[4,0] LIBER IV. [4,1] I. - Catilinam luxuria primum, tum hinc conflata egestas rei familiaris, simul occasio, quod in extremis finibus mundi arma Romana peregrinabantur, in nefaria consilia opprimendae patriae suae compulere. Senatum confodere, consules trucidare, distringere incendiis Urbem, diripere aerarium, totam denique rem publicam funditus tollere, et quidquid nec Annibal uideretur optasse, quibus id - o nefas! - sociis adgressus est. Ipse patricius; sed hoc minus est: Curii, Porcii, Syllae, Cethegi, Autronii, Varguntei atque Longini, quae familiae! quae senatus insignia! Lentulus quoque quum maxime praetor! Hos omnes immanissimi facinoris satellites habuit. Additum est pignus coniurationis, sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere: summum nefas, nisi amplius esset, propter quod biberunt! Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. Tanti sceleris indicium per Fuluiam emersit, uilissimum scortum, sed parricidii innocens. Tum consul, habito senatu, in praesentem reum Cicero perorauit; sed non amplius profectum, quam ut hostis euaderet, seque ex professo incendium suum restincturum ruina minaretur. Et ille quidem ad praeparatum a Manlio in Etruria exercitum proficiscitur, signa illaturus Urbi. Lentulus destinatum familiae suae Sibyllinis uersibus regnum sibi uaticinans, ad praestitutum a Catilina diem urbe tota uiros, faces, tela disponit. Nec ciuili conspiratione contentus, legatis Allobrogum, qui tum forte aderant, in arma sollicitatis, isset ultra Alpes furor, nisi, altera proditione Volturcii, praetoris litterae tenerentur. Statim Ciceronis imperio iniecta est barbaris manus. Palam praetor in senatu conuincitur. De supplicio agentibus, Caesar parcendum dignitati, Cato, animaduertendum pro scelere, censebat. Quam sententiam secutis omnibus in carcere parricidae strangulantur. Quamuis parte coniurationis oppressa, tamen ab incoepto Catilina non destitit; sed infestis ab Etruria signis patriam petens, obuio Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit, exitus docuit. Nemo hostium bello superfuit. Quem quis in pugnando ceperat locum, eum amissa anima corpore tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadauera repertus est; pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset! [4,2a] II. - Bellum Caesaris et Pompeii. - Iam paene toto orbe pacato, maius erat imperium Romanum, quam ut ullis externis uiribus opprimi posset. Itaque inuidens Fortuna principi gentium populo ipsum illum in exitium sui armauit. Ac Mariana quidem Cinnanaque rabies iam intra urbem se proluserat, quasi experiretur. Syllana tempestas latius, intra Italiam tamen detonuerat. Caesaris furor atque Pompei Urbem, Italiam, gentes, nationes, totum denique qua patebat imperium quodam quasi diluuio et inflammatione corripuit, adeo ut non recte tantum ciuile dicatur, ac ne sociale quidem, sed nec externum, sed potius commune quoddam ex omnibus et plus quam bellum. Quippe si duces eius inspicias, totus senatus in partibus; si exercitus, hinc undecim legiones, inde decem et octo, flos omnis et robur Italici sanguinis; si auxilia sociorum, hinc Gallici Germanique delectus, inde Deiotarus, Ariobarzanes, Tarcondimotus, Cotys, omne Thraciae, Cappadociaeque, Ciliciae, Macedoniae, Graeciae, Aetoliae, totiusque robur Orientis; si moram belli, quattuor anni, et pro clade rerum breue tempus; si locum et spatium ubi commissum est, intra Italiam; inde se in Galliam Hispaniamque deflexit, reuersumque ab Occasu, totis uiribus in Epiro Thessaliaque consedit; hinc in Aegyptum subito transiliit, inde respexit Asiam, Africae incubuit; postremo in Hispaniam regyrauit et ibi aliquando defecit. Sed non et odia partium finita cum bello. Non enim prius quieuere, quam in ipsa Urbe, medio senatu, eorum qui uicti erant, odia uictoris sese caede satiarent. Causa tantae calamitatis eadem quae omnium, nimia felicitas. Siquidem Quincto Metello, Lucio Afranio consulibus, quum Romana maiestas toto urbe polleret, recentesque uictorias. Ponticos et Armenios triumphos, in Pompeianis theatris Roma cantaret, nimia Pompeii potentia apud otiosos, ut solet, ciues mouit inuidiam. Metellus ob imminutum Cretae triumphum, Cato aduersus potentes semper obliquus, detrectare Pompeium, actisque eius obstrepere. Hinc dolor transuersum egit et ad praesidia dignitati paranda impulit. Forte tunc Crassus genere, diuitiis, dignitate florebat; uellet tamen auctiores opes; Caius Caesar eloquentia et spiritu, ecce iam et consulatu alleuabatur : Pompeius tamen inter utrumque eminebat. Sic igitur Caesare dignitatem comparare, Crasso augere, Pompeio retinere cupientibus, omnibusque pariter potentia cupidis, de inuadenda re publica facile conuenit. Ergo quum mutuis uiribus in suum quisque decus niteretur, Gallicam Caesar inuadit, Crassus Asiam, Pompeius Hispaniam, tres maximos exercitus, et sic orbis imperium societate trium principum occupatur. Decem annos traxit ista dominatio, quia mutuo metu tenebantur. Crassi morte apud Parthos, et morte Iuliae, Caesaris filiae, quae nupta Pompeio, generi socerique concordiam matrimonii foedere tenebat, statim aemulatio erupit. Iam Pompeio suspectae Caesaris opes, et Caesari Pompeiana dignitas grauis. Nec hic ferebat parem, nec ille superiorem. Pro nefas! sic de principatu laborabant, tamquam duos tanti imperii Fortuna non caperet. Ergo Lentulo Marcelloque consulibus rupta primum coniurationis fide, de successione Caesaris senatus, id est, Pompeius, agitabat, nec ille abnuebat, si ratio sui proximis comitiis haberetur. Consulatus absenti, quem decem tribuni fauente Pompeio nuper decreuerant, tum dissimulante eodem negabatur: ueniret et peteret more maiorum. Ille contra flagitare decreta, ac, nisi in fide permanerent, non se remittere exercitum. Ergo ut in hostem decernitur. His Caesar agitatus statuit praemia armorum armis defendere. Prima ciuilis belli arena Italia