[10,0] LIBER DECIMVS. [10,1] His igitur abeuntibus administratione rei publicae Constantius et Galerius Augusti creati sunt diuisusque inter eos ita Romanus orbis, ut Galliam, Italiam, Africam Constantius, Illyricum, Asiam, Orientem Galerius obtineret, sumptis duobus Caesaribus. Constantius tamen, contentus dignitate Augusti Italiae atque Africae administrandae sollicitudinem recusauit, uir egregius et praestantissimae ciuilitatis, diuitiis prouincialium ac priuatorum studens, fisci commoda non admodum adfectans, dicensque melius publicas opes a priuatis haberi quam intra unum claustrum reseruari, adeo autem cultus modici, ut festis diebus, si amicis numerosioribus esset epulandum, priuatorum ei argento ostiatim petito triclinia sternerentur. Hic non modo amabilis, sed etiam uenerabilis Gallis fuit, praecipue quod Diocletiani suspectam prudentiam et Maximiani sanguinariam temeritatem imperio eius euaserant. Obiit in Britannia Eboraci principatus anno tertio decimo atque inter Diuos relatus est. [10,2] Galerius uir et probe moratus et egregius re militari, cum Italiam quoque sinente Constantio administrationi suae accessisse sentiret, Caesares duos creauit, Maximinum, quem Orienti praefecit, et Seuerum, cui Italiam dedit. Ipse in Illyrico moratus est. Verum Constantio mortuo Constantinus, ex obscuriore matrimonio eius filius, in Britannia creatus est imperator et in locum patris exoptatissimus moderator accessit. Romae interea praetoriani excito tumultu Maxentium, Herculii filium, qui haud procul ab urbe in uilla publica morabatur, Augustum nuncupauerunt. Quo nuntio Maximianus Herculius ad spem arrectus resumendi fastigii, quod inuitus amiserat, Romam aduolauit e Lucania, quam sedem priuatus elegerat in agris amoenissimis consenescens, Diocletianumque etiam per litteras adhortatus est, ut depositam resumeret potestatem, quas ille irrisas habuit. Sed aduersum motum praetorianorum atque Maxentii Seuerus Caesar Romam missus a Galerio cum exercitu uenit obsidensque urbem militum suorum scelere desertus est. Auctae Maxentii opes confirmatumque imperium. Seuerus fugiens Rauennae interfectus est. [10,3] Herculius tamen Maximianus post haec in contione exercituum filium Maxentium nudare conatus seditionem et conuicia militum tulit. Inde ad Gallias profectus est dolo conposito, tamquam a filio esset expulsus, ut Constantino genero iungeretur, moliens tamen Constantinum reperta occasione interficere, qui in Galliis et militum et prouincialium ingenti iam fauore regnabat caesis Francis atque Alamannis captisque eorum regibus, quos etiam bestiis, cum magnificum spectaculum muneris parasset, obiecit. Detectis igitur insidiis per Faustam filiam, quae dolum uiro enuntiauerat, profugit Herculius Massiliaeque oppressus (ex ea enim nauigare ad filium praeparabat) poenas dedit iustissimo exitu, uir ad omnem acerbitatem saeuitiamque procliuis, infidus, incommodus, ciuilitatis penitus expers. [10,4] Per hoc tempus a Galerio Licinius imperator est factus, Dacia oriundus, notus ei antiqua consuetudine et in bello, quod aduersus Narseum gesserat, strenuis laboribus et officiis acceptus. Mors Galerii confestim secuta. Ita res publica tum a nouis quattuor imperatoribus tenebatur, Constantino et Maxentio, filiis Augustorum, Licinio et Maximino, nouis hominibus. Quinto tamen Constantinus imperii sui anno bellum aduersum Maxentium ciuile commouit, copias eius multis proeliis fudit, ipsum postremo Romae aduersum nobiles omnibus exitiis saeuientem apud pontem Muluium uicit Italiaque est potitus. Non multo deinceps in Oriente quoque aduersum Licinium Maximinus res nouas molitus uicinum exitium fortuita apud Tarsum morte praeuenit. [10,5] Constantinus tamen, uir ingens et omnia efficere nitens, quae animo praeparasset, simul principatum totius orbis adfectans, Licinio bellum intulit, quamquam necessitudo et adfinitas cum eo esset; nam soror Constantia nupta Licinio erat. Ac primo eum in Pannonia secunda ingenti apparatu bellum apud Cibalas instruentem repentinus oppressit omnique Dardania, Moesia, Macedonia potitus numerosas prouincias occupauit. [10,6] Varia deinceps inter eos bella gesta et pax reconciliata ruptaque est. Postremo Licinius nauali et terrestri proelio uictus apud Nicomediam se dedidit et contra religionem sacramenti Thessalonicae priuatus occisus est. Eo tempore res Romana sub uno Augusto et tribus Caesaribus, quod numquam alias, fuit, cum liberi Constantini Galliae, Orienti Italiaeque praeessent. Verum insolentia rerum