelu magnoque incanuit imbre Caucasus et summas abiit hibernus in Arctos. tunc uero, stabulis qualis leo saeuit opimis luxurians spargitque famem mutatque cruores, 615 sic neque parte ferox nec caede moratur in una turbidus inque omnes pariter furit ac modo saeuo ense, modo infesta rarescunt cuspide pugnae. tunc et terrificis undantem crinibus Hebrum et Geticum Priona ferit, caput eripit Auchi [6,620] bracchiaque et uastis uoluendum mittit harenis. At genitus Ioue complerat sua fata Colaxes iamque pater maesto contristat sidera uultu talibus aegra mouens nequiquam pectora curis: 'ei mihi, si durae natum subducere sorti 625 moliar atque meis ausim confidere regnis, frater adhuc Amyci maeret nece cunctaque diuum turba fremunt quorum nati cecidere cadentque. quin habeat sua quemque dies cunctisque negabo quae mihi.' supremos misero sic fatus honores [6,630] congerit atque animis moriturum ingentibus implet. ille uolat campis immensaque funera miscet per cuneos, uelut hiberno proruptus ab arcu imber agens scopulos nemorumque operumque ruinas, donec ab ingenti bacchatus uertice montis 635 frangitur inque nouum paulatim deficit amnem. talis in extremo proles Iouis emicat aeuo et nunc magnanimos Hypetaona Gessithoumque nunc Arinen Olbumque rotat. iam saucius Aprem et desertus equo Thydrum pedes excipit hasta [6,640] Phasiaden, pecoris custos de more paterni Caucasus ad primas genuit quem Phasidis undas. hinc puero cognomen erat famulumque ferebant Phasidis intonso nequiquam crine parentes. iamque aliis instabat atrox cum diua supremas 645 rumpit iniqua colus uictorque aduenit Iason. excipit hunc saeua sic fatus uoce Colaxes: 'uos Scythiae saturare canes Scythiaeque uolucres huc miseri uenistis?' ait saxumque prehensum, illius et dextrae gestamen et illius aeui, [6,650] concussa molitur humo, quod regia Iuno flexit ad ignotum caput infletumque Monesi. praeceps ille ruit. nato non depulit ictus Iuppiter, Aesoniae uulnus fatale sed hastae per clipeum, per pectus abit lapsoque cruentus 655 aduolat Aesonides mortemque cadentis acerbat. spargitur hinc miserisque uenit iam notus Alanis. At regina uirum (neque enim deus amouet ignem) persequitur lustrans oculisque ardentibus haeret. et iam laeta minus praesentis imagine pugnae [6,660] castigatque metus et quas alit inscia curas respiciens an uera soror nec credere falsos audet atrox uultus eademque in gaudia rursus labitur et saeuae trahitur dulcedine flammae. ac uelut ante comas ac summa cacumina siluae 665 lenibus adludit flabris leuis Auster, at illum protinus immanem miserae carinae, talis ad extremos agitur Medea furores. interdum blandae derepta monilia diuae contrectat miseroque aptat flagrantia collo, [6,670] quaque dedit teneros aurum furiale per artus, deficit; ac sua uirgo deae gestamina reddit non gemmis, non illa leui turbata metallo, sed facibus, sed mole dei, quem pectore toto iam tenet. extremus roseo pudor errat in ore. 675 ac prior his: 'credisne patrem promissa daturum, o soror, Argolicus cui dis melioribus hospes contigit? aut belli quantum iam restat acerbi? heu quibus ignota sese pro gente periclis obicit!' haec fantem medio in sermone reliquit [6,680] incepti iam Iuno potens securaque fraudis. imminet e celsis audentius improba muris uirgo nec ablatam sequitur quaeritue sororem. at quotiens uis dura ducum densique repente Aesoniden pressere uiri cumque omnis in unum 685 imber iit, totiens saxis pulsatur et hastis. primaque ad infesti Lexanoris horruit arcus, alta sed Aesonium supra caput exit harundo teque, Caice, petit. coniunx miseranda Caico linquitur et primo domus imperfecta cubili. [6,690] Regius Eois Myraces interpres ab oris uenerat ut Colchos procul atque Aeetia Parthis foedera donato non inrita iungeret auro. tum iuuenem terris Parcae tenuere Cytaeis ac subiti Mauortis amor: simul armiger ibat 695 semiuir impubemque gerens sterilemque iuuentam. ipse pharetratis residens ad frena tapetis nunc leuis infesto procurrit in agmina curru, nunc fuga conuersas spargit mentita sagittas. at uiridem gemmis et Eoae stamine siluae [6,700] subligat extrema patrium ceruice tiaram, insignis manicis, insignis acinace dextro; improba barbaricae procurrunt tegmina plantae. nec latuere diu saeuum spolia illa Syenen perque leuem et multo maculatam murice tigrin 705 concita cuspis abit. subitos ex ore cruores saucia tigris hiat uitamque effundit erilem. ipse puer fracto pronum caput implicat arcu. sanguine tunc atro chlamys ignea, sanguine uultus et grauidae maduere comae, quas flore Sabaeo [6,710] nutrierat liquidoque parens signauerat auro. qualem siquis aquis et fertilis ubere terrae educat ac uentis oleam felicibus implet nec labor adsiduus nec spes sua fallit alentem iamque uidet primam tenero de uertice frondem, 715 cum subito immissis praeceps Aquilonia nimbis uenit hiems nigraque euulsam tendit harena: haud secus ante urbem Myraces atque ipsius ante uirginis ora cadit. sed non magis illa mouetur unius aegra metu quam te, Meleagre, furentem, [6,720] quam Talaum uidet aut pugnas miratur Acasti. at satis hos ipsae gentes campique uidebant tempestate pari uersis incumbere turmis. ante oculos fuga foeda ducum largusque cadentum it cruor et currus dominis ingentibus orbi. 725 Non tulit hos Perses gemitus clademque suorum tergaque uersa tuens his caelum questibus implet: 'quid me iam patriis eiectum sedibus istas ut struerem pugnas Scythiamque in bella mouerem uos superi, uos augurio lusistis inani? [6,730] quid fratris meritas tum, Iuppiter, omina poenas promisere mihi? nobis Argoa parabas scilicet auxilia et tantas coniungere uires. saeua quidem lucis miseris mora, dent tamen oro unum illum mihi fata diem, qui fallat Achiuos 735 sic meritos quoque hunc uideam uirtute superbum Aesoniden tantos flentem sine honore labores!' dixerat haec pectusque suis euerberat armis et galeam fletu, galeam singultibus implet. ibat et in medii praeceps incendia belli, [6,740] ni prior aduersis Pallas uidisset ab armis et secum: 'ruit ecce ferox in funera Perses, quem genitor Colchis solioque imponere fratris iam statuit. nostra uereor ne fraude peremptum increpet et culpam hanc magno terrore rependat.' 745 haec dicens atro nebulam diffundit amictu stridensque uiri circum caput amouet hastas. ille super socias clementi turbine gentes erigitur paulum leui raptatus in aethra iam tandem extremas pugnae defertur in oras, [6,750] forte ubi serus Hiber Issedoniaeque phalanges Marte carent solisque iuuant clamoribus agmen. Nox simul astriferas profert optabilis umbras et cadit extemplo belli fragor aegraque muris digreditur longum uirgo perpessa timorem. 755 ut fera Nyctelii paulum per sacra resistunt, mox rapuere deum iamiam quodcumque paratae Thyiades, haud alio remeat Medea tumultu atque inter Graiumque acies patriasque phalangas semper inexpletis agnoscit Iasona curis [6,760] armaque quique caua superest de casside uultus.