fuit, cuius arces leuibus praesidis Pompeius insederat; sed omnia subito Caesaris impetu oppressa sunt. Prima Arimino signa cecinerunt. Tum pulsus Etruria Libo, Umbria, Thermus. Domitius Corfinio. Et peractum erat bellum sine sanguine, si Pompeium Brundisii opprimere potuisset. Et coeperat; sed ille per obsessi claustra portus nocturna fuga euasit. Turpe dictu! modo princeps Patrum, pacis bellique moderator, per triumphatum a se mare, lacera et paene inermi naue fugiebat. Nec Pompei ab Italia quam senatus ab Urbe fuga turpior: quam paene uacuam metu Caesar ingressus consulem ipse se fecit. Aerarium quoque sanctum, quia tardius aperiebant tribuni iussit effringi; censumque et patrimonium populi Romani ante rapuit quam imperium. Pulso fugatoque Pompeio, maluit prius ordinare prouincias quam ipsum sequi. Siciliam et Sardiniam, annonae pignora, per legatos habet. Nihil hostile erat in Gallia; pacem ipse fecerat. Sed ad Hispanienses Pompeii exercitus transeunti per eam duci portas claudere ausa Massilia est. Misera dum cupit pacem, belli metum in bellum incidit; sed quia tuta muris erat, uinci eam sibi iussit absenti. Graecula ciuitas non pro mollitie nominis et uallum rumpere et incendere machinam ausa, et congredi nauibus; sed Brutus, cui mandatum erat bellum, uictos terra marique perdomuit. Mox dedentibus sese ablata omnia praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem. Anceps uariumque sed incruentum in Hispaniam bellum cum legatis Cnaei Pompeii, Petreio et Afranio, quos Ilerdae castra habentes apud Sicorim amnem obsidere, et ab oppido intercludere aggreditur. Interim abundatione uerni fluminis commeatibus prohibetur: sic fame castra tentata sunt, obsessorque ipse quasi obsidebatur. Sed ubi pax fluminis rediit, populationibus et pugnae campos aperuit, iterum ferox instat: et cedentes ad Celtiberiam consecutus, aggere et uallo, ac per haec siti ad deditionem compulit. Sic citerior Hispania recepta est, nec ulterior moram fecit : quid enim una post quinque legiones? Itaque ultro cedente Varrone, Gades, fretum, Oceanus, omnia felicitatem Caesaris sequebantur. Aliquid tamen aduersus absentem ducem ausa Fortuna est circa Illyricum et Africam, quasi de industria prospera eius aduersis radiarentur; quippe quum fauces Adriatici maris iussi occupare Dolabella et Antonius, ille Illyrico, hic Curictico litore castra posuissent, iam maria late tenente Pompeio, repente legatus eius Octauius Libo ingentibus copiis classicorum utrumque circumuenit. Deditionem fames extorsit Antonio. Missae quoque a Basilo in auxilium eius rates, quales inopia nauium fecerat, noua Pompeianorum arte Cilicium actis sub mari funibus captae quasi per indaginem. Duas tamen aestus explicuit. Una, quae Opiterginos ferebat, in uadis haesit memorandumque posteris exemplum dedit. Quippe uix mille iuuenum manus circumfusi undique exercitus per totum diem tela sustinuit; et quum exitum uirtus non haberet, tamen ne in deditionem ueniret, hortante tribuno Vulteio mutuis ictibus inter se concucurrit. In Africa quoque par et uirtus et calamitas Curionis fuit : qui ad recipiendam prouinciam missus, pulso fugatoque Varo iam superbus, subitum Iubae regis aduentum equitatumque Maurorum sustinere non potuit. Patebat uicto fuga; sed pudor suasit, ut amissum sua temeritate exercitum morte sequeretur. Sed iam debitum par fortuna flagitante, sedem bello Pompeius Epiron elegerat; nec Caesar morabatur. Quippe ordinatis a tergo omnibus, quamuis hiems media prohiberet, tempestate ad bellum nauigauit; positisque ad Oricum castris, quum pars exercitus ob inopiam nauium cum Antonio relicta, Brundisii moram faceret, adeo impatiens erat, ut ad arcessendos eos ardente uentis mari, nocte concubia, speculatorio nauigio solus ire tentauerit. Exstat ad trepidum tanto discrimine gubernatorem uox ipsius: "Quid times? Caesarem uehis". Contractis in unum omnibus undique copiis, positisque comminus castris, diuersa erant ducum consilia. Caesar pro natura ferox, et conficiendae rei cupidus, ostentare aciem, prouocare, lacessere; nunc obsidione castrorum, quae sedecim milium uallo obduxerat - sed quid his obesset obsidio, qui patente mari omnibus copiis abundarent? - nunc oppugnatione Dyrrachii irrita, quippe quam uel situs inexpugnabilem faceret; ad hoc assiduis in eruptione hostium proeliis, quo tempore egregia uirtus Scaeuae centurionis emicuit, cuius in scuto centum atque uiginti tela sedere: iam uero urbium direptione sociarum, quum Oricum et Gomphos et alia castella Thessaliae uastaret. Pompeius aduersus haec nectere moras, tergiuersari, simul ut hostem interclusum undique inopia commeatuum tereret, utque ardentissimi ducis consenesceret impetus. Nec diutius profuit duci salutare consilium. Miles otium, socii moram, principes ambitum ducis increpabant. Sic praecipitantibus fatis, proelio sumpta est Thessalia, et Philippicis campis Urbis, imperii, generis humani fata commissa sunt. Numquam uno loco tantum uirium populi Romani, tantum dignitatis Fortuna uidit. Trecenta amplius milia hinc illinc, praeter auxilia regum et senatum. Numquam inminentis ruinae manifestiora prodigia: fuga uictimarum, examina in signis, interdiu tenebrae. Dux ipse in nocturna imagine theatri sui audiens plausum in modum planctus circumsonare: et mane cum pullo pallio - nefas - apud principia conspectus est. Numquam acrior neque alacrior exercitus Caesaris fuit. Inde classica prius, inde tela. Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum: qui mox adacto in os gladio, sic inter cadauera repertus, libidinem ac rabiem, qua pugnauerat, ipsa nouitate uulneris praeferebat. Sed nec minus admirabilior illius exitus belli. Quippe quum Pompeius adeo equitum copia abundaret, ut facile circumuenturus sibi Caesarem uideretur, circumuentus ipse est. Nam quum diu aequo Marte contenderent, iussuque Pompei fusus a cornu erupisset equitatus, repente hinc, signo dato, Germanorum cohortes tantum in effusos equites fecere impetum, ut illi esse pedites, hi uenire in equis uiderentur. Hanc stragem fugientis equitatus leuis armaturae ruina comitata est. Tunc terrore latius dato, turbantibus inuicem copiis, reliqua strages quasi una manu facta est. Nec ulla res magis exitio fuit quam ipsa exercitus magnitudo. Multus in eo proelio Caesar fuit, mediusque inter imperatorem et militem. Voces quoque obequitantis exceptae, altera cruenta, sed docta et ad uictoriam efficax "miles, faciem teri!", altera ad iactationem composita "parce ciuibus!", quum ipse sequeretur. Felicem utcumque in malis Pompeium, si eadem ipsum quae exercitum eius fortuna traxisset! Superstes dignitatis suae uixit, ut cum maiore dedecore per Thessalica Tempe equo fugeret, ut una nauicula Lesbon applicaretur, pulsus Syedris, in deserto Ciliciae scopulo, fugam in Parthos, Africam uel Aegyptum agitaret, ut denique in Pelusiaco litore, imperio uilissimi regis, consiliis, spadonum et, ne quid malis desit, Septimii desertoris sui gladio trucidatus sub oculis uxoris suae liberorumque moreretur. [4,2b] Quis non peractum esse cum Pompeio crederet bellum? Atqui acrius multo atque uehementius Thessalici incendii cineres recaluere. Et in Aegypto quidem aduersus Caesarem sine partibus bellum. Quippe quum Ptolemaeus, rex Alexandriae, summum ciuilis belli scelus peregisset et foedusque amicitiae cum Caesare, medio Pompeii capite sanxisset, ultionem tant uiri manibus quaerente Fortuna, causa non defuit. Cleopatra regis soror, affusa Caesaris genibus, partem regni reposcebat. Aderat puellae forma, et quae duplicaretur ex illo quod talis passa uidebatur iniuriam; odium ipsius regis, qui Pompei caedem partium fato, non Caesari dederat, haud dubie idem in ipsum ausurus, si expedisset. Quam ubi Caesar restitui iussit in regnum, statim ab eisdem percussoribus Pompeii obsessus in regia, quamuis exigua manu ingentis exercitus molem mira uirtute sustinuit. Ac primum aedificiorum proximorum atque naualium incendio, infestorum hostium tela submouit, mox in peninsulam Pharon subitus euasit; inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatauit, relicto quidem in fluctibus paludamento, seu fato, seu consilio, ut illud ingruentibus hostium telis saxisque peteretur. Tandem receptus a classicis suis, undique simul hostes adortus, de inbelli ac perfida gente iusta generi manibus dedit. Quippe et Theodotus magister auctorque totius belli, et ne uirilia quidem portenta, Photinus atque Ganymedes diuersa per mare et terras fuga morte consumpti. Regis ipsius corpus obrutum limo repertum est in aureae loricae honore. In Asia quoque nouus rerum motus a Ponto, plane quasi de industria captante Fortuna hunc Mithridatico regno exitum, ut a Pompeio pater, a Caesar filius uinceretur. Rex Pharnaces magis discordiae nostrae fiducia quam uirtutis suae infesto in Cappadociam agmine ruebat. Sed hunc Caesar aggressus uno et, ut sic dixerim, non toto proelio obtriuit; more fulminis, quod uno eodemque momento uenit, percussit, abcessit. Nec uana de se praedicatio est Caesaris, ante uictum hostem esse quam uisum. Sic cum exteris. At in Africa cum ciuibus multo atrocius quam in Pharsalia. Huc reliquias partium naufragarum quidam furoris aestus expulerat; nec reliquias diceres, sed integrum bellum. Sparsae magis quam oppressae uires erant. Auxerat sacramentum ipsa clades imperatoris, nec degenerabat ducum successio. Quippe satis ample sonabant in Pompeiani nominis locum Cato et Scipio. Accessit copiis Mauretaniae rex Iuba, uidelicet ut latius uinceret Caesar. Nihil ergo inter Pharsaliam et Thapson, nisi quod amplior eoque acrior Caesarianorum impetus fuit, indignantium post Pompeium creuisse bellum. Denique, quod alias numquam, ante imperium ducis, sua sponte signa cecinerunt. Strages a Iuba coepit; cuius elephanti bellorum rudes et nuper a sylua consternati subito clangore: statim et in fugam exercitus, nec duces fortius quam ut fugerent; non inconspicua tamen mors omnium. Iam Scipio naue fugiebat; sed assecutis eum hostibus, gladium per uiscera exegit; et, ubi esset, quodam requirente, respondit hoc ipsum: "Bene se habet imperator". Iuba quum se recepisset in regiam, magnifice epulatus est postero die cum Petreio fugae comite, superque mensas et pocula interficiendum se ei praebuit. Ille et regi suffecit et sibi, quum interim semesi in medio cibi, et parentalia fercula regio simul Romanoque sanguine madebant. Cato non interfuit bello. Positis apud Bagradam castris Uticam uelut altera Africae claustra seruabat. Sed accepta partium clade nihil cunctatus, ut sapiente dignum erat, mortem sibi etiam laetus acciuit. Nam postquam filium comitesque ab amplexu dimisit, in nocte lecto ad lucernam Platonis libro, qui inmortalitatem animae docet, paulum quieuit; tum circa primam uigiliam stricto gladio reuelatum manu pectus semel iterumque percussit. Ausi post hoc uirum medici uiolare fomentis. Ille passus, dum abscederent, rescidit plagas : secutaque uis sanguinis moribundas manus in ipso uulnere reliquit. Quasi non esset usquam dimicatum, sic arma rursus et partes; quantoque Africa supra Thessaliam fuit, tanto Africam superabat Hispania. Plurimum quantum fauoris partibus dabat fraternitas ducum et pro uno duos stare Pompeios. Itaque nusquam atrocius nec tam ancipiti Marte concursum est. Primum in ipso ostio Oceani Varus Didiusque legati conflixere; sed acrius fuit cum ipso mari quam inter se nauibus bellum; siquidem, uelut furorem ciuicum castigaret. Oceanus utramque classem naufragio cecidit. Quinam ille horror, cum eodem tempore fluctus procellae, uiri, naues, armamenta confligerent! Adde situs ipsius formidinem, uergentia in unum, hinc Hispaniae, inde Mauretaniae litora, mare et intestinum et externum imminentesque Herculis speculas, quum omnia undique simul proelio et tempestate saeuirent. Mox circa