secundarum aliquantum Constantinus ex illa fauorabili animi docilitate mutauit. Primum necessitudines persecutus egregium uirum filium et sororis filium, commodae indolis iuuenem, interfecit, mox uxorem, post numerosos amicos. [10,7] Vir primo imperii tempore optimis principibus, ultimo mediis conparandus. Innumerae in eo animi corporisque uirtutes claruerunt. Militaris gloriae adpetentissimus, fortuna in bellis prospera fuit, uerum ita, ut non superaret industriam. Nam etiam Gothos post ciuile bellum uarie profligauit pace his ad postremum data, ingentemque apud barbaras gentes memoriae gratiam conlocauit. Ciuilibus artibus et studiis liberalibus deditus, adfectator iusti amoris, quem ab omnibus sibi et liberalitate et docilitate quaesiuit, sicut in nonnullos amicos dubius, ita in reliquos egregius, nihil occasionum praetermittens, quo opulentiores eos clarioresque praestaret. [10,8] Multas leges rogauit, quasdam ex bono et aequo, plerasque superfluas, nonnullas seueras, primusque urbem nominis sui ad tantum fastigium euehere molitus est, ut Romae aemulam faceret. Bellum aduersus Parthos moliens, qui iam Mesopotamiam fatigabant, uno et tricesimo anno imperii, aetatis sexto et sexagesimo, Nicomediae in uilla publica obiit. Denuntiata mors eius est etiam per crinitam stellam, quae inusitatae magnitudinis aliquamdiu fulsit; eam Graeci cometen uocant. Atque inter Diuos meruit referri [10,9] Is successores filios tres reliquit atque unum fratris filium. Verum Dalmatius Caesar prosperrima indole neque patruo absimilis haud multo post oppressus est factione militari et Constantio, patrueli suo, sinente potius quam iubente. Constantinum porro bellum fratri inferentem et apud Aquileiam inconsultius proelium adgressum Constantis duces interemerunt. Ita res publica ad duos Augustos redacta. Constantis imperium strenuum aliquamdiu et iustum fuit. Mox cum et ualetudine inprospera et amicis prauioribus uteretur, ad grauia uitia conuersus, cum intolerabilis prouincialibus, militi iniucundus esset, factione Magnentii occisus est. Obiit haud longe ab Hispaniis in castro, cui Helenae nomen est, anno imperii septimo decimo, aetatis tricesimo, rebus tamen plurimis strenue in militia gestis exercituique per omne uitae tempus sine graui crudelitate terribilis. [10,10] Diuersa Constantii fortuna fuit. A Persis enim multa et grauia perpessus saepe captis oppidis, obsessis urbibus, caesis exercitibus, nullumque ei contra Saporem prosperum proelium fuit, nisi quod apud Singara haud dubiam uictoriam ferocia militum amisit, qui pugnam seditiose et stolide contra rationem belli die iam praecipiti poposcerunt. Post Constantis necem Magnentio Italiam, Africam, Gallias obtinente etiam Illyricum res nouas habuit, Vetranione ad imperium consensu militum electo. Quem grandaeuum iam et cunctis amabilem diuturnitate et felicitate militiae ad tuendum Illyricum principem creauerunt, uirum probum et morum ueterum ac iucundae ciuilitatis, sed omnium liberalium artium expertem adeo, ut ne elementa quidem prima litterarum nisi grandaeuus et iam imperator acceperit. [10,11] Sed a Constantio, qui ad ultionem fraternae necis bellum ciuile commouerat, abrogatum est Vetranioni imperium; nouo inusitatoque more consensu militum deponere insigne conpulsus. Romae quoque tumultus fuit Nepotiano, Constantini sororis filio, per gladiatoriam manum imperium uindicante, qui saeuis exordiis dignum exitium nanctus est. Vicesimo enim atque octauo die a Magnentianis ducibus oppressus poenas dedit. Caput eius pilo per urbem circumlatum est, grauissimaeque proscriptiones et nobilium caedes fuerunt. [10,12] Non multo post Magnentius apud Mursam profligatus acie est ac paene captus. Ingentes Romani imperii uires ea dimicatione consumptae sunt, ad quaelibet bella externa idoneae, quae multum triumphorum possent securitatisque conferre. Orienti mox a Constantio Caesar est datus patrui filius Gallus, Magnentiusque diuersis proeliis uictus uim uitae suae apud Lugdunum attulit imperii anno tertio, mense septimo, frater quoque eius Decentius Senonibus, quem ad tuendas Gallias Caesarem miserat. [10,13] Per haec tempora etiam a Constantio multis inciuilibus gestis Gallus Caesar occisus est, uim natura ferus et ad tyrannidem pronior, si suo iure imperare licuisset. Siluanus quoque in Gallia res nouas molitus ante diem tricesimum extinctus est, solusque imperio Romano eo tempore Constantius princeps et Augustus fuit. [10,14] Mox Iulianum Caesarem ad Gallias misit, patruelem suum, Galli