obsidiones urbium utrimque discursum est, quae miserae inter hos atque illos duces societatis Romanae poenas dabant. Omnium postrema certaminum Munda. Hic non pro cetera felicitate, sed anceps et diu triste proelium, ut plane uideretur nescio quid deliberare Fortuna. Sane et ipse ante aciem moestior non ex more Caesar, siue respectu fragilitatis humanae, siue nimiam prosperorum suspectam habens continuationem, uel eadem timens, postquam idem esse coeperat quod Pompeius. Sed in ipso proelio, quod nemo umquam meminerat, quum diu pari Marte acies nihil amplius quam occiderent, in medio ardore pugnantium subito ingens inter utrosque silentium, quasi conuenisset; hic omnium sensus erat. Nouissime, illud inusitatum Caesaris oculis - nefas - post quattuordecim annos probata ueteranorum manus gradum recto dedit. Quod etsi nondum fugerat, apparebat tamen pudore magis quam uirtute resistere. Itaque ablegato equo, similis furenti primam in aciem procurrit. Ibi prensare fugientes, confirmare; signiferos, orare, hortari, increpare; per totum denique agmen oculis, manibus, clamore uolitare. Dicitur in illa perturbatione et de extremis agitasse secum et ita manifesto uultu fuisse, quasi occupare mortem manu uellet; nisi quod cohortes hostium quinque per transuersam aciem actae, quas Labienus periclitantibus castris subsidio miserat, speciem fugae praebuissent. Hoc aut ipse credidit aut dux callidus arripuit in occasionem; et quasi in fugientem inuectus, simul et suorum erexit animos et hostis perculit. Nam hi, dum se putant uincere, fortius sequi, Pompeiani, dum fugere credunt suos, fugere coeperunt. Quanta fuerit hostium caedes, ira rabiesque uictoribus, sic aestimari potest. Hoc a proelio profugi, cum se Mundam recepissent, et Caesar obsideri statim uictos imperasset, congestis cadaueribus agger effectus est, quae pilis iaculisque confixa inter se tenebantur : foedum etiam in barbaros! Sed uidelicet uictoriam desperantibus Pompeii liberis, Cnaeum proelio profugum, cruore saucium, deserta et auia petentem Cesonius apud Lauronem oppidum consecutus, pugnantem - adeo nondum desperabat! - interfecit. Sextum fortuna in Celtiberia interim abscondit aliisque post Caesarem bellis reseruauit. Caesar in patriam uictor inuehitur, primum de Gallia triumphum trahens: hic erat Rhenus et Rhodanus et ex auro captiuus Oceanus. Altera laurus Aegyptia: tunc in ferculis Nilus, Arsinoe et ad simulacrum ignium ardens Pharos. Tertius de Pharnace currus et Ponto. Quartus Iubam et Mauros et bis subactam ostendebat Hispaniam. Pharsalia et Thapsos et Munda nusquam: et quanto maiora erant, de quibus non triumphabat! Hic aliquando finis armis fuit. Reliqua pax incruenta pensatumque clementia bellum. Nemo caesus imperio praeter Afranium (satis ignouerat semel) et Faustum Syllam (didicerat generos timere Pompeius) filiamque Pompei cum paruulis ex Sylla: hic posteris cauebatur. Itaque non ingratis ciuibus omnes unum in principem congesti honores: circa templa imagines, in theatro distincta radiis corona, suggestus in curia, fastigium in domo, mensis in caelo, ad hoc Pater ipse patriae perpetuusque Dictator; nouissime, dubium an ipso uolente, oblata pro rostris ab Antonio consule, regni insignia. Quae omnia uelut infulae in destinatam morti uictimam congerebantur. Quippe clementiam principis uicit inuidia, grauisque erat liberis ipsa beneficiorum potentia. Nec diutius lata dominatio est; sed Brutus et Cassius aliique patres consenserunt in caedam principis. Quanta uis fati! Manauerat late coniuratio, libellus etiam Caesari datus eodem die, nec perlitare centum uictimis potuerat. Venit in curiam tamen, expeditionem Parthicam meditans. Ibi in curuli sedentem eum senatus inuasit, tribusque et uiginti uulneribus ad terram datus est. Sic ille, terrarum orbem ciuili sanguine inpleuerat, tandem ipse sanguine suo curiam impleuit. [4,3] III. - Caesar Augustus. - Populus Romanus Caesare et Pompeio trucidatis rediisse in statum pristinae libertatis uidebatur; et redierat, nisi aut Pompeius liberos aut Caesar heredem reliquisset, uel, quod utroque perniciosius fuit, si non collega quondam, mox aemulus Caesarianae potentiae, fax et turbo sequentis saeculi superfuisset Antonius. Quippe dum Sextus paterna repetit, trepidatum toto mari; dum Octauius mortem patris ulciscitur, iterum fuit mouenda Thessalia; dum Antonius uarius ingenio aut successorem Caesaris indignatur Octauium aut amore Cleopatrae desciscit in regem; nam aliter saluus esse non potuit, nisi confugisset ad seruitutem. Gratulandum tamen ut in tanta perturbatione est, quod potissimum ad Octauium Caesarem Augustum summa rerum rediit, qui sapientia sua atque sollertia perculsum undique ac perturbatum ordinauit imperii corpus; quod ita haud dubie numquam coire et consentire potuisset, nisi unius praesidis nutu quasi anima et mente regeretur. Marco Antonio Publio Dolabella consulibus, imperium Romanum iam ad Caesarem transferente Fortuna, uarius et multiplex motus ciuitatis fuit. Quodque in annua caeli conuersione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conuersione penitus intremuit omnique genere discriminum, ciuilibus, externis, seruilibus, terrestribus ac naualibus bellis omne imperii corpus agitatum est. [4,4] IV - Bellum Mutinense. - Prima ciuilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octauium furens, inexpiabile contra adoptionem acerrimi iuuenis susceperat bellum. Quippe quum intra decem et octo annos tenerum, obnoxium et opportunum iniuriae iuuenem uideret, ipse plenae ex commilitio Caesaris dignitatis, lacerare furtis hereditatem, ipsum insectari probris, cunctis artibus adoptationem Iuliae gentis inhibere, denique ad opprimendum iuuenem palam arma moliri; et iam parato exercitu in Cisalpina Gallia resistentem motibus suis Decimum Brutum obsidebat. Octauius Caesar, et aetates et iniuria fauorabilis, et nominis maiestate quod sibi induerat, reuocatis ad arma ueteranis, priuatus - quis crederet? - consulem adgreditur; obsidio Mutinae liberat Brutum; Antonium exuit castris. Tum quidem etiam manu pulcher apparuit. Nam cruentus et saucius aquilam a moriente signifero traditam suis humeris in castra referebat. [4,5] V. - Bellum Perusinum. - Alterum bellum concitauit agrorum diuisio, quod Caesar ueteranis patris pretium militiae persoluebat. Semper alias Antonii pessumum ingenium Fuluia, gladio cincta uirilis militiae, uxor agitabat. Ergo depulsos agris colonos incitando iterum in arma ierat. Hic uero iam non priuatis, sed totius senatus suffragiis iudicatum hostem Caesar adgressus intra Perusiae muros redegit compulitque ad extrema deditionis turpi et nihil non experta fame. [4,6] VI. - Triumuiratus. - Quum solus etiam grauis paci, grauis reipublicae esset Antonius, quasi ignis incendio Lepidus accessit. Quid contra duos exercitus? Necesse fuit uenire in cruentissimi foederis societatem. Diuersa omnium uota. Incendit Lepidum diuitiarum cupido, quarum spes ex perturbatione reipublicae; Antonium ultionis de his qui se hostem iudicasset, Caesarem inultus pater, et manibus eius graues Cassius et Brutus agitabant. In hoc uelut foedus pax inter tres duces componitur. Apud confluentes inter Perusiam et Bononiam iungunt manus, et exercitus consalutant. Nullo bono more triumuiratus inuaditur, oppressaque armis republica redit Syllana proscriptio, cuius atrocitas nihil in se minus habet quam numerum centum et quadraginta senatorum. Exitus foedi, truces, miserabiles toto terrarum orbe fugientium. Pro quibus quis pro indignitate rei ingemescat, quum Antonius Lucium Caesarem, auunculum suum, Lepidus Lucium Paulum, fratrem suum, proscripserit? Romae capita caesorum proponere in rostris iam usitatum erat; uerum sic quoque ciuitas lacrymas tenere non potuit, quum recisum Ciceronis caput in illis suis rostris uideretur; nec aliter ad uidendum eum, quam solebat ad audiendum, concurreretur. Haec scelera in Antonii Lepidique tabulis : Caesar percussoribus patris contentus fuit. Haec quoque, nisi multa fuisset, etiam iusta caedes haberetur. [4,7] VII. - Bellum Cassii et Bruti. - Brutus et Cassius sic C. Caesarem, quasi Tarquinium regem, depulisse regno uidebantur, sed libertatem, quam maxime restitutam uoluerunt, illo ipso parricidio perdidere. Igitur, caede perfecta, quum ueteranos Caesaris, nec inmerito, timerent, statim e curia in Capitolium confugerant. Nec illis ad ultionem deerat animus; sed ducem nondum habebant. Igitur quum appareret, quae strages rei publicae immineret, displicuit ultio, cum consulis abolitione decreta. Ne tamen publici doloris oculis ferrent, in prouincias ab illo ipso quem occiderant, Caesare datas, Syriam et Macedoniam concesserant. Sic uindicta Caesaris dilata potius quam oppressa est. Igitur iam ordinata magis ut poterat quam ut debebat inter triumuiros, re publica, relicto ad urbis praesidium Lepido, Caesar cum Antonio in Cassium Brutumque succingitur. Illi comparatis ingentibus copiis eamdem illam, quae fatalis Cnaeo Pompeio fuit, arenam insederant. Sed nec tum inminentia destinatae cladis signa latuere. Nam et assuetae cadauerum pabulo uolucres castra, quasi iam sua circumuolabant; et in aciem prodeuntibus obuius Aethiops nimis aperte ferale signum fuit. Ipsique Bruto per noctem, quum illato lumine ex more aliqua secum agitaret, atra quaedam imago se obtulit, et, quae esset interrogata, "Tuus", inquit, "malus genius", ac sub oculis mirantis euanuit. Pari in meliora praesagio in Caesaris castris omnia, aues uictimaeque, promiserant. Sed nihil illo praesentius, quod Caesaris medicus somnio admonitus est, ut Caesar castris excederet, quibus capi inminebat; ut factum est. Acie namque commissa quum pari ardore aliquandiu dimicatum foret, et quamuis duces inde praesentes adessent, quum alterum corporis aegritudo, illum metus et ignauia subduxissent, staret tamen pro partibus inuicta fortuna et ultoris et qui uindicabatur, primum adeo anceps fuit, et par ultrimque discrimen, ut exitus proelii docuit. Capta sunt hinc Caesaris castra, inde Cassii. Sed quanto efficacior est fortuna quam uirtus! et quam uerum est, quod moriens efflauit, non in re, sed in uerbo tantum, esse uirtutem! Victoriam illi proelio error dedit. Cassius inclinato cornu suorum, quum captis Caesaris castris rapido impetu recipientes se equites uideret, fugere arbitratus, euadit in tumulum. Inde puluere et strepitu, etiam nocte uicina eximentibus gestae rei sensum, quum speculator quoque in id missus, tardius renuntiaret, transactum de partibus ratus, uni de proximis auferendum praebuit caput. Brutus, quum in Cassio etiam suum animum perdidisset, ne quid ex constituti fide resignaret - ita enim non superesse bello conuenerat - ipse quoque uni comitum suorum confodiendum praebuit latus. Quis sapientissimos uiros non miretur ad ultimum non suis manibus usos? Nisi si hoc quoque ex persuasione defuit, ne uiolarent manus, sed in abolitione sanctissimarum piissimarumque animarum, iudicio suo, scelere alieno uterentur. [4,8] VIII. - Bellum cum Sexto Pompeio. - Sublatis percussoribus Caesaris supererat Pompei domus. Alter iuuenum in Hispaniam occiderat, alter fuga euaserat. Contractisque infelicis belli reliquiis, quum insuper ergastula armasset, Siciliam Sardiniamque habebat; iam et classe medium mare insederat. O quam diuersus a patre! ille Cilicas exstinxerat, hic secum piratas nauales agitabat. Tanta mole belli penitus in Siculo freto iuuenis oppressus est; magnique famam ducis ad inferos secum tulisset, si nihil tentasset ulterius; nisi quod magnae indolis signum est sperare semper. Perditis enim rebus, profugit Asiamque uelis petit, uenturus ibi in manus hostium et catenas et, quod miserrimum est fortibus uiris, ad hostium arbitrium sub percussore moriturus. Non alia post Xerxem miserabilior fuga. Quippe modo