fratrem, tradita ei in matrimonium sorore, cum multa oppida barbari expugnassent, alia obsiderent, ubique foeda uastitas esset Romanumque imperium non dubia iam calamitate nutaret. A quo modicis copiis apud Argentoratum, Galliae urbem, ingentes Alamannorum copiae extinctae sunt, rex nobilissimus captus, Galliae restitutae. Multa postea per eundem Iulianum egregia aduersum barbaros gesta sunt summotique ultra Rhenum Germani et finibus suis Romanum imperium restitutum. [10,15] Neque multo post, cum Germaniciani exercitus a Galliarum praesidio tollerentur, consensu militum Iulianus factus Augustus est, interiectoque anno ad Illyricum obtinendum profectus Constantio Parthicis proeliis occupato. Qui rebus cognitis ad bellum ciuile conuersus in itinere obiit inter Ciliciam Cappadociamque anno imperii octauo et tricesimo, aetatis quinto et quadragesimo, meruitque inter Diuos referri, uir egregiae tranquillitatis, placidus, nimium amicis et familiaribus credens, mox etiam uxoribus deditior, qui tamen primis imperii annis ingenti se modestia egerit, familiarium etiam locupletator neque inhonoros sinens, quorum laboriosa expertus fuisset officia, ad seueritatem tum propensior, si suspicio imperii moueretur, mitis alias, et cuius in ciuilibus magis quam in externis bellis sit laudanda fortuna. [10,16] Hinc Iulianus rerum potitus est ingentique apparatu Parthis intulit bellum, cui expeditioni ego quoque interfui. Aliquot oppida et castella Persarum in deditionem accepit uel ui expugnauit Assyriamque populatus castra apud Ctesiphontem statiua aliquamdiu habuit. Remeansque uictor, dum se inconsultius proeliis inserit, hostili manu interfectus est VI Kal- Iul-, imperii anno septimo, aetatis altero et tricesimo, atque inter Diuos relatus est, uir egregius et rem publicam insigniter moderaturus, si per fata licuisset. Liberalibus disciplinis adprime eruditus, Graecis doctior atque adeo, ut Latina eruditio nequaquam cum Graeca scientia conueniret, facundia ingenti et prompta, memoriae tenacissimae, in quibusdam philosopho propior. In amicos liberalis, sed minus diligens quam tantum principem decuit. Fuerunt enim nonnulli, qui uulnera gloriae eius inferrent. In prouinciales iustissimus et tributorum, quatenus fieri posset, repressor. Ciuilis in cunctos, mediocrem habens aerarii curam, gloriae auidus ac per eam animi plerumque inmodici, religionis Christianae nimius insectator, perinde tamen, ut cruore abstineret, M- Antonino non absimilis, quem etiam aemulari studebat. [10,17] Post hunc Iouianus, qui tunc domesticus militabat, ad obtinendum imperium consensu exercitus lectus est, commendatione patris militibus quam sua notior. Qui iam turbatis rebus exercitu quoque inopia laborante uno a Persis atque altero proelio uictus pacem cum Sapore, necessariam quidem, sed ignobilem, fecit, multatus finibus ac nonnulla imperii Romani parte tradita. Quod ante eum annis mille centum et duobus de uiginti fere, ex quo Romanum imperium conditum erat, numquam accidit. Quin etiam legiones nostrae ita et apud Caudium per Pontium Telesinum et in Hispania apud Numantiam et in Numidia sub iugum missae sunt, ut nihil tamen finium traderetur. Ea pacis conditio non penitus reprehendenda foret, si foederis necessitatem tum cum integrum fuit mutare uoluisset, sicut a Romanis omnibus his bellis, quae commemoraui, factum est. Nam et Samnitibus et Numantinis et Numidis confestim bella inlata sunt neque pax rata fuit. Sed dum aemulum imperii ueretur, intra Orientem residens gloriae parum consuluit. Itaque iter ingressus atque Illyricum petens in Galatiae finibus repentina morte obiit, uir alias neque iners neque inprudens. [10,18] Multi exanimatum opinantur nimia cruditate (inter cenandum enim epulis indulserat), alii odore cubiculi, quod ex recenti tectorio calcis graue quiescentibus erat, quidam nimietate prunarum, quas graui frigore adoleri multas iusserat. Decessit imperii mense septimo, tertio decimo Kal- Mart-, aetatis, ut qui plurimum uel minimum tradunt, tertio et tricesimo anno, ac benignitate principum, qui ei successerunt, inter Diuos relatus est. Nam et ciuilitati propior et natura admodum liberalis fuit. Is status erat Romanae rei Iouiano eodem et Varroniano consulibus anno urbis conditae millesimo centesimo et octauo decimo. Quia autem ad inclitos principes uenerandosque peruentum est, interim operi modum dabimus. Nam reliqua stilo maiore dicenda sunt. Quae nunc non tam praetermittimus, quam ad maiorem scribendi diligentiam reseruamus.