trecentarum quinquaginta nauium dominus cum sex septemue fugiebat, extincto praetoriae nauis lumine, anulis in mare abiectis, pauens atque respectans, et tamen non timens ne periret. [4,9] IX. - Bellum Parthicum, duce Ventidio. - Quamuis in Cassio et Bruto partes sustulisset, in Pompeio totum partium nomen abolesset, nondum tamen ad pacis stabilitatem profecerat Caesar, quum scopulus et nodus et mora publicae securitatis superesset Antonius. Nec ille defuit uitiis quin periret, immo omnia expertus ambitu et luxuria primum hostes, deinde ciues, tandem etiam terrore sui saeculum liberauit. Parthi clade Crassiana altius animos erexerat ciuilesque populi Romani discordias laeti acceperant; itaque ut prima affulsit occasio, non dubitauerunt erumpere, ultro quidem inuitante Labieno, qui missus a Cassio Brutoque - quis furor scelerum! - sollicitauerat hostes in auxilium. Et illi, Pacoro duce, regio iuuene, dissipant Antoniana praesidia; Saxa legatus ne ueniret in potestatem a gladio impetrauit. Denique, ablata Syria, emanabat latius malum, hostibus sub auxilii specie sibi uincentibus, nisi Ventidius, et hic legatus Antonii, incredibili felicitate et Labieni copias ipsumque Pacorum et omnem Parthicum equitatum, toto inter Orontem et Euphratem sinu late cecidisset. Viginti amplius milium fuit. Nec sine consilio ducis, qui simulato metu adeo passus est hostem castris succedere, donec, absumpto iactus spatio, adimeret usum sagittarum. Rex fortissime dimicans cecidit. Mox circumlato eius per urbes, quae desciuerant, capite, Syria sine bello recepta. Sic Crassianam cladem Pacori caede pensauimus. [4,10] X. - Bellum Parthicum sub Antonio. - Expertis inuicem Parthis atque Romanis, quum Crassus et Pacorus utrimque uirium mutuarum documenta fecissent, pari rursus reuerentia integrata amicitia; et quidem ab ipso Antonio foedus cum rege percussum. Sed - immensa uanitas hominis! - dum titulorum cupidine Araxem et Euphratem sub imaginibus suis legi concupiscit, neque causa neque consilio ac ne imaginaria quidem belli indictione, quasi hoc quoque ex arte ducis esset obrepere, relicta repente Syria in Parthos impetum facit. Gens praeter armorum fiduciam callida simulat trepidationem et in campos fugam. Hic statim quasi uictor sequebatur, quum subito nec magna hostium manus ex improuiso et iam in fessos uia sub uespere, uelut nimbus, erupit et missis undique sagittis duas legiones operuerunt. Nihil acciderat in comparationem cladis, quae in posterum diem inminebat, nisi interuenisset deum miseratio. Unus ex clade, Crassiana, Parthico habitu, castris adequitat; et, salute Latine data, quum fidem eo ipso fecisset, quid immineret edocuit : iam adfuturum cum omnibus copiis regem; irent retro peterentque montis; sic quoque hostem fortasse non defore. Atque ita secuta est minor uis hostium quam imminebat; adfuit tamen. Deletae reliquiae copiae forent, nisi urgentibus telis in modum grandinis, quadam sorte quasi docti, procubuissent in genua milites et, elatis supra capita secutis, caesorum speciem praebuissent. Tum Parthus arcus inhibuit. Deinde Romani quum se rursus extulissent, adeo res miraculo fuit, ut unus ex barbaris miserit uocem : "Ite et bene ualete, Romani! Merito uos uictores fama gentium loquitur, qui Parthorum tela fugistis." --- Non minor ex uia postea quam ab hostibus accepta clades. Infesta primum siti regio, tum quibusdam salmacidi fluuii infestiores ---; nouissime quia iam ab inualidis et auide hauriebantur noxiae etiam dulces fuere. Mox et ardores per Armeniam et niues per Cappadociam et utriusque caeli subita mutatio pro pestilentia fuit. Sic uix tertia parte de sedecim legionibus reliqua, quum argentum eius passim dolabris concideretur, et subinde inter moras mortem a gladiatore suo flagitasset egregius imperator, tandem perfugit in Syriam. Ibi incredibili quadam mentis uecordia ferocior aliquando factus est, quasi uicisset, qui euaserat. [4,11] XI. - Bellum cum Antonio et Cleopatra. - Furor Antonii quatenus ambitu non interiret, luxu libidine extinctus est. Quippe post Parthos quum exorsus arma in otio ageret, captus amore Cleopatrae, quasi bene gestis rebus, in regio se sinu reficiebat. Haec mulier Aegyptia, ab ebrio imperatore, pretium libidinum Romanum imperium petit. Et promisit Antonius, quasi facilior esset Partho Romanus. Igitur dominationem parare, nec tacite; sed patriae, nominis, togae, fascium oblitus, totus in monstrum illud, ut mente, ita animo quoque et cultu, desciuerat. Aureum in manu baculum, ad latus acinaces, purpurea uestis ingentibus obstricta gemmis: diadema aderat, ut regina rex ipse frueretur. .Ad primam nouorum motuum famam Caesar a Brundisio traiecerat, ut uenienti bello occurreret; positisque in Epiro castris, Leucadem insulam montemque Leucatem et Ambracii sinus cornua, infesta classe succinxerat. Nobis quadrigentae non minus naues, ducentae non amplius hostium; sed numerum magnitudo pensabat. Quippe a senis in nouenos remorum ordinibus, ad hoc turribus, atque tabulatis alleuatae, castellorum et urbium specie, non sine gemitu maris et labore uentorum ferebantur; quae quidem ipsa moles exitio fuit. Caesaris naues a triremibus in senos non amplius ordines creuerant. Itaque habiles in omnia, quae usus poscebat, ad impetus et recursus flexusque capiendos, illas graues et ad omnia praepeditas, singulas plures adortae, missilibus simul, tum rostris, ad haec ignibus iactis, ad arbitrium dissipauere. Nec ulla re magis hostilium copiarum apparuit magnitudo quam post uictoriam. Quippe inmensa classis, naufragio belli facto, toto mari ferebatur; Arabumque et Sabaeorum et mille aliarum Asiae gentium spolia, purpura aurumque, in ripam assidue mota uentis maria reuomebant. [4,12] XII. - Bella aduersus gentes exteras. - Hic finis armorum ciuilium: reliqua aduersus exteras gentes, quae districto circa mala sua imperio, diuersis orbis oris emicabant. Noua quippe pax, necdum assuetae frenis seruitutis tumidae gentium inflataeque ceruices ab imposito nuper iugo resiliebant. .Ad septentrionem conuersa ferme plaga ferocius agebat, Norici, Illyrici, Pannonii, Dalmatae, Moesi, Thraces et Daci, Sarmatae atque Germani. .Noricis animos dabant Alpes et niues, quo bellum non posset ascendere; sed omnes illius cardinis populos, Brennos, Senones atque Vindelicos, per priuignum suum Claudium Drusum perpacauit. Quae fuerit Alpinarum gentium feritas, facile uel mulieres ostendere : quae deficientibus telis infantes suos adflictos humo in ora militum aduersa miserunt. .Illyrii quoque sub Alpibus agunt imasque ualles earum ac quaedam quasi claustra custodiunt abruptis torrentibus impliciti. In hos expeditionem ipse sumpsit fierique pontes imperauit. Hic se et aquis et hoste turbantibus, cunctanti ad adscensum militi scutum de manu rapuit; et in uia primus, tunc agmine secuto, quum lubricus multitudine pons succidisset, saucius manibus et cruribus, speciosior sanguine et ipso periculo augustior terga hostium percecidit. --- Pannonii duobus acribus fluuiis, Drauo Sauoque uallabantur. --- Populati proximos, intra ripas se recipiebant. In hos domandos Tiberium misit. Caesi sunt in utrisque fluminibus. Arma uictorum non ex more belli cremata, sed capta sunt et in profluentem data, ut ceteris qui resistebant uictoria sic nuntiaretur. Dalmatae plerumque sub siluis agunt; inde in latrocinia promptissimi. Hos iam quidem Marcius, incensa urbe Delminio quasi detruncauerat; postea Asinius Pollio gregibus, armis, agris multauerat - hic secundus orator - sed Augustus perdomandos Tiberio mandat; qui efferum genus fodere terras coegit aurumque uenis repurgare, quod alioquin gens omnium cupidissima, studiosa diligentia anquirit, ut illud in usus suos seruare uideatur. Mysi quam feri, quam truces fuerint, quam ipsorum etiam barbari barbarorum, horribile dictu est. Unus ducum ante aciem, postulato silentio: "Qui uos estis?", inquit; responsum inuicem: "Romani, gentium domini". Et illi, "ita" inquiunt "fiet, si nos uiceritis". Accepit omen Marcus Crassus. Illi statim ante aciem inmolato equo concepere uotum, ut caesorum extis ducum et litarent et uescerentur. Deos audisse crediderim: nec tubam sustinere potuerunt. Non minimum terroris incussit barbaris Domitius centurio, satis barbarae, efficacis tamen apud pares homines stoliditatis, qui foculum gerens super cassidem, suscitatam motu corporis flammam uelut ardenti capite fundebat. Ante hos, Bessi, Thracum maximus populus, desciuerant. Ille barbarus et signis militaribus et disciplina, armis etiam Romanis assueuerat; sed a Pisone perdomiti, in ipsa captiuitate rabiem ostendere : quippe quum catenas morsibus tentaret, feritatem suam ipsi puniebant. Daci montibus inhaerent. Cotisonis regis imperio, quotiens concretus gelu Danubius iunxerat ripas, decurrere solebant et uicina populari. Visum est Caesari Augusto gentem aditu difficillimam submouere. Misso igitur Lentulo ultra ulteriorem repulit ripam; citra praesidia constituit. Sic tunc Dacia non uicta, sed submota atque dilata est. Sarmatae patentibus campis inequitant. Et hos per eundem Lentulum prohibere Danubio satis fuit. Nihil praeter niues rarasque siluas habent. Tanta barbaria est, ut pacem non intelligant. Germaniam quoque utinam uincere tanti non putasset! Magis turpiter amissa est quam gloriose acquisita. Sed quatenus sciebat patrem suum Caesarem, bis traiecto ponte Rheno, quaesisse bellum, in illius honorem concupiit facere prouinciam; et factum erat, si barbari tam uitia nostra quam imperia ferre potuissent. Missus in eam prouinciam Drusus primos domuit Usipetes, inde Tenctheros percucurrit, et Cattos. Iam Marcomannorum spoliis insignem quemdam editum tumulum in tropaei modum excoluit. Inde ualidissimas nationes, Cheruscos Sueuosque et Sicambros pariter adgressus est, qui uiginti centurionibus incrementis, hoc uelut sacramento sumpserant bellum, adeo certa uictoriae spe, ut praedam in antecessum pactione diuiserint. Cherusci equos, Sueui aurum et argentum, Sicambri captiuos elegerant; sed omnia retrorsum. Victor namque Drusus equos, pecora, torques eorum ipsoque praeda diuisit et uendidit. Praeterea in tutelam prouinciarum praesidia atque custodias ubique disposuit per Mosam flumen, per Albim, per Visurgim. Nam per Rheni quidem ripam quinquaginta amplius castella direxit. Bonnam et Geldubam pontibus iunxit classibusque firmauit. Inuisum atque inaccessum in id tempus Hercynium saltum patefecit. Ea denique in Germania pax erat, ut mutati homines, alia terra, caelum ipsum mitius molliusque solito uideretur. Denique non per adulationem, sed ex meritis, defuncto ibi fortissimo iuuene, ipsi, quod numquam alias, senatus cognomen ex prouincia dedit. Sed difficilius est prouincias obtinere quam facere. Viribus parantur, iure retinentur. Igitur breue id gaudium. Quippe Germani uicti magis quam domini erant; moresque nostros magis quam arma sub imperatore Druso suspiciebant; postquam ille defunctus est, Vari Quintilii libidinem ac superbiam haud secus quam saeuitiam odisse coeperunt. Ausus ille agere conuentum, et in castris dicebat, quasi uiolentiam barbarorum et lictoris uirgis et praeconis uoce posset inhibere. At illi, qui iam pridem rubigine obsitos enses inertesque moererent equos, ut primum togas et saeuiora armis iura uiderunt, duce Armenio, arma corripiunt; quum interim tanta erat Varo pacis fiducia, ut ne praedicta quidem, et prodita per Segestem unum principum, coniuratione commoueretur. Itaque improuidum et nihil tale metuentem, improuiso adorti, quum ille - o securitas! - ad tribunal citaret, undique inuadunt; castra rapiuntur, tres legiones opprimuntur. Varus perditas res eodem quo Cannensem diem Paulus et fato est animo secutus. Nihil illa caede per paludes perque siluas cruentius, nihil insultatione barbarum intolerantius, praecipue tamen in causarum patronos. Aliis oculos, aliis manus amputabant; unius os sutum, recisa prius lingua, quam in manu tenens barbarus "tandem" ait, "uipera, sibilare desiste." Ipsius quoque consulis corpus, quod militum pietas humi abdiderat, effossum. Signa et aquilas duas adhuc barbari possident, tertiam signifer, prius quam in manus hostium ueniret, euulsit; mersamque intra baltei sui latebras gerens in cruenta palude sic latuit. Hac clade factum, ut imperium, quod in litore Oceani non steterat, in ripa Rheni fluminis staret. Haec ad septentrionem. Sub meridiano tumultuatum magis quam bellatum est. Musulanios atque Getulos, adcolas Syrtium, Cosso duce, compescuit : unde illi Getulici nomen. Latius uictoria patet. Marmaridas atque Garamantas Quirinio subigendos dedit. Potuit et ille redire Marmaricus, sed modestior in aestimanda uictoria fuit. Ad orientem plus negotii cum Armeniis. Huc alterum ex Caesaribus, nepotibus suis, misit. Ambo fato breues, sed alter inglorius. Massiliae quippe morbo Lucius soluitur, in Syria Caius ex uulnere occubuit, quum Armeniam ad Parthos se subtrahentem recipit. Armenios uicto rege Tigrane in hoc unum seruitutis genus Pompeius assueuerat, ut rectores a nobis acciperent. Intermissum ergo ius per hunc recuperatum non incruento, nec inulto tamen certamine. Quippe Domnes, quem rex Artaxatis praefecerat, simulata proditione adortus uirum intentum libello, quem ut thesaurorum rationes continentem ipse porrexerat, strictus ac recreatus ex uulnere in tempus. Ceterum barbarus undique infesto exercitu oppressus, gladio et pyra, in quam se percussus immisit, superstiti etiamnum Caesari satisfecit. Sub occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior alluebat Oceanus. Hic duae ualidissime gentes, Cantabri et Astures, inmunes imperii agitabant. Cantabrorum et peior et altior et magis pertinax in rebellando animus fuit : qui non contenti libertatem suam defendere, proximis etiam imperitare tentabant; Vaccaeosque et Curgionos et Autrigonas crebris incursionibus fatigabant. In hos igitur quia uehementius agere nuntiabantur, non mandata expeditio, sed sumpta est. Ipse uenit Segisamam : castra posuit. Inde, tripertito exercitu, totam in diem amplexus Cantabriam, efferam gentem, ritu ferarum, quasi indagine, debellabat. Nec ab Oceano quies, quum infesta classe ipsa quoque terga hostium caederentur. Primum aduersus Cantabros sub moenibus Vellicae proeliatus est. Hinc fuga in eminentissimum Vinnium montem, quem maria prius Oceani quam arma Romana adscensura esse crediderant. Tertio Arracillum oppidum magna ui repugnat. Captum tamen postremo fuit. In Aedulli montis obsidio, quem perpetua quindecim milium fossa comprehensum cinxit, undique simul adeunte Romano, postquam extrema barbari uident, certatim igne, ferro inter epulas uenenoque, quod ibi uulgo ex arboribus taxeis exprimitur, praecepere mortem, seque pars maior a captiuitate, ***quae morte grauior ad id tempus indomitis uidebatur, uindicauere.*** .Haec per Antistium Furnium, Agrippam, legatos, hibernans in Tarraconis maritimis Caesar accepit. Ipse praesens hos deduxit montibus, hos obsidibus adstrinxit, hos sub corona iure belli uenundedit. Digna res lauro, digna curru senatui uisa est; sed iam Caesar tantus erat ut posset triumphos contemnere. Astures per idem tempus ingenti agmine a montibus suis descenderant. Nec temere sumptus, ut barbaris, impes; sed positis castris apud Asturam flumen trifariam diuiso agmine, tria simul Romanorum castra aggredi parabant. Fuisset et anceps et cruentum et utinam mutua clade certamen! cunctis tam fortibus, tam subito, tam cum consilio uenientibus, nisi Brigaecini prodidissent : ** a quibus praemonitus Carisius cum exercitu aduenit. Pro ut uictoria fuit oppressisse consilia, sic tamen quoque non incruento certamine.** Reliquias fusi exercitus ualidissima ciuitas Lancia excepit : ubi adeo certatum est, ut quum in captam urbem faces poscerentur, aegre dux impetrarit ueniam, ut uictoriae Romanae stans potius esset quam incensa monumentum. .Hinc finis Augusto bellicorum certaminum fuit; idem rebellandi finis Hispaniae. Certa mox fides et aeterna pax; quum ipsorum ingenio in pacis artes promptiore, tum consilio Caesaris, qui fiduciam montium timens, in quos se recipiebant, castra sua, sed quae in plano erat, habitare et incolere iussit. Ingentis esse consilium illud obseruari ccoepit. Natura regionis circa omnis aurifera, miniique et chrysocollae, et aliorum colorum ferax; itaque exerceri solum iussit. Sic Astures et latens in profundo opes suas atque diuitias, dum aliis quaerunt, nosse coeperunt. Omnibus ad occasum et meridiem pacatis gentibus, ad septentrionem quoque, dumtaxat intra Rhenum atque Danubium, item ad orientem intra Cyrum et Euphratem, illi quoque reliqui, qui immunes imperii erant, sentiebant tamen magnitudinem et uictorem gentium populum Romanum reuerebantur. Nam et Scythae misere legatos et Sarmatae amicitiam petentes. Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantes quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem uiae imputabant, quam quadriennio inpleuerant; et tamen ipse hominum color ab alio uenire caelo fatebatur. Parthi quoque, quasi uictoriae paeniteret, rapta clade Crassiana ultro signa retulere. Sic ubique certa atque continua totius generis humanis aut pax fuit aut pactio; aususque tandem Caesar Augustus septingentesimo ab Urbe condita anno, Ianum geminum cludere, bis ante se clusum sub Numa rege et uicta primum Carthagine. Hinc conuersus ad pacem pronum in omnia mala et in luxuriam fluens saeculum, grauibus seuerisque legibus multis coercuit. Ob haec tot facta ingentia dictator perpetuus et pater patriae. Tractatum etiam in senatu an, quia condidisset imperium, Romulus uocaretur; sed sanctius et reuerentius uisum est nomen Augusti, ut scilicet iam tum, dum colit terras, ipso nomine et titulo consecraretur.